De Spiritu Sancto Libri Duo
- 1
CAPITULA LIBRI PRIMI.
- 2
I. Omnino spiritum sanctum aperte de capite fidei, id est de symbolo intellegendum.
- 3
II. Quod non in ecclesiam sicut in spiritum sanctum, sed remota in praepositione ecclesiam catholicam credere debeamus.
- 4
III. Christum a spiritu sancto utpote deo non genitum, sed creatum.
- 5
IIII. De unitate testimoniis adserenda propheticis.
- 6
V. De trinitate uel liberales etiam disciplinas de tribus sensisse personis.
- 7
VI. Dum facies patris filius dicitur, patri aequaeuus agnoscitur.
- 8
VII. Spiritum patris ipsum esse spiritum sanctum.
- 9
VIII. De digito dei.
- 10
VIIII. Non obesse spiritus sancti deitati, quod nec ingenitus uideatur esse nec genitus.
- 11
X. Spiritum sanctum perfectorum esse charismatum largitorem.
- 12
XI. De actibus apostolorum adsertio trinitatis iteratur, ubi et Christus contra Nouatianos ad dandam paenitentiam missus adseritur.
- 13
XII. Dei proprium esse, ut sanctificet creaturam.
- 14
XIII. Localem non esse spiritum sanctum.
- 1.1.1
OMNINO SPIRITUM SANCTUM APERTE DE CAPITE FIDEI, ID EST DE SVMBOLO INTELLEGENDUM.
- 1.1.2
Fides catholica in uniuersum mundum per patriarchas ac prophetas et gratiae dispensatores spiritu sancto insinuante diffusa est. hanc apostolica sollicitudo atque perfectio, sicut per sacras paginas dilatauerat, ita in symboli salutare carmen mira breuitate collegit et tamquam dispersas remediorum species disposuit in corpus unum ac uelut ex innumeris aromatibus pretiosum confecit unguentum, cuius odor omnes fines terrae potentia fraglantiae spiritalis impleuit, ut in ipso uniuersitatis adsensu uirtus appareat ueritatis.
- 1.1.3
Et quia oportet, ut errantibus quasi paruulis et ignaris prima Christianae traditionis elementa repetamus, in hac symboli perfectione et unitas euidenter aperitur et trinitas, dum ter repetita confessio patri et filio et spiritui sancto unum credulitatis reddit obsequium. in quibus uerbis etiam trecentorum decem et octo sacer numerus sacerdotum emergentem Arrii ac Macedonii damnauit errorem [dicens]: credo in deum patrem, credo in filium eius unicum dominum nostrum, credo et in spiritum sanctum. nam etsi hoc ex numero paucorum fragilitas declinauit, uniuersalis tamen numeri mysterium non resoluit. et ideo sacer numerus diximus, quia trecenti in aera uel supputatione Graeca signum crucis, decem et octo uero Iesu adorandum nomen ostendunt. in hoc ergo numero atque mysterio, in quo et sanctus Abraham de innumeris gentibus triumphauit, seniorum pietas hostem fidei sub una patris et filii et spiritus sancti praedicatione confudit. unde etiam intellegendum est eos, qui in sanctum spiritum sub aeterna damnatione blasphemant, aut sine perfectione symboli baptizatos aut in ipso sibi symbolo ac fonte mentitos, ante quem omnis homo diabolo renuntians confitetur: credo et in spiritum sanctum.
- 1.1.4
Credo, inquam, et in spiritum sanctum. agnoscamus uerbi ipsius priuilegium. credere illi cuilibet potes homini, credere uero in illum soli te debere noueris maiestati. sed et hoc ipsum aliud est deum credere, aliud in deum credere. esse deum et diabolus credere dicitur secundum apostolum: nam et daemones credunt et contremescunt. in deum uero credere nisi qui pie in eum sperauerit non probatur. in deum ergo credere hoc est fideliter eum quaerere et tota in eum dilectione transire. credo ergo in illum, hoc est dicere: confiteor illum, colo illum, adoro illum, totum me in ius eius ac dominium trado atque transfundo. in professionis huius reuerentia uniuersa diuino nomini debita continentur obsequia.
- 1.2.1
II. QVOD NON IN ECCLESIAM SICUT IN SPIRITUM SANCTUM, SED REMOTA IN PRAEPOSITIONE ECCLESIAM CATHOLICAM CREDERE DEBEAMUS.
- 1.2.2
Sed opponis et dicis non statim in hoc uerbo deum posse monstrari, quo dicimus: credo et in spiritum sanctum, quia sequitur: credo in sanctam ecclesiam catholicam. primo nescio, quomodo ecclesiam catholicam nominare audeat Macedonius, qui extra catholicam exui salutis exclusus est ex illorum factus numero, de quibus dicitur: in circuitu impii ambulabunt. ergo dicis: credo in sanctam ecclesiam catholicam. quid supponendo exiguam, id est in syllabam ingentem caliginem subtexere conaris? credimus ecclesiam quasi regenerationis matrem, non in ecclesiam credimus quasi in salutis auctorem. nam cum hoc de spiritu sancto uniuersa confiteatur ecclesia, numquid et in semet ipsam ecclesia credere potest? ergo cum in solam specialiter credi oportere trinitatem etiam memoratorum patrum toto celebrata orbe doctrina confirmet, aut remoue hanc de ecclesiae nomine syllabam aut certe credere te in ecclesiam manifesta professione scripturis adsere, testimoniis doce, diuinis oraculis remota uerborum tuorum praesumptione conuince.
- 1.2.3
De sacris omnimodo uoluminibus quae sunt credenda sumamus, de quorum fonte symboli ipsius series deriuata subsistit. qui in ecclesiam credit in hominem credit. non enim homo ex ecclesia, sed ecclesia coepit esse ex homine. recede itaque ab hac blasphemiae persuasione, ut in aliquam humanam credere te debere aestimes creaturam, cum omnino nec in angelum nec in archangelum sit credendum. haec enim, quae in symbolo post sancti spiritus nomen sequuntur, ad clausulam symboli remota in praepositione respiciunt, ut sanctam ecclesiam, sanctorum communionem, abremissa peccatorum, carnis resurrectionem, uitam aeternam credamus in deum, id est, ut haec a deo disposita et in deo constare fateamur. nam nonnullorum inperitia praepositionem hanc uelut de proxima uicinaque sententia in consequentem traxit ac rapuit et ex superfluo inprudenter adposuit. in nullis autem canonicis, de quibus symboli textus pendet, accipimus, quod in ecclesiam credere sicut in spiritum sanctum filiumque debeamus. et ideo de spiritu sancto, cum ab) hoc honore omnis creatura aliena sit, hic, in quem credere praecipimur, deus est. quod uerbum specialiter diuinitati uox domini saluatoris adsignat ita dicens: credite in deum et in me credite, et iterum: qui credit in me, non credit in me, sed in eum, qui misit me.
- 1.3.1
III. CHRISTUM A SPIRITU SANCTO UTPOTE DEO NON GENITUM, SED CREATUM.
- 1.3.2
Cum autem catholica confiteatur ecclesia: conceptus de spiritu sancto, interrogandi sunt hoc loco Macedoniani, utrum spiritum sanctum creatorem an patrem aestiment redemptoris. si patrem forte responderint, cum iam in principio symboli dixerint: credo in deum patrem omnipotentem, duos eum habere patres confusibiliter confitebuntur. si autem creatorem, ut habet ueritas, adseruerint, uel necessitate nobiscum uniuersitatis dominum pronuntiare cogentur. et ideo per Esaiam prophetam uelut per tubam suam ac de templo suo loquitur, dum duas in Christo substantias praesignaret: rorate, caeli, desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet saluatorem, ego dominus creaui eum. homo namque adsumptus ex Maria operatio spiritus sancti, non portio fuit, nec ab eo genitus, sed creatus. conceptus est potentia non substantia, operatione non participatione, uirtute non genere.
- 1.4.1
IIII. DE UNITATE TESTIMONIIS ADSERBNDA PROPHETICIS.
- 1.4.2
Catholica fides trigeminam maiestatem sub unius diuinitatis confessione ueneratur [accipite unam ex sacris uoluminibus diuinitatem]: audi, Israel. dominus deus tuus deus unus est, et: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies, et iterum: ego sum dominus et non est deus praeter me, et in psalmis: faciens mirabilia, tu es deus solus, item: tu solus altissimus in omni terra. per Esaiam quoque: deus Israel, qui sedes super Cherubin, tu es deus solus omnium regnorum terrae, item: ego dominus, primus et nouissimus ego sum, item: ego dominus, hoc est nomen meum. gloriam meam alteri non dabo. ut uero hoc testimonium ad Christum noueris pertinere, id est primus et nouissimus, de se alio loco dixit: ego sum principium, quod et loquor uobis, item: ante me non fuit deus et post me non erit. ego sum dominus et non est absque me saluator, quod specialiter pertinet ad Christum humani generis saluatorem, item: haec dicit dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero: ego sum dominus faciens omnia, extendens caelos, solus stabiliens terram et nullus mecum. quod ad Iesum factorem ac redemptorem proprie respicit, de quo euangelista commemorat: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, item: non est ultra deus absque me et saluator non est praeter me, item: ego primus et ego nouissimus, manus quoque mea fundauit terram et dextera mea mensa est caelos, sicut de se Iesus Christus alio loco euidenter adserit dicens: ego [sum] Alpha et Omega, initium et finis. in his testimoniis etiam spiritus sanctus continetur, in quibus ita confitenda est diuinae substantiae de spiritu sancto unitas, ut in eis inesse credenda sit etiam personarum distincta proprietas et indiuisa pluralitas.
- 1.5.1
V. DE TRINITATE UEL LIBERALES ETIAM DISCIPLINAS DE, TRIBUS SEN- SISSE PERSONIS.
- 1.5.2
Dei itaque uerbis unam monstrauimus deitatem, tria nunc in una deitate doceamus, tria nomina non tria regna, tres appellationes sed non tres potestates, tres essentias uel subsistentias sed non tres substantias. manifestum est etiam saecularem intellexisse sapientiam omnium multitudinem saeculorum intra trium personarum conclusam esse rationem. quae sunt istae tres? id est: ego, tu, ille. ergo, ut diximus, tres tantum in rebus esse personas etiam liberalia studia de spiritalibus disciplinis instructione mutuata senserunt eisque euidenter apparuit nec secundam personam satisfacere perfectioni nec tertiam posse transcendi, quia dualitatem semiplenam esse ad tertium numerum tendens arguit plenitudo, quaternitatem uero respuit in tribus consummata perfectio. his ergo leui commemoratione transmissis magis sacris testimoniis adseramus trinitatem in unitate subsistere.
- 1.5.3
Sed dicis: quid mihi profers unitatis ac trinitatis uerba, quae in canonica lectione non inuenis? non mirum, si is, qui ingredi non meretur penetralia salutis, expauescit ac refugit etiam ostium ueritatis. quid enim tam proximum, tam naturale, tam proprium, quam ut de uno unitas, de tribus trinitas catholicis patrum definitionibus nuncupetur? non ex se discutienda sunt uerba, quae de praecedentibus pendent, nec sane consequens est, ut peregrina iudicentur, quae ex uno et tribus, id est de manifesti exordii proprietate nascuntur. aduerte, quia non est praesumptiuus uterque hic sermo, sed deriuatiuus. quae uocabula a tempore primitiuae ecclesiae antiquitas inuenit, auctoritas protulit, aetas longa firmauit.
- 1.6.1
VI. DUM FACIES PATRIS FILIUS DICITUR, PATRI AEQVAEUUB AGNOSCITUR.
- 1.6.2
Suscipe de sacris uoluminibus trinitatem: in principio fecit deus caelum et terram et spiritus dei ferebatur super aquas. pater auctor, aequaeuum principium filius, superfusus aquis spiritus sanctus. super aquas itaque dominantis eminentia ferebatur iam tum, credo, baptismi munera praefigurans. in faciendo quoque homine se non unius, sed trium personarum opus esse demonstrat trina repetitio deitatis. ita enim legimus: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. aduerte sententiam in propositione simplicem, in responsione multiplicem. et dixit deus: faciamus hominem. quid est aliud, nisi quia substantia unitatis loquitur et potentia trinitatis operatur? perspice, quomodo trina uice nomen dei in creatione hominis nuncupatur. sic enim habemus in Genesi: et dixit deus: faciamus hominem, et iterum: creauit deus hominem, et tertio: benedixit ei deus. dixit deus, fecit deus, benedixit deus. propter tres personas ter iteratur una diuinitas. quo loco euidenter mysterium etiam unitatis intellege. ecce imago dei et similitudo unicuique homini a tribus datur et tamen una esse dinoscitur. dixit deus: faciamus. diligenter adtende, dum unus. dicit et non unus facit dumque iterum singulari plurale permiscet nec dicit: ad imagines et similitudines nostras, uel certe: ad imaginem et similitudinem meam, unitatem singularitate, trinitatem pluralitate commendat. itaque in eo, quod dicit: faciamus ad nostram, personarum numerus explicatur, in eo uero, quod singulariter ait: ad imaginem et similitudinem, in unam substantiam deitas indiuisa colligitur.
- 1.6.3
Cum Abrahae in ostio tabernaculi apparuisset deus et ex uno tres eius se oculis mirabiliter obtulissent, in tribus unum conscius maiestatis adorauit. in psalmis quoque absolute personis suis unitas designatur: ne proicias me, inquit, a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. ecce propheta patri supplicans non minus spiritus sancti quam patris et filii expauescit offensam. ne proicias, inquit, me a facie tua. filius sicut imago patris, ita et facies patris accipitur. et ideo legimus: Philippe, qui uidet me, uidet et patrem, item: quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? aduerte, infide, perfectae confessionis mysterium trinitatis. propheta ad patrem loquitur, faciem patris filium fitetur nec non diffusum per omnia spiritum sanctum protestatur. de filio autem etiam ad Moysen loquitur dominus: facies mea praecedet te. quod nomen, id est facies et ad unitatis substantiam et ad coaeternitatem pertinet maiestatis. quod autem minorem putant esse, quia natus est, quid est deum de deo natum esse, nisi ex deo naturaliter extitisse? sed dicis: si ex illo est, iunior illo est. ecce brachium ex corpore et facies de capite suo nascitur, nec tamen faciem iuniorem capite suo uel brachium corpore suo constat esse posterius. si ergo ullum caput antiquius umquam fuit facie sua, tunc adserere praesume antiquiorem esse patrem ab imagine sua, quae in Christi perfecta similitudine et aequalitate consistit. ita ergo nescit filius uel potestate uel tempore a patre discerni, sicut facies a capite separari uel capite suo nequaquam potest iunior inueniri.
- 1.7.1
VII. SPIRITUM PATEIS IPSUM ESSE SPIBITUM SANCTUM.
- 1.7.2
Sed dicis: ostende mihi, quod in sua essentia subsistat spiritus sanctus. ubicumque uel quotienscumque lego aut spiritum patris aut spiritum meum aut spiritum dei, uideo, inquis, non ad spiritus sancti, sed ad patris referendum esse personam. primum hinc blasphemiam suae inpietatis accumulant, cum alterutrum dicant spiritum sanctum dei aut creaturam aut certe ipsum patrem esse credendum. merito qui spiritum sanctum non confitetur, usque ad contumeliam patris confusa mente deuoluitur. utique si factura est, ad patris non potest pertinere substantiam. si uero eum paternam putas esse potentiam, quomodo eum usque ad facturae humiliare praesumis iniuriam? nos uero spiritum dei non de patre dici, sed proprie de spiritu sancto euidentibus testimoniis demonstrabimus.
- 1.7.3
Legimus in Esaia super dominum Iesum descendisse spiritum domini, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis. de hoc itaque spiritu domini, qui supra saluatorem sacro descendit inlapsu, per Esaiam filius dicit: spiritus domini super me, et euangelista Matthaeus: ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei descendentem super eum sicut columbam. hunc autem spiritum dei, quem in baptismo saluator accepit, manifeste spiritum sanctum esse Lucas euangelista perdocuit dicens: Iesus plenus spiritu sancto regressus est ab Iordane. legimus in Ioel propheta: in diebus illis effundam de spiritu meo super omnem carnem. quod dicit de spiritu meo, de sancto spiritu dictum esse manifestum est, quia, quando sanctus spiritus super apostolos sacra quinquagesimae sollemnitate descendit, tunc istud testimonium de propheta apostolus Petrus adsumpsit.
- 1.7.4
Ad hoc spiritum patris ipsum esse spiritum sanctum euangelia diuerso sermone, sed consona ueritate docuerunt. nam cum Matthaeus dixerit: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis, hunc spiritum patris aperte spiritum sanctum esse Marcus exposuit dicens: quod datum uobis fuerit in illa hora, id loquimini. non enim uos estis loquentes, sed spiritus sanctus. et Lucas similiter hunc spiritum dei sanctum esse spiritum demonstrauit dicens: nolite solliciti esse, qualiter aut quid dicatis. spiritus enim sanctus docebit uos in illa hora, quae oporteat dicere. secundum haec ergo quotiens aut spiritum patris aut spiritum dei legeris, specialiter ad spiritum sanctum esse referendum deposito necesse est errore fatearis. item Esaias quoque spiritum sanctum unum in gloria trinitatis adnumerat, quando dicit: uidi dominum sedentem super solium excelsum et Seraphim stabant et clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus Sabaoth. et in consequenti dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dices populo huic: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. hic dominus Sabaoth, qui per adsumptam speciem uisus est a propheta uel qui locutus est in propheta, quis fuerit, in actibus apostolorum Paulus ostendit dicens: bene spiritus sanctus locutus est per Esaiam prophetam ad patres nostros: auditu audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis.
- 1.7.5
Credamus saltim Paulo praeconi celeberrimo ueritatis, quod sanctus spiritus fuerit ille dominus exercituum, quem uidit Esaias et qui locutus est per Esaiam. sed quia trina repetitione persultat sanctus, sanctus, sanctus, uideamusne hic honor ad totam respiciat trinitatem. Esaias cum dicit: uidi dominum Sabaoth, patrem Iudaeis agnoscitur praedicare. Iohannes euangelista aperte filium probatur adserere ita dicens: propterea non poterant credere in Iesum, quia dixit Esaias: excaecauit oculos eorum et obdurauit cor eorum. haec dixit Esaias, quando uidit gloriam filii dei et locutus est de eo. quod autem idem Esaias dicit: et audiui uocem domini dicentis: uade et dic populo huic: uidentes uidebitis et non uidebitis, hunc dominum apostolus Paulus, ut diximus, spiritum sanctum esse confirmat. uides ergo, quod sanctus, sanctus, sanctus, haec uox totam concelebrat trinitatem, et sicut in his tribus uerbis nulla dissimilitudo, nulla est differentia, ita in trinitatis uirtute nulla potest esse distantia.
- 1.8.1
VIII. DE DIGITO DEI.
- 1.8.2
Sed dicis: ex hoc minor esse sanctus spiritus euidenter agnoscitur, quod dei digitus nuncupatur. non ita est. sed quando audis de spiritu sancto dici: si ego in digito dei eicio daemones, non gloriae diminutionem, sed substantiae demonstrari noueris unitatem, nec honoris discrepantiam, sed operis esse concordiam. quid ergo? quia spiritus sanctus digitus interdum (dei) dicitur, ideo minor filio et patre creditur? refuge huius persuasionis errorem, uidene aliquoties in hac designatione digiti et patrem conprehendat et filium. meminerimus non de uno digito dictum esse, cum legimus: quoniam uidebo caelos tuos opera digitorum tuorum. sed dicis in digitis de filio hoc tantum et spiritu sancto sub quadam dualitate signari. ne hoc de duabus personis adserere coneris, alio loco trium tantum Esaias digitorum numero loquitur trinitatem dicens: quis appendit tribus digitis molem terrae? quid euidentius de trinitatis unitate, quid clarius? nonne hic in tribus digitis potentiae unius aequalitatem sub quadam mysterii lance librauit? ergo, ut dictum est, cum iam instructus sis de societate operis, non dubites de parilitate uirtutis. dicendo ergo: quis appendit tribus digitis molem terrae, hic specialiter loqui uoluit de cooperatione potentiae et de unitate substantiae, quae una eademque esse in tribus digitis adprobatur.
- 1.8.3
Sed nihilominus in Esaia propheta personam propriam spiritus sancti sub distinctione trinitatis aduerte, ubi filius de se dicens: ego primus et ego nouissimus, consequenter adiecit: et nunc dominus misit me et spiritus eius. alter ergo in persona est deus pater, alter spiritus dei patris. itaque dum a patre et spiritu sancto destinari filius legitur, sub trium nomine personarum spiritum sanctum in semet ipso subsistere euidenter aperitur, sicut alio loco idem propheta trinitatis distinguit essentiam: ecce puer meus, suscipiam eum, dilectus meus, conplacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum. pater filium dilectum puerum suum uocat, super quem dedit spiritum suum, de quo Iesus Christus propria uoce testatur: spiritus domini super me. ut illud autem euangelicum etiam gentibus possit esse manifestum: ite, inquit, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, ubi sub tribus personis unum opus et unum nomen indiuisam asserit maiestatem. habemus, ut dictum est secundum Lucam: et Iesu baptizato apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba et uox de caelo facta est: tu es filius meus dilectus, in te conplacui. filius ergo in corpore, spiritus sanctus in specie columbae, pater declaratur in uoce. sed hoc loco intellegenda est in columba species pertransiens, non substantia perseuerans.
- 1.9.1
VIIII. NON OBESSS SANCTI SPIIUTUS DEITATI, QVOD NEC INGBNITUS UI- DBATUR ESSE NEC OENITUS.
- 1.9.2
Sed inter haec cum spiritus sancti personam propriam demonstremus et patrem confiteamur ingenitum, filium uero cognoscamus unigenitum, quaeris a me, utrum spiritus sanctus ingenitus an genitus an quid aliud confitendus sit. scripturae sanctae de potentia et deitate spiritus sancti loquuntur, utrum uero genitus dici debeat an ingenitus, non loquuntur. uide, quas sibi tenebras infidelitas facit. non uis scire, quod deus noluit ignorari, et uis scire, quod non iussit inquiri, non dixit genitum, ne filium crederes, non dixit ingenitum, ne patrem putares, sed ad essentiae distinctionem procedere eum ex patre testatus est, sicut legimus: paracletus, qui ex patre procedit. quae cum sint, uel sic agnosce spiritum sanctum propriam habere personam. praeter duos esse tertium probat diuersitas nominis, procedentem ex deo non esse ordine uel gradu tertium monstrat unitas maiestatis. qui enim de interioribus dei progreditur, non dei creatura, sed dei probatur esse substantia. non scruteris, qualiter deus sit, quem deum esse manifestum est. hic ratio latet, ueritas non latet. cur interroges, quomodo sit socius et aequalis regis, quem regii esse constat et honoris et generis. ex superfluo de nomine agitur inquisitio, ubi non est de sublimitate dubitatio. ergo quia spiritus sanctus ex utroque procedit, ideo dicit: qui autem spiritum domini non habet, hic non est eius, et alio loco: insufflauit et dixit: accipite spiritum sanctum.
- 1.9.3
Utrum ingenitus an genitus sit, requiris. nihil ex hoc eloquia sacra cecinerunt, nefas est inrumpere diuina silentia. quod deus scripturis suis indicandum esse non credidit, interrogare te uel scire superflua curiositate noluit. hoc peruenire debere iudicauit ad conscientiam tuam, quod pertinet ad salutem tuam. quid nobis de sancto spiritu sit credendum, sancta consulamus eloquia. hoc ipsum enim, quod ait genitum filium, numquid dicere auderes, nisi caelesti ex scripturis attestatione didicisses? aut numquid usurpares adserere Christum dominum uel ex uirgine procreatum uel ex aequaeuo et coaeterno patre progenitum, nisi ex lectione sumpsisses, nisi de deo diuinas uoces interrogasses? et ideo quomodo sentire de spiritu sancto debeas, ad apostolos et euangelia oportet ut redeas, cum quibus et in quibus deum locutum esse non dubitas.
- 1.9.4
Ut ergo ad superuacuam propositionem tuam redeam, numquid in hoc est gloria uel substantia spiritus sancti, si aut ingenitus probetur aut genitus? nam nec filio quicquam derogat, quod ingenitus esse non legitur, nec patri, quod genitus non habetur. in huiuscemodi sermonibus proprietas est appellationis, non diuersitas potestatis uel maiestatis. genitus et ingenitus personae est differentia, non naturae. cum ergo de genito et ingenito inutilia et non necessaria et solis calumniis oportuna uel dixeris uel audieris, numquid in hoc fine stare contentus eris? certe adhuc, utrum deus sit, interrogabis. cum uero deum esse ex his, quae leguntur, acceperis, iam, quid interroges, non habebis, quod, cum coeperis fortia et consummata cognoscere, inania et uacua non indigebis inquirere. ubi ergo utilitatis ratio et ueritatis esse intellegitur plenitudo, illuc salutaris tendat intentio.
- 1.10.1
X. SPIRITUM SANCTUM PERFECTORUM ESSE CHARISMATUM LARGITOREM.
- 1.10.2
Spiritum sanctum caelestium charismatum largitorem et dispensatorem sanctificationum etiam ratio ipsa nominis protestatur. magnificentia autem eius etiam in ueteri testamento manifestata est. nam illic gratia eius non nisi certis quibusque, id est patriarchis pariter ac prophetis et sanctis electisque concessa est, ut per ipsam donorum perfectionem donantis intellegam dignitatem. quantum uero in scripturis sanctis manifestissime deprehenditur, alia pater ipse per se, alia specialiter per filium, alia per spiritum sanctum licet sub priuilegio potentiae communis operatur. quod sumus, ad patrem proprie referri uidetur, in quo, sicut apostolus dixit, uiuimus et mouemur et sumus. quod uero rationis et sapientiae et iustitiae capaces sumus, illi specialiter, qui est ratio et sapientia et iustitia, id est filio deputatur. quia autem uocati regeneramur et regenerati innouamur, innouati sanctificamur, per diuina eloquia personae spiritus sancti euidenter adscribitur.
- 1.10.3
Sed haec ita sacrae paginae sub distinctione indiscretae trinitatis loquuntur, ut, quamlibet appareat in singulis diuersitas operis, maneat tamen in tribus unitas uoluntatis. ergo et gentiles et catechumeni de patris et filii dispensatione participant, de sanctificatione uero et infusione spiritus sancti non facile, nisi iam baptismum consecuti, purificati et spiritales effecti, apostolici etiam et apostoli ac toto spiritu ad martyrium praeparati. et inter haec adhuc creatura esse ab impiis iudicabitur, qui apud indiuiduam trinitatem in ordinatione salutis humanae magnificentiora quaeque munera et perfectiora sortitur? sed forte dicas: maior est spiritus sanctus, cuius maiora et nobiliora sunt opera. non ita est. nam id moris est trinitati, ut, cui personae administrandae rei committit officium, ei peractae adscribat effectum ac sic opus sit forte diuersum, sed commune propositum. et si est in singulis speciale factum, manet in tribus generale consilium ac propterea, etsi distinctum habent in operatione negotium, unum tamen tenent in ordinatione consensum.
- 1.10.4
Post ascensionem domini ad cumulanda et implenda eius beneficia spiritus sanctus descendisse describitur, de quo ipse saluator per Iohannis euangelium loquitur: ille spiritus ueritatis, quem mittet pater in nomine meo. mittet, inquit, pater in nomine meo, de trinitate euidenter. de qua hoc umquam creatura dictum uel legimus uel audiuimus, quod in hunc mundum in nomine dei uenerit? hic ergo, de quo Christus dominus deus dicit: nisi ego iero, paracletus non ueniet ad uos, deus absque dubio est, qui in locum dei ad confirmanda dei munera destinatur. in his duabus sententiis sub distinctione trinitatis absolute persona etiam sancti spiritus declaratur. non inmerito itaque et hoc ad diuinitatis aequalitatem refertur, quod sicut filius ita etiam spiritus sanctus in scripturis paracletus nuncupatur. et unde hoc adprobare poterimus? utique ex apostoli Iohannis auctoritate, cum dicit: si quis, inquit, nostrum peccauerit, paracletum habemus apud patrem Iesum Christum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. paracletum, id est aduocatum, quod ad personam filii respicit, siue etiam consolatorem, quod ad sanctum spiritum pertinet, una Graeci sermonis enuntiatio utrumque significat. in Iohannis euangelio habemus: et ego, inquit, rogabo patrem et alium paracletum dabit uobis. alium paracletum, id est similis potentiae, paris gloriae eiusdemque naturae. et alium paracletum: si unum de creaturis esse putas spiritum sanctum, indignum est, ut descendente eodem beneficia, quae creator contulit, creatura confirmet et, quasi factoris inefficax fuerit uirtus, quamlibet excellentiori, tamen creaturae uelut inconsummati operis reseruetur effectus.
- 1.10.5
Tu ergo spiritui sancto tamquam creaturae maledicis obprobrio, cui se dei filius diuino testimonio ex proprio exaequauit oraculo. et alium paracletum: duplici hic intellectu et personae distinctionem et aequalitatem cognosce substantiae. hic forte obicias: ideo se Christus sub paracleti uidetur exaequasse cognomine spiritui sancto, qui utique materia operis dei atque factura est, quia et ipse Iesus creatus esse probatur ex Maria. hoc quam infidele tam infirmum est argumentum. nam si secundum hominem paracleto Christum adsimilatum putas, ne hoc quidem conuenit ueritati. etenim paulo minus ab angelis minoratus et unus factus ex nobis primae atque caelesti et excellentiori, ut adseris, creaturae non potuit conparari. si uero hoc secundum dei formam Christus locutus est, factori utique facturam certum est non debuisse conferri. ac sic huic excellentiori creaturae si homo se exaequat, minoris superbia est, si deus, maioris iniuria est. quia ergo in creaturae condicione constare sibi haec conparatio non agnoscitur, restat, ut uterque deus esse credatur ac sibi mutuo diuinitatis aequalitas conparetur. nam dum saluator loquitur per Iohannem: et ego rogabo patrem et alium paracletum dabit uobis, spiritum ueritatis, quem hic mundus non potest accipere, qui uniuerso mundo dari potest, manifeste deus est mundi. trinam et hic cognosce trinitatem. pater est, qui indicatur rogandus, filius, qui intellegitur rogaturus, spiritus sanctus, qui promittitur a patre mittendus. aduerte personam spiritus sancti non tam cognatis, ut adseris, creaturis adsociari, sed per omnia trinitati operibus adiungi et uirtutibus exaequari.
- 1.11.1
XI. IN ACTIBUS APOSTOLORUK ADBERTIO TRINITATIS ITERATUR, UBI ET CHRISTUS CONTRA NOUATIANOS AD DANDAM PAENITENTIAM MISSUS ADSERITUR.
- 1.11.2
In actibus apostolorum Petrus de domino Iesu disserens ita dicit: dextera igitur dei exaltatus et promissione spiritus sancti accepta a patre effudit hunc, quem uidetis et auditis. in dextera filius, in deo pater, in nominis sui proprietate sanctus spiritus designatur. et in consequentibus legimus: tunc Petrus repletus spiritu sancto dixit: in nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem deus s suscitauit a mortuis, in hoc iste adstat coram uobis sanus. respice et hic distinctionem trinitatis expressam. Petrus in se praeferens spiritum sanctum filium in carne morientem et patrem loquitur suscitantem. apostolico illic nihilominus iteratur oraculo: et nunc, inquit, domine, respice in minas eorum, et: repleti sunt omnes spiritu sancto et loquebantur uerbum dei cum fiducia. aduerte etiam hoc loco in trinitate spiritum sanctum contineri. in oratione pater rogatur, in dei uerbo filius agnoscitur, in apostolorum constantia sancti spiritus ignis operatur. repleti sunt omnes spiritu sancto. manifestae est maiestatis posse plurima simul subtilitate incorporeae diuinitatis infundere et sine detrimento integra permanere. item cum dixissent apostoli de Iesu: hunc deus principem et saluatorem exaltauit dextera sua ad dandam paenitentiam in Israel in remissionem peccatorum. nos, inquit, sumus testes horum et spiritus sanctus, quem dedit deus omnibus oboedientibus sibi. intellege hic sub ordine trinitatis non solum ad praedicandam, sed ad dandam paenitentiam a patre filium destinari et obtemperantibus spiritum sanctum, qui oboedientiam remuneretur, infundi.
- 1.11.3
Stephanus spiritu sancto sub momento passionis impletur eique reseratis iustitiae portis a dextris patris filius reuelatur, sicut ipse spiritu sancto repletus effatur: ecce uideo caelos apertos et filium hominis a dextris stantem dei. uide, quomodo sub spectaculo trinitatis edebat munera passionis. Cornelium centurionem Petrus adloquitur dicens: Iesum Nazarenum, quomodo unxit eum deus spiritu sancto. unxit deus, id est uirtus impleuit, benedictio infudit, diuinitas penetrauit. quomodo unxit eum deus spiritus sancto. tria hic per proprietates suas euidenter existunt: munus, munerans, muneratus, ungens, unctus, unguentum, sicut et alio loco dicit sermo diuinus: unxit te deus, deus tuus oleo laetitiae. in suscepto homine deus ungitur et deus ungit et sub columbae caelestis inlapsu potestas patris agnoscitur. fas non est, ut hic spiritus sanctus, a quo filius hominis Christus iam filio dei plenus impletur, aliud quam deus esse credatur. nam si creatura esset, quomodo penetrare posset incorpoream naturam omnia penetrantem? capax enim sui est trinitas, sicut habemus: ego in patre et pater in me, et iterum: spiritus scrutatur etiam profunda dei, item: spiritus, qui ex patre procedit. nisi hic spiritus sanctus ex patre esset et in eo naturaliter in patris interna infusus habitaret, procedere ex patre non posset.
- 1.11.4
Sed interrogas, utrum semper spiritus ex patre procedat. semper cum illo, semper ex illo, sicut calor ex igne, ita sine intermissione profertur, ut egredi sciat, separari nesciat. nam si non esset spiritus sancti processio sempiterna, localis uideretur esse substantia. si non in alterutrum sine permixtione sui penetrat incorporea et capax sui claritas, ergo humo erit confusa diuinitas. permixtio enim tollit essentiae triplicis proprietatem, infusio uero mutua distinctam ostendit essentiam, quae inter substantiam et personas media uideri potest. ad substantiam pertinet, quod subsistit, ad personas pertinet, quod proprie sibi unaquaeque subsistit. discipulos suos Paulus alloquitur dicens: non subterfugi, quominus adnuntiarem omne consilium dei uobis. adtendite uobis et uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. quam dilucide personis suis tota trinitas designatur. consilium dei patris adnuntiat, episcopos a spiritu sancto ordinatos esse confirmat, deum etiam Christum, cuius sanguine ecclesia sit adquisita, demonstrat.
- 1.11.5
Ad Romanos etiam trinitas sub nominum proprietate digeritur: quodsi spiritus eius, qui suscitauit Iesum Christum, habitat in uobis, qui suscitauit Iesum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis. pater suscitat, filius suscitatur et propter inhabitantem spiritum resuscitandis mortalium corporibus uita promittitur. et in consequenti: uos autem non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus dei habitat in uobis. si quis autem spiritum Christi . non habet, hic non est eius. dum dicit spiritum dei et consequenter spiritum Christi, aduerte, quod hic personam Christi sub dei appellatione designat. aut si hic patrem, cuius spiritus sit, sub dei nuncupatione significat, ecce hic spiritus sanctus per unitatem substantiae et patris et filii esse spiritus declaratur et merito procedere ex utroque dinoscitur et in uinculo trinitatis distinctam personam habere perspicitur et, qui spiritum sanctum non habet, nec Christum habere monstratur. deus itaque est spiritus sanctus, quo negato negatur et Christus et, quia dixit: nemo uenit ad patrem nisi per me, qui spiritu sancto uacuus est, Christi non est et perdidit uiam, qua peruenitur ad patrem.
- 1.12.1
XII. DEI PROPRIUM ESSE, UT SANCTIFICET CREATURAM.
- 1.12.2
Ad Corinthios prima: et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi et spiritu dei nostri. ecce et hic sub dei nostri,. id est sub patris commemoratione spiritus sanctus Corinthiorum fideles Christo cooperante sanctificat. sanctificare nulla creatura penitus aliam potest, largitio sanctificationis solius est munificentia maiestatis. quo loco in nomine Iesu Christi et in spiritu dei nostri tres agnosce personas. ad Corinthios secunda: gratia domini nostri Iesu Christi et caritas dei et communicatio spiritus sancti cum omnibus uobis, gratia Christi, caritas dei, communicatio spiritus sancti tres personas euidenter expressit. item ad Corinthios secunda: qui autem confirmat nos uobiscum in Christo et qui unxit nos deus et qui signauit nos et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. uide in operibus unitatem indiuiduae trinitatis. confirmat et signat nos pater per Christum et daturus se ipsum dat iam in praesenti per se pignus spiritum sanctum. in terrenis negotiis arrhae quantitas contractus illius, pro quo intercesserit, quaedam portio est, pignoris uero ratio meritum rei, pro qua deponi uidetur, excedit. hic uero maiestati pignus suum, quia nescit praeferri, necesse est exaequari. nequeunt enim perfecta transcendi, pro se ergo pater spiritus sancti pignus indulget. Nihil itaque in spiritu sancto semiplenum putetur, quia plenitudini comparatur. nam qui ad uicem dei pignoris loco tribuitur, fas non est, ut aliud quam deus esse credatur. item ad Titum: saluos nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum. ecce etiam hic sub trinitate manifesta pater per filium abundantiam sancti spiritus effundit et, quod uel maxime aduertendum est, ipsi sancto spiritui potentiam regenerationis et renouationis adscribit. Petrus quoque in epistula sua inseparabilem personis explicat trinitatem dicens: secundum praescientiam dei patris, in sanctificationem spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia uobis et pax multiplicetur. in praescientia pater, in sanctificatione spiritus sanctus, in aspersione sanguinis Christus ostenditur.
- 1.13.1
XIII. LOCALEM NON ESSE SPIRITUM SANCTUM.
- 1.13.2
Deum spiritum sanctum ex suis uirtutibus et operibus demonstremus. omnis creatura sicut temporum initiis subiacet, ita et localem se certis spatiis et finibus circumscripta cognoscit. spiritus sanctus nullis terminis tamquam factura concluditur, deus necesse est pro ipsa libertate diffusae maiestatis habeatur. domini saluatoris ad apostolos uox est: dabit nobis, inquit, pater spiritum uer.itatis, qui uobiscum sit in aeternum. si localis est et perpetuo in illis manebat, utique alibi esse non poterat. uideamus, si eius natura localibus sit determinata limitibus. ait apostolis dominus: accipietis uirtutem superuenientis spiritus sancti in uos et eritis mihi testes in Hierusalem et in omnem Iudaeam et Samariam et usque ad ultimum terrae. post cuius ascensionem uenit super eos spiritus sanctus et apparuerunt illis dispertitae linguae quasi ignis, seditque supra singulos eorum.
- 1.13.3
Uideamus, quare primitus diuersarum donantur benedictiones linguarum, nimirum ut idonei efficiantur fidelium eruditione populorum. quod uero supra singulos sedisse memoratur, id causae est, ut intellegatur per plurales non fuisse diuisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fieri ignibus mos est. hanc enim, ut nouimus, habet naturam ignis accensus, ut, quanti ad eum, quanti ad crinem purpurei splendoris aspexerint, tantis usum suae lucis inpertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat et ipse nihilominus in sui integritate permaneat. ita sancti spiritus uirtus, quantumlibet effluat, quantumlibet in plurimos gratia diuinae largitatis exuberet, sicut nullam probatur recipere mensuram, ita nullam sentit expensam. aduerte deum ex operum dignitate. apostoli pleni spiritu sancto per omnem mundum salutis thesauros erogaturi caeleste hoc munus in se circumferunt, in alios inpositis manibus transferunt. accipientis lucrum sine damno agitur largientis, credentibus totus traditur et totus a tradentibus possidetur, infusione eius uniuersus orbis impletur, sine attenuatione dilatatur, sine diuisione dispergitur.
- 1.13.4
In illa specialiter sacratissima regenerationis nocte ab oriente in occidentem, a solis ortu usque in occasum, ab aquilone et mari ubique idem spiritus unus et plenus operatur, per omnia praesens esse inuocatione creditur, benedictione sentitur, innumerae multitudines uno baptismo diluuntur et, ut dixit apostolus, uno spiritu potantur, in unum adoptantis gremium renascuntur. et ideo dicit deus: in diebus illis effundam de spiritu meo super omnem carnem [aduerte, quod dixit: effundam de spiritu meo] et non dixit: effundam spiritum meum, id est: tantum de eo, quantum possit mundus accipere, dispensabo. uides, quod a patre egreditur nec tamen a patre separatur, emittitur et non amittitur, effunditur et retinetur, et in eo, quod effundi legitur, magnitudo plenitudinis declaratur. liber Geneseos sacri uoluminis testatur exordio: spiritus autem domini super aquas ferebatur. ferebatur, inquit, super aquas. sermo ipse abundantiam uniuersa complentis et eminentiam uidetur adsignare dominantis. propheta quoque hanc eius magnificentiam nullis locorum spatiis circumscriptam pari adtestatione concelebrat dicens: quo ibo a spiritu tuo? hoc est, ubi me a conspectu eius abscondam, quem praesto esse per omnia, id est intra extraque non ambigo, cuius oculum abyssos penetrantem intra secretum mei pectoris reformido, cuius praesentiae uniuersa, quae condidit, subiacere cognosco, de quo, quia ignis consumens est, dictum euidenter intellego: nec est, qui se abscondat a calore eius, cuius ineffabilis magnitudo profunda inferorum, diffusa fluctuum, extenta terrarum, excelsa caelorum intrat, implet, excedit.
- 1.13.5
Mitti a patre et filio dicitur et de ipsorum substantia procedere et unum cum eis opus agere dinoscitur et propterea filius de eo dicit: paracletus, qui a patre procedit. non dixit a patre creatus est, sed a patre procedit, id est de paternae potentiae societate et de proprietate naturae. sed ex ipso sermone, cum dicitur a patre procedere, ostenditur cum patre initium non habere. quid est autem, quod ex deo patre filius nasci dicitur et spiritus sanctus procedere significatur? si requiras, quid inter nascentem distet et procedentem, euidenter hoc interest, quia iste ex uno nascitur, ille ex utroque progreditur. quod ergo spiritus sanctus a patre procedit, tria in eo priuilegia deitatis ostendit, id est, ut in persona sua subsistere et sine ullo spatio temporis permanere et omnino ex substantia patris probetur existere. dum ergo procedere commemoratur, ipsa proprietate sermonis nullis temporum legibus circumscribi, sed initio et fine carere cognoscitur. et quia legimus: ego sum qui sum, et: qui est misit me, hoc similiter indicat et procedit. esse enim et procedere unius sempiternitatis expressio est. ergo ipsa processio nec prima nec extrema contingens nulli uel principio intellegitur subiacere uel termino.
- 1.13.6
Non ergo ideo localem esse credamus, quia mitti eum a patre ex lectione percipimus, nam et de patre et filio legimus, quod uelut quodam motu descendant ac ueniant. uideamus ubi. ego, inquit, et pater meus ueniemus et mansionem apud eum faciemus. et iterum, cum gigantes in caelum turrem molirentur erigere, patris persona proloquitur: uenit descendamus et confundamus linguas eorum. hic ergo per uerborum nostrorum sonos sensibus nostris rerum efficientiae demonstrantur. ceterum localem motum uirtus diuina non patitur, quae nec ex cursu agente aduenit nec recursu labente discedit. qui enim excedit omnia, quo recedit? de sancto spiritu sacra didicimus lectione: ecclesia autem pacem habebat per totam Iudaeam ambulans in timore dei et consolatione sancti spiritus replebatur. et quomodo inter haec eum localem quisquam praesumit adserere creaturam, qui infinitae multitudinis implere probatur ecclesiam, ut et ad ipsum pertinere manifestum sit, quod apostolus dicit: pater misericordiarum et deus totius consolationis? habemus in psalmo: fluminis impetus laetificat ciuitatem. dei. quis est iste fluminis impetus? ille nimirum, de quo dicit dominus per Iohannem: qui credit in me, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. haec dicit dominus Iesus de spiritu, quem erant accepturi credentes in eum.
- 1.13.7
Uide magnificentiam maiestatis. sic in terris tribuitur ecclesiae dei, ut tamen in caelis laetificet ciuitatem dei. ciuitatem dei, id est regnorum caelestium ciues, supernae militiae populos, principatus, potestates ac dominationes ineffabilibus gaudiis pro conscientia aeternae beatitudinis inrigat et ubertate laetitiae exundantius inebriat, concentum caeli in exultatione torrente suae sanctificationis exsuscitat. si haec tanta per aliquam creaturam donari opinaris, diuinae potentiae proprium nihil relinquis. si haec, inquam, per aliquam donari aestimas creaturam, in angelorum et archangelorum tendis iniuriam, quibus tanta et talia tribui per conserui aestimas largitionem.
- 1-2
CAPITULA LIBRI SECUNDI.
- 2-3
I. Quia nulla creatura rationabilis cognatae creaturae possit infundi.
- 3-4
II. Utrum iuxta imperitorum opinionem spiritus sanctus sicut filius incarnatus sit, quia et ipse in Mariam superuenit, an tantum filius de uirgine natus sit.
- 4-5
III. Obiectio Macedonii, qua impie spiritum sanctum excellentiorem adserit creaturam.
- 5-6
IIII. Macedonius dualitatem adserens negat spiritum sanctum propriam habere personam.
- 6-7
V. Obiectio, quod sermo ille, quem legimus: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, aquam pariter et spiritum sanctum creaturam esse testatur.
- 7-8
VI. Ubi quaeritur, utrum spiritus sancti appellatio cognomen putetur an nomen.
- 8-9
VII. Quod spiritus sanctus prophetas specialiter implere et deus credi pariter et uocari euidentibus testimoniis adprobetur.
- 9-10
VIII. Ubi templum dei templum esse sancti spiritus demonstratur*.
- 10-11
VIIII. Ubi contra Nouatianos deus gentibus paenitentiam ad uitam dedit, qui utique deus spiritus sanctus esse per ipsum ordinem lectionis ostenditur.
- 11-12
X. Ubi ad Corinthios prima spiritus sanctus deus esse uirtutum distributionibus declaratur.
- 12-13
XI. Aduertendum, quod sicut unum deum ita unum dicit spiritum sanctum, quod de plebeia creatura uel, quod diuidat singulis prout uult, dici nullo modo possit.
- 13-14
XII. Ubi eos, qui spiritus sancti templum effecti sunt, ita dicit proficere debere, ut deum portare in corpore mereantur.
- 2.1.1
QVIA NULLA CREATURA RATIONABILIS COGNATAE CREATURAE POSSIT INFUNDI.
- 2.1.2
Legimus de proflua effusione spiritus sancti: Iesus autem plenus spiritu sancto regressus est ab Iordane. quis igitur, nisi qui eiusdem esset plenitudinis, implentem omnia posset implere? de apostolis refert sermo diuinus: et repleti sunt omnes spiritu sancto et loquebantur uerbum dei cum fiducia, et paulo post: quoniam in nationes gratia spiritus sancti effusa est. (nationes) integras implere perhibetur et inexhaustus atque in se plenus permanere dinoscitur. si creatus est spiritus sanctus, de quo umquam angelo uel archangelo lectum est, quod se cuiquam animae intrinsecus susceptus infuderit? dic mihi, si umquam ex creaturis ullam legeris potestatem atque uirtutem, quae multos simul impleat atque possideat et, quod maius est, indeminuta atque indiuisa permaneat. inpossibile est, ut spiritalis ac rationabilis creatura cognatae sibi naturae umquam ualeat infundi. ita res materialis materialem nescit penetrare substantiam. solus deus, in quo intellegitur et spiritus sanctus, simplex, subtilis et purus in facturam uel angelicam uel humanam uirtute incorporeae diuinitatis inlabitur, quae sola sui operis penetratrix occulta humani cordis ingreditur. quaelibet autem creatura caelestis in tantum infundere uel implere hominem non potest, ut abdita cogitationis humanae scire possit. et ideo de solo deo legimus: qui solus nosti corda hominum, et iterum: ipse enim nouit occulta cordis. si hominis occulta cognoscere diuinitatis est proprium, quanto magis scrutari profunda dei summae in persona spiritus sancti maiestatis insigne est.
- 2.1.3
Auctori tantum debetur hoc priuilegium, ut conscientiarum possit intrare secretum. anima uero animae aut angelus angelo adiungi potest, infundi non potest, quia huiusmodi creaturarum genera tantum spiritus sancti, id est solius dei capacia sunt, quia figuli sui uasa sunt, ab illo solo impleri possunt, a quo de nihilo facta sunt et sine quo uacua esse sentiuntur. ita substantia animae utpote materia corporalis aliae rationabili creaturae penitus nescit infundi. crassitudini enim exterioris hominis conparata anima incorporea dici potest, ad auctorem uero relata, cui conprehensibilis est materia sua et factura palpabilis, a quo intra corpus includi et conligari atque igni perpetuo mancipari potest, sicut legimus, ut eant in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius, huic indubitanter auctori pro factoris iure corporea est.
- 2.1.4
Sed forsitan dicas: manifestum est, quod se etiam daemonum inportuna uiolentia in homines, quos temptandos acceperit, frequenter infundat. non ita est. nam corporis latebras intrare possunt, animae uero interiora adire non possunt. sciendum ergo est, quod spiritalium nequitiarum dolosa subtilitas illa membrorum loca suo turbat incursu, quae interdum uino nimio uel febrium fatigantur accensu. in animae itaque sensus inimica temptatio per malitiam scit inrepere, in animae uero recessus per naturam nescit influere. et ideo huiusmodi spiritus inmundos humanae mentes ac pectora non naturarum infusione capiunt, sed uoluntatum prauitate concipiunt. manifestum itaque est, quod penetrare animarum substantias nequeunt, quarum conscientias scire non possunt. quod si aliquando daemonibus nosse contigerit, de proditione est coniuentiae, non de potestate naturae.
- 2.1.5
Sola ergo se diuina potentia, quae et in spiritu sancto est rationabilibus creaturis infusa et circumfusa, permiscet, sicut peculiariter in illo dominici hominis corpore ex Maria matre suscepto gratia exuberante requieuit, sicut de se ipse filius dei dicit: spiritus domini super me. si ergo spiritus sanctus factura subiectae esset condicionis, ut dicunt, tam inpossibile quam indignum deo erat, ut creatura illa animam uel corpus impleret, in quo iam filius dei, id est deus inerat, in quo iam, sicut ait apostolus, corporaliter plenitudo diuinitatis habitabat. si creatura est spiritus sanctus, quomodo potest corruptio incorruptelam ac maiestatis capacem fragilis condicio possidere? si spiritus sanctus unus est ex plebe facturae, quomodo creatura cum creatore, id est cum filio dei uelut ex aequali, seruus cum domino unum in anima saluatoris praesumit hospitium et, quasi in eo sibi non sufficeret, auctoris famulus accedit ad cumulum sanctitatis? non ita est. sed recognoscit socium sibi templum caeleste collegium, nec mirum, si in illa inlustri et beati corporis anima filius et spiritus sanctus unum sortiuntur habitaculum, quibus commune esse constat et caelum.
- 2.2.1
II. UTRUM IUXTA IMPERITORUM OPINIONEM SPIRITUS SANCTUS SICUT FILIUS INCARNATUS SIT, QVIA ET IPSE IN MARIAM SUPERUENIT, AN TANTUM FILIUS DE UIRGINE PROCREATUS SIT.
- 2.2.2
Sed dicitur: si spiritus sanctus in corpore et anima redemptoris habitauit, ergo et ipse spiritus incarnationem uidebitur suscepisse. non ita est. nam ante creationis initia a spiritu sancto sacrum Mariae corpus impletur et inter initia creationis filius uirginis spiritu sancto cooperante concipitur, sed a persona specialiter filii nouem mensibus possidendus et cum eodem in lucem progressurus infunditur, cuius utique temporis societatem intra secretum uteri uirginalis spiritus sancti persona non recepit. hominem ergo, quem filius dei inter ipsa suscepit exordia, spiritus sanctus non susceptor sed sanctificator intrauit, intra quem, sicut se Christi consortem gessit, ita Christus auctorem. ille enim nascitur, hic infunditur. de filio uirginis anima uel caro filii dei personaliter et specialiter dici potest, spiritus uero sancti anima uel caro nullo modo. in quo filius dei, id est deus gloriae dicitur crucifixus, pertulisse in eo nullo modo dici potest spiritus sanctus. ergo diuersitas est operum, non diuersitas substantiarum. nam sicut dicere non possumus, quod uel pater descenderit in specie columbae uel in patris uoce filius sit locutus, quando dixit: hic est filius meus, ita spiritum sanctum adserere non possumus uel natum ex uirgine uel in carne redemptoris specialiter couuersatum uel in ipsius passione crucifixum uel resurrectione in corpus redditum uel ascensione in caelestia sublimatum. operi et personae filii adsignari ista necessario conuenit, adscribi uero spiritui sancto salua licet uoluntatis unitate non conuenit.
- 2.2.3
Inter haec adserit Macedonius creaturam esse spiritum sanctum. unde uidebitur, incipiat, dummodo nihil uerbis suis agere praesumat nec sacrae legis orbitam aliena a sanctis paginis disputatione transcendat, sed auctoritatem per omnia [de testimoniis], si ualet, proferat, quae contra totius mundi fidem et numero et uirtute praeualeant. magnis siue dubio allegationibus et copiosis ac ualde euidentibus opus est documentis, ut quisque illum ex numero creaturarum unum esse conuincat, quem cum patre et filio eiusdem honoris et gloriae uniuersa terrarum regna concelebrant, quem catholica ecclesia creatorem suum in eodem regenerata cognoscit. et recte, quem reparatorem suum perspicit, credere non cunctatur auctorem.
- 2.3.1
III. OBIECTIO MACEDONII, QVA IMPIE SPIRITUM SANCTUM ADSERIT EX- CELLENTIOREM CREATURAM.
- 2.3.2
Creaturam, inquis, dico, sed excellentiorem omnibus creaturis. praelocuti sumus, ut actionem nostram non persuasionibus propriis, sed catholicis disponamus oraculis. de deo igitur tractantibus nobis propheta, apostolus, euangelista respondeat. creaturam dicis excellentiorem omnibus creaturis. ostende, in quibus libris haec de spiritu sancto legeris uerba. non, opinor, in ueteribus, non in nouis docebis. cum ergo proferre non ualeas, dum tua non explicas, nostra confirmas, dum creaturam non conprobas, etiam nobis tacentibus creatorem esse demonstras. itaque cum haec adsertio tua ad catholicum sensum, cum omnino ad Christianum non pertineat institutum, diaboli agnosce commentum, qui animae domum, ubi sancto spiritu uacuam uiderit, quasi contrarius spiritus cum diro comitatu nequitiae septiformis inuadit. qui enim illum excludit, hunc recipit. in illo fuit ista, quam dicis, excellentior creatura, qui in caelesti claritate praefulgens, muneris conscius, auctoris ignarus habere se uidit, accepisse nesciuit et ideo gloriam, quam beatus non intellexit, elatus amisit ita dicens: ascendam super astra nubium, ponam super thronos solium meum et ero similis altissimo. hic ergo nullum in creaturis superiorem se, ut reor, habuit, nullum medium inter se et deum uidit, cuius aemulatione superbiae stimulo concitatus adsurgeret, et ideo nullum ante se stare in ordine militiae caelestis aspiciens ipsi rerum domino se aequare praesumpsit. quodsi ullum se excellentiorem maioris inpatiens in caelesti gradu deprehendisset, illi se magis conferre uel praeferre temptasset.
- 2.3.3
Duo sunt in caelestibus, qui regit et qui reguntur, creator et creatura. nullum in medio horum tertium extitit genus, quod secundis maius et summis esset inferius. excellentior creatura de archaugelis forsitan dici potest, licet ceteris ordine magis praemineant quam natura. sed sancto spiritui et archangeli seruiunt, ex quibus unus quasi minister aduentum eius beatae Mariae nuntiauit. sed dicis: ecce ubi spiritum sanctum Amos propheta creaturam euidenter adsignat ita dicens: ecce ego firmans tonitruum et creans spiritum. primum est, quod nudum spiritus nomen nequaquam ad personam sanctificatoris spiritus referri potest, nisi adieceris aut spiritum dei aut spiritum sanctum aut spiritus ubi uult spirat, id est, nisi adieceris aut operis aut proprii nominis dignitatem. deinde si ad ordinem respicias lectionis, istam excellentiorem, ut adseris, creaturam nimis deiectam esse monstrauit, nam eam post tonitruum creatam esse descripsit. unde inconsequens fuit, ut iuxta sensum tuum principale hoc opus dei inrationabili et insensibili postponeret aut sociaret elemento. de persona non, dicam angeli, sed cuiuslibet iusti indignum esse hoc credi.
- 2.3.4
Magis ergo hoc proximum et amicum uidetur esse rationi, ut post tonitrua flabra intellegamus significata uentorum, ut est illud in psalmis: spiritus procellarum, qui faciunt uerbum eius, uel illud: sulphur spiritus procellarum, uel: spiritu uehementi conterens naues Tharsis. diuersis modis spiritus intellegitur, quando non cum priuilegiis suis specialiter designatur. sed omissis his interroga translationis Hebraeicae ueritatem et ibi confusibilem persuasionis tuae deprehendes errorem. ita enim illic absolute dictum esse reperies: quia ecce ego formans montes et creans uentum. uide, quam nudis contra deum uerbis et quam inanibus credidisti. uide, quam magno te argumento contra potentiam maiestatis armasti. et post ista non metuis circa tam infirmum haerere ramusculum, qui in tam horrendum pendes abruptum ?
- 2.4.1
IIII. MACEDONIUS DUALITATEM ADSERENS NEGAT SANCTUM SPIRITUM PRO- PRIAM PERSONAM HABERE.
- 2.4.2
Deinde dualitatem intromittis et dicis spiritum sanctum propriam non habere personam nec amisisse te sentis regenerationis gratiam, qui in regeneratoris tendis offensam, quem sibi in communione maiestatis et uirtutis unitum diuina ueritas protestatur ita dicens: ite, baptizate omnes gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti. in nomine, inquit, patris et filii et spiritus sancti. nominis singularitas unitatem loquitur, appellationum uero diuersitas trinitatem. in nomine ergo unus, sed in personarum distinctione non unus. quid est in tribus unius nominis praerogatiua, nisi deitatis indiscreta concordia? fac gradum, si potes, ubi praeter unum deo hoc ipsum attestante nihil inuenis. tres audis, ne unitatem Sabelliana permisceat et confundat impietas, unum audis, ne trinitatem diuidat Arriana peruersitas, spiritum sanctum audis, ut Macedonium confodiat distincti nominis expressa proprietas. itaque non creaturae, sed creatoris incommunicabile opus agitur, ubi peccatorum abolitio et inmunitas erogatur. in hoc tamen indissociabili maiestatis amplexu, in proprietate personae alter est pater, alter est filius, alter spiritus sanctus, sed in diuinitate non aliud, qui utique, si deus non esset, iuxta patrem et filium propriam personam habere non posset. denique quando uerbum transit in carnem et hominis habitum deus induit et fit in circuitu eius tabernaculum eius et splendorem suum tenebris nostrae fragilitatis inuoluit et ponit tenebras latibulum suum, dei quidem et hominis duplex substantia, sed tamen una persona est. quam ob rem? quia, dum formam serui accipiens famulo deus iungitur, minoris humilitas intra reuerentiam maioris absconditur et superioris lumine exinanita consumitur ac sic proprietatem personae humanitas diuinitate obumbrante uel eminente non obtinet. ibi ergo esse potest personarum parilitas, ubi meritorum ac dignitatum consistit aequalitas, et ideo spiritum sanctum cum patre et filio unum maiestatis noueris possidere priuilegium, quem personae uides obtinere ius proprium. quod si aliquis opponat et dicat: si in Christo deo pariter et homine duas substantias dicimus, quare non duas credamus simili ratione personas, non ita est. nam qui duas personas in Christo facit, impietatem quaternitatis inducit, quam penitus rerum natura non recipit. de duabus rationabilibus diuersisque substantiis, praesertim de dei et hominis, de creatoris et creaturae una fieri non potest, de duabus uero personis una fieri potest, sicut legimus caput et corpus, Christum et ecclesiam unam tenere personam: erunt enim, inquit, duo in carne una. et sicut apud nos homines filius patris familias iuxta patrem uel seruus iuxta dominum personae propriae locum non habet, ita in deo et homine gemina quidem substantia, sed non gemina persona est, quia persona personam consumere potest, substantia uero substantiam non potest, si quidem persona res iuris est, substantia res naturae.
- 2.4.3
Hoc loco necessarium uidetur, ut in Christo deo pariter et homine unam personam et duas substantias testimoniis adseramus. da unam in redemptore dei et hominis personam, quam personam apostolus dicit: si enim cognouissent sapientiam dei, numquam dominum gloriae crucifixissent. si requiras, quomodo potuerit inuiolabilis pati et inconprehensibilis crucifigi, personae unitas facit, ut, quod homo pertulit, deus pertulisse credatur. item cum euangelista commemorat: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo, quomodo hic filium hominis ante passionem uel resurrectionem siue ascensionis diem et de caelo asserit descendisse et in caelestibus permanere, nisi hoc per unitatem personae ratione ueritatis absoluatur ? sicut et alio loco capitis et corporis sociatur persona, cum legitur: esuriui et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere. quid hic agit personae unitas? homo pascitur et deus reficitur, pes confouetur et caput se fomentum sentire testatur. dicit ergo: numquam dominum gloriae crucifixissent, et e diuerso: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. uide, quomodo pro unitate personae humana diuinis et humanis diuina miscentur. deus crucifigitur et homo de caelo descendere et in caelo permanere memoratur.\'
- 2.4.4
.. Quae cum ita sint, perspiciamus de sacris uoluminibus geminae substantiae distinctionem. ait itaque beatus Moyses: caput cum pedibus comedetis et intestina eius deuorabitis. in pedibus humanitatem et maiestatem credamus in capite. ita fit, ut, dum haec intra litteram latentia fide scrutante cognoscimus, agni intestina, id est mysteriorum occulta sumamus. scrutandi enim studium auiditas intellegitur deuoraudi, sicut et alio loco duplicis substantiae absolutionem idem sacramentorum reuelator insinuat dicens: uulpes foueas habent et uolucres caeli nidos, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. hoc est: dolosae haereses et tenebrosae uel aereae potestates sedem sibi in pectoribus humanis profunda dominatione posuerunt, me uero infidelium corda, quem hominem in carne conspiciunt, deum intra hominem latere non credunt. foueas enim et nidos non transitoria et momentanea designant habitacula, sed diuturna et secura possessione fundata, quae serpentina uitiorum multiplicent nutrimenta. apostolus etiam duas substantias euidenter remota sacramenti obscuritate digessit ita dicens: patres nostri, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in saecula.
- 2.4.5
Sed dicis: apostolus duas tantum personas in operum suorum uolumine confitetur, sicut ad Corinthios loquitur: Paulus uocatus apostolus Iesu Christi per uoluntatem dei, et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem, qui suscitauit eum a mortuis, et iterum: unus deus pater, ex quo omnia et nos in ipso et unus dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. secundum haec dicis nullam de spiritu sancto fieri mentionem. ut breuiter dicamus, oblitus es, quod apostolus spiritu sancto plenus haec populis ipso inspirante de patre filioque praedicabat. loquenti itaque de patris ac filii operatione et ille non deerat, qui loquenda dictabat, secundum illud: et nemo dicit dominum Iesum nisi in spiritu sancto. qui ergo crediturus uel confessurus uel praedicaturus est Christum, uides, quod ante in se habiturus est spiritum sanctum. non ergo hoc oneret fidem tuam, quod interdum sine commemoratione spiritus sancti patris mentio habetur ac filii. nam saepe suppresso patris nomine filii et spiritus sancti operatio praedicatur. ait sanctus Ananias ad Paulum: Saule frater, dominus misit me Iesus, qui apparuit tibi in uia, qua ueniebas, ut uideas et replearis spiritu sancto. aperte hic duarum est conexio personarum. ecce Paulus a Christo caecatus arguitur, spiritu sancto inluminatus impletur et nulla hic mentio patris inseritur.
- 2.4.6
Item cum Paulus quosdam ex discipulis interrogaret: in quo baptizati estis, quos post ascensionem domini in baptismate Iohannis baptizatos esse constabat, post praedicatum baptisma trinitatis, cum etiam illud mysterium, quo Iohannes baptizare consueuerat, id est in eum, qui uenturus est, in eorum baptismo probaretur omissum dicente ad eos apostolo Paulo: Iohannes quidem baptizauit, sed in eum, qui uenturus est, hoc est dicere: uos non ita baptizati estis, hos cum interrogaret Paulus: si spiritum sanctum accepistis credentes, qui utique post baptismum saluatoris per inpositionem manuum rite baptizatis fuerat confitendus, at illi responderunt: neque si spiritus sanctus est, audiuimus. his auditis baptizati sunt in nomine domini Iesu.. et cum inposuisset illis manus Paulus, uenit super eos spiritus sanctus et loquebantur linguis et prophetabant. aduerte, quia, cum baptizantur in nomine Iesu, postea accipiunt spiritum sanctum et propheticam ex paracleti inuocatione uirtutem. uere deus est, qui post dei donum plenitudini inponit augmentum.
- 2.4.7
Ecce duabus personis in baptismo significatis pater inuocatus esse non legitur, sed tamen, ut credi oportet, cum filio et spiritu sancto unitate potestatis et deitatis operatur, quem adfuisse sacra lectio tacuit, non negauit. cum uenisset ergo spiritus sanctus super eos, tunc loquebantur linguis et prophetabant. uide, quantae potentiae sit spiritus sanctus. in baptismo peccatorum abremissa donantur, in aduentu spiritus sancti uirtutum munera conferuntur et a confirmatis signorum miracula celebrantur. solent autem ueritatis alieni etiam de syllabis calumniari. nam cum de trinitate dictum absolute nouerimus: quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, plus esse ex ipso quam per ipsum et item praepositionem hanc, id est per maioris praerogatiuae esse asserunt quam in ipsum. sed si in ipso de spiritu sancto cum diminutione potestatis dictum arbitrantur, audiant praepositionis huius magnificentiam et accipiant, quia etiam secundum ipsorum assertionem de spiritu sancto intellegendum est. in ipso, inquit, uiuimus et mouemur et sumus. et merito in ipso uiuimus et mouemur et sumus, in quo reparati ac regenerati sumus. sed et per ipsum etiam ad spiritum sanctum referendum esse cognoscimus, sicut habes: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, item ad Hebraeos: qui per spiritum sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum deo, et iterum: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. nam etsi de patre intellegamus, ex ipso et ex spiritu sancto dictum similiter saepius inuenimus, sicut in Iohannis euangelio habemus: quod natum est ex carne, caro est et, quod natum est ex spiritu, spiritus est, et in conclusione capituli: sic est omnis, inquit, qui natus est ex spiritu.
- 2.4.8
Sic ergo non praeiudicat spiritui sancto, cum suppresso eius nomine patris ac filii opera commemorantur, sicut pater et filius non negantur, quando specialiter spiritus sancti opus aut uirtus asseritur, sicut legimus in actibus apostolorum: uos baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies, sicut et in euangelio de singulari persona sancti spiritus continetur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei. numquid hoc loco pater et filius, quia minime nominantur, tanto ac tam diuino muneri defuisse credentur? non ita est. nam absque dubio cum sancto spiritu, cum quo eis una substantia est, mysteriis benificiisque iunguntur ac, si non commemoratione, unitate tamen pietatis atque operis praesentantur.
- 2.5.1
V. OBIECTIO, QVOD SERMO ILLE, QVEM LEGIMUS: NISI QVIS KEMATUS FUERIT EX AQVA ET SPIRITU SANCTO, AQVAM PARITER ET SPIRITUM SANCTUM CREATURAM ESSE TESTATUR.
- 2.5.2
Sed dicis: in tantum creatura est spiritus sanctus, ut aquae elemento, quae hic primo loco atque ordine ponitur, uideatur adiunctus secundum euangelicam, quae superius est commemorata, sententiam: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest intrare in regnum dei. manifestum est eum, qui haec loquitur, non solum diuinam in spiritu sancto potestatem, sed ipsam baptismi nescire rationem. apostolus autem dicit: si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam uiuemus cum Christo. quomodo autem possumus cum Christo uel mori uel resurgere, si requiras, aduerte. omnes, quicumque sacro fonte submergimur, mortem et sepulturam redemptoris imitamur, sicut idem apostolus dicit: an ignoratis, quia, quicumque in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus? consepulti enim sumus cum Christo per baptismum in mortem. sicut enim ille triduana morte sepulcro conditus fuit, ita et nos intra aquae, id est intra cognatae creaturae sinus trina submersione depositi, dum descendimus, sepelimur, dum emergimur, suscitamur. per aquam itaque celebratur imitatio sepulturae, per spiritum sanctum confertur ueritas uitae et spes salutis aeternae. denique remoueatur sancti spiritus inuocatio et uideamus, si quicquam aquae illius sola prodesse possit infusio. creatura itaque est, quae sepeliendi imitatur officium, deus est, qui beneficium tribuit renascendi. quem ergo perspicis reparationis parentem, ipsum esse cognosce et resurrectionis auctorem. de quo uaticinatur et ad patrem propheta sic loquitur: emitte spiritum tuum et creabuntur et renouabis faciem terrae. quid distet inter aquae et spiritus sancti operationem? per aquam deduci uidemur in tumulum, per spiritum sanctum praeparari probamur ad regnum.
- 2.6.1
VI. UBI QVAERITUR, UTRUM SPIRITUS SANCTI APPELLATIO COGNOMEN PUTETUR AN NOMEN.
- 2.6.2
Sed inter haec requirendum credis, utrum appellatio spiritus sancti, quem et deum necesse est nuncupari, nomen an fortasse cognomen sit. sed recognosce, quia id, quod apud homines nomini solemus adiungere, dei non condecet maiestati, in cuius nomine quicquid est nequaquam adiecticium, sed sine dubio naturaliter sempiternum est. etiam doctrina grammatica alia nomina communia, id est appellatiua uocat, alia specialia, id est propria nuncupat. uideamus, si in nostris hoc loco aliquid simile inuenire possimus. da in deo nomen speciale uel proprium, id est pater et filius et spiritus sanctus. in tantum haec propria sunt, ut nec de filio pater dici possit nec de patre facile legatur spiritus sanctus. item da proprium: ingenitus, genitus, ex utroque procedens. rursum da nomen generale atque commune: maiestas, inmensitas, plenitudo, unus, solus deus. sed cum audis unus, non hic numerus inchoatur, sed perfectio infinita colligitur. quid est unus, nisi nomen incommunicabile, quod nec posteriorem recipit nec priorem? quid est unus, nisi simplex, inconposita et indiuisa substantia? quid unus, nisi incommutabilis et aequalis ac semper idem, qui numquam a se possit esse diuersus? ac sic communis appellatio unitatem loquitur, propria trinitatem. cum ergo dixeris pater, filius, spiritus sanctus, singulorum personas specialiter explicasti, cum dixeris unus deus, communem trinitatis substantiam, communem gloriam demonstrasti. hic ergo sibi imperitia noctem erroris obtexit, dum suppresso uocabulo maiestatis spiritum sanctum in eo tantum aestimat nomine, quod ei, ut diximus, proprium est magis quam quod ei cum patre filioque commune est.
- 2.7.1
VII. QVOD SPIRITUS SANCTUS PROPHETAS SPECIALITBR IMPLERE ET DEUS PARITER CREDI ET UOCARI EUIDENTIBUS TESTIMONIIS APPROBATUR.
Next → — showing 1–100 of 116
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0121g.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.