Tractatus mysteriorum
- 1.1.1.1
Multiplex ∗∗∗∗∗ ∗∗∗∗∗ * ∗∗∗∗∗ ipsas illas intellegamus in gestis. illis autem satis est et aliquam inanis similitudinis speciem coaptasse, cum comparatio et implenda penitus de consequentibus sit et ex solido de praesentibus expetenda.
- 1.1.2.1
omne autem opus, quod sacris uoluminibus continetur, aduentum domini nostri Iesu Christi, quo missus a patre ex uirgine per spiritum homo natus est, et dictis nuntiat et factis exprimit et confirmat exemplis.
- 1.1.3.1
namque hic per omne constituti huius saeculi tempus ueris atque absolutis praefigurationibus in patriarchis ecclesiam aut generat aut abluit aut sanctificat aut eligit aut discernit aut redimit: somno Adae, Noe diluuio, benedictione Melchisedech, Abrahae iustificatione, ortu Ysahac, Iacob seruitute.
- 1.1.4.1
per omne denique tempus uniuersa prophetia, sacramenti molitio, cognitioni adsumendae ab eo carnis indulta est. et quia hoc libello uisum est ostendere omnem in singulis quibusque et uiris et temporibus et rebus aduentus sui et praedicationis et passionis et resurrectionis et nostrae congregationis tamquam in imaginem in speculo praeferri, non transcursim memorabo aliqua. sed suis quibusque temporibus uniuersa tractabo ab Adam, ex quo humani generis scientia permittitur, inchoaturus, ut, quod in domino consummatum est, iam ab initio mundi in plurimis praefiguratum esse noscatur.
- 1.1.4.2
DE ADAM.
- 1.2.1.1
Adam ipso nomine natiuitatem domini praeformat; nam secundum linguam Hebraicam \'Adam\', quod Graece \'gepyrra\', id
- 1.2.2.1
Latine \'terra flammea\' est et scriptura humani corporis carnem \'terram\' solita est nuncupare. quae per spiritum in domino nata de uirgine, in nouam et alienam a se speciem mutata, conformis effecta est gloriae spiritali [est] secundum apostolum: secundus homo de caelo et Adam caelestis, quia Adam terrestris imago est futuri. tuto ergo auctore tanto etiam Adae nomen non sine aliqua futuri meditatione suscipimus.
- 1.3.1.1
Sequitur, quod obsopito Adam ex latere eius atque osse Eua gignitur. quo euigilato prophetia quoque talis consequitur: hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne mea haec uocabitur mulier, quia de uiro suo sumpta est, et erunt duo in carne una. hic nihil mihi laboris est; apostolus enim, cum huius ipsius prophetiae meminisset, ait:
- 1.3.2.1
hoc mysterium magnum est, ego autem dico in Christo et in ecclesia. sed Adae os tantum detractum legimus; et quomodo dicitur \'caro de carne mea\'? referri quidem ad praesentium gestorum fidem res ista poterit, ut, quia os, quod ex latere eius in muliebre corpus per cum, qui omnia potest, deum carne uestitum sit, quia 08 ex carne detractum est et rursum carne indutum in corpus extiterit, ut os ex osse, ita etiam caro sit ex carne. sed dominus in euangeliis, cum repudio dando a Iudaeis temptatus esset, per se potius quam per Adam hoc ita dictum fuisse demonstrat dicens: non legistis, quia, qui fecit a b initio, masculum et feminam fecit ut dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et erunt duo in carne una? hoc enim post id, quod dictum est caro de carne mea. sequitur.
- 1.3.3.1
ergo rem, quae in Adam perficiebatur, consecuta est prophetia. cum enim haec dominus, qui fecit masculum et feminam. dixerit, quod ex osse eius os et ex carne ipsius caro est locutus ipse per Adam id, quod totum in ipso Adam erat fac tum, nec detraxit fidem rebus et praeformari ex se id, quod in altero gerebatur, ostendit.
- 1.3.4.1
cum enim uerbum factum sit caro et ecclesia membrum sit Christi, quae ex latere eius et per aquam nata et uiuificata per sanguinem sit, rursum caro, in qua uerbum ante saecula manens, quod est filius dei. natum sit, per sacramentum maneat in nobis, absolute docuit in Adam atque Eua suam et ecclesiae speciem contineri, quam post mortis suae somnum sanctificatam esse carnis suae communione significet. loquitur quoque idem per apostolum:
- 1.3.5.1
quoniam Adam non peccauit, sed mulier peccans transgressione fuit. saluabitur autem propter filiorum procreationem, si tamen in fide manserint. ecclesia igitur ex publicanis et peccatoribus et gentibus est:
- 1.3.6.1
solo suo secundo et caelesti Adam non pecccante ipsa peccatrix per generationem filiorum in fide manentium erit salua. ceterum intellegi ita 11011 conuenit, quod mulier non sit a peccato suo redempta per dominum, et superflue baptizabitur, si magis merito partus sit liberanda. sed ne per ipsam quidem filiorum generationem erit tuta, cum salua non sit, nisi, qui geniti sunt, fideles perstiterint. et nescio, qua aequum sit alieno aut peccato reum effici aut merito innocentem.,
- 1.4.1.1
Sed tuto spiritalibus spiritalia comparantes ita sentiemus maxime apostolum gesta magni in Adam atque Eua mysterii referre se iam ad Christum atque ecclesiam praedicantem. et haec quidem ita nos conuenit ab eo spiritaliter dicta existimare, ut non
- 1.4.2.1
minus ad praesentem doctrinam et ad eorum, quos monebat, institutionem sermo referendus sit. namque multiplicem misericordiam dei in ea, quae ad Corinthios prima est, in sanctificandis per coniugia fidelium infidelibus praedicans hic quoque per procreationem credentium tamen filiorum istiusmodi sanctificationem docuit largiendam, ut, quemadmodum unius fidelis societas prodesset per coniugium infideli, ita fidelium procreatio infidelibus subueniret.
- 1.5.1.1
Contuendum etiam illud est in Adae somno atque Euac corporatione occulti in Christo et in ecclesia mysterii sacramentum:
- 1.5.2.1
m eo enim corporeae resurrectionis fides et ratio continetur. namque in creatione mulieris non iam limus adprehenditur neque terra in formam describitur neque dei inspiratione in animam uiuentem materies inanimis commouetur, sed ossi caro adcrescit et carni per-
- 1.5.3.1
fectio corporis datur et perfectionem corporis uigor spiritalis insequitur. hunc resurrectionis ordinem per Ezechielem deus locutus est docens in his, quae gerenda erant, uirtutis suae potestatem. illic enim omnia concurrunt: caro adest, spiritus aduolat, deo ex operibus Lsuis nullum deperit, cui ad efficientiam corporis sui ea, quae non erant, adfuerunt.
- 1.5.4.1
est autem sacramentum hoc secundum apostolum absconsum a saeculis in deo: esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes pollicitationis eius in Christo, qui potens sit secundum eundem apostolum conforme efficere corpus humilitatis nostrae corpori gloriae suae.
- 1.5.5.1
agnoscit ergo post somnum passionis suae caelesti Adam resurgente ecclesia suum os, suam carnem non iam ex limo creatam neque ex inspiratione uegetatam, sed adcrescentem ossi et in corpus ex corpore spiritu aduolante perfectam. qui enim in Christo sunt, secundum Christum resurgent, in quo iam uniuersae carnis consummata est resurrectio, ipso illo in carne nostra cum dei, in qua ante saecula genitus a patre est, uirtute nascente.
- 1.5.6.1
et quia Iudaeus et Graecus, barbarus et Scyta, seruus et liber, masculus et femina, omnes in Christo unum sunt, cum caro recognita ex carne sit et ecclesia Christi corpus sit et mysterium, quod in Adam atque Eua est, in Christum et in ecclesiam praedicetur, perfectum iam sub Adam atque Eua in exordio saeculi est, quicquid in consummationem temporum per Christum ecclesiae praeparatur.
- 1.5.6.2
DE CAIN ET ABEL.
- 1.6.1.1
Sequuntur primam Christi et ecclesiae praefigurationem gesta Cayn et Abel, duum in se populorum praeformantium diuer-
- 1.6.2.1
sitatem ipsisque et nominibus et officiis mores et studia utriusque signantium. Cayn enim erat terram colens et Abel oues pascens. ex fructibus autem suis unusquisque mysterii deo munus exhibuit: sed inspiciuntur munera Abel, Cayn autem non uidentur. uerum et dies indiscretus sacrificii et locus est et deo omnia contuenti quomodo aut hoc in conspectu est aut illum extra conspectum? sed per hanc significantiam docetur dei conspectum placitarum rerum
- 1.6.3.1
esse indicium et, cum omnia subiecta ei sint, contuitionem tamen eius in ea adire, quae digna sunt. uerum nihil ante de moribus Cayn erat dictum, ut eius hostia displiceret. sed in his, quae consecuta sunt, dei prouidentia intellegitur sacrificia eius non recipientis, qui grassaturus esset in fratrem. futuri enim apud deum cognitio fides facti est;
- 1.6.4.1
nam, qui peremturus erat, tamquam iam peremisset, dei conspectione non dignus est. in cultura uero terrae significatio operum carnalium continetur et omnis fructus carnis in uitiis est, quae abhorrente deo conspectum a se eius apellunt. non respicitur ergo ad hostiam, quae ex operationibus terrae est. et solae in adipibus placent ouium primitiae, interni uidelicet fructus et ipsius conscientiae nostrae sacrificia delectant, quaeque in primitiis ouium placentia conspectum in se diuinae uoluntatis inuitant.
- 1.6.5.1
cum enim primitiae Christus sit, primogenitus creaturae, primogenitus ex mortuis, princeps etiam sacerdotum, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, ipse etiam ouis et secundum corpoream natiuitatem unus ex ouibus, sacrificium Abel iam sub sacramento ecclesiae probabile est, quae deinceps esset ex primitiis ouium sancti corporis hostiam praebitura.
- 1.6.6.1
inuidct itaquc plucito displicens et contra dei edictum. ut quiesceret, admonentis probabilis ab improbabili interficitur. reus ad confessionis paenitentiam interrogatur, sed ad incrementum criminis negat; desperans resurrectionem sed se morte existimat, sed gemens et tremens ad iudicium ultionis septemplicis reseruatur et ab omni terra sanguinem fratris excipiente maledicitur.
- 1.6.7.1
interpretatio autem nominis Cayn \'risus\' est, Abel autem fletus\'.
- 1.7.1.1
Numquid non ea, quae superiora sunt, consummantur in populis? oblatio iunioris est placita, ludeus inuidet Christiano, ad caedem eius frustra a prophetis monitus exarsit.
- 1.7.2.1
ucniam ne pcr ipsam quidem confessionem paenitentiae consectatur, sed audax deo commissum scelus abnegat. desperans resurrectionis gloriam subiectusque capta Hierusalem dominantium potestati gemens et tremens ultionis iudicio reseruatur, per ipsas interpretationes nominum discretus a sanctis domino dicente : uae his, qui ridunt, quia flebunt! et:beati lugentes, quia consolabuntur!
- 1.7.3.1
atque ut omnia dominus doceret praefigurationi utrisque populi conuenire, dixit : ideo ecce ego mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas et ex illis occidetis in synagogis et persequemini eos de ciuitate in ciuitatem ut ueniat super uos omnis sanguis iustus, qui effusus est super. terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barrachihel, quem occidistis inter templum et altare.
- 1.7.4.1
∗∗∗∗∗Abel itaque sanguis abeo exquiritur, qui secundum Cayn praefigurationem iustos est persecutus et maledictus a terra est, quae aperiens os suum sanguinem fratris excepit. in corpore enim Christi, in quo et apostoli et ecclesia est, omnium sanguinem uniuersa eorum caro et posteritas suscepit proclamantibus ipsis: sanguis eius super nos et super filios nostros.
- 1.8.1.1
Rerum itaque in Cayn gestarum praefigurationem effectorum
- 1.8.2.1
fides est consecuta nec secerni possunt a praeformationis exemplo, in quos\' eiusdem reatus est ultio consecuta. uerum etiam in eo, quod dictum est: nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? praeter rei, praesentis effectum futuri quoque species continetur;
- 1.8.3.1
deo enim non placent nisi communia et participata et amicata. promissa ergo dei expectans populus per legem, etiamsi. cum praeceptorum obseruantia recte deo offerat, tamen, nisi hanc ipsam dei legem, quae umbra est futurorum, cum gentium congregatione communicet, peccauit.
- 1.8.4.1
recte ergo non diuidens crimine detenebitur. Cayn namque inuidens fratri non participauerat sibi conspectae a deo hostiae gratiam et peccator, quia non recte diuideret, constitutus est. quo exemplo probatas deo fidelium ex gentibus hostias nisi, qui sub lege sunt, diuidant, etiam si lege recte utantur, in crimine sunt.
- 1.8.4.2
DE LAMECH.
- 1.9.1.1
Sed ne in Lamech quidem extra futuri speciem res geruntur. hic refertur fuisse duarum uxorum maritus, quarum nominibus etiam tertiae mulieris, ab eius tamen coniugio liberae, nomen adiectum est atque etiam idem Lamech scribitur ista dixisse: dixit autem Lamech mulieribus suis Adae et Sellae: audite uocem meam, mulieres Lamech, intuemini uerba mea, quoniam uirum occidi in uulnere mihi et iuuenem in liuore meo, quoniam septies uindicatum est de Cayn, de Lamech autem septuagies septies.
- 1.9.2.1
et quis hic est illo iusto Abel iustior, cuius tanto nunc maiore poena mors uindicanda sit? nomen perempti tacetur, uulnus non ad peremptum, sed ad peremptorem refertur et liuor caedentis potius docetur esse, non caesi.
- 1.9.3.1
interfectio iuuenis uxoribus nuntiatur; cum trium mulierum nomina contineantur, tantum ad duas sermo est. prophetat impius et ultra Cayn poenam ultionem commissae a se caedis accumulat.
- 1.10.1.1
Haec non transcursim audienda sunt, sed in his futurorum figuratio scrutanda est.
- 1.10.2.1
Lamech principis sacerdotum habet speciem, qui consentientibus sibi Iudaeis et gentibus cruci dominum subfigit; nam ex atrio principis sacerdotum ad Herodem idem dominus ductus est plebe credentium a sceleris communione secreta et idcirco duabus tamquam sociis sibi et uxoribus caedem iuuenis gloriatur.
- 1.10.3.1
et quia nullus de eo sensus est poenae, in se et uulnera et liuorem iniuriae et caedis excepit. instinctu etiam prophetico est locutus; nam et tum princeps sacerdotum nesciens prophetauit, sicut in euangeliis scriptum est: unus autem ex his Cayphas nomine, cum esset summus sacerdos anni illius, dixit eis: uos nescitis nihil nec percipitis, quia expedit nobis, ut unus homo moriatur pro plebe et non uniuersa gens pereat. hoc autem a se non dixit, sed cum esset summus sacerdos anni illius, prophetauit. concurrunt ergo omnia sibi personis, rebus, effectu et gestorum fides speciem complectitur futurorum.
- 1.10.4.1
numerus quoque in Cayn et Lamech poenae non sine aliqua significatione perscribitur. cum enim secundum prophetas septemplex poena in iniustos sit constituta, Petrus, super quem ecclesiam tamquam uiuo fundamento (dominus) aedificabat, an peccanti in se secundum legem septies sit remissurus, interrogat; cui dominus, ut septuagies septies indulgeret, respondit per hanc significantiam docens ipsam illis, qui credituri essent,; passionis suae poenam remittendam, cum, in quantum uindicta eius multiplicata esset. in tantum rursum ucnia abundaret.
- 1.11.1.1
Seth deinde nascitur et in perempti Abel locum semen in eo aliud excitatur Eua ita dicente: excitauit mihi deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
- 1.11.2.1
interpretatio autem Seth nominis est \'fundamentum fidei, et cum Abel iustus et cum in locum iusti Seth genitus sit, reseruata semper a deo sanctorum generatio et per successiones renouata intellegitur fidelibus in Petro fundamentis fidem ecclesia sustentatura.
- 1.11.2.2
DE NOE.
- 1.12.1.1
Quae erga Noe gesta sunt, negari non possunt plena esse et uirtutibus dei (et) exemplis futurorum. nam in quantumlibet aut hebes ingenium sit aut auersa a ueri intellegentia uoluntas. at tamen illic dicta gestaque sunt. quae etiam inuitis sensum ueritatis eliciant. atque, ut in singulis rerum effectibus uirtus prophetica intellegatur, quid cui rei sit comparandum.
- 1.12.2.1
breuiter edendum est. Noe enim, quem ex uirgine dominus adsumpsit, hominem praefigurat atque, ut id ipsum ex scripturae ipsius uerbis cognitum fiat, cuiusmodi de eo prophetia Lamech patris eius fuerit, noscendum est : et Lamech genuit filium et uocauit nomen eius Noe dicens : hic requiescere faciet nos ab operibus nostris et a tristitiis manuum nostrarum et a terra, cui maledixit dominus deus.
- 1.12.3.1
sed haec, ut arbitror, in cum Noe, de quo sermo est, ad perfectum conuenire non possunt. quam enim requiem humano generi adtulit uel a quibus fecit operibus desisti? quin etiam sub eo uniuersitas hominum deletur, diluuium infunditur; terra conspectui eius uiri redditur, in grauioribus etiam postea uirtutibus uiuitur. et ubi requies per Noe erit reddita ? in eo autem, qui facturus sit requiem, potestas est designata faciendi.
- 1.12.4.1
porro autem nec naturae hominis conuenit nec scriptum legitur nec re ipsa intellegitur Noe horum aliquid fecisse, sed plera. quae Noe erant propria, scriptura planissime edidit: cum deo probabilis est. cum iustus inuenitur, cum arcam facere iubetur. cum in cum ingreditur. cum coruum emittit, cum columbam et recipit et remittit, cum egreditur ex arca, cum uineam plantat, cum ex fructu eius ebrius nudatur, cum a (\'Cham inridetur, cum a Sem et Iafeth contegitur. cum in unum maledictionem et in duos benedictionis ordinem modumque constituit. haec, ab eo ut sunt gesta, intellegenda sunt.
- 1.13.1.1
Sed magnum in his futuri sacramentum continetur ac de singulis suo loco tractabimus, tum cum oporteat sibi inuicem res personasque conferre.
- 1.13.2.1
erit ergo huic Noe dominus noster, qui uerbum caro factum est, comparatus, qui et ait in euangeliis: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum suaue est et onus meum leue est.
- 1.13.3.1
facit ergo requiescere et animabus requiem impertit et ob imminens iudicium in doctrinae et ecclesiae suae arcam filios et genitos et nuncupatos recondit et spiritum sanctum tribuit et moritur et inridetur et resurgit et
- 1.13.4.1
humano generi recte perperamue gestorum poenam sanctificationemque constituit. et in eo quidem, cum arcam ingredi aut egredi ex ea Noe iubetur, ratio ecclesiae sanctificationis est contuenda. scriptum enim ėst: introibis autem in arcam tu et filii tui et uxor tua et uxores filiorum tuorum; et rursum: dixit dominus deus ad Noe dicens:
- 1.13.5.1
exi de arca tu et uxor tua et filii tui et uxores filiorum tuorum. sexum arcam ingredientium inuicem sociat, uirorum ad uirum, mulierum ad feminam. continentes scilicet ecclesiam introituros oportere esse significans. sui postea unumquemque coniugii copiam recepturum ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ * ∗ ∗ ∗ * * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ * ∗ ∗ * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ cum ter est emissa.
- 1.14.1.1
Et sequens quidem emissio non incertum est quid praefiguret.
- 1.14.2.1
cum oliuae namque fructuosis foliis reuertitur, non iam manu recipienda, sed reuolans. impletum autem istud est, cum accepto sancto spiritu septuaginta discipuli ad praedicandum euangelium emissi cum gloria subditorum sibi immundorum spirituum reuertuntur- tuntru, fructum misericordiae dei, qui significatus in oliua est,
- 1.14.3.1
sancto spiritu reportante et quia discedentibus his postea a domino nullam etiam requiem esset habiturus. cum fructu tamen ad Noe columba reuolauit significans per id in reditu secundo et subiectis daemoniis sancti spiritus fructum et discedentibus a domino discipulis consistendi adhuc re(quiem nullam). tertia uero emissio atque euolatio habitationem eius, quae in credente est, praeformat spiritu sancto emisso in aeternum (in) fidelium animis permanente.
- 1.15.1.1
Iam uero de fructu plantatae uineae ebrietas passionis est species. uineam enim ex Egypto transtulit et plantauit dominus, et rursum : uinea d omini Sabaoth domus Israhel est. ex operibus enim translati et plantati populi sui passionis est causa. quam Noe ebrietatem si forte quis non pertinere [se] ad speciem dominicae mortis existimabit, de consequentibus arguetur, quamquam potatus in euangeliis calix mortem passionis ostendat.
- 1.15.2.1
tres autem filii cum essent, nuditas patris ridetur ab uno et rursum contegitur a duobus; sed cum duo unianimiter texerint, maledicto tertio in duobus tamen operis unius diuersa benedictio est. sub \t his autem tribus filiis uniuersitas hominum monstratur, id est sub lege uiuentium et sub gratia iustificatorum et gentium. ex quibus gentes mortem | domini et nudum dei corpus irridunt, in duobus autem contegentibus nuditatem lex et gratia continetur.
- 1.16.1.1
Quia autem Iaphet in domibus Sem collocatur, figuram gentium ostendit, quae ad fidem inductae sunt; Sem uero Israhelitici populi personam gerit∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ * * * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
- 1.16.1.2
DE ABRAHAM.
- 1.17.1.1
∗ ∗ ∗ ∗ ∗ Sarra etiam ecclesiam signat, Agar synagogam .........
- 1.17.2.1
semen autem uocatum in Ysaac Christum esse monstrat; in quo etiam praefiguratio passionis est edita, cum a patre ad hostiam uocatur, cum ligna sacrificii suscipit, cum ad consummationem hostiae aries assistit. ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
- 1.18.1.1
In littera Abrae addita unus est numerus, in ea, quae Sarrae accedit, centum habentur et saluator relictis
- 1.18.2.1
nonaginta nouem in montibus abiit unam, quae errauerat, quaerere. ergo unus numerus in littera Abrae additur. unus est enim dominus Iesus Christus, natus ex uirgine, et ab illo uno omnia crimina credentium mundata sunt. et quod per se explendum erat in Abraam. praefigurat: ille per adiectionem unius pater gentium nuncupatur, ipse per assumptionem unius pater et redemptor gentium constituitur reddita Sarrae, id est ecclesiae primitiuae caelestis Ierusalem, centesima oue. * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * * *
- 1.18.2.2
18* Sicut pater ille familias in euangelio trino aduentu infructuosam ficulneam uisitauit, sic sancta mater ecclesia saluatoris aduentum annuo recursu per trium septimanarum secretum spatium sibi indicauit. uenit enim filius hominis quaerere et saluum facere, quod perierat. uenit ante legem, quia per naturalem intellectum, quid unicuique agendum quidue sequendum sit, innotuit. uenit sub lege, quia patriarcharum exemplis et prophetarum praeconiis semini Abrahae legalia confirmauit decreta. uenit tertio post legem per gratiam ad uocationem gentium, ut a solis ortu usque ad occasum laudare discerent pueri nomen domini, quos usque ad finem mundi ad suae maiestatis cultum exhortari non desinit. * * * * * ** * * *
- 1.18.2.3
DE VSAHAC.
- 1.19.1.1
| ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ Rebecca duplicem habet figuram coniugii et partus et in coniugio ecclesiae typum praefert: camelos, id est gentes Christo subditas, potat; fidei auditum per inaures docet; armillas manuum ostendit boni operis ornatus; de nuptiis interrogata consociandorum Christo more respondet, ut ad uisum perueniat; de domo patris egreditur ostendens, quia, nisi renuntiauerit quis uitiis et concupiscentiis, Christi seruus esse non poterit; duas gentes duos populos signat. * ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗ ∗
- 1.19.1.2
DE JACOB.
- 1.20.1.1
∗ ∗ ∗ ∗ ∗ proprietatem nominis huius scriptura interpretante. et dixit Esau ad Iacob: da mihi gustare de coctura\'(rufa) hac, quia deficio.
- 1.20.2.1
propter hoc appellatum est nomen eius Edom. primitiua deinde sua ob cibum uendidit dicens: ecce ego morior, et quo mihi hos primatus? in primatibus autem haec apud ueteres erat dignitas,
- 1.20.3.1
ut domus paternae hereditatem primogenitus optineret fratribus, qui deinceps essent, ei subditis. ergo cum in corpore uiuentibus primitiuorum dignitas de uita sit, quam sub praefiguratione populi infidelis Esau ob carnalia desideria uendebat, non utique de praesenti primitiuorum honore desperat dicens: ecce ego morior, et quo mihi hos primatus ? — nam ante mortem primatus ille, qui hominum est, percipiebatur —, sed quia, formam populi in se gerens, primitiuus ipse per legem — prior enim hic populus in dei hereditatem fuerat electus — de spe resurrectionis et gloriae dei excidit, desideriis corporis occupatus suum honorem desperasse se proferebat, quem primogenitum conuenerat sperare post mortem.
- 1.21.1.1
Desperante itaque Esau de primitiis suis cetera et secundum facti fidem et secundum praefigurationis uirtutem geruntur.
- 1.21.2.1
Ysahac itaque cum esset hebetibus oculis, secundum consuetudinem monet Esau, uti sibi ex uenatione cibum praeparet et ante tempus suae mortis benedicatur ab eo. idque Rebecca cum comperisset, Iacob adhortatur, escas patri de haedis duobus citus praeparet et Esau stola induatur;
- 1.21.3.1
manus eius, quia leuis sit, atque ceruicem illigatis sibi haedorum pellibus mentiatur. quibus gestis benedictionem. quae Esau erat parata, praeripuit. dehinc benedicitur talibus uerbis: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit dominus. et det tibi dominus H rore caeli desusum et ab ubertate terrae abundantiam frumenti et uini. et seruiant tibi gentes et adorabunt te principes et esto dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui; et qui maledixerit te, maledictus erit, et qui benedixerit te, benedictus erit.
- 1.22.1.1
Geritur quidem rl\'s secundum praesentem in Esau et Iacob effectum, sed spiritualis praeformatio ordinem suum optinet. uendiderat per desideria corporis primatus suos senior futurorum honorem ob luxum praesentium desperans eosque contra iacturam praesentium iunior coemit.
- 1.22.2.1
numquid non corporaliter gestis spiritualiter gerenda succedunt? qui infideles sunt, omne bonum in uoluptate positum existimant et anterior populus honorem resurrectionis per desideria carnis amisit; credentes autem renuntiant praesentibus gaudiis omnem in futurorum spem suam locantes et ob eam animo et corpore continentes praeripiunt destinata seniori.
- 1.22.3.1
nant Iacob Esau stola induitur, quae pro immortalitatis ueste commemorari solet etiam in euangelio, ubi stolam primam iunior frater et idem accepti patrimonii decoctor accepti. et quia ex peccatis esset in nitorem innocentiae transferendus, ideo Iacob haedorum pellibus tegitur, re quidem ipsa fratris speciem imitaturus. sed quia ex peccatore esset dignitatem occupatae benedictionis habiturus, in pellibus emortuarum pecudum formam peccatoris adsumit.
- 1.23.1.1
Ipsa autem benedictionis ratio uerborumque uirtus nihil illic secundum gesta praesentia intelligendum esse demonstrat.
- 1.23.2.1
benedicitur enim Iacob, ut de rore caeli et ubertate terrae abundet uino et tritico. contra uero famem periclitatus est et ex Egypto
- 1.23.3.1
frumenta emit. in seruitutem ei gentes subiciuntur; quin potius in ius Pharaonis ipse cum omni sua familia se dedit. adorandus a principibus dicitur, sed magis dominante Laban seruitutem multi temporis pertulit.
- 1.23.4.1
dominus fratri suo constituitur; at quid fratrcm suum tamquam dominum adorauit? ergo quia scriptura mendacio non periclitatur, licet in Iacob haec dicta sint, in populum tamen. quem praeformabat. et significantur l\'t. aguntur. haec enim omnia secundum prophetica et euangelica promissa fidelibus reseruantur, quippe mundum et angelos iudicaturis et in regni caelestis consortium destinatis.
- 1.24.1.1
Denique ipsud illud benedictionis exordium non res praesentes, sed futuras perfectasque complectitur. ait enim: ecce
- 1.24.2.1
odor filii mei tamquam odor ari pleni, quum benedixit deus. odor spiritus est praescientia, ager plenus perfectio fructuum est. et ager, sicut euangelia docent, pro saeculo nuncupatur; benedictum autem saeculum non utique, quod
- 1.24.3.1
dissoluetur et non erit, sed quod aeternum et perfectis fructibus plenum est, significari existimandum est. ergo cum idem sit odor Iacob, qui agri pleni est, odor autem secundum naturam rerum praescientia sit spiritus, cum, quid unaquaeque res sit. ex odoratione sentitur, hanc odorari se, id est praescire spiritu, benedictionem populi iunioris Ysahac significat atque aeterni saeculi futuram utroque illo, id est et saeculo et qui eo sit usurus, aeterno.
- 1.25.1.1
Atque ut abundantem dei misericordiam in praeformandis sub praesentibus futurorum effectibus cerneremus, omnia ita dili-
- 1.25.2.1
genter edita atque scripta sunt, ut et in rem gestam et in spem futuram unus atque idem historiae ordo concurreret. benedicturus enim Ysahac Iacob pro Esau sollicitus est, ne quoquo genere fallatur; Esau enim se Iacob esse dicebat. caecus ergo Ysahac cum esset, dicebat: accede ad me et pertentabo te, fili, si tu es filius meus Esau aut non.
- 1.25.3.1
et quamquam iile esset et Esau esset stola indutus et eius speciem pellium adsumptione mentitus, tamen non sine suspicione contractatus a caeco est. ait enim, cum palparet eum: uox quidem uox Iacob, manus autem manus sunt Esau. ergo per haec sollicitus in Esau Ysahac docetur affectus.
- 1.25.4.1
quo postea reuertente ex agro atque uenatu et se patri tamquam primogenitum, ut benedic at sibi, ingerente et praereptione benedictionis comperta Ysahac non commouetur; quin potius in benedictionis ipsius confirmatione persistit dicens: si dominum illum feci tuum et omnes fratres eius feci illi seruos, frumento et uino confirmaui eum, tibi autem quid faciam, fili ?
- 1.25.5.1
quin potius fletu et lacrimis, ut se benediceret, deprecanti ita ait: ecce ab ubertate terrae erit habitatio tua et a rore caeli desusum et in gladio tuo uiues et fratri tuo seruies. erit autem, cum deposueris iugum ipsius a collo tuo.
- 1.26.1.1
Unde igitur haec conuersio uoluntatis est? et cur dissentit a se hominis affectus, nisi quod sermo scripturae et ad rerum efficientiam et ad spei expectationem temperatur? sollicitudinem interrogantis! de affectu patrio habuit, demutationem benedictionis de spiritali scientia abnegauit.
- 1.26.2.1
illic rem naturae egit, hic praeformationis ordinem tenuit; illic pater in primogeniti sanctificatione sollicitus est, hic in benedictione populi iunioris prophetae spiritu perseuerat.
- 1.26.3.1
et rem gestam historia loquitur et spem praefiguratam suus ordo non deserit. sed ne in eo quidem prophetica ratio cessauit; quin peccator et prior populus benedictionem populi iunioris posset 30 sperare, si crederet.
- 1.26.4.1
omnibus enim patet aditus ad salutem et iter uitae non molestiis suis, quae utique nullae sunt, sed arbitrii nostri iure difficile est. ad consequendam enim dei misericordiam humanae uoluntatis est mora, quod ex hoc ipso, quia de Esau est, sermone fit cognitum. benedici enim se poposcerat, sed pater spiritali motu
- 1.26.5.1
instinctus eum et saeculo reliquit et gladio permisit et seruituti fratris addixit. sed ne haec in perpetuum et sine reditu paenitentiae decreta existimarentur, benedictionem, quam postulabat, in id distulit, cum iugum eius dominaturi fratris deposuisset a collo suo. sui ergo relinquitur iuris iugum deponere, quia unicuique ad fidem ius propriae uoluntatis est liberum benedictione tum digno, cum se in fidei libertatem ex inreligiositatis seruitute transtulerit.
- 1.26.5.2
DE MOVSE.
- 1.27.1.1
Editio rerum in Moyse gestarum coeptae quoque iam ab Adam praefigurationis ordinem tenuit. et dignum hoc misericordia dei, ut omnium patriarcharum suorum gesta in aliquantum per-
Next → — showing 1–100 of 180
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa009.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.