De Evangelio
- 1
XB
- 1-2
Christus hic flos (est). decor (hic) est fonsque perennis.
- 2
hunc postquam uerbo conceptum numinis alti
- 3
plena deo uirgo utero est enixa pudico
- 4
effulsitque nouus terris gaudentibus infans.
- 5
protinus impleuit totum lux clarior orbem.
- 6
desuper astra pios inhiant spectantia uultus,
- 7
atque decus tantum iam terris inuidet aether.
- 8
at tellus ridens laetatur germine sacro.
- 9
spargit humum uiolis alieno tempore quotque
- 10
area purpureos submittit caespite flores.
- 11
Omnia festa nitent: gaudet mare. nubila. uenti;
- 12
solum trepidare metu. te. perfide serpens,
- 13
ille dies aegrum uidit pallente ueneno
- 14
quassantemque caput et pectora dira terentem,
- 15
quod salus e caelo terris. quod tutor adesset,
- 16
saluandos populos quaerens a faucibus atris.
- 17
ereptam plagis plebem. maestoque ululatu
- 18
prosequeris hominum uitam mundique salutes.
- 19
Interea et sidus exortum numinis alti
- 20
apparet caelis et terras lumine complet.
- 21
agnouere Magi stellam cunasque requirunt.
- 22
munera sacra ferunt. myrramque et suauia tura.
- 23
tura deum monstrant. designat myrra sepultum.
- 24
Salue. uera dei proles. puer aethere missus.
- 25
non commune genus nec moribus edite nostris;
- 26
innuptae matris pignus uterique pudici
- 27
partus et intactae mirandus uirginis infans.
- 28
quamuis illa pio iactet se nomine matrem.
- 29
fingentis quendam uentris imitata tumorem.
- 30
ostentetque tuas cunas risuque salutet.
- 31
uirgo tamen mater et magni coniugis expers
- 32
ignorat causam subolis. sed gaudia nouit.
- 33
tu sacri sermonis opus. satus ore paterno.
- 34
uerbigena diues. linguae mirabile germen.
- 35
commixtumque genus caeli terraeque. potenter
- 36
ut caeli terraeque simul te cura moueret.
- 37
tu uirtute leo. placidis tu mentibus agnus: I
- 38
tu stator gladiusque patris: tu dextera summi.
- 39
uiuorum iudex. iudex tu luce carentum.
- 40
cunctorum genitor solum te dicere natum
- 41
dignatur. solum communis cura parentum:
- 42
heres tantorum solus tu iure bonorum.
- 43
Hunc tu olim. dictis uariata imagine rerum.
- 44
spondebas terris. genitor. per carmina Regum.
- 45
perque prophetarum uoces. per sidera caeli:
- 46
per Seraphin Cherubinque tuum. modo pandere fas sit
- 47
excelsa secreta poli: nam quattuor altum
- 48
circumdant solium uariis animantia formis:
- 49
primum hominis facies. aliud sunt ora leonis.
- 50
inde aquilae uitulique caput. his omnibus alae:
- 51
diuisae officiis hae sunt; nam maxima summi
- 52
ora dei uelant semper faciemque coruscam
- 53
praetexunt. nimius noceat ne fulminis ardor
- 54
optutuque sacer feriat ceu fulmine mundum:
- 55
atque aliae inuoluunt similes uestigia sacra,
- 56
ne forte incendat pressas uis ignea terras:
- 57
ternaque tum binae uolitant per moenia mundi
- 58
auratasque ferunt pennas. et lumine multo
- 59
peruigiles discunt urbes actusque precesque.
- 60
Haud dubia his formis Christi monstratur imago.
- 61
namque et homo est Christus. mortis gustator amarae.
- 62
et uirtute leo est. indoctos caedere ferro;
- 63
et uitulus. quoniam est peccantis uictima mundi.
- 64
qui bene pro cunctis impenditur hostia terris.
- 65
quid facies aquil.ae post haec. quid forma requiris?
- 66
permittit praedam caelo sacer ales; ouans is
- 67
Christus erit, terris raptum quem collocet astris;
- 68
namque ille in caelis placido bonus interuentu
- 69
uulnera peccantum celat, grauiora parentum
- 70
70 mitigat et terris iratum temperat ignem.
- 71
Tu qui terrigeno referens ueniam. ipse propagans.
- 72
ac tu. magne pater. natum pietate quietus.
- 73
sublimi residens solio, opera ardua cernens ;
- 74
oceani ceu forma maris uitreique elementi.
- 75
tum senior domino seruit chorus hymno peritus,
- 76
bis duodena uirum facies, et crinibus albis;
- 77
caesariem rutilae ex auro pressere coronae
- 78
inuoluitque humeros stola candida, mitis amictus;
- 79
surgentes crebro capitis uincimina ponunt,
- 80
te dominum linguis, te consona uoce canentes:
- 81
Agie, sancte deus, uigor ignee, celse Sabaoth!
- 82
teque genus hominum celebrat sermone frequenti.
- 83
te pecudes uolucresque sonant, te muta loquuntur,
- 84
te canit omne nemus, colles uallesque supinae;
- 85
te uenti strepitant, pelagi te murmurat unda.
- 86
sacrorum ritu uario templisque dicatis
- 87
in nemore incluso, sculptis de marmore templis,
- 88
aere cauo positis signis picturaque inani,
- 89
te gentes populique colunt, tibi uota precesque
- 90
suscipiunt, numenque tuum nomenque requirunt.
- 91
Ac uelut in tenebris errat, cui lumen ademptum:
- 92
sentit adesse hominem; qui sit, ubi denique sistat,
- 93
nescit, et ignarus per inania brachia iactat,
- 94
prendere si possit tactumque adsistere saltem:
- 95
non aliter gentes, caecis erroribus actae,
- 96
ante oculos positum quaerunt; sed lumine cassae.
- 97
transiliunt ipsum quem quaerunt; ludicra captant
- 98
effigiesque locant uarias et nomina mille
- 99
imponunt uni, si possit adesse uocatus.
Next → — showing 1–100 of 115
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149p.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.