Ancient Texts

← Library

De Spiritu Sancto Libri Duo

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 116 sections

  1. 2.7.2

    Cum per Moysen ac Dauid et Esaiam uel alios prophetas specialiter spiritus sanctus locutus esse referatur, deum locutum 001 diuina profitetur, sicut in Pentateuchi uolumine frequentatur: locutus est, inquit, dominus ad Moysen dicens. sollicitius requiramus, si specialiter spiritus sanctus in prophetis loquatur. habemus, ut praefati sumus, in actibus apostolorum Paulo arguente Iudaeos: bene, inquit, spiritus sanctus per Esaiam locutus est ad patres nostros: auditu audietis et non intellegetis, in eadem lectione: uiri fratres, oportet impleri scripturam, quam praedixit spiritus sanctus per os Dauid. et in epistola Petri legimus: non enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia, sed spiritu sancto locuti sunt sancti dei homines. agnoscamus propheticam gratiam euidenter ad potentiam sancti spiritus pertinere. et de psalmo Dauid ita ad Hebraeos legimus: quapropter sicut dicit spiritus sanctus: hodie si uocem eius audieritis et cetera. et hic apertissime per Dauid spiritum sanctum locutum esse testatur.

  2. 2.7.3

    Uideamus autem; utrum deus sit iste, per quem omnis prophetia inspirata memoratur. Lucas dominum deum asserit, qui locutus est per prophetas, ita dicens: benedictus dominus deus Israel, quia uisitauit et fecit redemptionem plebis suae, et adierit: sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt prophetarum eius. absolute spiritum sanctum, qui prophetas inspirauerat, dominum et deum Israel esse euangelico celebratur oraculo. et in subsequentibus Simeon spiritu sancto plenus: responsum, inquit, accepit a spiritu sancto non uisurum se mortem, nisi prius uideret Christum domini. quo uiso et in amplexum manibus assumpto benedixit deum, id est, a quo responsum accepisse uidebatur, benedixit deum et dixit: nunc dimittis, domine, seruum tuum in pace. ecce absolute dominum et deum uocat spiritum sanctum, cuius uerbo atque responso, quod Christum uisurus esset, acceperat. uides specialiter de spiritu sancto intellegendum esse, cum dicitur in prophetis: deus deorum dominus locutus est, et: audiam, quid loquatur in me dominus deus. hic nomen istud, id est dominus deus ad spiritus sancti, qui locutus est in Dauid, uoueris referendum esse personam aut certe in uno deo trium uoluntatem, trium potentiam, trium agnosce substantiam, quia, cum dixeris pater, unius persona intellegitur, cum dixeris deus, tota trinitas designatur.

  3. 2.7.4

    Accipimus et in actibus apostolorum, quod indubitanter deus sit, qui passiones Christi praenuntiauerat per prophetas. ita enim dicit: deus autem, qui praenuntiauit per os omnium prophetarum pati Christum suum, impleuit sic Christum suum, id est charismate suae unctionis infusum, et iterum: quae locutus est deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum. quod dicit: quae locutus est deus per os sanctorum\' suorum, ideo sanctorum suorum, quia sanctificatio proprie ad spiritum sanctum pertinet. legimus in Esaia: nonne caelum et terram ego impleo, dicit dominus? quis est iste dominus, qui per Esaiam caelum et terram implere se dicit, nisi spiritus sanctus, qui ipsum Esaiam uirtute prophetica et spiritu ueritatis infudit? sicut ergo per propheticam dispensationem, ita etiam secundae gratiam natiuitatis spiritui sancto uel maxime uoluntas trinitatis assignat, sicut dicit in Iohanne: quod natum est ex carne, caro est et, quod natum est ex spiritu, spiritus est. et alio loco potestas renouandi hominis penes spiritum sanctum esse perscribitur: nos autem baptizabimini spiritu sancto non post multos hos dies, et, sicut superius dictum est: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, et ad Titum: saluos, inquit, nos fecit per lauacrum regenerationis et renouationis spiritus sancti. uideamus, quis est iste, cuius filii per gratiam adoptionis efficimur: dedit eis, inquit, potestatem filios dei fieri, et iterum: qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis, sed ex deo nati sunt.

  4. 2.7.5

    Uides apertissime, quod iste spiritus sanctus, in quo renascimur, deus est, cuius paternitate donamur. ipse hoc alio loco luce clarius assignat: ero, inquit, eis in patrem et ipsi erunt mihi in filios et filias, dicit dominus omnipotens, merito omnipotens, qui peccati chirographum delet, qui uincula conscientiarum relaxat et hominem in se credentem corruptae naturae foeditate dispoliat et indumento innocentiae, decore iustitiae, stola inmortalitatis exornat et filios suos in angelicum statum pia paternitate transcribit. nemo spiritum sanctum creaturis aestimet sociandum. extra seruitutis est conditionem, qui aeternam potest tribuere libertatem. non enim, inquit apostolus, accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis . filiorum et ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. indubitanter deus est, qui per abremissa peccatorum dei filios facit.

  5. 2.7.6

    Uniuersam creaturam etiam angelorum atque archangelorum peccato constat fuisse obnoxiam, quorum tamen in deum oboedientiam, sollicitudinem, caritatem transgressorum ruina fundauit. humilitatis, subiectionis, stabilitatis facta est confirmatio, fragilitatis agnitio. spiritus sanctus, nisi prae omnibus liber esset, de seruis liberos facere non posset. nam si creatura esset, quamlibet in eum deo conferente gratiam sanctitatis remansisset tamen conscientia debitoris. et ideo dicit: nemo potest donare peccata nisi solus deus. quicumque ille est, eligat utrum uelit: aut spiritum sanctum peccata donantem confiteatur per omnia deum ant, si per eum donari posse non credit ueniam peccatorum, euacuauit in se regenerationis beneficium et baptismi sacramentum. dei ergo solius est absoluere innexa, redintegrare corrupta, expiare maculata. et ideo ad eum conscii nostrae infirmitatis et suae maiestatis cum gemitu proclamamus: tibi soli peccaui, id est, qui solus non teneris lege peccati, qui solus ab ea non actualiter, sed naturaliter alienus es et ideo solus absoluere debitores potes, qui a debitis solus inmunis es, qui quod habes non aliunde mutuatus es, sed de tuo plenus es. non enim prior quisquam dedit tibi nec aliunde deriuatis uirtutibus irrigaris nec ex alio aliquo in te facta transfusio est, sed ipse fons es fluminis tui et gloria tua. tua natura est, quae, sicut initium nescit., (ita) nihil a priore suscepit.

  6. 2.8.1

    VIII. UBI TEMPLUM DEI TEMPLUM ESSE SANCTI SPIRITUS DEMONSTRATUR.

  7. 2.8.2

    Habitatorem cordis humani sacra eloquia proprie spiritum sanctum esse definiunt: dabit, inquit, uobis pater alium. paracletum, ut maneat uobiscum in aeternum, et ad Corinthios: uiuificabit et mortalia corpora uestra propter inhabitantem spiritum eius in uobis, et ideo de spiritu sancto conscriptum recte intellegimus: regnum dei intra uos est. dei utique sunt regnum, qui ei se praeparare. merentur in templum dei utique, non creaturae. audi per apostolum habitatoris nostri uocem: uos estis, inquit, templum dei uiui et spiritus dei habitat in uobis, et alio loco: sicut deus dicit: inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum deus. ecce ipse, qui templum humani cordis inhabitat, deum se esse pronuntiat. Ananias inter eos, qui honorantes deum de suis iustis laboribus uendebant substantias suas et ponebant ante pedes apostolorum, deo uotum promisisse cognoscitur et spiritui sancto mentitus arguitur, sicut Petrus apostolus ait: Anania, cur temptauit Satanas cor tuum mentiri te spiritui sancto? et subsecutus adiecit: non es hominibus mentitus, sed deo. quid est hoc? in creatorem peccat et ita scriptura peccatum eius attenuat, ut eum iuxta impietatis sensum creaturae reum esse statuat et minori debitorem de contumelia maioris addicat. non ita est. manifeste diuina praeditus est potentia, ad quem sacrilegii refertur offensa, de quo alio loco dicit: qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habebit remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro. cum ergo transgressione temptauerit deum, fefellisse dicitur spiritum sanctum. quapropter spiritus sancti et dei unam causam, unam gloriam, unam cognosce reuerentiam. et ideo euidentissime de spiritu sancto sequenti sermone conclusit: non es, inquit, mentitus hominibus, sed deo.

  8. 2.8.3

    Loquente Petro ad Cornelium obstupuerunt ex circumcisione fideles, qui uenerant cum Petro, quia et in nationes gratia spiritus sancti diffusa est. uides spiritum sanctum non de alieno, sed de proprio gratiam contulisse. si requiras, quis sit iste, qui gratiam dedit, consequenter edocuit dicens: si ergo eandem gratiam dedit illis deus. hunc gratiae largitorem superius spiritum sanctum, hic deum specialiter declarauit. illic proprio, hic communi nomine probatur iterata confessio. cum autem dicit: et in nationes gratia spiritus sancti effusa est, ipse naturae deus est, qui auctor est gratiae. soli deo competit de suo charismatum dona largiri, ut et de eo apostolus dixisse uideatur: abundantius illis omnibus laboraui. non ego autem, sed gratia dei mecum. merito deus pronuntiatur, qui dispensator est gratiae et salutis humanae. et addit Petrus: quis ego eram, qui possem prohibere deum? illum utique deum, qui se in nationes uel in Cornelium impetu gratiae inundantis effudit.

  9. 2.9.1

    VIIII. UBI CONTRA NOUATIANOS DEUS GENTIBUS PAENITENTIAM AD UITAM DEDIT, QVI UTIQVE DEUS SPIRITUS SANCTUS ESSE PBR IPSUM OR- DINEM LECTIONIS OSTENDITUR.

  10. 2.9.2

    Aduerte, quomodo in persona sancti spiritus, qui subito Cornelium et socios eius impleuit, dei nomen multiplici attestatione concelebratur: his auditis, inquit, tacuerunt et glorificauerunt deum dicentes: ergo et gentibus deus paenitentiam ad uitam dedit. quo loco contra Nouatianos aduertendum est, quod paenitentiam dare dicitur, quam utique non aliter nisi seruorum suorum administratione largitur. dum ergo dicit: quis ego eram, qui possem prohibere deum, et iterum: ergo deus gentibus paenitentiam ad uitam dedit, quae in tam manifestis rebus expectanda est interpretatio, cui uel ignaro non satisfaciat uel incredulo in sancti spiritus aduentu totiens diuini nominis repetita confessio?

  11. 2.10.1

    X. UBI AD CORINTHIOS PRIMA SPIRITUS SANCTUS ESSE UIRTUTUM DI- STRIBUTIONIBUS DEUS DECLARATUR,

  12. 2.10.2

    Accipe ad Corinthios, quod solum possit pro asserenda spiritus sancti diuinitate sufficere. dicit per epistolam ad Hebraeos: contestante deo signis et portentis et uariis uirtutibus et spiritus sancti distributionibus secundum suam uoluntatem. interrogemus ipsum apostolum, utrum unus ex creaturis sit iste charismatum distributor. habemus ad Corinthios prima: notum uobis facio, quod nemo in spiritu dei loquens dicit anathema Iesu. et nemo potest dicere dominus Iesus nisi in spiritu sancto. aduerte, quomodo hic spiritum dei spiritum sanctum esse absolutissime designauit. de spiritu sancto, quem superiori sententia spiritum dei loqui proposuit, perspice, quae sequuntur, quam manifeste illum deum et dominum esse testantur: diuisiones, inquit, gratiarum sunt, idem autem spiritus, et diuisiones ministrationum sunt, idem autem dominus, et diuisiones operationum sunt, idem autem deus. tamquam si beatus apostolus de spiritus sancti diuinitate fuisset consultus, euidenter, de quo dixerat: idem spiritus, de eo addit: idem deus, qui operatur omnia in omnibus. operari omnia non posset, si esset unus ex omnibus. hic spiritum sanctum tam in suo nomine quam in domino et deo aut certe euidenter expressum aut certe trinitati agnosce sociatum. sed hic in donorum diuisionibus magis sermo diuinus spiritum sanctum intellegitur designasse, quia superius accipimus distributionum gratiam spiritui sancto speciali dispensatione competere. quod uero dixit: idem dominus, idem autem deus, in sequenti capitulo ad spiritum sanctum ostendit esse referendum dicens: alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alteri gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. haec autem omnia operatur unus atque idem spiritus diuidens singulis prout uult. nulli subditus, sed caelestis est dominus, qui dona caelestia propria uoluntate et de potentiae suae iure largitur.

  13. 2.11.1

    XI. ADUERTENDUM, QVOD SICUT UNUM DEUM ITA UNUM DICIT SPIRITUM SANCTUM, QVOD DE PLEBEIA CREATURA UEL, QVOD DIUIDAT SINGULIS PROUT UULT, DICI NULLO MODO POSSIT.

  14. 2.11.2

    Uides, quod sicut unus pater et unus filius ita et unus est spiritus sanctus, sicut consequenter assignat: etenim in uno spiritu potati sumus. hic, si de plebe uel multitudine creaturae esset, unus dici omnino non posset. et cum hic habeas: alteri, inquit, datur fides in eodem spiritu, quis hanc fidem tribuat, idem ad Corinthios apostolus declarauit dicens: et unicuique sicut deus diuisit mensuram fidei. uides, quod indubitanter hunc fidei diuisorem deum esse pronuntiat. licet in tam multiplici tantorum munerum largitate ipsa per se magnificentia operis potentiam loquatur auctoris, tamen de eo ita conclusit: haec autem omnia operatur unus atque idem-spiritus diuidens singulis prout uult, sicut et alio loco: spiritus ubi uult spirat, et iterum: et spiritus sancti distributionibus secundum suam uoluntatem. non hic ergo est subiectae ministerium seruitutis, sed liberae arbitrium potestatis atque in caelestium bonorum distributionibus summae largitatis est inexhausta pietas. quod dicit: et spiritus sancti distributionibus, iste distributor, id est diuisor utrum deus sit, ad Corinthios docuit dicens: et diuisiones operationum sunt, idem autem deus. legimus in actibus apostolorum: attendite, inquit, uobis et uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos regere ecclesiam dei. hunc, qui posuit episcopos in ecclesia, ad Corinthios uas electionis deum esse declarat ita dicens: quosdam quidem posuit deus in ecclesia. qui deus nisi spiritus sanctus, cuius personae ostendit officium distributio gratiarum, sicut continenti sermone subsequitur: posuit, inquit, deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde uirtutes, exin gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. quosdam, inquit, deus posuit in ecclesia. quod hic deum de spiritu sancto dixerit, ipsa, quae ad spiritum sanctum pertinet, dispensatio sanctificationum uirtutumque manifestat. ipse enim prophetarum ora locupletat, curationum remedia dispensat, charismatum ornamenta multiplicat, quo in apostolos influente deum illum uniuersitatis esse signorum miracula et linguarum diuersa genera cecinerunt.

  15. 2.12.1

    XII. UBI EOS, QUI SPIRITUS SANCTI TEMPLUM EFFECTI SUNT, ITA DICIT PROFICERE DEBERE, UT DEUM PORTARE IN CORPORE MEREANTUR.

  16. 2.12.2

    Ait itaque apostolus ad Corinthios: nescitis, quia corpora uestra templum est spiritus sancti. templum spiritus sancti templum esse dei praecedentia eiusdem epistolae euidenter insinuant, cum dicunt: an nescitis, quia templum dei estis et spiritus sanctus habitat in uobis? et spiritus sanctus, inquit, habitat in uobis. quis illos dubitet eius dei esse templum, cuius esse probantur habitaculum ? et cum dixisset: nescitis, quia corpora uestra templum est spiritus sancti, ita capitulum luculenta ueritate conclusit: glorificate, inquit, et portate deum in corpore uestro. ergo qui spiritui sancto studiose puritatis templum praeparat in corde, per castitatem et mortificationem carnis deum portat in corpore, eum necesse est corporaliter portare, a quo spiritaliter possidemur. quapropter quem templo perspicis dignum, diuinis honoribus noueris adorandum, celebrandum uotis, sacrificiis excolendum. ad uniuersalem ergo loquitur magister gentium ecclesiam: nescitis, quia templum dei estis et spiritus sanctus habitat in uobis. nulli hoc creaturae possibile est, sed diuinae maiestatis insigne est, ut singillatim per unumquemque populos impleat et tamen in plenitudinis suae inmensitate permaneat. diuinae, inquam, singulare propriumque naturae est locis omnibus praesto esse, in omnia intrare, omnia continere. dei, inquam, peculiare est filios perditionis naturae debitis exuere, purgatis conscientiis innouare, dei filios facere et in caelestis regni gloria sublimare.

← Previous — showing 101116 of 116

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0121g.stoa002.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.