Collectanea Antiariana Parisina
- 2.2.11.6.1.1
Huius igitur intimandae cunctis fidei Athanasius, in Nichea synodo diaconus, deinceps Alexandriae episcopus, uehemens auptor extiterat et Arrianam pestem in tota Aegypto ueri tenax
- 2.2.11.6.2.1
uicerat atque ob id coniuratis in eum testimoniis falsitas est criminum conparata. res postea fidelibus iudicum disiudicata sententiis. sed multum ad cognitionem proficiet, si, quae post absolutionem Athanasi ad Constantium imperatorem synodi Sardicensis oratio fuerit, cognoscatur. EXPLICIT.
- 2.3.1.1.1
Dilectissimis fratribus et coepiscopis nostris uniuersis per Orientem constitutis Liberius episcopus urbis Romae aeternam salutem.
- 2.3.1.1.2
Studens paci et concordiae ecclesiarum, postcaquam litteras caritatis uestrae de nomine Athanasi et ceterorum factas ad nomen Iulii bonae memoriae episcopi accepi, secutus traditionem maiorum presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam ueniret, ut in praesenti id, quod de ecclesiae disciplina extitit, in eum statueretur.
- 2.3.1.2.1
litteras etiam ad eundem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod, si non ueniret, sciret se alienum esse ab ecclesiae Romanae communione. reuersi igitur presbyteri nuntiauerunt eum uenire noluisse.
- 2.3.1.3.1
secutus denique litteras caritatis uestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem uestram dedi, me cum omnibus uobis et cum uniuersis episcopis ecclesiae catholicae pacem habere, supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea siue ecclesiae Romanae et a consortio litterarum et ecclesiasticarum.
- 2.3.2.1.1
Quid in his litteris non sanctitatis, quid non ex metu dei eueniens est? sed Potamius et Epictetus, dum damnare urbis Romae episeopum gaudent, sicut in Ariminensi synodo continetur, audire haec noluerunt.
- 2.3.2.2.1
quin etiam Fortunatianus episcopus epistulam eandem rursum diuersis episcopis mittens nihil profecit. ut autem in negata Athanasio communione sibi potius esset onerosus remque omnem sibi periculi faceret, dummodo nihil Sardicensi synodo, quod Athanasius absolutus et Arriani damnati fuerant, decerperet, litterae ex Aegypto omni atque Alexandria missae admonebant, quoniam, quales ad Iulium pridem (de) reddenda exulanti Athanasio communione erant scriptae, tales nunc, ut de subiectis intellegetur, ad Liberium datae sunt de tuenda. EXPLICIT.
- 2.4.1.1.1.1
Imperitiae culpam oblitterat resipiscens. hoc autem et de scripturis sanctis aduertere est: pietatem ad omnia utilem esse legimus, cui cedit corporalis exercitatio, quamuis et ipsa utilitatis retineat fructus.
- 2.4.1.1.2.1
quam sectandam nobis etiam ratio temporis praesentis exposcit. non enim, si aliquis forte, qui hoc studii gerunt ratione prouisa destruere impudenter saeuiori censura, hoc acstimauerit et nouare, quod iam ex apostolica auctoritate munitum est de pietate, cum dictum est non esse parcendum his, qui apud Ariminum ignorantes egerunt, quibus nescire inlicitum fuit captum mors incidere, idcirco seueritas repudianda est.
- 2.4.1.1.3.1
sed mihi cui conuenit omnia moderate perpendere, maxime cum et Aegyptii omnes et Achiui hac usi sententia receperint multos parcendum quidem his, de quibus supra tractauimus, auctores uero esse damnandos, qui obliqua et maligna subtilitate caliginis offenderunt innocentium sensus, per quas uelamen obducerent ueritati. tenebras lucem et lucem tenebras uindicantes.
- 2.4.1.2.1.1
Igitur si quis ignorationis captum resipiscens sermonis nostri aduocatione lenissima illud uirus in se pestiferum Arriani dogmatis subdolum ac latebrosum fuerat expertus, reparatus exhauriat, condempnet uehementiusque in auctores eius insaeuiat, quos in se uiolentos expertus est totumque se fidei apostolicae et catholicae usque ad Nichenae synodi conuentum de integro mancipet; per quam professionem, etiamsi quibusdam leue et remissum uidetur, recuperet id, quod per astutiam rectitatis amiserat.
- 2.4.1.2.2.1
uerum si aliquis tam stolidae mentis, quod haud credo, fuerit inuentus, qui non solum nolit conuerti antidotum recipiens sanitatis, (uerum) uenenum uirusque noxius sese uindicare crediderit, et ratione uincetur et auctori perfidiae perdite deputatus ecclesiae catholicae spiritali uigore plectetur. EXPLICIT.
- 2.4.2.1.1.1
(3). Diuini muneris gratia est, ut secundum apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus. et quantum ad Italiam quidem pertinet, olim fidei paternae, hoc est apud Nicheam scriptae, se reddi it fraudem, quam passa est apud Ariminum, recognoscens. Inlyricum etiam deum clementi nutu respexisse gaudemus et
- 2.4.2.1.2.1
consortio infidelitatis, quo grauabatur, abiecto ea, quae sunt rectae sententiae, probare coepisse gratulamur. nostram igitur, dilectissimi fratres, unam eandemque accipite firmam suscriptione sententiam. Nicheni tractatus aduersus Arrium Sabelliumque, cuius Fotinus partiaria hereditate damnatur, decreta seruamus. Ariminensis concilii statuta quorundam tergiuersatione corrupta consensu omnium prouinciarum iure rescindimus. quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda nec in confutando.
- 2.4.2.1.3.1
Ariminensi concilio aliqua uideretur esse dissensio. quicumque ergo nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque indiuiduam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae, conprobare festinet et fidei nobis memoratae subscriptionem et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo. id certe petimus, quod cum plurium harum prouinciarum porrigimus ipsi consensu. auctores autem heresis Arrianae uel Aecianan Ualentem et Ursatium ceterosque eorundem consortes non nunc et quod manifestari apud Inlyricum coeperunt, sed olim condemnatos esse manifestum est. EXPLICIT.
- 2.5.1.1.1
Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis laudandi esse debent, qui solliciti sunt, quam reprehensionem aliquam sustinere; salus autem ac spes principaliter in fide catholica consistit.
- 2.5.1.2.1
et ideo, quamuis conuentione a dominis nostris fratribus et coepiscopis nostris Ualente et Paulo admonitus nolueris ad id, quod rumor iactitat de te, respondere, domine religiosissime, tamen, quia litteris tuis testificatus es te in eadem caritate perseuerare et paratum esse inlibatam dilectionem habere erga nos ostendere, propterea in unum apud Singidunum congregati iterum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni occasione ambagum exclusa digneris rursus rescribere nobis. [si] a fide catholica, quae Arimini a sancto concilio exposita confinnataque est, cui etiam uniuersi Orientis episcopi consenserunt, — sicut iam professus es — te non recessurum apertius quaeritur significes.
- 2.5.1.3.1
est autem hoc, sicut in ea cautum est: similem dicimus filium patri secundum scripturas\', non \'secundum substantiam\' aut \'per omnia\',sed absolute. si enim haec expositio inmutata fuerit, manifeste quondam Basilii perfida adsertio, propter quam synodus facta est, quae etiam merito damnata est, reparabitur.
- 2.5.2.1.1
Dignare igitur hoc, quod quaeritur, euidenter litteris tuis declarare non dixisse aut dicere uel dicturum: \'similem esse per omnia filium patri excepta innatiuitate\', ne, quod perlatores litterarum Iouianus diaconus et Martirius subdiaconus uerbo deprecationis suae ante praedictos dominos meos fratres et coepiscopos nostros Ualentem et Paulum adserebant, magis credibile esse uideatur, quia \'per omnia similem esse filium patri\' profitearis.
- 2.5.2.2.1
si enim sic te, sicut optauimus, sentire scriptis tuis manifestaueris, querella pro iniuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris facta, licet nolueris, sicut prima conuentione admonitus es, inquirere, ad existimationem tuam non pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem.
- 2.5.2.3.1
haec per Sccundianum presbyterum, Pullentium lectorem et Candidianum exorcistam transmisimus caritati tuae, XV. Kalendas Ianuarias, Gratiano nobilissimo et Dagalaifo consulibus, exemplum penes nos retinentes.
- 2.6.1.1.1
Uitalis u. c. militantis in officio sublimis praefecturae relatione conperimus desiderare sanctitatem uestram significari uobis aperte, quid est, quod de fide nostra Valenti, Ursatio, Gaio et t\'anlo displiceat. necessarium duxi his litteris patefaciendum sanctitati uestrae et id, quod et in uobis ipsis ab initio esse confido, dicere.
- 2.6.1.2.1
nos hoc, quod et a patribus traditum accepimus et diuinis scripturis, quod semel didicimus, et cotidie docemus, Christum dei filium dominum nostrum per omnia patri similem excepta innatiuitate, deum de deo, lumen de lumine, uirtutem de uirtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante uniuersa, quae intellegi uel dici possunt, genitum, cuius natiuitatem nemo scit nisi solus pater ipso filio asserente: quia nemo nouit filium, nisi pater, neque patrem quis nouit, nisi filius, et cui uoluerit filius reuelare.
- 2.6.1.3.1
per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil secundum diuinas uoces ipsius saluatoris nostri filii dicentis: pater meus usque modo operatur et ego operor; et iterum: quaecumque enim pater facit, haec et filius similiter facit; et iterum: ego et pater unum sumus; et iterum: qui me uidit, (uidit) et patrem; et iterum: quomodo pater uitam habet in semet ipso, ita dedit et filio uitam habere in semet ipso; et iterum: sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius, quos uult, uiuificat; et iterum: credite in deum et in me credite; et iterum: neque enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem.
- 2.6.1.4.1
et iterum cui pater dixit: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram? nec dixit ad imaginem tuam\' uel \'ad imaginem meam\', ne aliquam dissimilitudinem (in) filii sui diuinitate demonstraret, sed propterea coniunxit \'ad imaginem et similitudinem nostram\',ut filium suum sibi similem per omnia deum manifestaret. iterum euangelista: uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre, plenum gratia et ueritate. et apostolus ad Corinthios: in quibus deus huius saeculi excaecauit mentes infidelium, ut non refulgerent inluminatione euangelii gloriae Christi, quae est imago d e i. et iterum idem apostolus: et transtulit nos in regno filii caritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem pecca-
- 2.6.1.5.1
torum, qui est imago dei inuisibilis, primogenitus omnis creaturae. et iterum idem apostolus: hoc enim sentite in uobis, quod et in Christo Iesu. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet i psum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominum factus. quis non intellegat, quia, quemadmodum secundum serui formam uera fuit caro nostra in Christo, ita et in dei forma uera sit diuinitas patris in filio? et iterum: uidete, ne quis uos seducat per philosofiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa huius mundi, et non secundum Christum,
- 2.6.1.6.1
quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. si ergo omnis plenitudo diuinitatis inhabitet in Christo, iam non ex parte similes et ex parte dissimiles, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum trorsum abeuntes semet ipsos a nobis auerterunt.
- 2.6.2.1.1
Nam quod putant se pro magno de scripturis diuinis proferre,I ut dicant Christum \'facturam\' et \'creaturam\', e contrario nos sp-l cundum scripturas dicimus et \'uiam\' et \'ianuam\' et \'lapidem offensionis\' et \'petram scandali\' et \'fundamentum\' et \'brachium\' et \'manum\' et \'sapientiam\' et \'uerbum\' et \'agnum\' et \'ouem\' et \'pastorem\' et \'sacerdotem\' et \'uitem\' et \'uitem\' et alia.
- 2.6.2.2.1
sed hace omnia sic intellegimus et dicimus, ut uirtutes et operationes filii dei intellegamus, non ut diuinam eius ex patre natiuitatem huiuscemodi nominibus conparemus, quia ex nihilo omnia per filium facta sunt, filius autem non ex nihilo, sed ex deo patre est genitus.
- 2.6.3.1.1
Miror autem praedictum Ualentem aut oblitum esse aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit. nam sub bonae memoriae Constantio imperatore, quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu eiusdem imperatoris, praesentibus Georgio episcopo Alexandrinorum ecclesiae, 〈Pancratio episcopo) Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquirilano, praesente etiam ipso Ualente et Ursatio et mea paruitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem et ad certam regulam perductam Marcum ab omnibus nobis electum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: \'filium similem patri per omnia, ut sanctae dicunt et docent scripturae\', cuius integrae professioni omnes consensimus et manu nostra suscripsimus.
- 2.6.3.2.1
si autem nunc aliquid illis spiritus huius mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. nam ut nos professi sumus de scripturis \'per omnia similem filium patri excepta innatiuitate, exponant et illi de scripturis, quemadmodum parte sit lis sit, parte dissimilis.
- 2.6.4.1.1
Et ideo, fratres dilectissimi, hanc intrepidanter et sino mora uestrae dilectionis ad conscientiam per Cyriacum officialem, cuius prima inuenta occasio est post Carinium diaconum, quem ad uos misi, professionem destinaui, ut per uestram quoque uigilan-
- 2.6.4.2.1
tissimam deuotionem apud deum uniuersae fraternitati intimetur, ne quis fallacis diaboli laqueis ignorans implicetur. iam uestrae est unanimitatis rescribere mihi, quid uobis spiritus sanctus suggerat. sane intimo caritati uestrae me huic epistulae, propterea quod manus dolerem, suscribere non potuisse, suscribendum autem mandasse fratribus et conprosbyteris nostris Innocentio, Octauio et Catulo. EXPLICIT.
- 2.7.1.1
Cou VI Textus narratiuus.
- 2.7.1.2
Liberius autem, antequam ad exilium iret, hanc uniformem epistulam confessoribus scripsit, id est Eusebio, Dionisio et Lucifero in exilio constitutis.
- 2.7.2.1.1.1
Quamuis sub imagine pacis humani generis inimicus uehementius in membra ecclesiae uideatur esse grassatus, uos tamen acceptissimos deo sacerdotes egregia et singularis fides et hic probabiles deo ostendit et iam ad futuram gloriam martyres designauit. quo itaque praeconio laudis, qua uocis exultatione merita uirtutis uestrae prarferam, positus inter merorem absentiae uestrae et gaudium gloriae prorsus inuenire non possum, nisi quod scio hic me probabiliora uobis solatia exhibere, si credatis me in exilio simul uobiscum esse detrusum.
- 2.7.2.1.2.1
denique me in ipsa adhuc expectatinnc pendentem, quod a consortio uestro durior necessitas interim detrahit, satis contristor. optaueram enim, fratres deuotissimi, prior pro omnibus uobis impendi, ut exemplum gloriae per me magis uestra dilectio consequeretur. sed fuerit haec palma meritorum uestrorum, ut priores de perseuerantia fidei ad confessionis inlustrem gloriam ueniretis.
- 2.7.2.1.3.1
rquaeso igitur dilectionem uestram, ut me praesentem uobiscum cum esse credatis atque eo me affectu absentem non esse sentiatis et intellegatis dolere me satis, quod sim interim a uestro consortio disparatus. quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod, si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt, contra uos, deuoti per omnia dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti uictoriam de perfidis pertulistis, quorum, quantumque in saeculo uiolentia increscere potuit, tanto sacerdotibus praemia laudis inueniuntur conferre. estote itaque de promissione caelesti securi.
- 2.7.2.2.1.1
Et quia proximiores estis deo effecti, uestris orationibus me uestrum consacerdotem famulum dei ad dominum subleuate. ut superuenientes impetus, qui de die in diem, cum annuntiantur, - grauiora uulnera infligunt, tolerabiliter ferre possim, ut inuiolata
- 2.7.2.2.2.1
fide, saluo statu ecclesiae catholicae, parem nobis dignetur me dominus efficere. et quia cupio, quae gesta sunt in ipsa congressione, fidelius scire, obsecro sanctitatem uestram, uniuersa fideliter litteris intimare dtgnemini, ut additamentum maius uel ipse animus, qui diuersis rumoribus cruciatur, uel uires corporis ipsius, quae iam extenuatae sunt, de uestra cohortatione possint sentire. et alia : Deus uos incolumes custodiat, domini fratres.
- 2.7.3.1
Textus narratiuus.
- 2.7.3.2
Item Liberius, antequam iret in exilium, de Uincentio Capuensi ad Caecilianum episcopum Spolitinum, scripsit:
- 2.7.4.1
Ex epist. ad Caecilianum (353/4).
- 2.7.4.2
(3) Nolo te factum Uincentii ab intentu boni operis reuocet. frater carissime.
- 2.7.5.1
Textus narratiuus.
- 2.7.5.2
Et ad Ossium de Uincenti ruina sic dicit:
- 2.7.6.1
Ex epist. ad Ossium (368/4).
- 2.7.6.2
Inter haec, quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire, multi ex Italia coepiscopi conuenerunt, qui mecum religiosissimum imperatorem Constantium fuerant deprecati, ut iuberet, sicut ipsi placuerat dudum. concilium ad Aquileiam congregari. Uincentium Capuensem cum Marcello adaeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse sanctitati tuae insinuo. de quo quia multum sperabam, quod et causam optime retineret et iudex in eadem causa cum sanctitate tua frequenter resedisset, credideram integrum ius euangeliorum siue legationis posse seruari. non tantum nihil impetrauit, sed etiam ipse in illam ductus est simulationem. post cuius factum duplici merore affectus me moriendum magis pro deo decreui, ne uiderer nouissimus delator aut sententiis contra euangelium commodare consensum.
- 2.7.7.1
Textus narratiuus.
- 2.7.7.2
(4) Post haec omnia, quae uel gesserat uel promiserat Liberius missus in exilium, uniuersa in irritum deduxit scribens pracuariratoribus Arrianis haereticis, qui in sanctum Athanasium orthodoxum episcopum iniuste tulere sententiam.
- 2.7.8.1.1.1
(5). Pro deifico timore sancta fides uestra deo cognita est et hominibus bonae uoluntatis. sicut lex loquitur: iusta iudicate, filii hominum, ego Athanasium non defendi, sed, quia susceperat illum bonae memoriae Iulius episcopus, decessor meus, uerebar, ne forte in aliquo praeuaricator iudicarer.
- 2.7.8.1.2.1
at, ubi cognoui, quando deo placuit, iuste uos illum condemnasse. mox consensum commodaui sententiis uestris. litteras adacque super nomine eius, id est de condempnatione ipsius, per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. itaque amoto Athanasio a communione ommium nostrum, cuius nec epistulia a me suscipienda sunt, dico me pacem cum omnibus uobis et cum uniuersis episcopis Orientalibus seu per uniuersas prouincias pacem et unanimitatem habere.
- 2.7.8.2.1.1
Nam ut uerius sciatis me ueram fidem per hanc epistulam meam proloqui, dominus et frater meus communis Demofilus quia dignatus est pro sua beniuolentia fidem uestram et catholicam exponere, quae Syrmio a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita et suscepta est [t haec est perfidia Arriana, hoc ego notaui, non apostata, Liberius sequentia] ab omnibus, qui in praesenti fuerunt, hanc ego libenti animo suscepi [f sanctus Hi larius illi anathema dicit: t anathema tibi a me dictum, Liberi, et sociis tuis], in nullo contradixi, consensum accommodaui, hanc sequor, haec a me tenetur. [iterum tibi anathema et tertio, praeuaricator Liberi.
- 2.7.8.2.2.1
sane petendum credidi sanctitatem uestram, quia iam peruidetis in omnibus me uobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio elaborare, quatenus de exilio dimittar et ad sedem, quae mihi diuinitus credita est, reuprtar.
- 2.7.9.1
Textus narratiuus.
- 2.7.9.2
(7) eram autem apud Syrmium descriptam, quam dicit Liberius catholicam, a Demofilo sibi expositam, hi sunt, qui conscripserunt: Narcissus, Theodorus, Basilius, Eudoxius, Demofilus, Cecropius, Siluanus, Ursacius, Ualens, Euagrius, Hireneus, Exuperantius, Terentianus, Bassus, Gaudentius, Macedonius, Marcus. Acacius, Iulius, Surinus, Simplicius et Iunior [requirendum omnes haeretici].
- 2.7.10.1.1.1
(8). Quia scio uos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unanimitatemecclesiae catholicae, idcirco non in aliqua necessitate impulsus - deo teste dico — sed pro bono pacis et concordiae.
- 2.7.10.1.2.1
quae martyrio praeponitur, his litteris conuenio uos, domini fratres carissimi. cognoscat itaque prudentia uestra Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, (a me esse damnatum), priusquam ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcopor(scriberem, quod) et ab ecclesiae Romanae communione separatus est, sicuti teste est omne presbiterium ecclesiae Romanae. sola haec causa fieri.
- 2.7.10.1.3.1
ut tardius uidcrer de nomine ipsius litteras ad fratres et coepiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi, qui fuerant deportati, et ipsi ulla cum his, si fieri posset, de exilio reuocarentur.
- 2.7.10.2.1.1
Et hoc, autem scire uos uolo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut [eum litteras meas ad clementissimum imperatorem perferat, quas ad Orientales episcopos feci, ut scirent et ipsi una secum Athanasii communione me esse separatum. quas credo quod pietas ipsius pro bono pacis gratulanter\'accipiet, quarum exemplar etiam Hilario imperatoris fideli eunuco direxi. peruidcat caritas uestra haec me benigno et innocenti animo gessisse.
- 2.7.10.2.2.1
quapropter his litteris meis conuenio uos et adiuro per deum omnipotentem et Christum Iesum filium eius, deum et dominum nostrum, ut dignemini ad elementissimum imperatorem〉 Constantium Augustum pergere et petere, ut bono pacis et concordiae, in qua pietas eius semper exultat, me ad ecclesiam mihi diuinitus traditam
- 2.7.10.2.3.1
iubeat reuerti, ut temporibus ipsius ecclesia Romana nullam sustineat tribulationi m. me autem -cum omnibus uobis episcopis eccle siae catholicae pacem habere his litteris meis aequo et simplici animo scire debetis, fratres carissimi. magnum solatium enim nobis in die
- 2.7.10.2.4.1
retributionis adquiretis, si per uos pax ecclesiae Romanae fuerit reddita. scire autem per uos uolo etiam fratres et coepiscopos nostros Epictetum et Auxentium pacem me et communionem ecclesiasticam cum ipsis habere. quos credo gratanter haec suscepturos. quicumque autem a pace et concordia nostra, quae per orbem terrarum uolente deo firmata est, dissenserit, sciat se separatum esse a nostra communione. [praeuarieatori anathema cum Arrianis a me dictum].
- 2.7.11.1.1.1
(10). Non doceo, sed ammoneo sanctum animum tuum, frater carissime, eo quod conloquia mala mores bono, corrumpant. insidiae hominum malorum bene tibi cognitae sunt, unde ad hunc laborem perueni; et ora, ut det dominus tolorantiam.
- 2.7.11.1.2.1
diloctissimus filius meus Urbicus diaconus, quem uidebar aere solatium, a me per Uenerium agentem in rebus sublatus est.
- 2.7.11.2.1.1
Sanctitati (uero) tuae significandum credidi me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse [et] desuper eius nomine. unde, quia deo uolente et pax nobis ubique est, dignaberis conuenire episcopos cunctos Campaniae et haec illis insinuare. ex ipsorum numero una eum epistula uestra de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribite, de quo possim et ego de tristitia liberari.
- 2.7.11.2.2.1
et manu ipsius: Deus te incolomem custodiat, frater. item manu ipsius pagina perscripta: Cum omnibus episcopis Orientalibus pacem habemus et uobiscum. ego me ad deum absolui. uos uideritis, si uolueritis me in exilio deficere, erit deus iudex inter n e et uos.
- 2.8.1.1.1.1
(1) Unitati nos et uerae paci studentes et ex synodi mandato heresi renitentes manifesta fieri uobis ca, quae circa ecclesiam aguntur, iustum putauimus, ne ignoratio uos socios tantae impietatis efficeret [et], quamquam non nescire uos arbitremur non sine causa totius synodi legatos, episcoporum scilicet numero fere multo amplius centum, nunc usque ingressu huius ecclesiae nosmet ipsos abstinere.
- 2.8.1.1.2.1
ob quod instructos etiam uos esse uolumus, ne penitus dominans iam intra ecclesiam heresis inualescat, quae dominum nostrum Iesum Christum uere filium dei unigenitum, deum de deo, patri similem ausa est denegare, ita (ut), quae praedicationes blasphemiae de unigenito deo et sentiantur ab his et praedicentur, cognitum haberetis, nam et piissimo imperatori Constantio hoc ipsum prohauimus et anatematizari haec omnia commotus religiosissime uoluit. dolus autem hic nunc praeparatur, ut Aetius auctor huius haeresis ipse potius, quam haec impietatis dicta damnentur, magis in hominem, quam in doctrinam sententia lata esse uideatur. monemus ergo uos, fratres, ut haec diligenter retractetis detisque operam, ut catholica fides maneat. ceterum non ambigit caritas uestra uniuersa ita, ut geruntur, Occidentalibus esse ecclesiis nuntianda. optamus uos, fratres, in domino bene ualere.
- 2.8.2.1.1.1
(2). His itaque sumptis, quibus et commemoratae suptrius blasphemiae subnexae erant, calumnia in eum, qui suscepit, intenditur. et tantus detectae fraudulentiae suae hypocritas furor subiit, ut periculum depositionis in\' eo constituerent. qui conuictae conscientiae dolor est deterreri quemquam agnitione ueritatis! si liber iste Ualentis et Ursacii non est fidei uestrae, quid eius dampnattoni non adquiescitis! anne non publico humani generis assensu inter omnes conuenit uenenum malum esse et caedem innocentis crimen esse et impietatem in dominum horrorem esse? sed quisque haec delata non dampnat, necesse est eorum se studii socium profiteatur, quia nemo est, qui non et, quae oderit, coarguat, et, quae non coarguit, probet.
- 2.8.2.1.2.1
post synodum enim Seleucicnsem Constantinopolim uenientes, quid est, quod statim dampnatis hereticis uos iungitis, non differtis in aliquo tempus adeundi neque de prudentis ratione consilii aliquam uobis moram ad percunctandum impenditis? adeunt deinde uos non communicantes episcopis legati synodi Orientales, gesta omnia edocent, dominantem quoque haeresim demonstrant. nonne oportuisset uos saltem uel nunc adsistere et cunctarum disceptionum arbitros reseruari?
- 2.8.2.1.3.1
sed nescio cuius uoluntatis uestrae conscientia recti iudicium non recepistis. uestris enim statim adgregamini et blasphemiarum ucstrarum communionem initis. nee id saltem consilii sumitis, sin pudor aliquos fefellisset, Ariminensem synodum aestimari. dolum enim uestrum in non anathematizandis uestris statim prodidistis.
- 2.8.2.2.1.1
(3). Nam in conuentu multorum uos arguentium, cur etiam non creaturam dei filium diceretis, respondistis sanctis Ariminensibus non Christum creaturam negatum fuisse, sed dissimilemceteris creaturis, quia in eo, quod dictum sit \'non esse creatum uelut ceteras facturas\', non (dictum sit), quia creatio non sit, sed excipiatur a ceteris, ut, licet omnino dissimilis ceteris sit, tamen ut ipse aliud non sit, quasi uero ulla creatura aliis sit similis, ut angelus homini, homo aui, auis pecudi. haec si mentior, testes sunt, qui audierunt. quodsi et ipsi tacebunt, loquitur mecum defensus
- 2.8.2.2.2.1
a uobis impiissime liber uester, in quo ut uitrum hvacinto, ita filius patri et deo Christus alienus est. deinde, in quo audientes fefellistis, ut \'non de nullis extantibus sit, sed ex deo\', numquid, quia et hoc a;uobis dictum sit, simulatio non patuit, cum ideo \'non de nullis extantibus, sed ex deo\' secundum uestram professionem sit, quia eidem uoluntas ad id, quod subsistat, exordium fuerit? mentior plane, si non coniuentibus per conuentionem libelli sui Orientalibus
- 2.8.2.2.3.1
dampnastis eos, qui non de substantia habere eum id, quod natus est, sed de uoluntate dixissent. \'aeternum\' quoque \'cum patre\' esse profitemini. uere sane dixeritis, si non reclamatum mihi esset, cur ante tempora aeterna de uero patre deo uerum unigenitum deum natum praedicassent, ut aeternitas ei cum patre angelorum
- 2.8.2.2.4.1
animarumque humanarum non iam anteriorum sit, sed futurorum. similem quoque secundum scripturas esse dixistis, quasi non secundum scripturas similis dco et homo sit et regno caelorum granum sinapi et fermentum et sagena. sed percurrere hypocrisis uestrae mendacia otiosum t\'st; clamant enim aduersum uos impietatis uestrae opera.
- 2.8.2.3.1.1
(4). Seruus, ne dicam bonus, sed certe tolerabilis, contumeliam domini inuitus audit et. si liceat, ulciscitur; miles regis sui periculum etiam subiectu corporis sui et contemtu animae depellit; canes ipsi ad custodiam domus habiti, quodam sensu naturae intellegentes, oblatrant et, ubi quaedam eos aduentantium aura contigerit, totis ad suspicionem ipsam saltibus efferuntur. uos audistis Christum uerum dei filium et unigenitum deum negari: (negare) reputamini et quiescitis.. quid quieuisse dico ? obnitimini reclamantibus et adgregamini obstrepentibus. parum istud est. ex biblioteca etiam uestra ad praedicationem impietatis arma sumuntur et bellum aduersus deum praesidiis uestris initur.
- 2.8.2.3.2.1
ubi igitur uestra professio apud Nicheam Thraciae, qua dixistis omnes hereses dampnatas esse? in lumen falsitas uestra protracta est; professionis uestrae noctem sol iustitiae praedicatoribus suis prodidit. probatis enim haec et dampnatis et (ad) haereticos transitis. ita, quod antea ad fraudem hominum fefellistis, nunc ipsum ad professionem professi in deum Christum odii prodidistis.
← Previous — showing 501–579 of 579
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0149b.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.