Ancient Texts

← Library

Epistulae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 619 sections

  1. 1.1.1

    I. ENNODIVS IOHANNI.

  2. 1.1.2

    Dum salum quaeris uerbis in statione conpositis et incerta liquentis elementi placida oratione describis, dum sermonum cymbam inter loquelae scopulos rector diligens frenas et cursum artificem fabricatus trutinator expendis: pelagus oculis meis quod aquarum simulabas eloquii demonstrasti. deus bone, in quantos se usus diues lingua dispergit! cum uoluerit, saeuit ut bestia, currit ut fluuius, fluctuat ut profundum, et quamcumque fucatis uerborum imaginibus pingit speciem ueri adstipulatione repraesentat. timere te scriptionem quasi fronte tener insinuas, dum declamationum pompam refuga laudis deposcit assertio et fit auara gloriae, dum pudori parcere se ostendit, peregrinam mentita formidinem. ago atque habeo gratias, quod nobilia rudimenta facundiae tuae in amici, quantum aestimas, praeconiis consecrasti. et licet non agnoscam mea esse quae loqueris, religionem tamen narrantis amplector, diligentiam pectoris laudo, quam gratiae per sudum rutilantis luce dedicasti. tibi fax ista praetenditur, quam in opinione mea blandus elocutor accendis: ego noctem conscientiae meae, etsi non fugio, noui tamen aestimare. graues hiatus patitur alienae gratiae commissa credulitas, quamquam omne crimen transeat qui uult decipere confidentem. gaudia tamen de te mea epistularis alloquii dotibus adimplesti, dum nouitatem sensuum monstras serenitate sermonum et ueteris decora prosapiae nouelli uincis nitore conloquii. sat fuerat parentum tuorum desideriis seniora te familiae ornamenta aemulari: uincere posse, sicut nemo credidit, ita nullus optauit. uides quantum ad unguem polita conuersatio pretiis bene nascentis adiungat? quod iubar sanguinis praestitit superauit industria castigantis. credidi uotorum summam fatigari, si te natalibus reddideris tuis, illud non expendens, quid claritati tuae cohabitator infunderet. sit forte in aestimatione arbitrii mei defrudata cognitio. neminem credidi ad Olybrium peruenire, quem uicinis calcibus pernix insecutor . adiunges, beatum facturus nempe, si uiceris. deum precor, ut adolescentia in te, quae perfectionem primordiis monstrant, bonae frugis germina conualescant. domi habes unde exhortationis meae uiuasumas exempla. te pater morum tranquillitate, socer eloquentia similem producat. si me uoti reum facere caelestia regna dignantur, unum precor, ut mei meminisse digneris, ne illius, cuius perfectionem inter dicendi simulacra meditaris, obliuionis quoque par esse contendas. sed ad epistulae morem reuertar, quam affectio tua in longum produxit. salue, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum, ne amoris contestatio sola, sicut in quibusdam esse solet, praeuii in te putetur extitisse sermonis.

  3. 1.2.1

    II. ENNODIVS FLORO.

  4. 1.2.2

    Noui me duram cepisse prouinciam et grauem sarcinam humeris infirmis adtollere, qui sublimitatem tuam quantum ad me quietam uerborum stimulis excitaui. sic minaces dente bestias inualida lacessit adulescentia et dum maiora uiribus prouocat, quod euenire optat spectaculum putat esse, non proelium. sic mens congressionis ignara certaminibus ante periclum debet affectum. leonis rabiem et quam Libya alit bestiam quam te lingua censeo mitiorem. quae me praecipitauit inscitia? qui animi feruor a cognitione tui peregrinantem duxit in deuium, ut nescirem quid intentioni lacessitus deberet, qui semper contumelias primus incipit, qui in iniuriarum. gymnasiis numquam meruit posthaberi? clericorum certe exereitaissimus maledictor, qui ad eos semper nouelli et acuti dentis morsus exhibuit quem euadere ad unguem ducta uita non meruit, cui cessit omnis eruditio et quasi cometen sidus religiosorum fugit uniuersitas: hunc ego inprobus et fronte debilis excitaui. hac fiducia prouocassem uentos ad flandum, ad cursum flumina, Faustum meum ad facundiam, qua te ad garrulitatem loquendi parcus ferratis uerborum calcibus animaui. ignosce, quaeso, et quod in aliis uitium putas, taciturnitatem amantes sperne, abstine a responsis, prouocantem damna contemptu. tecum decertet de mediis curiae sinibus eductus: circa Gallum prosapia conticesce: silentii tui, si praeuales, talione multetur. caue, mi domine, ne incipias minorem loquacitate prouocando humilis aestimari. quid enim laboris est iacentem in ea parte superare et triumphum de eo ducere, qui se ante conflictum inparem confitetur? esto mihi tamen apud domnum Faustum amoris mei fibula, si querelas quamuis angustas et rusticas studes euadere.

  5. 1.3.1

    III. FAVSTO ENNODIVS.

  6. 1.3.2

    Acta est causa desiderii mei beneficio querelarum: meruit inpudentia quod negabat urbanitas. diligentiam sancti pectoris, quam artifex silentium tegebat, elicui: taciturnitatem, quae ad fomenta ardoris mei parata fuerat, terminaui: prorogando uiles paginas pretium uincentis accepi. sic usuram cultori uexatis reddit uber terra cespitibus et feturam nobilem de singularibus parturit gleba germinibus: sic ad uocem unius hominis montium secreta respondent et dum angustus clamor uincitur, ualitudinem suam elementa manifestant. euangelicis tali facto obeeeutus oraculis frustum de praecepti sam ueritate sortitus, cuius declarat instructio, quod pulsanti saepe surgat et tribuat deus; si non propter meritum, uel propter inportunitatem. facessat posthac infidelium male cauta discussio: integritati sententiae periclis praesentibus idoneus mihi testis adstipulor. frequenti oratione optata promerui: concessum est precum adsiduitati quod negabatur examini. debeo uobis amicitiam, querimoniae meae, quas, dum uotis effectum tribuitis, plus amabo. fuerit licet origo uestra a iusto dolore ueniens, frequenter a uobis, postquam praestitistis, etiam inlaesus incipiam. delenificam allegationem amplexus epistularis alloquii ago atque habeo gratias, quod me diu tristium noluistis esse participem. fecistis hoc forsitan uoto et studio consulentis: sed adscribo peccatis meis, quod maioribus, dum temperatis alloquio, sum iactatus angoribus. mihi uni in aduersum prouisa contingunt, dum grauiora semper in maerore aestimo quae tacentur, quia credo quod de mediocribus saepe communicentur uerba languoribus, cum proximitas funeris imperet silentia cito rumpenda. deo gratias, qui ea quae dura aestimantur clementia bene uertit et quae ex merito nostro uentura collegimus ex sua facit miseratione transferri. uoluissem tamen talem circa paruitatem meam dignatio uestra tenuisset affectum, ut quem comitem saepe gaudiis adhibuistis cum eo elegissetis etiam aduersa partiri. an putatis tale beneficium in acceptum me esse relaturum, si ab aestibus pectoris uestri tamquam male fidelis excludar? non est, ut uideo, apud uos mei ratio dispensata consilii. ego mihi perire gratiam puto, nisi eam rerum omnium uobiscum communicatione nutriatis. desinite, quaeso, in hac mihi parte consulere uestra inpendio uerba cupienti cui si uotiui negentur affatus, fatiscam, ut terra cui caelo nihil liquitur nec uenas suas suco bibuli humoris infundit, unde innatis alimenta culmis exhibeat et ad falcem grauidas aristas adducat. ut piscis aqua abstractus uitalibus indumentis priuatus extinguitur, sic ego subductis alloquii uestri fluentis interimor. quaerant alii quod delectet, ego res ad animam pertinentes expostulo: mihi non tam delicias uerba uestra pariunt quam salutem. rem fateor nullis coloratam fucis, nullis nebularum depictam mendaciis, quia non sum simulandi artifex: decerptum aliquid uitae meae censui, dum tacetis. male uos fideles adseritis, si ad aures meas generaliter deflenda per uos deferantur incommoda, quasi nescire alicui Christiano liceat malum, cui Roma subcumbit. barbaras nationes et a nostro limite toto pene orbe discretas, continuis haec conicio lamentis ingemescere et ad solacium nostrum lacrimas commodare. huius rei magnitudo uestra adhibere se indicem fugit, ut in perniciem meam fallacium nuntiorum diabolica cum securitate uota mentiantur, ut non sit ad cuius ueritatem post fabulas redeam nec qui animum meum ueri demonstratione sustentet. caue faxis, mi domine: uobiscum mihi alia res est: aliud fori ius, aliud triclinii. audiat te quae in conuersatione publica didiceris familia domestica retexentem: subiectorum animos et fideles ut putatis mentes relationum uestrarum cibis alite, ne ieiuna amicorum corda talibus ferculis inpasta moriantur.

  7. 1.4.1

    IIII. FAVSTO ENNODIVS.

  8. 1.4.2

    Anagnostici fidem secutus et suadae orationis sapore prouocatus, pene uitium esse credidi rem uirtutis et dum plus sermonum diademata credo ualere quam conscientiam, culpam quam mens non agnoscebat incurri. non sic ceruis sibilo artificibus insidiis blandus uenator inludit, non ita pinnarum mentita formidinem discoloribus fucis ultro expetenda retia manus magistra conponit, quemadmodum me captum et sponte capistris ora porrigentem magnitudinis uestrae tenuere sermones. commissi nescius uobis inpugnantibus diu utrum essem innocens inquisiui. aliud sentiebam de epistula uestra, aliud de proposito meo. quis rogo fuit patrandi sceleris tam uenustus admissor, qui purgationem crederet, si alieno se fateretur praecepto suo militare flagitio, cum nemo de se confesso iuste credere possit crimen alienum ? sed credo iuris et legum expertem fuisse personam et sola calliditate conpositam, cui etiam imitandi in scriptione aliena imaginem ueritatis usus indulgeat et proprietatis simulacrum lenocinia pudenda concilient.\' nolo cuiusquam nomen incessere nec contra conscientiam accusantis subire personam: sufficit pudorem meum in statione constitui: alios iactent incerta uentorum. ego tamen, etsi imperare talia calcaribus amatae lectionis adigerer, patriarcharum me imitatione defenderem. furto Iacob primogeniti fratris uicit aetatem, cuius beneficio principatum obtinuit, quem natura non dederat. Dauid dum lustraret deuia studio fugae et angusta terrarum, propositionis panibus famem depulit et contra legis uetita, quae minores habet aculeos, esuriem corporis effugauit. ego inediam, quam de diuinis libris anima inpastus conceperam, marcentibus diu debui tolerare uisceribus, donec concepta lues ad\' uitalia secreta percurreret. Daniel propheta, diuina dogmata regiis subduxit penetralibus, quae ad instructionem suam pudicus et imitandus raptor adiunxit. quid iuuat ire per singula, cum ad munimen inpugnatae una sufficiat de commemoratis persona conscientiae P quae tamen uerecundiae suae et naturali ut ita dixerim debilitati ante necessaria petitione prospexit. nam et si sum post negationem, qui me reum fecerim, aestimate. doctorem Libycum adseritis sublata a se pyri poma fleuisse. merito lamentis expiandum est quod cum pudoris dispendio uenter adquirit. uilia fuerint forte quae sustulit aut neglegentia aut usu aut tempestate peritura, non fuit culpa uacuus tamen iuxta apostolum raptor: carnem quam animam plus amauit. Tobias propheta huiusmodi commissoribus occurrit et diuina uoce testatur dicens: non licet nobis aliquid manducare furtiuum. cum dixisset manducare, non dixit: non licet nobis aliquid lectitare furtiuum. Iosiam, ut narrat historia, subrepta papyrus instruxit. ego homuncio hoc non facerem, quem uos contra ingenii uires ad scientiam diligendam uerborum stimulis foditis ? sed reuertor ad uirum optimum, praefati, quantum scribitis, sceleris admissorem, qui in utraque parte fidem uiolans nec uos securitate nec me facti, si scripsi, perfectione donauit. contingat mihi salua magnitudine uestra coram posito secundum mandata dei tanti uiri, prout habet animus meus, terga mulcare.

  9. 1.5.1

    V. FAVSTO ENNODIVS.

  10. 1.5.2

    Abundantem dei misericordiam precatus commendo ipsi anni felicis auspicia et beneficiorum eius muneribus sublimis iam consularem uirum quasi aequalis adgredior. hactenus trabealis coturni pompam familiae nostrae peregrina ornamenta tribuebant et pertinere nos ad eum magis adfinitate quam genere gaudebamus, qui anno nomen inposuit. munus erat, non debitum, quod inter curulium possessores diligentum fabulis addebamur. quotiens nos obnoxios sibi fecit lingua, quae apud alios exaltauit, ut commutato condicionis ordine alienis nostrae nobilitatis insignia stipendiis deberentur? at nunc facessat inuidia. uetustorum reparator fascium nouellos consul inluxit et dignitatum nostrarum cariosas fores robustus reserauit inpulsor. ad rediuiuam ualitudinem tremebunda marcescentium cardinum limina iuueniscunt, quae nullis credo deo auspice quia posthaec obicibus claudenda patuissent. nam Auieni mei non unus, sed primus est consulatus. stirpis suae gestatura aquilas agmina praeuius antecessit et ad principalem militiam iter uirtutis ostendit. si qua est saecularium reuerentia dignitatum, si quis honos est hominem uiuere post sepulcra, si quid prouidit astutia ueterum, per quod ab hominibus anni uincantur indulti: iure fastus huiuscemodi putantur inuenisse consilia, quorum longaeuitas et senectutem refutat et terminum. deus bone, quantum est unius uocabulum hominis inpensum in dictandis legibus laborem uel stabilire posse uel soluere! macte insignium adulescens uirtutum, qui per oblitteratum materni stemmatis callem uitales honorum secures adtulisti, quibus annosas, ne posteritatem tuam retinerent, splendidissimi itineris obices amputares. cedant huic priscorum laudes, quibus nobilitatem doctorum commenta pepererunt, quae faleratis uerborum superciliis meritum a relatore mercantur. necesse enim est exilitatem. thematis narrantis opibus ampliari, ut dos, quae in materia non inuenitur, stili processionibus inseratur. ut taceam Fabios Torquatos Camillos Decios fuisse superatos: te ipsum, mi domine, qui uniuersos uicisti, eius primordiis existimo uotiue cessisse. tu per duratum proauorum auorumque scipionum tramitem iam grandior, pene praecedentium conexus lateribus ambulasti, ita ut sub coniunctione numquam interpolatae felicitatis incederes. ad Auieni mei adhuc teneri uirtutes pertinet et tuo generi continuare fasces et nostro reddere. ago gratias intentioni in commune augmentum profuturae, per quam cum dei beneficio natalium bonorum claritas hactenus interclusa resplenduit, per quam diem suum lucidus sanguis agnouit. quam uoluissem uotorum meorum summam coram positus intueri, si non peccatorum magnitudo munus caeleste, quod non potuit desideriis, denegaret aspectibus, et nefas sit hominem uno eodemque tempore uniuersa optata promereri! illud tamen inter maximas redemptoris nostri remunerationes credo numerandum, quod limen felicis infantiae consul mens cum honore senis ingressus est. spe praecipio quid paretur laboribus, cum talia primordiis exhibentur. inauspicatis successibus illi profectuum incrementa uentura sunt, quem coepisse uidemus a fascibus. minus est quod sibi de prosperitatis euentu in antiquorum praeconiis uetus fama blanditur. quod adtrita puluere canities, quod uita sub fasce acta uix meruit, quod grandaeuus de inpetratione numquam certus optauit, hoc memorato saepius adulescenti meo supernum munus ingessit. additur quod in principio uitae disciplinis optimis institutus uidetur meruisse quod adeptus est, nec dignatur totum in se felicitati tribui, in quo possunt etiam dari plura uirtuti. naturae in decus scolas et litterarum studia consecutus, paternae perfectionis aemulator, talem se industria sua filium reddidit, qualem alter uix potuit elegisse. quicquid Attica, quicquid Romana praecipuum habet lingua cognouit, aurum. Demesthenis et ferrum Ciceronis expendit, utramque dicendi seriem Latinus relator impleuit. grammaticae instructionis repagula et illas dicendi legales angustias pro libertate conplexus est. oratoriam pompam sectando masculae dictionis brachiis aequales ad oratoriam eduxit. sed quo me rapiat processus affectionis terminum refutantis, agnosco: diuisus proposito consulem eruditum ingenio inpar appello. ad uos reuertor, cum quibus mihi commune gaudium, par desiderium, aequalis supplicatio est. oremus deum, quia uota nostra modum refutant, ut ipse faciat perenne esse quod tribuit nec umquam circa nos muneribus suis terminum ponat qui largiendo damna non sensit. nos gaudete tamen uestro tam excellenti bono, quibus fas est post trabeas suas habere filium in obsequio consularem. si tamen in sententia mea caelestis uigor operatur et tota mens humanis delictis inclinata non subiacet, fidelium orationum uestrarum retributio est circa sobolem dignitas inpetrata. urbi sufficerent quantos habet domus una precatores. felix mater, tot imperatorum domina, uos apud deum precibus suis matrona fortis adtollit. per tantos regnum caeleste uim patitur, quorum meritis a diuina clementia quod postulatur exigitur. scriptum enim meminimus dicente discipulis domino: si conuenerit duobus aut tribus uestrum, quicquid petieritis impetrabitis. credo redemptorem iustorum raritate prospecta prospecta salute petituros duos dixisse sufficere. licet coniectura perpendi, si possit tribus aliquid denegari pro suorum utilitate poscentibus. his ergo: spebus animatus et iustorum cognatione sublimis, confido de superna benignitate etiam me ad optatae copiam gratiae peruenturum. si Abrahae meritis Loth sanctorum turbis adsciscitur, si hi qui caruere propriis propinquorum ad celsa perduci meruere uirtutibus: annus iste familiae, uestrae pariet dignitates. nam siuobis cordi sum, facile ad caelestem gratiam optata inpetratione perducor. domine mi, salutationis, reuerentiam soluens ueniam, , postulo. de prolixitate sermonis quia difficile est magna gaudentem parua loqui esse contentum.

  11. 1.6.1

    VI. FAVSTO ENNODIVS

  12. 1.6.2

    Deus bone, quam nihil est arduum magna curantibus et qua quiete diuinae mentes uisa describunt! quibus ornantur dotibus loca, quae lingua diues et dicendi peritus aspexerit, si religioso\' liceat sine discrimine confessionis enarrare proposito! quasdam mundi artifex, deus prouinciis . felicitates stupenda secreti sui largitate concessit: alias uberius, melius alias uinum iussit effundere, aliis contulit triticeae segetis ope gratulari, multas pomorum uarietate uel utilitate donauit. quibus haec tamen ipsius - naturae repugnantia merita non dederunt, feeit eas relatore sublimes. non est unde ieiuna cautibus gleba desperet . nec unde non respondentia cultori arua subiaceant. linguarum genio terris merita tribuuntur et qualiter quis loqui potuerit, taliter rem, de qua fuerit locutus, adtollit. crescetis. prouinciae, cultura sermonum: oris est quicquid in uobis lector stupuit. uber solum et diuitibus quae te iactas terra palmitibus, quae per modicos sulcos scalpentem dorsa pascis agricolam, quae uenas diuites in ipso proscissionis pandis exordio, quae suscepta germina multiplicata messe restituis, nihil tibi commune cum maximis, si ad te domnus Faustus, Romani status eloquii, non serenus accesserit. ecce Comus pullae quondam pene in silentium missa condicio, quae nulla se hactenus commoditate, nulla ut aiunt formositate iactauit, quanto gaudet ingenii priuilegio? quae per praerupta conuallia et patulos cohaerentium hiatus montium aestiuis niuibus miseram scit exhibere concordiam, cui per pericula pendentium cum uia cultorum ante terram per scopulos opus est seminare quam germina, cui calamitatis genus est, riparum Larii confinia canis ornasse nemoribus, ut subridens inlecebrosa uisione dominantibus blanda fecunditatem fronte mentiatur et in perniciem possessoris pulchritudinem nutriat exsecrandam, ubi primum fabricis suis per praetoria domini tributa dissoluunt, dum antiquorum lasciuias parca nituntur frugalitate reparare et profligantia patrimonium fulcire culmina: indigenarum copia ad hoc tantum seruata, ut functioni publicae peraequatoris etiam uota transcendens numerus non deesset: piscium populos . non ad delicias, sed ad horrorem nutriens, per quos discimus quid laudis captorum alibi sapor mereatur: ubi aer pluuius perenniter et minax caelum et quaedam uitae sine tota luce transactio: dulcia Larii oculis fluenta transeuntibus et ad natatum quos perdat inuitantia. quis ferat decorum gurgitem sub hac deceptione fallentem? quid dicam insulam relatione factam habitabilem? quis non hoc miretur? in qua minus amatur uita seruata., in qua portio fuit euasisse decriminis, circa quam piscibus hominum ministratur esca cadaueribus? nulla enim praeter aquas Larii defuncti ibidem sepulcra meruerunt. maria, fluuium Adduamque laudastis, quorum per confusos ductus discrimen lacum tumoris ostendit, qui agnosci in eo numquam nisi per turbida fluenta potuerunt. tanti fuit diuitias facundiae in rebus laude carentibus ostentare, quanti non fuerant haec omnia, naturae beneficia si dedissent. caelorum tamen dominus, qui hoc uobis posse concessit, munera sua sub perennitate tueatur, quia haec ego non quasi a uobis diuersa sentiens scripsi, sed ut ex istis lector agnoscat Comum per stilum uestrum melius esse legere quam uidere.

  13. 1.7.1

    VII. FAVSTO ENNODIVS.

  14. 1.7.2

    Quantus est fascis inuidiae, quam facilis nocendi uia, quotiens praecedenti opinione laborat impetitus! nemo quid factum sit, ut uideo, quidue infectum respicit: ad inpugnationis fidem solum aduocatur pro teste propositum. deus omnipotens mutatas ordinum uices uertat in melius et rerum statum, qui labe temporis aut meritorum nostrorum nebulis obsoleuit, aurei saeculi candore perfundat. quando non hominum obscenissima crimina innocentis officii texit umbraculum et quicquid a morum nube descendit caelestis militiae serenitas excusauit? at nunc in aucupium trahitur male creduli interpretis clericatus, et quod ante religiosam professionem admisisse non decuit, hoc postquam . per titulum ecclesiasticum culpis renuntiauimus, sine honesti credimur consideratione peragere. qua me tempestate, procella inmanium peccatorum, ire ad famosum . officium conpulisti? in quo omnes, errorum rami. magistra uiuendi solent falce truncari, in eo de me facinus credi facis omne fallentibus. ille mancipia sua a me . sublata defieuit et contra potentiam ecclesiastici militis aduocandam credidit regiam defensionem. rogo, quis hoc conmentator uel in scena proponat? quis poetarum fabellam fucis. similibus aut commenticiis personis instrueret? nouit dominus, qui manu ualida in adiutorio. uestro mei propugnator adsurgat, totius me esse technae huius ignarum. ante aliquid temporis pueri duo, qui sibi a praefato adserebant inferri uiolentiam, ad opem se ecclesiae sub interpellatione publica contulerunt. preces adhibuisse me memini, ut circa eos quod defunctus uoluit seruaretur: auditurum se deceptiosis et blandis promisit inlecebris. ut ad obsequium reuerterentur, ad quod deputati fuerant, sancto episcopo patre uestro praesente, qui eisdem praebebat auxilium, sub notitia ciuitatis hortatus sum. quid postea euenerit ignoraui, nisi postquam male retentatoris nomen accepi. haec mentior, nisi inpugnatoris mei adtestatione constiterint, cui tamen gratias refero, quia I sub quauis occasione uotiuas exegit epistulas, quae mihi multum doloris iussionis uestrae dubitatione pepererunt. de me enim p. .. ,ł 1,.. deliberatum esse uideo, si uos, utrum audiam quae iubetis, in ancipiti esse cognosco. nulla me tamen nec magnitudinem uestram ex ea parte apud deum culpa respiciet, quia praefatos mox ad seruitium illius boni uiri sine alicuius audientiae libra ire conpuli. domini mei salutationem largissimam dicens, quam uellem, si istis negotiis paginas non negetis, aut accusatores meos ipse conponere aut, quod est familiarius, frequenter errare! .

  15. 1.8.1

    VIII. FIRMINO ENNODIVS.

  16. 1.8.2

    Iucunda sunt commercia litterarum, docto auctore concepta illa, in quibus ad unguem politi sermonis splendor effulgorat, ubi oratio diues frenis peritiae continetur. quando abundantem loquelae uenam laboriosus in lucem scrutator adduxerit, tunc procedunt officia suscipientis desideriis paritura. at ubi scaber sermo angustiam pauperis signat ingenii nec conceptum suum in ordinem digerendo noctem studio elocutionis interserit et nebulosae narrationis ambiguo quandam generat de ipsa explanatione constitutus: quia non personae talis in eloquentiae care constitutus spernat affectum? grauat conscientiam perfectorum amor indocti. sed uis caritatis internae necessitudinis uinculis adiuta non fertur: nescit experiri quid possit quem caritas stimulis suis exagitat. solent tamen dignos uenia iudicare perfecti quos inter epistulares uias nutantia deseruere uestigia. soletis quid dicere uoluimus adtendere, quotiens non elocuntur uota sermones. idoneae tamen perlatricis uiaticum praegrauaui et, quae me praesentare uiuis potuisset adfatibus, eam epistula comitante perduxi, minus nobis periculi esse confidens, sub intercessoris boni me praesentia deliquisse. uale ergo, mi domine, et amantem uestri peculiaribus fouete beneficiis: sic apicem uestrum, si est quo crescat adhuc, diuinus fauor adtollat.

  17. 1.9.1

    VIIII. OLVBRIO ENNODIVS.

  18. 1.9.2

    Dum fauos loqueris et per domos cereas eloquentiae nectare liquentis elementi mella conponis, peregrinum labiis meis saporem epuli diuitis infudisti, Herculei certaminis et triumphalium Antaei casuum faciens mentionem. sic se equidem exercita litterarum gymnasiis palaestra dilucidant, sic madefacta studiorum oleo loquendi se artificiis oris membra submittunt. sed noluissem fateor illius, ut aiunt, pugnae commemoratione morderi. Antaeum fabella senior, ne elisus uinceretur, matris solacium, postquam coepit non cadere, loquitur perdidisse: qui per callidi hostis fabricam fertur stando esse superatus et in pectore animam posuisse certantis. res scilicet digna memoratu, sed amicitiarum indigna proposito. nos nempe memini foederis certamina suscepisse, sed per quae mutuae uincamus caritatis officiis, ut dum inter huiusmodi luctamina nitimur, et uinci ambo optemus et uincere. nobis per communia pectorum secreta uiuendum potius quam obeundum est, matris ecclesiae ope sociatis, quae utrosque, ut uera loquamur, fidei ubere lacte pascit altrici. cessent anilium commenta poetarum: fabulosa repudietur antiquitas: status innocens ruinae nequaquam misceatur alterius. nobis, si placet in nouellum usum maiorum exempla reuocare, potius Pyladis et Orestis, Nisi et Euryali, Pollucis et Castoris, si nihil his clandestinorum actuum decerpit obscenitas, conuenit gratiae meminisse uel fidei quos inter se ita concors animorum deuinxit aequalitas, ut horum duos expetitus cum amicis iuuaret interitus, alter amico uitam pretio suae mortis adferret. ista sunt digna memoria, quotiens inter nouos concordiae nexus udo, ut ita dixerim, animorum libro cespitibus ualidis fetura nobilis iuncta maritatur. illae mentes promittunt poma concordiae, quae quid in cultura. sudoris sit opus agnoscunt. gaudeo tamen, quod iam indissolubili societate moribus iungimur et ab ostio affectionis per examinis lancem caritatis incrementa pensamus.

  19. 1.10.1

    X. IOHANNI ENNODIVS.

  20. 1.10.2

    Vicem redderem, nisi oneraret diligentiam amici pectoris restituta laudatio. ne dum in praeconiis mutuum uidemur scabere, adulationis suspicione polluatur adfectio et amor currat in uitium, dum illud quod apud alios debemus facere nobis inconpetenter ingerimus. amantium enim ornamenta inter familiares paginas retinenda sunt, non loquenda, ne tantum conscientias nostras uacuis sensibus relatione laudis oneremus. sunt ubi bona tua, ut apud te propter adfectum taceam, amice concelebrem: in his, quae de profectu tuo sentio, religiosam tibi tantum debeo taciturnitatem. possem quidem uitia temporis secutus laudes tuas nunc inexhausta praedicatione reserare et totam paginam fucatis colorare blanditiis. sed absit hoc a proposito, facessat a moribus, ut quem mente teneo ista tantum uelim esse remuneratione contentum. tibi non delenificam orationem, sed uocem debeo castigantis. non tibi pictis uerborum inludens artificiis, sed totum profunda mente te retinens possem dicere: ad arcem scientiae sine tenerae aetatis praeiudicio peruenisti, summam perfectionis adeptus es, nulla debes cura distringi, sed bonis tuis tamquam locuples possessor ornari. sed haec, sicut praedixi, a me aliena sunt. ore te parentis stimulo, dico: sint licet grandia, quae in cano eloquentiae flore polliceris, ego tamen nisi de messe non gratulor, ut solet auarus agricola, qui ubertatem anni nisi in horreis non metitur. iam in te etsi non grauidas aristas, multo tamen uidemus lacte turgentes: iam prope ad aream uota perueniunt. sed plus timendum est, quotiens desideria nostra spes uicina succendit. labora ergo circa studia, lucem in conloquiis dilige, lectioni deuotus insiste, ut fructus eloquentiae multiplicium auctorum uentilatione purgetur. pulchra sunt quae scribis, sed ego amo plus fortia: redimita sunt floribus, sed poma plus diligo. salue, mi domine, et haec ea qua insinuaui sinceritate conplectere et amorem meum in admonitionis fide perpende. scito epistulas tuas nulli doctorum a me esse denegandas, ut quod me per inscitiam fugerit per eos, qui ad unguem docti sunt, emendetur, et ideo ad scriptionis culturam multo sudore te praepara, ut uota, quae circa te pro uenerandi patris tui meritis et amore concepi, ad effectum sub hac claritatis tuae intentione perueniant

  21. 1.11.1

    XI. CASTORIO ET FLORO ENNODIVS.

  22. 1.11.2

    Amantem uestri gratia deberetis releuare conloquii et amicam diligentiam testimonio reserare sermonis, quia muta caritas pene obtinet uices ingrati et per paginarum abstinentiam intercipitur uis amoris. absentum animis sola litterarum medetur oblatio, quae quodam mentis artificio pingit scriptione quocum loquitur. haec apud uos superuacuum putamus adserere, quos instituta nobilia acuunt, quibus praesto est sanguis doctrina consortium. nihil est bonarum artium, quod nescire sine neglegentiae culpa possitis, quos post lucem natalium Romanum decus Faustus instituit. ergo magis fatendum est me non mereri quod postulo, quam uos nescire quid debeatis offerre. domini mi, salutationis debita effusissima humilitate persoluens precor, ut tandem aliquando non inmemores admonitionis et foederis rescribatis, circa quae opera pigros uos esse non conuenit, quia nec conuersationi uestrae sancta conscientia nec uber sermo potest deesse conloquiis.

  23. 1.12.1

    XII. AVIENO ENNODIVS.

  24. 1.12.2

    Si quaeras, cur silentio uestro multata non reticet prodiga frons pudoris et male interpretando inpudentia uocetur affectio, si garrulitatem meam fructu dicas cessante debuisse conpesci: ego te, inlustrissime hominum, illa quae in familia tua domestica est sinceritate conuenio, ego foederatam promissionem quasi obsidem mentis amplector. doleo quidem procuratas longi causas silentii, dum et caritas et necessitudo neglegitur: sed quia me totum sibi amor tuus uindicat, adhuc credo excusationem posse recipere quod fecisti et purgationis tuae in hac parte causas aestimo esse, quas inuenire non possum. in bona te ualitudine degere uoti compos semper audiui: sudorem tuum circa ornamenta generis saepe epistularis alloquii luce tersisti. nihil praeter contemptum monstrat, quotiens taciturnitas non habet necessitatem. ego tamen spem de responso capiens semper scripsi et sub quadam claritatis tuae praesentia legenda dictaui: uisa est mihi, dum loquor, pagina mea te reddidisse, te sapere et tuis picta imaginibus uerba conferre.. quid esset in epistula tua dulcedinis, si eam daretur accipere, quaeso diligenter expende, quando licet a nobis procedentia, tamen quae ad te ueniunt uerba conplectimur. iam, rogo, ad adfectum scriptionis erigere et ariditatem meam conloquii fluentis infunde, ut quid ministerium meum a deo ualeat inpetrare cognoscam, si epistulas tuas aemulas paternae perfectionis accepero. nolo metuas, quod illum formidandum doctissimis loquor et quasi ante oculos tuos in exemplum elocutionis adduco. peritorum mos est medicorum in uenis deprehendere uires corporum et de successu hominis digitos interrogare. nec aliter incipientium possunt ingenia cognosci, nisi ut qui non debent tenerae adhuc aetati robustas declamationes inquirentes de futura ubertate laetificent et messem peritiae in radice manifestent. domine, ut supra, salutationis honore et reuerentia soluta spero, ut mei te esse memorem si meritum non ostendit, saltem inportunitas mea, quae est indefessa, significet.

  25. 1.13.1

    XIII. AGAPITO ENNODIVS.

  26. 1.13.2

    Male est animo, postquam magnitudo tua aequi obseruantissima et amicitiarum tenax in hanc meae obliuionis se uertit incuriam, ut diligentiae inmemor bona melioris saeculi, quae accesserunt de profectu honorum tuorum, fama potius quam felici epistula nuntiasset. ubi sunt illa sanctae conscientiae tuae in conuersatione ueneranda penetralia? quando inuenire potuisset relatu digniora animus de amantis hilaritate sollicitus? sed quaero, ne malignorum quispiam austrum floribus aut petulcum animal rosetis inmiserit. numquam enim sine offensa amicis prosper euentus absconditur: a commotione euenit longe degentibus tacere quod gaudeas. procul a moribus uestris malitiae facessat obscenitas. puto bona uestra me meruisse nescire, quia sermonis frequentia pensabitur tale silentium. decedentem a desideriis amicum nulla delenire potest cultura caritatis. haec quantauis, mi domine, nobilibus scientiae tuae uerborum pingas imaginibus, raro curantur malefacta conloquiis, et dolor, qui a re descenderit, sanari non potest per loquelam uix erit, ut scribendo deleas, quod scribere contempsisti. sed reuertor ad propositum, a quo numquam est, si miseretur diuinitas, discedendum. deo debeo, quod prospera tua te silentium procurante in Liguria primus agnoui. perdidisti fructum studiosae taciturnitatis: bonorum felicitas mundi lingua celebratur: ignorari non potest quod summis accesserit. in honoribus illa magis amplectenda sunt quae redduntur: male ad fasces adtollitur cuius mens inter curiae sidera lucis suae suffragia non agnoscit in titulis. uenit ad uos cana dignitas [sera], sed debita. uocauit eam lingua, quam sequitur: exegit innocentia, quam habuit quondam aetate coniunctam. sed iam redeo ad gratiam familiaris alloquii etiam post offensam. salue, mi domine, et quod in damno promissi foederis neglexisti restitue ubertate sermonis.

  27. 1.14.1

    XIIII. FAVSTO ENNODIVS.

  28. 1.14.2

    Nollem, fateor, morarum causas aperire, ne animus meus sera in pacem cum laetitia reductus maesta iterum relatione turbetur et habeam tristitiae meae rediuiuum in narratione principium. paene enim sibi debet angustias suas qui earum relegere transacta non refugit. quis ad calcem perductas anxietates suas reparet intempestiui necessitate sermonis P sed uobiscum mihi et cum proposito rerum fides est, quibus debetur in replications ex quacumque causa sinceritas. patior libens aculeos reuocati maeroris, dummodo ueritati nil pereat, et ne per uitium tenerae mentis paginam falsitate dehonestem, sponte fero quod refero. sancti episcopi patris uestri prope in dubium salus deducta me tenuit, in cuius aegritudine quamuis cuncta inlacrimaret ecclesia, me tamen specialis maeror adflixit, qui eius debeo plus amori. uidi pacem ciuitatis urguente discordia urbis nostrae limina transcendentem et ab oculis nostris quasi incertum aliquod aut uagum numen elapsam. sed sufficiat tristibus stricta narratio. iam ad bonam ualitudinem. sancti patris salus optanda et diligenda respirat. nam ubi mens mea ad stationem rediit, statim iussa respexit. pueros destinaui, qui fideli me de prosperitate culminis uestri uel totius sanctae domus relatione perdoceant. pendeo rursus et inter spem et metum dubia aestimatione distringor, cui necesse est de alterius parentis esse prosperitate sollicitum. quis ad curas meas se porrigat ? quis aestus aequiperare ualeat tali diuisione distracti? sed haec ad deum iustius reportantur, cuius clementiae est uota uincere supplicantum et fluctuantibus portum parare desideriis. interim ad usum reuertor querelarum. paginas uestras ilico me suggero subsequi debuisse et ad solacium meum uel propter recentem petitionem scripta prorogari, ne in ancipiti de profectione uestra animus meus pependisset auditu. sed hanc credo culpam scriptionis emendari posse frequentia. superest ut diuinitas a uobis ea indicari faciat quae iuuat agnosci. domine mi, effusam salutem reuerentiae uestrae dicens precor, ut quae mandaui suggerenda adipiscantur effectum.

  29. 1.15.1

    XV. FLORIANO ENNODIVS.

  30. 1.15.2

    Idem est terminum in adrogantia non tenere quod in humilitate transcendere. supercilii affectus est iusto amplius esse subiectum: familiare est grauiter hiantibus nouas inuenire blanditias et grandis coturnus in eloquentia simulare formidinem uel examen metuere de laude securum. ego uero diligentiam proposito inpenderem, si sanguini non deberem. suscepi epistulam tuam Romana dote locupletem et stilum Latiarem in ipsa principiorum luce monstrantem: cui me respondere opponente manus inscitia coegit affectio, cum diu esset quod antiquauerat apud me scribendi studium spes tacendi et in locum gloriae silentium conputabat. sed nisi respondissem, nescires te esse deprehensum, quod minus fabricatis ingeniis artifici facundia et fuco Romuleae calliditatis inluseris. non aequa ad secandum uirtus est politae laminae et eius, quam rubigo possederit, nec parem conflictum usus potest et torpor adsumere. nunc epistulae breuitate contentus ad salutationis debita me conuerto, quod eloquio non potui, gratia pensaturus, reddendo amicitiam pro schemate et pompa sermonum. ecce quantum occupatoni subducere potui, celer scripsi. dabit deus, ut si responsa desideras, uacuum curis pulsati pectus inuenias.

  31. 1.16.1

    XVI. FLORIANO ENNODIVS.

  32. 1.16.2

    Illud fraternitas tua amori meo potuisset inpendere, quod uera liberalitate cum tribuentis conpendio proficeret et pudori, in ea scilicet parte, ut cum indices studii mei litteras iam teneres, ab scriptionis te cura suspenderes. quisquamne coloratis frontem pingit inlecebris et famam ualida inpugnatione labefactat nec manifesta excusatione contentus, male credulae conscientiae sufficere non aestimat quod probauit ? qui uario sapore conloquii edacium amicorum fauces inritat, ut dum blanda subicit, definita permutet. nam postquam me silentium amare rescripseram, quasi pro allegationis responso prolixiores paginas inpetraui et diu forte repositum post negationem meam eloquii uber elicui. quid faceres, si certamina promisissem, si studiorum tuorum feruorem quocumque dente incautus adtingerem nec mei idoneus existimator penetralia tuta seruarem ? adhibita credo aduersus me fuisset Tulliani profunditas gurgitis, Crispi proprietas, Varronis elegantia, nec in ulla inuenissem parte subsidium, cui nec illud profuit, quod scribendi contentiones, nec cum reticerem lacessitus, effugi. me etsi peritiae conscientia et dicendi uigor adtolleret, post diuersa scribentum discrimina laudem, quam multo sudore uos petitis, formidarem. huc accedit, quod rhetoricam in me dixisti esse uersutiam, cum diu sit quod oratorium schema affectus a me orationis absciderit et nequeam occupari uerborum floribus, quem ad gemitus et preces euocat clamor officii. delenifica ergo et malesuada conpesce conloquii. si ficta sunt quae scribis et peniculo decorata mendacii, muta propositum, uel posteaquam uides mentem innotuisse quae feceris: si uera sunt et a iudicii lance descendunt, profundo ea pectoris include secreto, ut reuerentiam diligentiae, dum amico res integras seruas, exhibeas. mihi inmutabile cor custodiens alios demulce conloquiis. ecce epistulae modum, dum productae paginae cupio respondere, transcendi. sed non est culpa speciali plectenda supplicio, quae in erratis habet auctorem. domine mi, salutationem debendam restituens precor, ut si desideriis meis, quae de amore taciturnitatis concepi, pernix te scrutator interseris, saltem occupationibus, quibus inpedimur, ignoscas.

  33. 1.17.1

    XVII. PAVSTO ENNODIVS.

  34. 1.17.2

    Si a consuetudine officiorum temperet mens amantis, ipsam cessationem sinistrum esse putat auspicium. maeroris enim ipse sibi causa est qui non semper in uicinis aestimat habitare quod diligit. quisquamne digressum ad longinqua censeat quem mente contingit? nam si spiritus res est diuinitatis in homine, prolixarum sentire non potest damna terrarum. dixi causam, quae me faciat scripta porrigere. reddo salutationis obsequia, propter quae promulgantur epistulae, deo supplicans ut caelestis dispensatione beneficii in bona ualitudine degenti praesentia magnitudini uestrae uerba reddantur. quod recipiat tamen portitor qui alloquii occasionem praestitit, a me pro uicissitudine commendatur.

  35. 1.18.1

    XVIII. AVIEMO ENNODIVS.

  36. 1.18.2

    Quam bene quod uerecunde renuis feliciter imitaris et dum difficilibus magnitudinem tuam exemplis quereris incitari, narrandi pompam quam adsertor idoneus refugis ostendisti! amplector amabilem allegationem formidinis, quam in te ingenii diuitis uena commendat. nolo colendum bonis patrem in adhortationis tuae positum pauescas exemplis: ab ipso ueniunt ista quae loqueris. scio quae aurum pariat terra nobilius, cuius soli nutrita sinibus metalla plus rutilent: saepe mihi labor efficax inquirenti altricia terga fului ostendit elementi: scio quae conchae superbas pretio gemmas includant, unde ueniat lapis imperiis genium conlaturus. non inperitiae quod feci adplices, non errori. uiri fortis progenies armorum faciem inter patris agnoscit amplexus et dum naturae obsequitur, discit amare terrorem. doctorum radix Maro, uestri formator eloquii, sic animatum uerbis patris filium memorat, ut dicat: disce, puer, uirtutem ex me, et alibi: et pater Aeneas. numquid ille iam fortibus ad certamina brachiis adsurgebat aut uirili ualitudine inminentia putabatur bella gesturus? sed melius uirtus recentibus exemplis animata quam monitis profectum corporis expectabat. scientes rerum aquilas ferunt pullos suos in ipso uitae limine, quo ouorum tunicis exuuntur, ad solis parare radios et lucem seminis sui inmensi splendoris obiectione cognoscere. numquid est in districta probatione inpietas, cum recta sit iudicii in electione sententia? nolunt quemquam perire de fetibus, sed suos esse qui cesserint non agnoscunt. recte enim illa inter aues sublimitas genetrix putatur esse uictorum. nunc ergo tu, dulce meum, bene coepta persequere et fauente deo, ut auum nomine, ita patrem redde doctrina. non aestimes graue esse quod moneo. et quia ego te de germine censeo, tu de primordiis non pauescas. fuit et ille incipiens qui timetur, et quotiens scalpente terram digito ductus aquae per puluerem trahitur, turbidum fluit omne quod primum est. de reliquo uale, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum, circa quae studia, si mei memor es, pigrum te esse non conuenit.

  37. 1.19.1

    XVIIII. DEVTERIO ENNODIVS.

  38. 1.19.2

    Quam uelim saepe officium uisitationis omittere, si dulcem tribuit culpa mercedem, et caelestis mandati sententiam sciens prudensque neglegere, si desideriis copiam uindicanda conciliant! mihi uni contigit de offensionis merito euenisse quod gaudeam: didici nunc tali remuneratione errata sectari. non sunt aduersa, doctor optime, amicitiarum religioni quae profero coactus in medium. immo propter confessionem dignam proposito ualitudinis tuae dubia numquam uelut ingratus optaui: quin etiam, quantum in me fuit, contra ingruentes tibi inaequalitates precum manus opposui. sed ecce quam alacer sensus est, non in prospera membrorum salute fundata ostendit pagina, in qua utraque luce fulsisti. tua, quaeso, lumina nube doloris hebetantur, cuius tam clara sunt carmina, et qui lucem loqueris, de uisione causaris? quam timeo, ne parcus in meritis tuis laudator inueniar. tibi recte adscribitur cunctis dare oculos et obscura mentium peregrino splendore radiare. ergo putas tibi ualidum non esse quod tribuis? pelle, quaeso, animo curas superflua forsitan sollicitudine aut cautione conceptas. dabit deus, ut quicquid corporalis accessit incommodi uice animae tuae per sudum rutilantis nitore mundetur.

  39. 1.20.1

    XX. FAVSTO ENNODIVS.

  40. 1.20.2

    Vere gratias trinitati, quam ueneramur et colimus, deo nostro, quae sub personarum distinctione et aequalitate mirabili unam nos pie iussit sentire et adorare substantiam, quae planctum nostrum uertit in gaudium, quae dolorum comites ad obsequium laetitiae lacrimas conmutauit, ut uere cum propheta dicam: quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem fletuum? ut beneficiorum caelestium magnitudini sub hac deuotione respondeam, cui contigit ante accipere caelestia dona quam poscere et prius quid boni euenisset legere quam quid mali minarentur peccata sentire. tuum est, dispensator omnipotens, quod de serenis pignoribus et futurae innocentiae hereditate in illa, quae praecessit anxietate, non timui, qui reductae etiam statum ualitudinis quasi stupefactus accepi et in confusionis similitudine conlocatus, quae supra meritum meum conlata sunt prospera euenisse uix credidi. uere supernae remunerationis diuitias humana mens nescit expendere. sic animo fragiles temperantur, ut prius stationem uideant quam periculorum incerta deprehendant. deus bone, in quo abrupto pependimus tunc , cum potentia caelestis, ut plenum esset paruulorum in reducta salute testimonium, plus est nostrum labefactata per meritum? dico integre et uocem quam proposito debeo nulla mendacii nube concludo (confundo uerba singultibus et sub solida gratulatione uberioribus in fletum oculis) saepe me respicere quod euasi. ubinam gentium fuimus? de qua nos ad humanam conuersationem ruina clementia superna restituit? referamus ergo strictioribus uerbis huius boni largitori prolixis gemitibus quod debemus, inuitemus ad custodiam munerum suorum quem in dubiis tulisse probamus auxilium. rogemus eum, qui scit nempe seruare quod praestitit et uirtutum suarum uiua testimonia in longum producere. talia sunt mecum circa uos uenerandi uota collegii per totam Liguriam consistentium seruorum et amicorum dei tali nititur domus sancta suffragio. preces pro serenis pignoribus sine cessatione funduntur. uerum me dicere testis est diuinitas, quae quod ipsa est ueritatem diligit, omnibus, qui de uitae possunt innocentia et integritate confidere, uestram nimis amaram esse maestitiam. sed nunc ad epistulae usum reuertor. salue, mi domine, et gerulum praesentium Bassum V. C. illa qua caros meos soletis dignatione suscipite, quia inter omnes, quibus affectus est meam propter uos amicitiam custodire, quandam praedictus arcem puritatis ascendit. iuuate ergo petitiones eius, ut fructum de inpensis capiens ad potiora praeparetur.

  41. 1.21.1

    XXI. FAVSTO ENNODIVS.

  42. 1.21.2

    Diu super aduentu amplitudinis uestrae ancipiti mens mea pependit indicio. sed postquam me diuina misericordia ab huiusmodi anxietate laxauit, statim ad officia consueta me contuli, quamquam paginarum obsequia nec digresso ad longinqua subpresserim. his ergo ualitudinem meam indicans aegritudinem animi resero, quam de maerore contraxi. de luminum nostrorum salute sollicitor, in eo loci constitutus, ad quem difficile nuntius expectatus adlabitur. quod in solacio est, deum precor, ut nulla seruum suum patiatur amplius cura macerari, sed de reducta eorum in solidum prosperitate aestibus meis celeri medela subueniat. salutans debita seruitute precor, ut cognitis his, de quibus animus meus uaria aestimatione iactatur, sedulo mihi hilaritatem deferentium litterarum beneficio succurratis.

  43. 1.22.1

    XXII. OPILIONI ENNODIVS.

  44. 1.22.2

    Coeperat paruitatem meam magnitudo uestra spe, quae uota transiret, dignationis adtollere et caelestis instituti more clariora facere beneficia sua, dum mea merita nulla iudicii lance pensabat, uel censurae neglegens dare pretium muneribus, quae esse monstrabat indebita, quoniam affectio, quae circa humiles exhibetur, non habet necessitatem et speciem suam per sudum rutilanti splendore significat. diu ergo tali fultus post deum praesumptione non timui quicquid obloquentium toxica promittebant. ast ubi me ad antiquum puluerem uestri reduxit obliuio, quod in solacio solet nudatis defensore contingere, quasi querelarum perlatrices litteras prorogaui, promittens mihi de earum inportunitate responsum. sed per occupationum forsitan amplitudo uestra praepedientium incrementa significat ad haec uos officia non uenire. replicabo, quia idem status fuit culminis uestri dudum paginas destinantis. ad morem tamen scriptionis epistulariae me reduco, ne addat prolixitas ingesta fastidium et denegari paginas faciat magis allegatio quae poposcit. domine mi, salutationis obsequium soluo et de ualitudine uestra ut animo obligatus interrogo, cupiens relationis indicio ad gemina desideria peruenire.

  45. 1.23.1

    XXIII. ENNODIVS SENARIO.

  46. 1.23.2

    Perdit affectio ualitudinem silentii debilitata torpore nec ad usum suum diligentiae cursus exuberat, si nudetur communione conloquii. muta caritas pene repraesentat speciem non amantis, et odiorum simulacrum est non aperire quod diligas contestatione sermonis. ista sublimitati tuae coram positus intimaui, cum ad solacium absentiae meae litteras promittebas. at nunc quae animum uestrum mei inuasit obliuio, ut nullas per tanta temporum spatia, quae bonam ualitudinem uestram significarent, litteras suscepissem, ne de amoris credo testimonio animorum indices epistulas conuenirem? inreligiosum ergo circa amantem tui in meliorem partem uerte propositum et ad memoriam promissae fidei scripta transmitte. domine mi, salutationis debita soluens precor, ut si uos in antiquae circa me dignationis statu pagina directa reppererit, responsa mereatur, quia. puto inter nos gemina uincula disrumpi non posse caritatis et sanguinis.

  47. 1.24.1

    XXIIII. ENNODIVS ASTVRIO.

  48. 1.24.2

    Quae, malum, ratio est, ut ita sis parcus in gratia, prodigus in querela et exigas frequentiam litterarum quam ipse non tribuis, uiperinis oculis illud quod alter delinquit inspiciens, tuas culpas nulla falce resecando? anni plures sunt, ex quo Alpibus uicinam habitationem delegisti, senator et doctus, ubi tibi, dum pruinosa respicis iuga, adparuit inauspicata nix capitis, ubi etiam glande te uesci scriptione signasti. cuius rei fidem litterarum tuarum decora fecerunt, cum cibi huius significantia in ructu turgidi pectoris et Alpini sermonis adparuit. miror tamen, quod inter loci illius frenata glacie flumina et sine successione frigus iecoris tui flamma plus aestuat nec aliquam sortitur pectus de mansione temperiem. aetas deferuescit in senium: est domus quae lymphas in metalla conuertat et contra naturam gurgitibus sua lege dominetur: tu tamen inter ista sic uiuere diceris, quasi ignis tuus algoris pabulis inritetur. ego te ore parentis stimulo, quia tibi et proposito meo uocem debeo castigantis. uestrum est post haec, si eligitis litteras meas frequenter accipere, de admonitione gratulari. ego autem praeter ista cum honore salutati quae scribere possim in illa carnis quam tu diligis eluuie uiuentibus non inueni.

  49. 1.25.1

    XXV. ENNODIVS OLVBRIO ET EVGENETL

  50. 1.25.2

    Desiderio paginarum uestrarum facta est mihi prodiga frons pudoris, et dum tabella promittit promulgata responsum, intra uerecundum penetrale annosam continere nescit infantiam. deberem quidem sanguini et proposito silentii uenustatem, postquam spei meae fructum prima negauere conloquia. sed nescio utrum male pertinax iudicetur intentio, quae sine alterius dispendiis sollicitae per amorem experientiae pericla multiplicat. ualete, mi domini, et ad scriptionis mecum remeate concordiam, ne contra euangelii faciatis monita, si et inportunitati denegetis quod iuste forsitan inpetrasset affectio.

  51. 1.26.1

    XXVI. ENNODIVS FAVSTO.

  52. 1.26.2

    Votis et desideriis satisfacit pagina, quae apud amantem uestri necessitatibus alienis praestat obsequium. quam uellem, si propositum non uetaret, multorum saepe quieta titubare, ut dum dubiis uocem tribuo, debitum obnixae caritatis exsoluam! domini mei, patris uestri iussionibus inpendo praesentis scriptionis officium, cuius animus dum omnium securitati prouidet, suam quietem sub hac intentione contemnit, qui dum mala Ligurum post Mauricelli obitum nondum uidit occidisse, confunditur. recidiuis enim prouincia nostra, quasi praefatum sepulcra non teneant, laborat insidiis. aduocationem fisci dum aliqui per iniquos homines nituntur obtinere, ante uotorum copiam quid in ea meditentur ostendunt. ego quidem deliberationem magnitudinis uestrae de bono publico non celaui, adserens uos praefatam dignitatem nulli uobiscum deo adnitente conmittere. sed anxietas prouincialium totum credit posse euenire quod metuit. hanc a domno meo episcopo allegationis suscepi prouinciam, ut conscientiam uestram obsequio paginae conuenirem, ne cuius subreptio ad huius rei perducatur effectum. uos fidissimam pollicitationem solliciti custodite integritate propositi. ego salutationis officia dependens quae susceperam alleganda testatus sum. spero tamen ut quid de ea parte deliberatum sit instruar officio litterarum.

  53. 2.1.1

    I. ENNODIVS ARMENIO CONSOLATORIAM.

  54. 2.1.2

    Diu, frater carissime, festinante uoto consolatoriam ad te paginam non emisi, ne putarer uel mihi subducere fletus, dum uerba conpono, et in lamentationis dispendiis facere de gemitibus decora sermonum et debitum planctum per loquelae schemata dissipare, cum contra amicitiarum religionem et consanguinitatis uincula secretum conscientiae patescat hostilis, si, cum possis dupliciter defunctum flere, non facias, id est, si oculorum ministerio nequaquam iungas oris officium. ubi, dum lumina stimulis acta doloris inlacrimant, feriata sint uerba plangentis? sed ego, hominum sincerissime, qui tristitiae tuae obsequium in omni debeo parte qua ualeo, maerorem meum, in quo tibi comes sum, uolui scriptione testari, ne in una aetate effusarum interciperetur memoria lacrimarum uel aestimaret posteritas me in filii tui morte hoc solum debuisse quod solui, habens in hac uia uenerandorum exempla pontificum, quorum imitatione nobilitantur quos in umbram merita concluserunt. Ambrosius noster decedentem germanum teste afflictionis suae libello prosecutus est. quem cum recenset secuta proles, et scriptoris bene meminit et in Satyri fratris eius obitu lamenta coniungit, quia eius prouisione contigit recentem dolorem ostentare, dum loquitur, et ante legentum oculos semper exalantia spiritum iam diu defuncti membra monstrare nec umquam pati ueterescere relationis fide funus, quod anni potuerunt sepelire transacti. his ita se habentibus oculorum oculorum refrena et animum, si placet, ad eius uerba conuerte, qui tibi flens consolator occurrit. amisisse te filium pene unicum et bonae indolis, quod patria non minus requirit affectio, prouinciae ululatus ostendit, cum ad solacium gemitunm tuorum suos iungens quid de eo senserit testatur uniuersitas. tu tamen inter ista quasi specialis mali pressus nece concluderis, nesciens temperandum quod per multorum dispersum corda commune est. quare ergo propriam aestimes anxietatem quam suam per affectum tuum fecere quam plurimi? tecum, ut de cognata gente taceam, Gothus adfligitur, et tu adhuc quasi solus propriis aestibus subiacens inclinaris ? instruant te, quaeso, ueterum ornamenta maiorum et a maeroris ad bonam ualitudinem intentione restituant. Abraham unicum filium morti quasi pius pater, quod maius est, laetus exhibuit et ad necem filii mucronem genitor misericors praeparauit. tu translatum caelesti iudicio quasi orbatus inquiris et quem non obtulisse sacrilegium fuit hunc oneras fletibus euocatum. in qua causa Dauidicum tibi occurrat exemplum, qui feretrum filii ouans et deo referens gratias antecessit, quod dignatio superna de uenerandi prophetae semine quem forte muneraretur acciuerat. tu si eius aemulator non prorumpis in gaudium, certe tempera sub aliqua praedicti imitatione maestitiam. replicabis forsitan uix ista aegris animo posse suaderi et in graui tribulatione locum non habere consilia, orbatum non respicere quicquid hortatur ad uitam, unicum desolatos habere in euocanda morte subsidium. his addas, quod frugi sobolem et quae teneram aetatem uinceret morum modestia perdidisti, allegans iuuenem tuum inmaturos annos, qui peccatis amici sunt, glorioso fine clausisse et in aetatis naufragio ab eo de portu animae fuisse tractatum. quibus ego dolorum tuorum fomentis licet maestus opponam: minus peccauit, quod inmaturus abruptus est: iunxit ad uitam perpetuam melioris saeculi quod in ista seruauit: paenitentia, quam eum egisse loqueris, etsi in ipso non inuenisset quod dilueret, inuenerat quod ornaret, quae quotiens innocentibus datur, coronam pro humilitatis affectione conciliat. ad haec respondeas: quo me uertam, frater, qui praeter lacrimas in praesenti luce nil habeo ? adiciam, dei proximitatem inuenire posse hominem, qui de hominum non laetatur: in loco filii succedere posse conscientiam, quae sanctos eius heredes inueniat. non unam ergo uiam, si audire digneris, uitae melioris ostendam, licet tua non egeat monitore perfectio nec magistro opus sit ei, quem fecerunt actuum suorum emendationes et honestamenta conspicuum, nisi tantum ut adhortationis, quam consilio tuo et prudentiae debes, fidem diligenter expendas et ad caelestium munerum affectum te reuoces, unde uitales auras et accipimus et amamus et gratum nobis fit beneficium, cuius colimus et ueneramur auctorem. ista sunt, quae breui sermone dolens magna contexui, ruptam singultibus contestationem pro stili ubertate dirigens, dum muto lamenta conloquiis.

  55. 2.2.1

    II. ENNODIVS SPECIOSAE.

  56. 2.2.2

    Silentium meum dolor exigit, qui passus est crescere, dum de uindicta cogitat, dispendia caritatis. quid enim fieri potuit, nisi ut tacendo uicem restituerem litteras deneganti, ut contemptus circa me, qui per abstinentiam uenerandi sermonis innotuit, dum subduco conloquia, pari mucrone feriretur ? dicas forsitan uindictam inimicam esse proposito. sed omnia errata ita conputo quasi legis obsequium, in quibus uos esse contingit auctores. quisquamne culpam putet facere quod fecisti et plectendum iudicio diuino censeat quod a te processisse cognoscat? aequo ergo animo sustine quod deliqui: dum in ea re praecedis, lux ecclesiae, ipsa uoluisti. ego seruo animum, quem promisi, ut in uniuersis, si mereor, aemulator existam, cuius rei fidem, dum tacentibus uobis taceo et quod loquentibus loquor, ostendit. ad scriptionis ergo officium, postquam iussus sum, me reduxi, qui hactenus intra uerecundum penetrale quae non amabantur uerba continui, simili in paginis pariturus obsequio. salue, mi domina, bonae splendor sine nube conscientiae et ad exemplum sanctae conuersationis in longum producere et mei, si mereor, meminisse dignare, epistulari dans ueniam breuitati, quam in angustum artauit festinatio portitoris.

  57. 2.3.1

    III. ENNODIVS SPECIOSAE.

  58. 2.3.2

    Quanto deprimuntur peccatores suorum fasce factorum, quibus ab oculis tollitur quicquid offertur et ne in obliuionem desideria mittantur, uicinum fit nec contingi licet omne quod cupiunt! ad Ticinensem urbem uotiuam susceperam necessitatem et molesti itineris uniuersa transieram, existimans hoc sacerdotem credere suis imperiis inpendi quod meo militabat affectui, cum subito circa metas uotorum summo labore petitus iam de area fructus effugit. pro dolor, qui me de epistolari alloquio ad tragoediam uocas! muros uenerandae post religionis loca propter te ciuitatis aspexeram, iam grati parabam uerba conloquii: uereor dicere quod remansit, ne loquendo cogar denuo sustinere transacta. inlustrem uirum Erduic, quem me tu, ecclesiae decus, desiderare feceras, inprouisus oculis casus ingessit. ibi comites mei uidere quid peterem: ibi animi mei aestus innotuit, quem ante sub praedictae claudebam umbra personae: nesciui occultare . per caritatis tormenta quod uolui nec fucis aliquibus colorare conscientiam. maerentem me ad domum reduxit qui prolixioris itineris causas incidit. fatigationis meae fateor conpendia non amaui. ecce contestationem diligentiae meae et mentis adserui. uestrum est, si uera dixerim, uos interrogare et animum meum affectionis uestrae aestimatione cognoscere. domina mi, saluto et deprecor, ut libens per praesentium portitorem suggerenda cognoscas.

  59. 2.4.1

    IIII. ENNODIVS OLVBRIO.

  60. 2.4.2

    Nulli dubium est inter prudentes sacrae fidem promissionis inpleri et amicitiam, quae fertilibus est maritata fomitibus, fructuum nobilitate gaudere. ego conscientiam uestram appello iam statutis fidelibus obligatam: ego tamquam de bonae arboris reditu, ita de caritate mutua idoneus carpo poma possessor: nulla partium in aucupio discessionis quod fieri uoluit neget inpletum. apud deum uotis aut supplicium debetur aut praemium. ego in me religiosi, in uobis nobilissimi consideratione propositi ad effectum inter nos concordiae aestimo peruenisse quae coepta sunt, nec adulescentibus gratiae et in nouam lucem erumpentibus frugibus uerborum potui negare commercium, cum culpa dignus sit qui in uicinitate positus noluit primus incipere. in hac ergo parte pudoris uolens uitare dispendium nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad effectum me ostendam peruenisse perfecti. opportunissimum portitorem sarcina inperiti sermonis oneraui affectu delinquens, per quem qui peccauerit et ueniam meretur et gratiam. rogo ergo salutationis effusissimae debitum soluens, ut, si me cordi habetis, de uberrimi ostendatis directione conloquii, quia sicut amoris elocutor et copiosus adsertor es, ita nescis alicui blanda uerborum fucatione deludere.

  61. 2.5.1

    V. ENNODIVS LACONIO.

  62. 2.5.2

    Numquam inter amantes silentio bene multatur offensa: grauius inuentorem percutit uindictae nouitas quam errantem: nefas est pro emendatione culparum culpas adhiberi, dum studio curationis qui medetur aegrescit. uolui taciturnitatem quam circa me hactenus mei inmemores seruastis imitari, sed homo lenis animorum fortium non potui aequare contemptum. uictus sum naturae fragilitate, confiteor, et quod uos credo conputare inter uitia plus amando stili abstinentiam effusa loquacitate pensaui et longi dolorem silentii sermonis ubertate conposui. expectans quidem a uobis praeuium munus in litteris, sed nolui mihi ipse, dum diu taceo, negare responsum, aestimans, quod loquendi formam dare nisi loquendo non possem. proinde, domine mi, salutationis debendae obsequium soluens perlatorem praesentium ad uos specialiter destinatum solita dignatione suscipite et sublatum de consuetudine scribendi usum reparate, ne in damnum gratiae parcitas contingat ista uerborum.

  63. 2.6.1

    VI. ENNODIVS POMERIO.

  64. 2.6.2

    Quousque tantum licebit abstinentiae? quousque fama nobilis epistularibus destituta conmerciis ueterescet ? nolo euadere opinionem temerarii, dummodo ad notitiam possim peruenire perfecti. uolo esse paginarum praeuius destinator, ut Galliarum bona ad Italiam migrent sine ullo formae suae translata dispendio. an forsitan putabas te in quocumque loci delitescere, quem scientiae lux longe positorum monstrabat aspectui? et nisi me in laudibus tuis domestica quidem relatio, sed per inperitiam sui pauper angustet et amplissima meritorum tuorum praeconia relatoris artet exilitas, utriusque bibliothecae fibula perfectionis ex gemino latere uenientis partes maximas momordisti, procurando ut tali ingenium tuum saturitate pinguesceret. taceo summam caelestis conlatam beneficii et dotibus sine humano adiutorio supernis instructum. recte enim hoc aestimatur uenire de superis quod inter homines nullo constat exemplo. sed haec melius secuturis uita comite censeo reseruanda temporibus. ad illud uenio, in quo me seiunctissimus instruxisti. quantum habuit praesentium portitoris sancti Felicis adsertio, in epistulis meis sine cura dictatis Romanam aequalitatem et Latiaris undae uenam alumnus Rhodani perquirebas. sollicitus credo scrutator et diligens quid lima poliret inuenit, dum per infabricata uerba discurreret. nescimus qua quid mente homo legerit quod hac profert deliberatione sententiam? maxime cum scriptum sit: ipse parens uatum, princeps Heliconis, Homerus, iudicis excepit tela seuera notae. rogo et si indigenis et inter studiorum suorum palaestra uersatis fulget latinitas: mirum dictu, quod amat extraneos. periclum facere de eloquentiae pompa non debeo nec praesumo qualiter quis ualeat experiri, cum professionem meam simplici sufficiat studere doctrinae. si me tamen quondam studiorum liberalium adhuc nouitate gaudentem aliquis tali dente tetigisset, parassem uel quod ad excusationem esset idoneum uel quod non puderet obiectum. nunc uale, mi domine, et circa me ecclesiasticae magis disciplinae exerce fauorem. scribe uel manda Melchisedech parentes quos habuerit, explanationem areae, circumcisionis secretum et quae propheticis mysteriis includuntur. ista quae sunt saecularium schemata respuantur, caducis intenta persuasionibus, telae similia Penelopae. v

  65. 2.7.1

    VII. ENNODIVS FIRMINO.

  66. 2.7.2

    Exigat licet amor quod non potest implere perfectio et inpetret caritas, ut per loquelae audaciam quae ornare poterat pereat spes tacendi, maxime cum sit dicendi, ut Tullius refert, nisi cum necessaria nimis inepta condicio: sed inter narrationum uias et itinera aperienda falce doctrinae teneri nescius uirium consideratione regnat adfectus. inperatoris loco dominatur semel penetralibus cordis infixa dilectio, credens quod non de uerborum pondere uel pompa capiatur qui de absentis propinqui est salute sollicitus nec existimat quod nasci possit offensa de gratia, hoc ad laetitiam satis esse coniciens, si optatam nuntiet epistula sospitatem. sed uos, quos libra peritiae in eloquii lance pensauit, quibus ubertas linguae, castigatus sermo, Latiaris ductus, quadrata constat elocutio, quaeritis nimirum in aliis quod exercetis, quaeritis quod amatis. nos ab scolarum gymnasiis sequestrati, arentis ingenii guttis quaedam oceani fluenta prouocamus, quasi lychnis contra solis radios pugnaturi. mei macies longe se monstrat studii et nisi excusetur pietate garrulitas, dispendium proprii pudoris est quod amaui. uena quidem linguae a generis fonte trahitur et feruore genuino solet fetura nobilis incitari. ego mea sum inpar prosapia: me dotibus uestris quasi peregrinum scientiae plenitudo non tetigit: ego uos tantum laudare magis quam imitari ualeo. et quamuis necdum in me ad florem uenerit matura facundia et pressus onere gratiae soluendi deserar facultate, committo tamen cymbam tenuem placido mari, quia parum ab ingratitudine differt muta gratulatio. unde nascitur quaeso, ut prospera quae de uobis perlatoris relatione cognoui inter caelestia mihi beneficia conputentur? et quamuis reddere deberem sermonis officia, sed quia portitorum neglegentia fecit ut directae a uobis aut retinerentur aut perderentur epistulae: ego tamen uerecundiam meam in statione degentem ad incerta deduxi et totum me legendum sapori uestro conmitto. salue, mi domine, et amantem uestri frequentibus colite muniis litterarum. circa quae studia pigrum esse nec diligentem conuenit nec facundum.

  67. 2.8.1

    VIII. ENNODIVS APOLLINARI.

  68. 2.8.2

    Pro uoto militant desideriis propriis necessitates alienae, dum in gaudium nostrum aliquorum precibus exhibemus obsequium. quis non pretio propter se quaereret quod alteri sub hac occasione praestatur? debent mihi nunc perlatores praesentium debita mea et non solum me ad solutionem non pertrahunt, sed se fatentur obnoxios. non est incuriae quod raro a me scripta prorogantur: similia frequenter, ut nunc repperi, bona se subtrahunt. inueniant ergo huius beneficii fructum, si me diligitis, portitores, qui sicut a me ea, quae erant obferenda, exegerunt, ita ad uos, ut opinor, de scriptionis conmercio optata perducunt. domine mi, salutationis obsequia restituens deum precor, ut haec uobis in bona ualitudine porrigantur et reddatur ilico pagina, quae meam quaerat, uestram nuntiet sospitatem.

  69. 2.9.1

    VIIII. ENNODIVS OLVBRIO.

  70. 2.9.2

    Vix aliquando mihi ea quae diu cupita sunt ex sententia successerunt, ut sitim, quam ex litterarum uestrarum ardore conceperam, eloquentiae diuitis unda satiaret et aestus, quos expectatio longa geminauerat, adridentia labiis fluenta restinguerent. sed cur me ad uotorum adseram summam fuisse perductum, cui maius nascitur de inpetratione desiderium, dum de sermonum uestrorum flumine pectus ardescit? ostenditur mihi liquido quam sit rerum nescia mens humana, quae dum pretium propriae ambitionis intellegit, adsuescit plus amare ad quod tarde peruenit, et dum abundat in praesentia quo laetetur, magis superest quod requirat. nunc, confiteor, in litteris uestris superforaneam cautionem mei aestimator expaui, ubi dum secundis in altum loquelae uestrae portarentur uela prouentibus et in obsequio militaret quicquid spirat, remigium uestris dicitis deesse conloquiis. non est licita ueri diligentia sequestrata quam pingunt uerba formido. remis opus est, quotiens nullo flaminum puppes iuuantur inpulsu: his non eget cui secundam nauigationem fecit conspiratio deuota uentorum sol facibus non iuuatur nec lunaris globi claritudinem minorum siderum aliquando inlustrauere collegia. domine, ut supra honorem salutati exhibens precor, ut apud magnitudinem uestram studiorum meorum fructu non caream, postquam uobis quid cuperem non celaui, ut scriptionis operam quam hactenus protulistis stili frequentia uel ubertate pensetis.

  71. 2.10.1

    X. ENNODIVS FAVSTO.

  72. 2.10.2

    Meritum meum regnator caelestis si adtenderet, aut exigua bona adipiscerer aut magna supplicia et mei idoneus aestimator, quo meritis peruenire non poteram, uoto non tenderem. sed gratias illi, qui delicta nostra sic ne extollamur resecat, ut spem ad latiora perducat. domni Auieni dictionibus a me debentur ista praeloquia., qui necdum ad bonam ualitudinem reductus animum meum sollicitudinis catena laxauerat, dum adhuc inter spem et metum anxii uota penderent. naturam respiciens indicauit quo tonaret eloquio. iudicio quidem ista praeceperam et altricem nobilis metalli uenam in thesauris quos pepererat agnoscebam. sed etiam in hoc peccator euenire uix credidi quod adsequi non merebar. uerum dico teste diuina clementia, si sunt aliqui in Liguria, qui de litterarum possint genio et splendore iudicare, uos crediderunt in illa dictione laborasse, quam aetati praeiudicans canus iam in puero sensus excoluit. sed ista magis illis cum lacrimoso gaudio dixi, quos aut effusus sanguis albo curiae caelestis adscripsit aut clara confessio, qui secundis confirment primordia nostra successibus. uos famuli humilitate et obsequio salutans opto inter quaeuis, dum istis animum relaxatis, aduersariorum mala gaudere. nihil est enim, in quo inimicorum possimus damna sentire. hoc nobis deus contulit, quod inuidia terrena non subtrahat.

  73. 2.11.1

    XI. ENNODIVS FAVSTO.

  74. 2.11.2

    Quid faciam, quando rescribenda uos scribitis et pro bono praescientiae caelo uobis obsequente concessae quicquid alienum pectus potuit inuestigare narratis ? liqueto supra hominem esse duorum sic implere personas, sed ad illum referantur ista, qui praestitit. ego tamen remittere me orationem, per quam in umbram antiquus Tullius trudetur, non promisi, quippe qui acceptum quaternionem sub maiori quam ingenio meo commodabat celeritate reddideram, dum fidei seruiens quae ad profectum poterant pertinere contempsi. nihil apud me de ueneranda tunc dictione remanserat, nisi quod ad fructum, quantum aestimo, bonae opinionis reposcenti memoria furante subduxeram. nolo dicere, quale fuerit quod inuitus restitui, quale etiam quod amaui, ne manifesto credatis uos alleganda sine sui dispendio praedixisse. curis meis tamen super hac parte serenae lucis meae domni Auieni miseratio licet incipientis tamen iam probata succurrit: quandam scedulam, quae ipsi remanere potuit, ostrum mihi nobilitatis ingessit: hanc hactenus habui, inde sum et locutus et sapui. sed postquam et aliena beneficia iussus sum perdere, perlatore eam sequente destinabo, non eam in me pro peccatis meis intellegens beniuolentiam, ut quod externorum muniret ingenia bene credulus non negarem, sciens me hominibus quod inpugnat propositum cautione miscere. uerum dico illo teste, cui nota sunt omnia, a me illas mundi ore celebratas dictiones uestras, quod credo inscitia mea fieri, cuiquam dari nec tormenta conpellunt. domine mi, salutationem reuerentiae uestrae exhibens contestor, quia neque neglegentia iudicium meum neque adulatio inpugnat affectum.

  75. 2.12.1

    XII. ENNODIVS ASTVRIO.

  76. 2.12.2

    Propheticis oraculis sublimitas tua praestat obsequium et ad fidem ueterum sanctionum militat nouellis excessibus. prouidisti ne segnior admonitio remaneret ualitudine subtracta neglectui. scriptum enim est per dei cultores, quorum aures prudentum debeat doctrina transire, quos salsi sermonis sapore pertrahere, allegans perire monita, quae in alia constitutis deliberatione praestantur. ego tamen loco humilis, lingua mendicus solis antea necessitudinis stimulis uerba concessi et ad contestationem diligentiae prioribus litteris exhibuisub sanguinis libertate responsum. nunc male est animo, quod iniuriarum fructu carens sumpsisti forsitan mentita apud te urbanitate iactantiam, nesciens quod auctorem repetunt tela, quae indocilis aduersus alterum manus emiserit, quis putet contumeliam, quae solam conscientiam destinantis adfligit? inproborum natura est, hoc sentire de omnibus quod merentur et in malis solacium nusquam uidere innocentiam. tormenta sunt maculatae conuersationis non sibi credere esse participes. haec illa mente descripsi, qua memor propositi odium conpellor debere criminibus. nullum dens meus nisi de se tetigit confitentem: dum uitia incessimus, reum ira manifestat. nam iniurius sim, si stili loco uomerem sentiam aut mihi scripta conputem quae relegens non agnosco. scit enim dominus quia, si non nostro nomine notata fuisset epistula, ad quem fuisset directa nescirem. tibi habe facetias tuas aut illis reserua, cum quibus uobis sine oris officio per clandestinae familiaritatis communionem clamor est actuum. ecce salutationis honorificentiam soluens deprecor, ut in dirigendis epistulis loca tempora personas adtendas, ne quod ego ad me scriptum non conputo alterum forsitan laedat, quia aestimo te huius epistulae formulam ad plurimos destinasse et sola nominum conmutatione eam per singulos sine meritorum consideratione transmittere.

  77. 2.13.1

    XIII. ENNODIVS OLVBRIO.

  78. 2.13.2

    Vt tradit quaedam eloquentiae persona. sublimis, lex est in epistulis neglegentia et auctorem genii artifex se praebet incuria. in quo opere illud subducitur gratiae, quod cruciatuum testis sudor inuenerit. caminis excocta fabrilibus non flagitat salutis suae nuntius et quaesitor alienae. melius [si] in his commerciis pura elocutionum fronte congredimur: diademata simplex conloquii cultus abiurat: epistularis communio si quando affectatum decorem fugit, obtinuit. sed magnitudinis uestrae dines et elucubrata narratio mendicis limitibus nescit includi nec oris thesaurum quibuscumque artare confiniis: magnorum more fluminum riparum frena contemnit. nam dum conpositum uelamen occupationis locuples lingua transgreditur, his tantum se studiis militare significat, ad quae uel occasione perducta est. et nisi uobis quietis nostrae testimonio reipublicae gubernacula sentiremus fuisse conmissa et rem laboris uestri esse quicquid ubique disponitur uel Italiae curam didicissemus unum pectus ingressam, paene uos sola putaremus paginalis stili cura et adsiduitate macerari. deo debentur haec munera, qui et amatorem scientiae sensum contulit et limam studiorum ad oris fabricam non negauit. non sic pernix aether acta neruis arundo proscindit, quemadmodum inuenta ingenii uestri sermo describit. nulla languescit obice, nullis tardatur obstaculis, fit peruia quaecumque se illi difficultas obtulerit et mirum in modum per allegantis peritiam mutatur natura causarum: hoc facis in merito negotium habuisse quod cupias: ueritas est quodcumque pro ueritate narratis. hinc cautis iudicibus non licet repugnare. minutissimi discussores opinionis lucrum aestimant, si sequantur quo pertrahit oratio inperiosa captiuos. huic ego linguae, his opibus reuerentiam, fateor, . ad quam primus cucurri, debeo singularem. et opto esse plurima quae mihi ad caritatis fibulam agenda mandentur. sed quae iniunxistis de religiosis feminis Speciosa et germanis eius, male est animo quod inplere non potui. nihil enim nunc mihi cum illis residuum est familiaritatis ant pignoris, maxime quia in disiunctis ciuitatibus degunt. ad quas tamen missas ad me litteras mox direxi, quae responsum usque ad illa quibus se uiderent tempora protulerunt. ego ne magnitudinem uestram suspensam tenerem, scripta prorogaui: mox ad uos perueniet, si quid mandauerint, quod libeat indicari. nunc honorificentiam salutationis inpertiens rogo, ut mihi magis cum ecclesia sublimitas uestra si qua sunt agenda, conmittat, quia puto me in adfinium uestrarum causa uel matronae amici circa uos diligentiam pectoris non celasse.

  79. 2.14.1

    XIIII. AFRIS.

  80. 2.14.2

    Lucrum forsitan putaret inimicus, si inter pericula, quae Christianis indixit, credentium animos subegisset et perdiuersa domini grege disperso non superesset uel inter paucos a quibus possit fide perseuerante calcari. regnat adhuc ille in numero uestro, qui sibi non tam in multitudine quam in deuotione conplacuit. scriptum enim est datam Satanae potestatem, ut seruos Christi cribraret, ut quod de tritico inueniri posset horreis iungeretur, quod de paleis ad ignium alimenta transiret. ad uos specialiter dictum est: nolite timere, pusillus grex: conplacuit patri uestro dare uobis regnum. uenit inter uos gladius perfidorum, qui marcidae ecclesiae membra resecaret et ad caelestem gloriam sana perduceret. quos habeat Christus milites certamen ostendit: qui triumphum mereantur per bella cognoscitur. nolite metuere, quod pontificalis a uobis apicis infulas abstulerunt. uobiscum est sacerdos ille uel hostia, qui non tam honoribus consueuit gaudere quam mentibus. maiora sunt confessionis praemia quam nominatae munera dignitatis. ad illa plerumque etiam minoris meriti personas fauor humanus adducit: ista nisi gratia superna non tribuit. ipse enim in uobis et pugnauit et uicit, quem fides meretur et inter hominum tormenta sociari. prolixis non est opus feruorem in uobis caelestem animare conloquiis. habet incrementa sua diuinae uirtutis incendium. nec opus est eos in tropaeo iam positos adtolli laudibus, qui sine monitore uicerunt.- grauat conscientiam Christiani quicquid adferunt blandimenta praeconii. res quidem uirtutis est, quam fecistis, sed summi praemii restitutione superanda. quod tamen directis ad filium nostrum diaconum litteris sperastis, beatorum martyrum Nazari et Romani benedictionem poscentes, fidelibus non negamus. accipite ueneranda patrocinia inuictorum militum, quia et uestram iam fidem in proeliis imperator agnouit: feliciter confessionis munera consummate. dabit deus, cum ipsi placuerit, reducem ecclesiis quietem, ut maerorem, quem induxit aduersitas, pacis dulcedine consoletur.

  81. 2.15.1

    XV. EVPREPIAE ENNODIVS.

  82. 2.15.2

    Caelestis dispensatione mysterii uno tempore mihi sororis, Lupicino refusus est matris affectus, et geminae copula necessitudinis peregrinantem recipere meruit post interualla. reuixisti apud nos post dilectionis quem procuraueras obitum beneficio litterarum: uidimus amorem quasi de quadam sepultura surgentem. inauspicato nobis incolumitatis uestrae nuntius accessit auditu, quam credebamus per contemptum nostri uiuentem busta conplesse. credimus te dura perpessam, sed confiteur inrogasse durissima. quod sustinuisti commune cum bonis est, cum crudelibus quod fecisti. ubinam gentium materna hactenus cura delituit? ubi quod fratri debebatur errauit? ad longiora animus tuus quam corpus abscesserat. si te ad ultima terrarum confinia peregrinationi socia dispulisset aduersitas, illuc sequi debuit germanae fides et sollicitudo genetricis. sed in occasu solis, cui proxima fuisse narraris, frigidum pii amoris pectus habuisti. imitata fuisses aetherii sideris circa debitam diligentiam defectum feliciter renascentem et feriatum a gratia non perpetuo animum gessisses. suscepisti mentem prouincialium, quos adisti: mutasti regionem et propositum pietatis abdicasti. nam abiurans Italiae communionem, non solum circa amicos, sed etiam circa interna pignora reppulisti. postremo animae tibi mutatio accessit cum mutatione telluris. quam timeo quod longis incuriam tuam incesso conloquiis! quid offensa faciet quae inlaesa contempsit ? dedi iustum dolorem studiis non amantis: quae te innocentem faciant causas ingessi. sed exprobratio ista, si per se respiciatur, . aspera est, si origo eius inquiratur, omni dulcedinis melle condita. grauiter fert circa caritatem neglegentiam qui parentis silentium liber accusat. poteris errata corrigere, si praesentia non uales, scriptione multiplici. salutis ergo gratiam praesentans quaeso, ut mei memineris, qui preces tuas circa communem filium et uota praecessi. ante enim quid debuissem consideraui, quam quid uelles agnoscerem. tu deum religione placa et precum circa nos adsiduitate conpone, qui intentionem meam in eius profectum et cordis secreta respiciat, ut quod ego labore polliceor ille praestet auxilio.

  83. 2.16.1

    XVI. ENNODIVS FAVSTO.

  84. 2.16.2

    Par quidem fuerat sublimi uiro Pamfronio commeante ministerium paginae ad uiui sermonis officia transferri nec illum epistulari fasce onerari, quem non tam uerba mea contigit nosse quam studia. sed eius in his officiis manus dantur imperio. postulat adiutricem paginam latentium scrutator animorum, et ideo, ne quid apud eum nostri deesse contingat obsequii, scripta concessi, etsi commendationi non necessaria, praeceptis eius adcommoda. quibus enim sermonibus prosequendus est cui totum magnitudinis uestrae licet sperare de gratia ? ita eueniet, ut angustiora sint supplicantis uerba quam merita perlatoris. quid enim praestes iuuaminis illi, pro quo quantumuis poposceris, plus meretur ? ergo ad stili exercitium iunguntur haec, non ad beneficium conmeantis. iuuat animum sub quauis occasione uestri meminisse, licet nominato scriptione nil tribuam. ecce tamen quia ita iussus sum, illa quae praestantur extraneis insinuationis dicta subiungo. iuuate uos peculiariter expetentem, fiduciam eius dignatione roborantes: quicquid spe praecipit inueniat, ut si meritorum suorum angustus aestimator est, ad me referat quicquid fuerit consecutus. obsequium salutationis inpendens supplico, ut crebris me releuandum ducatis adfatibus, cui inter maeroris sarcinas nullum praeter oris uestri solacia potest esse subsidium.

  85. 2.17.1

    XVII. ENNODIVS CONSTANTIO.

  86. 2.17.2

    Nemo peritiam pomposa elocutione condemnat nec spernendum cum pudore ducit esse quod sequitur: sui inpugnator est quisquis elucubratis sermonibus linguae cultum praedicat abiurari. ego tamen in epistulis magnitudinis uestrae diligentiam semper, non uerba pensaui nec adiutricem malitiae facundiam maius pretium habere censui quam simplicitatem, quae infucata fronte secretum mentis enuntiat. hoc in sanctis hominibus et amaui semper et colui. ago nunc atque habeo gratias, quod paruitatem meam litterarii sermonis uisitatis affatu et inter occupationes et excubias, quibus uniuersos Rauenna distringit, mei cura non ponitur. reddo ergo effusissimae salutationis officia sperans, ut praesentiam meam apud domnos meos amantes uestri pro dignatione, qua credentem fouetis, faciatis optabilem.

  87. 2.18.1

    XVIII. ENNODIVS IOHANNI.

  88. 2.18.2

    Probabiles causas habeo, quibus unanimitatem uestram stili mei morsu quamuis rubigine sordentis incessam, quas, cum sis abundans naturae bonis et ingenii facultatibus locuples, purgare non possis. ego umquam credidi ad alium reditus uestri citius indicia posse perferri? ego curam mei inter quasuis occupationes illud amicis censui consecratum pectus excedere ? ecce ante oculos meos redduntur aliis paginae et amica expectatio sub omni credulitatis meae despectione frustratur. nolo litteras maiori obiurgationis felle conplere: sufficit tristibus stricta narratio. in eo adhuc animus meus quo magnitudinem tuam discedentem monuit persistit statu: uestrum est, si temporum mala contemnitis, promissam seruare concordiam. salue, mi domine, et amantem tui releua communione sermonis, ut scribendo deleas dolorem, quem uides amico per scriptionis abstinentiam contigisse.

  89. 2.19.1

    XVIIII. ENNODIVS CONSTANTIO.

  90. 2.19.2

    Abundo gaudio nec clauda laetitiae meae fides est ideo aliqua per diabolicam inspirationem nasci certamina, ut tu, qui te ultra emendationem omnium protulisti, triumphi honore gratuleris. non est, ut uideo, effeta Liguria: nobilitatem pariendi nec in temporum extremitate deposuit: inimicum uitiis adhuc et in cineribus nutrit incendium, in cuius fauillis ultrix criminum flamma non moritur nec hostis errorum ignis operitur. quam timui ne uelut exhausta cessaret, dum epistulae uestrae frontem alienis fuscatuam praestigiis sollicitus trutiantor aspicerem, more parentis adtoniti, qui cum carum pignus ad bella transmittit, nec de explorata esse patitur uirtute manifestus. ad incrementa sollicitudinum triumphos filii numerat non quietis: plus expertae metuit felicitati cui formidinem ministrat affectio, quia ignara cautionis est mens instituta uictoriis et in acie amor laudis salutis obliuio. tropaei gustus abdicari imperat lucis affectum: sapor uitae illos tantum possidet, qui de conflictibus uenientia bona nulla didicerunt: semper ad gloriam iungitur quod de incolumitatis propriae cura decesserit. sed mihi in praesentiarum supersedendum est huiusmodi scriptione. non sunt militis nostri plus praedicanda quam adserenda certamina. ubi iaculis opus est, uerba nil conferunt. licet promulgasse sententiam meam fuerit, dum uestram praedico, et hoc sit respondere quod responsa laudare: dei tamen opem precatus obsecutura fidei uerba subiungo, ad illum conuertens stili mei cultum, qui, quotiens scribenda est infelix curuis terra uomeribus, se famulis suis germina conlaturum promittit esse, quae iaciant, dicendo: non cogitetis quid loquamini: pater enim uester est qui loquitur in uobis. ipse ergo ad sanciendam promissi ueritatem ueniat et ipse oris mei labantem confirmet infantiam, ut alucinationis nostrae concinnatio non inhumana uideatur. sed quid diu replicanda circumloquor ? unum rogo, ut pro modulo meo rescripta taxentur nec putetur aut legi aut defensioni deesse quod nescio. ergo, ut scriptione testamini, inuentus est homo, qui seruos Christi, quemadmodum ipse promisit esse faciendum, sub hac occasione cribraret, adserens de arbitrii libertate homini in una tantum parte, quae deterior est, eligendi datam esse licentiam? o scismaticam propositionem, quae iuxta apocalypsin scriptas habet in fronte blasphemias! quae ista libertas est, si ualet, edisserat, ubi hoc datur solum uelle quod puniat, aut quare electionem nominet, ubi unam tantum partem adserit fuisse concessam? quod si ueritate subsisteret, locum diuina iudicia non haberent. quid enim boni a nobis deus noster recte quaereret, qui adpetentiam eius de uoluntate subtraxerat? sed iuxta apostolum: numquid iniquus deus? absit. si inter homines a recti discordat affectu qui a subiectis exigit quod in potestate non tribuit, hoc de deo qua conscientia sentiatur aduertite. ubi est illud apostoli clamantis et pro arbitrii libertate testantis: uelle adiacet mihi, perficere autem non inuenio? quid est aliud nisi dicere: noui dextrum iter eligere, sed nisi ingredientem iuuerit gratia superna, lassabo? nemo dubitat, nemo condemnat, quod auctore gratia protestante et ipso aequitatis hominibus callis aperitur. dux enim bonorum et praecessor est gratia, quando caelitus multiplici ad requiem inuitamur hortatu, quando nobis dicitur: uenite, filii, audite me. uenite, benedicti, patris mei, possidete paratum uobis regnum. ubi ego sum, ibi erit et minister meus. sed nisi talibus monitis et uoluntas nostra quae libera est et labor praestet obsequium, ad periculum et gehennam non imperio aliquo, sed sponte deuoluimur. itaque aut praemium deuotio aut poenam contemptus operatur. alioquin non erit iusta retributio, quae aut per supplicia refertur necessitate peccantibus aut bonam mercedem offert operi ad quod adtrahuntur inuiti. ergo debemus gratiae quod uocamur, debemus gratiae, quod occultis itineribus, nisi resistamus, sapor nobis uitalis infunditur: nostrae tamen electionis est quod beneficia demonstrata sectamur. uia enim scelerum non imperatrix nostra legitur esse, sed famula, cum de peccatis dicitur: sub te erit adpetitus eorum. quid etiam sibi uult uniuersa prophetae quasi sertis redimita elocutio: nolite aemulari inter malignantes. nolite confidere in principibus. nolite fieri sicut equus et mulus, etapostolus: nolite fieri serui hominum? totiens \'noli in superna admonitione quo respicit, si aliud uelle non licuit? deinde quamuis in persona Christi tamen pro arbitrii adstipulatur eiusdem prophetae nobis libertate testimonium: ut facerem em uoluutatem tuam, . deus meus, uolui, et alibi: uoluntarie sacrificabo tibi, et: uota mea domino reddam, et iterum: uouete et reddite. illud autem beati apostoli quo se muniri credit exemplum nobiscum facit, si quae sequuntur aduertat, cum inimicus adrogantiae dixit: gratia dei sum quod sum. mox enim, ne sic fugax gloriae crederetur, ut longo interuallo a ueritate descisceret, sapiens architectus adiunxit: abundantius omnibus laboraui et gratia dei in me egena non fu i t, quod dixisse est: Christus in me quem digne aut abundanter muneraretur inueuit. non enim pauper est diuina gratia, sed meritorum nostrorum putatur quadam macie aut exilitate tenuari. quae tunc non suis aestimatur meatibus fluere, quando de eius cursibus ariditatis nostrae uena nil recipit. o si epistularis pateretur angustia sacrorum uoluminum arcana reserari! sed timeo ne qui nullam poterit deo inspirante in fide nostra inuenire calumniam de paginae prolixitate causetur. quid illud, qua mente suscipit: ecce aquam et ignem, ad quoduis porrige manum? quid alia, quae copiosus adsertor ipse replicasti? credo more aspidis clausa, ut aiunt, aure transiuit. uideo quo se toxica Libycae pestis extendant. arenosus coluber non haec sola habet perniciosa quae reserat: ad aestimationem occultorum facinorum ferenda sunt quae fatetur. uult enim ad illud pertingere, neminem suo uitio aut neglegentia perire, si homo utriusque rei boni et mali per potestatem concessa electione priuatur. hos tantum iactat potuisse saluari sine labore ullo, sine mandatorum amicitia, quos peregrinantes a merito fauor tantum caelestis eripuit: perinde, quod in ipsum referatur, illos perisse intellegit quos gratia noluit diuina liberare. tu, mi domina, salue dicto fac apud te ut sies et si sanari mancipium mortis non potest, a contentione disiste, ne cum tu fidei radice fultus ualida. niteris, ille sub occasione huius controuersiae ante editionis tempus diuini seminis ab aliquorum utero partus excutiat.

  91. 2.20.1

    XX. ENNODIVS CONSTANTIO.

  92. 2.20.2

    Dabis ueniam quod celer rescripsi, quia aetati adhuc debeo indocilem festinationem. uos maturitas et pondus decet. proinde credentem fouete et nugas meas a publico rigore subducite, quia si pagina nostra res crepera atque anceps est, iussionis uestrae se tuetur patrocinio, ab hoc quod nemo imperata fastidit. uale ergo dicens legenda commendo: fiet etenim ut posthac bene accepti ad parendum delenificae oboedientiae stimulis incitemur.

  93. 2.21.1

    XXI. ENNODIVS ALBINO.

  94. 2.21.2

    Quater ad magnitudinem uestram scripta prorogaui et adhuc tamquam deses accusor. lingua militauit affectui: adsituitas diligentiam non meretur. credo portitoris aut neglegentia aut inuidia ad hanc me offensam fuisse perductum. ecce tamen scripta multiplico et pro uoto uestro prosperitatis meae indicia faciens de uestra cupio felicitate gaudere. salue, mi domine, et amantem uestri sub omni dignatione releuate,. quia deo proximam rem facitis, patrocinio uestro credentem plena fide et communione releuare.

  95. 2.22.1

    XXII. FAVSTO ENNODIVS.

  96. 2.22.2

    Superuacuis ad beneficia laborat inpendiis qui solem certat facibus adiuuare. gratiae plenitudo abiectione non indiget, nec ulla requirit conmendationis augmenta quem ad amicitiarum cumulum merita pertulerunt. inlustrem et patricium uirum Albinum parentem uestrum stili mei cura prosequitur, cui per paginam non inpendo necessaria sed uotiua, et quamuis utilitati eius nihil adiciam, amorem tamen mereor, quod praedicti iussa conpleui. uenerabili ergo domino obsequium salutationis inpertiens precor, ut circa diligentiam suam praedictus uir magnificus recipiat quod mihi, dum uos colit, exhibuit. noni enim cito amplissimum uirum ad cordis uestri esse penetralia. perducendum, quem innocens propositum suis erit apud uos dotibus adiuturum.

  97. 2.23.1

    XXIII. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS DIACONVS.

  98. 2.23.2

    Sine dispendio tulelae orbantur quos ad uos pertinere contigerit: non desunt illis paterna subsidia quos fouetis. Lupicinum Euprepiae nostrae filium loquor: ad ipsum pertinet praefata generalitas, de cuius substantia sublimis uir uenerator uester comes Tancila dixit mihi, a domno nostro rege quod referri graue sit. inpetratum. nam uniuersas matris eius facultatulas a Torisa uel aliis adserit fuisse conpetitas. aliud, quod infelicitati pupilli potuissem praestare, non habui, nisi ut uestram notitiam instruerem et ueri fungerer relatoris officio. uestrum est inspirante deo circa miserum prouidere quod adiuuet: ad me respexit quae mihi resignata sunt indicare. domini uere mei salutationis obsequia praesentans de clementia diuina postulo, ut laborem uestrum iuuamen caeleste comitetur.

  99. 2.24.1

    XXIIII. DOMNO SVO FAVSTO ENNODIVS DIACONVS.

  100. 2.24.2

    Dispendium credo esse diligentiae nullas commeantium manus litterarum dote munerari, quae solent lectione etiam uultus ad longinqua portare et carorum imagines officio praesentare sermonis. ad ista iungitur etiam bene de utrisque merentis sublimissimi Luminosi portitoris occasio, qui ad religionem meritorum. uestrorum suae quoque gratiae fructus adiungit. quis geminus patiatur ut sub quacumque neglegentia hebetetur affectus, si a paginis temperem, quas dignatio uestra exigit, et si illas nominatus non accipiat perferendas ? deo gratias, quod in fronte epistulae locandum fuit, quia felicitas uestra uotiuis erigitur aucta successibus, quod tumida inimicorum ceruix Christo deo nostro grauata subcumbit. spe praeceperam quod effectus ostendit. bene enim sententiae caelestis finem praenoscit qui nouit qualitatem eius de actuum humanorum serenitate colligere. uale ergo longum, mi domine, et amantem uestri stili usu releuate, ut quicquid subtrahunt interualla terrarum tabellaria conpenset oblatio.

Next → — showing 1100 of 619

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0114a.stoa008.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.