Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Tractatus mysteriorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 180 sections

  1. 1.27.2.1

    fectionem eorum, quae in domino nostro consummanda erant, imitarentur. ea enim, quae in uno illo et per unum illum expleta sunt, per species et tempora et generationes praeformantur ex aliquo. neque enim tot saeculorum imitatio consequi potuit id, quod in uno illo est ueritatis, sed tamen nihil ita in singulis uel per singulos gestum est, ut non ea, quae deinceps aut per eum aut in eo consummata sunt, prope ipsam gestorum praesentium imitationem loquerentur.

  2. 1.28.1.1

    Moyses etenim natus eo tempore, quo omnes masculini

  3. 1.28.2.1

    sexus editos Pharao necari praeceperat, per lignum aquae innatans dux populo reseruatur. odium et metus regis numquid non par atque idem tempore eo, quo dominus noster secundum hominem est natus, exarsit in eundem nobis hominem, quem adsumpsit per

  4. 1.28.3.1

    sacramentum ligni atque aquae in se, ac sibi ad caelestem gloriam deputatum et regem gentium constitutum? hunc deinde abluenda fluuio Pharaonis filia suscepit Moysen. soror cum adesset, nutricem ex Hebreis optulit. matrem deinde exhibuit, alendum illa suscepit et Pharao filiae retulit, quae receptum adsumpsit in filium.

  5. 1.29.1.1

    Iunge personas, compara effectus, gesta intuere, inuenies in praesentium imitatione consequentium ueritatem. sub Moysi enim sorore lex usque ad sacramentum ligni atque aquae Christum prosecuta est. in Pharaonis uero filia gentium forma est, quae.

  6. 1.29.2.1

    quamuis secundum historiae fidem paruolum uiderit, tamen effectu ipso uirtutem prophetiae retinuit. lex enim ecclesiae tamquam Pharaonis filiae synagogam et nutriculam et matrem infantis exhibuit ac sic spiritalis ordo conseruatus in gestis est. ab hac enim lege id docente nutriri secundum carnem Christum conuenit, ab illa oportuit adoptari.

  7. 1.29.3.1

    magnus factus Moyses detentos in seruitio fratres requirit. deinde dominantem et iniuriam uni eorum inferentem Aegyptium prosternit ac postea ab eo ipso, quem de Aegyptio erat ultus, arguitur. nonne Christus consummatae et perfectae aetatis cum esset, populum suum, qui secundum carnem ei fratres sunt. uisitat ? uenit enim ad oues perditas modus Israhel. nonne dominantem eorum diabolum prostrauit et uicit?

  8. 1.29.4.1

    nemo enim uasa fortis diripiet, nisi prius fortem alligauerit. nonne ab his ipsis, quibus et de diabolo ultionem et de seruitio libertatem reddebat, arguitur ? ita consummationem in deo gratiae consequitur ea, quae in latore legis imitatio est.

  9. 1.30.1.1

    Rubus in conspectu Moysi conflagrat nec tamen uritur: ecclesia uidelicet ex peccatorum persecutionum et temptationum flammis succenditur apostolo dicente: angustiam sustinentes, inopiam tolerantes, sed non abrelinquimur. deicimur, sed non perimus, semper passiones Iesu in corpore circumferentes, ut et uita Iesu Christi in corpore nostro

  10. 1.30.2.1

    manifestetur. ita omnium iniquitatum in nos incendia desaeuiunt nec amburunt.

  11. 1.31.1.1

    Ponitur deinde signum fidei uirga in serpentem demutata et abolita serpens rursus in uirgam.

  12. 1.31.2.1

    sed demutatio ista ad fidei confirmationem est, non ad naturae conuersionem. et quia in uirga potestas est regni et in serpente diaboli nuncupatio est, credere in cum ammonemur, qui ex deo saeculorum. Beelzebul existimatus est, deinde ex Beelzebul dicto atque existimato per

  13. 1.31.3.1

    resurrectionis demutationem deus saeculorum, id quod erat, agnitus est. cuius rei fidem sequens signum specie imitationis expleuit et spei satisfaciens et tempori. nam cum insinuata manus candorem niuis accepit, in sinu paterno quiescentes nos, id est Abrahae et

  14. 1.31.4.1

    Ysahac et Iacob, illuminandos esse significat natura corporis nostri in speciem gloriae atque honoris absorta. cum autem rursum ad id, quod fuerat, manus insinuata reuocatur, id, quod in signo fuerat praeformatum, nondum esse docetur in tempore. cum uero signo tertio aqua ex fluuio sumpta et in terram fusa sit sanguis, sacramenti ratio miscetur his, siquidem qui per aquam abluti in cognitionem sint sanguinis transituri.

  15. 1.32.1.1

    Magnum est in his, quae sub patriarchis gesta sunt, ita rerum effectum contineri, ut nihil sibi in his, quae postea in domino expleta sunt, nec loco nec tempore nec ratione dissideat. in eo enim abso-

  16. 1.32.2.1

    lutae ueritatis speciem imitatio praemissa consequitur et tamquam imago eius formae, cuius est aemula, comparatur. gesta namque sibi ipsa quidem ueritas est — secundum enim corporales efficientias agebatur —, sed ipsa illa humanorum actuum ueritas diuinae erat operationis imitatio et hoc ad ueram spei nostrae ac fidei eruditionem ita fiebat, cum nihil in dei rebus repperiretur, quod non tamquam praemeditatum antea in ipsis hominum et aetatibus et moribus et effectibus cerneretur.

  17. 1.32.3.1

    quamquam enim omni superiore sermone ostensum sit usque ad egressum populi ex Egypto Moysi gesta cum gestis aut in domino aut per dominum conuenire, tamen etiam nunc corporeae ueritati imitatio spiritalis adnectitur.

  18. 1.33.1.1

    In deserto enim populus sitiit, aqua amara est, murmur in ducem est, lignum ostenditur tinctuque eius aqua dulcis efficitur et in eo et iustificatio et iudicia et temptatio decernitur.

  19. 1.33.2.1

    atque exinde ad duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum uenitur et apud aquas considitur. auertant licet mentes studia obnitentium et infidelium error inoboedientiae obice sensum intellegentiae suae obseret, non tamen tanti operis poterunt ignorare uirtutem.

  20. 1.33.3.1

    quid enim in se momenti lignum habebat quamue efficaciam in se materies inanimis continebat, ut amaritudinem aboleret, ut dulcedinem gigneret, ut naturam et inueheret et auferret, dum id, quod triste abhorrebat, dulce sentitur?

  21. 1.33.4.1

    et quia in eo, quod ad praesens gerebatur, efficientia est uirtutis dei in aliud naturam ex altero transferentis, tamen non eguisse ligni officio existimandus est, ut demutationem aquis non nisi eius intercessione praestaret.

  22. 1.34.1.1

    Uerum quia omnia deus poterat, arcanum operationis suae in tempora reseruatum molitur in praesens. populo namque in deserto moranti.aqua inutilis erat et quidem populos pro aquis saepe nuncupatos repperimus, cum dicitur: uiderunt te aquae, deus, et timuerunt, et rursum: omnes aquae, plaudite manibus.

  23. 1.34.2.1

    ergo siue ipsae per naturam suam aquae amarae siue omnis populus in deserto manens et nondum promissionis terram adepturus per murmurationem, quae ex contumacia gignitur, amarus ligni sacramento dulcis efficitur. et non solum ab eo, quod erat, deficit, sed in melius et ultra usum necessarium mutatur; non enim solum amara esse desiit,

  24. 1.34.3.1

    sed dulcis est reddita. lignum ergo et in praesentem aquam operatur et in populis sub aquae nomine nuncupatis sacramento uirtutis suae utile est.

  25. 1.35.1.1

    In hoc ligno apud eundem Moysen uita omnium pendet, cum dicit: uidebitis uitam uestram pendentem in conspectu oculorum ucstrorum nocte et die et timebitis et non credetis uitae uestrae. hoc in panem apud Hieremiam inicitur ita: super me cogitauerunt cogitationem dicentes :

  26. 1.35.2.1

    uellite, iniciamus lignum in panem eius. ex hac materie uirga est magos uincens, Pharaonem terrens, Aegyptum conterens. mare diuidens, pelagum refundens, fontem eliciens, amaritudinem adimens, dulcedinem tribuens; huius enim sacramento mitificantur

  27. 1.35.3.1

    infidelium corda et ex peccatorum atque impietatis aniaritudine in fidei dulcedinem transferuntur. ac ne non omnia sacramenti latentis effectibus conuenirent illis, quae tunc gerebantur, scriptura subiecit dicens : ibi posuit deus iustificationes et iudicia et ibi temptauit eum. \'ibi\' cum dicitur, non loci significatio est, sed facti. non enim in loco illo ullas dispositiones iustificationum et iudiciorum et temptationum extare inuenimus.

  28. 1.36.1.1

    Contra uero in ligni sacramento, in quo dominus pependit, in quo secum omnia, quae humani generis saluti aduersabantur, adfixit, et iustificatio est, quia iustus ex fide est, et iudicia sunt, quia, qui non credit, iam iudicatus est, et temptatio est, quia per scandalum crucis salus est;

  29. 1.36.2.1

    crux enim pereun-25 tibus stultitia, uirtus autem dei in salutem credentibus. itaque cum opprobrium crucis temptatio est fidei, cum infidelitas causa iudicii, cum fides iustificationis est merces, merito sacramento ligni aquam ex amaritudine in dulcedinem transferentis et iustificatio et iudicia et temptatio continetur. 311 37. Et uenerunt in Elym et erant ibi duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum. consederunt autem ibi ad aquas. consummatur ergo in rebus gerendis dispositio spiritalis; nam ex Merra, loco amaritudinis, in Klym, ubi XII fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum erant, uenitur. post cognitionem sacramenti ligni, apostolicae uidelicet euangelicae praroicationis, sedes expetitur septuaginta praedicatoribus pro tempore inumbrantibus et duodecim apostolis in aeternum fluentibus et, quia septuaginta praedicatores euangelii electi infideles postea reperti sunt, cum tamen fructum fidei subiectis sibi immundis spiritibus rettulissent, apostolis in fidei praedicatione durantibus, facta licet septuaginta arborum cum duodecim fontibus mentione, secundum tamen scripturae fidem in solaaquarum ! sede requiescitur.

  30. 1.38.1.1

    Iam uero in coturnicum carnibus et mannae cibo quanta et quam absoluta rei spiritalis est ratio! populus, qui ex Egypto fuerat eductus, aduersus duces murmurat; carnes, quibus in Egypto uti solebat, desiderat. grex coturnicum uespere aduolans castra operit; earum carnibus populus alitur. matutino manna inuenitur.

  31. 1.38.2.1

    sine discrimine aetatis aut sexus unicuique idem mensurae modus decernitur: plus colligens non abundat, minus recondens non eget. in his, quae ultra necessitatem erant, uermis ecferbuit. et quod de manna in campo relecta erat reliquum, sole incalescente contabuit.

  32. 1.38.3.1

    die sexto duplum reconditur nec corrumpitur, die septimo manna abstinetur, quibusdam tamen in cassum expectantibus. ad postremum gomor singulis destinatum uase aureo reconditum futurae generationi in testimonium reseruatur.

  33. 1.39.1.1

    Atque etiam illud contuendum est, quod manna in temptationem datur: per eius obseruantiam unusquisque, an praeceptis dei sit idoneus, probaturus. ita enim scriptum est: dixit d ominus ad Moysen: ecce ego pluam uobis panes de caelo et exiet populus et colliget unius

  34. 1.39.2.1

    diei in diem, ut temptem eos, si ingrodietur in legem meam an non. de carnibus uero ita dictum est: ad uesperam editis carnem et mane replemini

  35. 1.39.3.1

    pane..comestio ad uesperum in carne, expletio autem mane significatur in manna. ergo quod ad carnem pertinet, illud est, quod populus in deserto manens desiderio consuetudinis detinetur; nam carnes Aegypti desiderat. assumit ad uesperum, infidelis scilicet deo et promissorum eius impatiens usque ad consumma-

  36. 1.39.4.1

    tionem saeculi, quae significatur in uespere, desideriis mundi, qui sub Aegypto frequenter significatus sit. denique semel tantum hanc carnem populus habuit, ut data non ad usum necessarium, sed ad praefigurationis significantiam doceretur. in manna uero temptatio est; temptatur enim per eam populus, utrum oboediens deo futurus sit, id est utrum uerum de caelo panem digni erunt sumere, et temptationis huius ratio de consequentibus expetenda est.

  37. 1.40.1.1

    Mane inuenitur; hoc enim in resurrectione domini caelestis cibi tempus est. idem uniuersae aetati et sexui praestituitur; secundum naturam humanam contrarium — quando enim tantundem cibi paruolo et uiro necessarium est? —, sed secundum spiritalem praeformationem aptissimum est aequaliter uniuersis caelesti cibo impertiendo, ad uirtutem partibus indiscreto — sacramentum enim scientibus loquimur — non abundante quoquam de maioribus neque

  38. 1.40.2.1

    indigente de minimis, aequaliter scilicet omnibus ex eo, quod discretum partibus sumebatur, expletis. in his autem, quae collecta ultra mensuram sunt et in mane exuberauerunt, quod et uermis et putor est, non ambiguum est eis, qui ultra caeleste munus et doctrinam spiritalem non necessaria congregauerint, esse ea et sensu faetida, id est a ueritate corrupta, et daemoniorum uitiis ecferuescentia, scilicet uermibus inquieta, sole incalescente, id est Christo, qui sol iustitiae est, ad iudicium reuertente quondam soluenda de liquido.

  39. 1.41.1.1

    In duplici autem die sexto ob septimi requiem mannae congregatione spiritalium operum accumulata praeparatio admonetur praeparatis bonis tum, cum requies adsit, usuris. denique quod de sexto die superest, non corrumpitur. cum, quod extra mensuram ceterorum dierum sit, faeteat.

  40. 1.41.2.1

    ita et his, quae extra praeseriptum sint, praesumpta corruptio est. in hoc igitur aetatis nostrae tempore operandum est, quo uti possimus in requie. tempus autem huius sexti millesimi anni est, quod sub numero diei sexti significatur propheta dicente: quia anni mille in c o nspectu domini tamquam dies una.

  41. 1.41.3.1

    alitur ergo populus die septimo, id est requie domini, cibis pridie conditis et his, quae praeparauerat, utitur non reperturus septimo, quo ali possit, multis in campum prodeuntibus et nihil repperientibus, conclusis scilicet temporibus saeculorum nihil aliud in usum requiei nostrae, quam quod ante a nobis sit praeparatum et conditum, reperturi.

  42. 1.42.1.1

    Reseruari deinde uase aureo in progenies futuras gomor mannae in conspectu domini iubetur. sed ubi tandem hoc uas est et ubi est manna, quae condita est post frequentes populi captiuitates? post gemina excidia urbis et templi non extat, quod repositum est. et quid ?

  43. 1.42.2.1

    ergo ignorasse deum manna non posse in progeniem reseruari existimamus? non utique ipsa futura hominum consilia prouidens ignorasse credendus est, sed per speciem aurei uasis et mannae in conspectu dei conditae et in futuras generationes reseruatae pretiosum eum et aeternum futurum, qui acceptam corpore suo tamquam uase aureo mannam reseruaturus esset, ostendit deo suscepti huius a nobis spiritalis cibi incontaminatam custodiam contuente.

  44. 2.1.1.1

    DE OSEE.

  45. 2.1.1.2

    Et in libro prophetarum ad Osee et alius domini sermo legitur: uade, accipe tibi uxorem fornicationis,

  46. 2.1.2.1

    quoniam fornicando fornicabitur terra a domino. et post multa, quae media sunt plena maledictionis in eam, et post partum Israhel et Non-dilectae et Non-populi-mei haec cognoscuntur: disponam autem illis ea die testamentum cum bestiis agri et uolatilibus caeli et serpentibus terrae et arcum et frameam et bellum conteram de terra et conlocabo te in spe (et sponsabo te mihi) ipsi in aeternum. sponsabo te mihi in iustitia et fide et cognosces dominum. et erit in illa die, dicit dominus: exaudiam caelo et caelum (exaudiet) terrae et terra exaudiet frumentum et uinum et oleum eaque audiet Israhel. et seminabo eam mihi super terram et diligam Non-dilectam e t dicam Non-populo-meo:

  47. 2.1.3.1

    Populusmeustu. et quantum arbitror, nullus cunctandi locus est, quin praefiguratam hic ecclesiae praefigurationem intellegamus, cum quando apostolus id, quod superius de huius fornicariae filiis ad Osee erat dictum, referendum esse ad fidelium populum existimauerit dicens ad Corinthios: uocauit nos non tantum ex Iudeis, sed etiam ex nationibus, sicut et in Osee dicit : uocabo eum, qui Nonpopulus-meus. Populus - meus et Non-dilectam Dilectam. et erit in loco, quocumque uocabuntur Non-poputus-meus, illic uocabuntur filii dei uiui.

  48. 2.2.1.1

    Quod igitur in propheta corporaliter gerebatur, id est coniugium at que generatio —namex fornicaria tres geniti sunt, quorum primus ex praecepto dei Israhel nuncupatus est, sequens nata Dilecta dicta est, tertius Non-populus-mcus uocitatus —, id per deum ad spiritalem intellegentiam et confirmatur et geritur.

  49. 2.2.2.1

    hanc enim fornicariam iunctam prophetae sponsam sibi dominus in iustitia et fide effecit testamentum disponens cum bestiis agri, id est cum hominibus iure saeculi inmanibus, et cum uolatilibus caeli, scilicet sub inanitate mundi huius et uacuitate uiuentibus, et cum serpentibus terrae, nempe uenenato animo atque fallente in corpore constitutis, arcum in serpentibus, frameam in uolatilibus, bellum contriturus in bestiis, ex genere telorum et animantium nominibus diuersos humanae mentis instinctus edomiturus in pace, bella bestiarum, iacula uolantium, uenena serpentium.

  50. 2.3.1.1

    Exaudiens quoque caelo caelum et terrae terra significat in eo, qui audiat et qui audiatur, diuersitatem in numero, id ipsum tamen, quod audiat audiaturque, esse demonstrans, cum caelo caelum exaudiat et terrae terra, significatio uero et diuinitatis in caelo et corporalitatis in terra. et quia dominus ex deo homo natus est et nos ex homine sumus conformes deo futuri, idcirco caelo caelum et terrae audiet terra.

  51. 2.3.2.1

    in frumento uero et uino et oleo, quod audiet, cum utique his insen-

  52. 2.3.3.1

    sibilibus sensus audientiae nullus sit, tamen sub sacramcnto unctionis et corporis se esse, qui in his sit auditurus, ostendit. per quae audiente Israhel desponsatam sibi in spem fornicariam seminauit praetermisso eo, qui nuncupatus est Israhel, ceteris\' honorem demutationis impertiens, ut, qui non populus suus erat, populus suus sit et, quae non erat dilecta, Dilecta sit.

  53. 2.4.1.1

    Israhel namque. in Abrahanr patre suo electus ex gentibus est, ut in Psalmis dictum est: domus Iacob de populo barbaro. sed peccatis immorans et uanis religionibus deditus

  54. 2.4.2.1

    et promissis dei infidelis promissorum effectus capere non meruit et prior electus in dei populum honorem electionis amisit. tacetur enim de Israhel prius ex fornicaria edito et omnis de postea genitis dei sermo est reiectis antea et ab affectu ac proprietate summotis natis ad non diligendum, genitis ad non utendum. sed primum fornicaria in sponsam deo fidei et iustitiae electa; dehinc qui non dilecti, qui non sui, qui de fornicariae partu, hi uiuentis dei filii nuncupantur.

  55. 2.4.3.1

    et hic quidem dei sermo, quo propheta uxorem accipere fornicariam iubetur, idcirco commemorandus fuit, ut, quia praeformari omnia per gesta ueteris testamenti eaque in domino et per dominum gerenda esse docemur, hoc ipso, quod prophetae fornicaria iungitur, intellegeremus ostendi gentilem ignorantiam doctrinis prophetalibus copulari, ex quibus geniti ex non dilectis dilecti, ex non populo populus, ex fornicaria matre dei filii uocarentur.

  56. 2.4.3.2

    DE HIESU NAUE.

  57. 2.5.1.1

    Et hoc quidem quamuis utile fuerit ad cognoscendam spiritalium gestorum significantiam tractasse, tamen hac uel maxime causa hic locus commemoratus a nobis est, ut, quia futurus nobis de Raab sermo esset, per quem praeformari in ea ecclesiam ostenderemus, tuto comparationem hanc ecclesiae atque meretricis pro sensus nostri intellegentia poneremus, cum quando fornicaria prophetae iuncta ad ecclesiae praeformationem in spem aeternam iustitiae et fidei et cognitionis dei repperiretur esse desponsa.

  58. 2.5.2.1

    et in eo quidem, quod sub Hiesu omnia in ea gesta sunt, maxima uirtus est prophetiae. in Hiesu enim cognominato absoluta futuri sacramenti ratio monstrata est. namque post multum dei ad Moysen sermonem, cum dictum ei esset, ut omnia secundum speciem, quam in monte uidisset, faceret in terra, Hiesum, qui Auses antea uocitabatur, cognominauit ducem populo ad terram repromissionis pergenti futurum. ad speciem caelestis uisionis iussus Moyses uniuersa disponere illud duci futuro nomen adiecit, quod erat aeterno duci iam in caelestibus praeparatum.

  59. 2.6.1.1

    Nam ut hic synagogae princeps, ita ille ecclesiae. ut hic dux promissae terrae optinendae, ita ille dux terrae hereditandae, de qua dominus ait: beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram.

  60. 2.6.2.1

    ut hie post Moysen, ita ille post legem. ut huic iterata cultello petrino circumcisio praecepta, ita a domino, qui et uerbum acutum est penetrans usque ad diuisionem animae et lapis angularis, circumcisio cordis spiritaliter innouata est. ut hic diuidens aquas, ita ille diuidens populos; ait enim: non ueni pacem mittere, sed diuisionem.

  61. 2.6.3.1

    ut hic lapides duodeofm in testimonium aeternum et ex profundo in terram reserauit et ex terra in profundo collocauit, ita ille apostolicam doctrinam et ex synagoga protulit et in synagoga dereliquit etiam nunc ea, si uellet. usura, cum ad testimonium aeternum in duodecim lapidibus apostolica doctrina et prolata esset ex lege et tamen repperiretur in lege.

  62. 2.7.1.1

    Diuisio autem ipsa aquarum quam euidens quamque absoluta est, cum pars integra et plena constiterit, altera arefacto

  63. 2.7.2.1

    alueo in mare omnis effluxerit media tamen area domini cum sacerdotibus constituta! qua significatione intelligitur partem populi a cursu peccatorum et mortis suae in aduentu arcae dei, id est aduentu corporeo, destituram cetera in mare, hoc est in dampnationem saeculi huius et consortium, defluente.

  64. 2.8.1.1

    Sub hoc igitur Hiesu quae a Raab et in Raab gesta sunt, contuendum est. exploratores namque duo ad speculandam

  65. 2.8.2.1

    terram et in Hiericho ciuitatem ad meretricis huius domum deuerterunt. hos suscipit et occultat; rege ab ea deditionem eorum postulante reuersos esse mentitur. deinde ipsis domi conditis ait scire se, quod omnia urbis eius ipsis dominus tradiderit deumque eorum esse susum in caelo et in terra deorsum.

  66. 2.8.3.1

    ut se atque omnem domum suam tempore capiendae urbis conseruent, precatur. exploratores pollicentur, quicquid intra domum eius repertum esset, incolume mansurum, sibi ipsum (reum) futurum, quisque domo esset egressus; esse autem signum pen-

  67. 2.8.4.1

    dentis de fenestra restis coccineae constituunt remque omnem Hiesu nuntiant. ad urbem deinde acceditur. hanc sacerdotes cum arca domini sex diebus circumeunt, septimo autem die cum septies circumissent, tuba canente ciuitatis muri conciderunt et cunctis, qui in urbe erant, peremtis sola Raab ab Hiesu cum [cum] omni domo sua conseruatur.

  68. 2.9.1.1

    Hic ordo rerum magnis spiritaliter gerendorum sacramentis conexus est. duos ab Hiesu missos terrae exploratores meretrix domi suscepit: legem et prophetiam ad explorandam hominum fidem missam peccatrix ecclesia recepit, per quam confitetur deus et in caelo susum et in terra deorsum. post spiritalem eius generationem natiuitatem contestatam corpoream didicit enim in his: post hoc in terris uisus est et inter hominum conuersatus. est.

  69. 2.9.2.1

    ab hisdem etiam signum salutis accepit in coccino, colore scilicet pro dignitate regio et pro corporatione sanguineo, quod utrumque in passione conuenit, cum et tali habitu dominus indutus est et sanguis ei fluxit e latere.

  70. 2.9.3.1

    hoc coccinum et Manasses accepit in signo, hoc sanguine et consignatae in Aegypto domus tutae sunt et testamenti liber conspersus est et sanctificatus est populus. quisque autem de familia extra domum repertus esset, sibi reus est constitutus docens eos, qui extra ecclesiam fuissent, causam sibi mortis futuros.

  71. 2.10.1.1

    Hiericho autem in huius mundi speciem posita sex diebus circuitur, septimo ad uocem tubae concidit et domus Raab per Hiesum integra reseruatur.

  72. 2.10.2.1

    sex milium enim annorum in sex diebus tempus ostenditur, quo circa mundum est oberratum et quodam generationum circulo circumcursatum, eodem ipso mundo ad tubae uocem in tempore septimo millesimo resoluendo, sola ecclesia per exploratorum susceptionem, per dei in corpore confessionem, per signum coccini per Hiesum decretum, cum omni sua familia reseruanda.

  73. 2.11.1.1

    Admonuimus frequenter eam lectioni diuinarum scripturarum diligentiam adhiberi oportere, quae sollicito examine et iudicio non inani posset discernere, quando rerum gestarum commemoratio uel simpliciter esset intellegenda uel typice, ne intemperanter atque imperite utroque abusi utrumque inutile audientibus redderemus, si aut simplicium cognitio inani praefigurationum assertione corrumperetur aut uirtus praefigurationum sub simplicium opinione ignoraretur, quamquam ita se diuinae scripturae sermo habeat, ut, ut nihil illic inane nihilque extra causam alicuius necessitatis, nihil non sub discrimine consectandae a nobis intellegentiae editum repperiatur.

  74. 2.12.1.1

    Namque dum creatio orbis refertur, deus cognoscitur in creando; dum Enoch translatus auditur posse effici; homo intellegitur aeternus; dum Loth perustis quinque ciuitatibus reseruaturus, curam deo esse innocentium discimus: dum contra edictum dei retro respiciens uxor eius in columnam salis demutatur, ad oboedientiam constitutionum dei exempli metu erudimur; dum peccata Amorreorum expectantur impleri, et misericordiam dei et iustitiam cognoscimus. cum et expectatione eius desinendi nobis a peccatis tempus prorogetur et in consummationem scelerum ultio dilata decernitur.

  75. 2.13.1.1

    Iam uero generationum ordo, Abrahae electio, patriarcharum procreatio. populi seruitus, Egyptiorum cladl\'s, maris diuisio, mannae irroratio. legis constitutio, sacrificiorum distinctio, iudicum tempus, regnorum cognitio, populi in captiuitatem transmigratio,

  76. 2.13.2.1

    sanctorum uisio, admonitio prophetarum in quantum ad cognitionem necessaria est! in omnibus enim memoratis superius deus pater et deus filius et ex deo patre deus filius, deus et homo Iesus Christus, agnoscitur, dum in creatione mundi deus iubet et deus efficit, dum homo ad communis imaginis speciem formatur, dum pluit sulphur et ignem dominus a domino-nam nec sibi quis iuberet, ut faceret, nec communionem suam ad alterum solus extenderet nec sibi daret atque a se unus acciperet —, dum homo ab Abraham uidetur et deus adoratur, dum in Iacob lucta ab homine deus uidetur, dum hominem tenens bi-nedici se a domino postulat. dum a Nabuchodonosor tribus tantum pueris in caminum missis similis dei filio quartus aspicitur, dum parit uirgo Emmanuhel eum, qui nobiscum deus est.

  77. 2.14.1.1

    Haec ergo ab omnibus significata in uno illo cognita et expleta reseruari in memoriam scriptis et consignatis uoluminibus conuenit, ut posteritas successionum gestis temporis anterioris instructa et praesentia etiam in praeteritis contemplaretur et praeterita nunc quoque in praesentibus ueneraretur.

  78. 2.14.2.1

    nanique eadem cum perfecta ueritatis cognitio est, si ueritas ex ratione intelligatur — omnia enim ad cognitionem nostram atque ad firmissimam iudicii nostri fidem scripta sunt —, neque haec, quae ex sententia dei in libros relata sunt, cognitione posteritatis eguerunt.

  79. 2.14.3.1

    sed cognitione scripturarum posteritas indigebat, ut ueritatem disceret, ut doctrinam ueritatis ex ratione susciperet, ut scientiam uitae tamquam ab ipsis cunis prouectam sequeretur, scilicet non ambigeret deum ex deo, cum dominus plueret a domino, non ignoraret deum unum innascibilem, cum deus iuberet, non nesciret deum unigenitum, cum deus faceret, non ambigeret, quod duo unum sint, cum unum communis imaginis in homine conderetur exemplum, non negaret. quod deus in hominem ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ . ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗∗ ∗ ∗ ∗ ∗

  80. 2.15.1.1

    ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ patribus genitos. et promptum est audire Paulum gloriantem, quod ex Hebreis Israhelita sit de tribu Beniamin. ergo cum Heliae officium sit conuertere corda patrum ad filios, perfectae ei praedicationis mysterium reseruatur, ut ad eam fidem patres conuertat, quam iam eiusdem spiritus prophetiae confirmauit in filiis.

← Previous — showing 101180 of 180

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.