Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

S. Silviae Peregrinatio

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 280 sections

  1. 16.2.1

    Ac sic ergo et ibi gratias Deo agentes iuxta consuetudinem perexiuimus iter nostrum. Item euntes in eo itinere uidimus uallem de sinistro nobis uenientem amoenissimam, quae uallis erat ingens mittens torrentem in Iordanem infinitum, et ibi in ipsa ualle uidimus monasterium cuiusdam fratris nunc id est monachi.

  2. 16.3.1

    Tunc ego, ut sum satis curioaa..requirere coepi, quae esset haec uallis, ubi sanctus monachus nunc monasterium sibi fecisset; non enim putabam hoc sine causa esse. Tunc dixerunt nobis sancti, qui nobiscum iter faciebant, id est loci notores: haec est uallis Corra, ubi sedit sanctus Helias Thesbites temporibus Achab regis, qua famis fuit, et insso Dei coruus ei escam portabat et de eo torrente aquam bibebat. Nam hic torrens, quem uides de ipsa ualle percurrentem in Iordanem, hic est Corra.

  3. 16.4.1

    Ac sic ergo nichilominus Deo gratias agentes, qui nobis non merentibus singula, quae desiderabamus, dignabatur ostendere, itaque ergo ire coepimus iter nostrum sicut singulis diebus. Ac sic ergo facientes iter singulis diebus ad subito de latere sinistro, unde e contra partes Fenicis uidebamus, apparuit nobis mons ingens et altus infinitum, qui tendebatur in longo Unum folium excisum est

  4. 16.5.1

    qui sanctus monachus uir ascitis necesse habuit post tot annos, quibus sedebat in heremum, mouere se et descendere ad ciuitatem Carneas, ut commoneret episcopum uel clericos temporis ipsius, iuxta quod ei fuerat reuelatum, ut foderent in eo loco, qui ei fuerat ostensus, sicut et factum est.

  5. 16.6.1

    Qui fodientes in eo loco, qui ostensus fuerat, inuenerunt speluncam, quam sequentes fuerunt forsitan per passus centum, quo adsubito fodientibus illis adparuit lapis, quem lapidem cum perdiscoperuissent, inuenerunt sculptum in coperculo ipsius Iob. Cui Iob ad tunc in eo loco facta est ista ecclesia, quam uidetis, ita tamen ut lapis cum corpore non moueretur in alio loco, sed ibi, ubi inuentum fuerat corpus, positus esset, et ut corpus subter altarium iaceret. Illa autem ecclesia, quam tribunus nescio qui faciebat, sic fuit inperfecta usque in hodie.

  6. 16.7.1

    Ac sic ergo nos alia die mane rogauimus episcopum. ut faceret oblationem, sicut et facere dignatus est, et benedicens nos episcopus profecti sumus. Communicantes ergo et ibi, gratias agentes Deo semper regressi sumus in Ierusolimam, iter facientes per singulas mansiones, per quas ieramus tres annos.

  7. 17.1.1

    Item in nomine Dei, transacto aliquanto tempore, cum iam tres anni pleni essent, a quo in Ierusolimam uenissem, uisis etiam omnibus locis sanctis, ad quos orationis gratia me tenderam, et ideo iam reuertendi ad patriam animus esset, uolui iubente Deo etiam et ad Mesopotamiam Syriae accedere ad uisendos sanctos monachos, qui ibi plurimi et tam eximiae uitae esse dicebantur, ut uix referri possit, nec non etiam et gratia orationis ad martyrium sancti Thomae apostoli, ubi corpus illius integrum positum est, id est apud Edessam, quem se illuc missurum, postea quam in caelis ascendisset, Deus noster Iesus testatus est per epistolam, quam ad Aggarum regem per Ananiam cursorem misit, quaeque epistola cum grandi reuerentia apud Edessam ciuitatem, ubi est ipsud martyrium.

  8. 17.2.1

    custoditur. Nam mihi credat uolo affectio uestra, quoniam nullus christianorum est, qui non se tendat illuc gratia orationis, quicumque tamen usque ad loca sancta, id est in Ierusolimis accesserit; et hic locus de Ierusolima uicesima et quinta mansione est.

  9. 17.3.1

    Et quoniam de Antiochia propius est Mesopotamiam, fuit mihi iubente Deo oportunum satis, ut quemadmodum reuertebar Constantinopolim, quia per Antiochiam iter erat, inde ad Mesopotamiam irem, sicut et factum est Deo iubente.

  10. 18.1.1

    Itaque ergo in nomine Christi Dei nostri profecta sum de Antiochia ad Mesopotamiam habens iter per mansiones seu ciuitates aliquot prouinciae Siriae Celen, quae est Antiochiae, et inde ingressa fines prouinciae Augustofratensis, perueni ad ciuitatem Gerapolim, quae est metropolis ipsius prouinciae, id est Augustofratensis. Et quoniam haec ciuitas ualde pulchra et opulenta est atque abundans omnibus, necesse me fuit ibi facere statiuam, quoniam iam inde non longe erant fines Mesopotamiae.

  11. 18.2.1

    Itaque ergo proficiscens de Ierapolim in quintodecimo miliario in nomine Dei perueni ad unum Eufraten, de quo satis bene scriptum est esse flumen magnum Eufraten et ingens, et quasi terribilis est; ita enim decurrit habens impetum, sicut habet fluuius Rodanus, nisi quod adhuc maior est Eufrates.

  12. 18.3.1

    Itaque ergo quoniam necesse erat eum nauibus transire, et nauibus nonnisi maioribus, ac sic immorata sum ibi forsitan plus media die; et inde in nomine Dei transito flumine Eufraten, ingressa sum fines Mesopotamiae Siriae.

  13. 19.1.1

    Ac sic denuo faciens iter per mansiones aliquot, perueni ad : ciuitatem, cuius nomen in scripturis positum legimus, id est Batanis, quae ciuitas usque in hodie est. Nam et ecclesia cum episcopo uere sancto et monacho et confessore habet, et martyria aliquanta. Ipsa etiam ciuitas habundans multitudine hominum est, nam et miles ibi sedet cum tribuno suo.

  14. 19.2.1

    Unde denuo proficiscens, peruenimus in nomine Christi Dei nostri Edessam. Ubi cum peruenissemus, statim perreximus ad ecclesiam et ad martyrium sancti Thomae. Itaque ergo iuxta consuetudinem factis orationibus et cetera, quae consuetudo erat fieri in locis sanctis, nec non etiam et aliquanta ipsius sancti Thomae ibi legimus.

  15. 19.3.1

    Ecclesia autem, ibi quae est, ingens et ualde pulchra et noua dispositione, ut uere digna est esse domus Dei; et quoniam multa erant, quae ibi desiderabam uidere, necesse me fuit ibi statiua triduana facere.

  16. 19.4.1

    Ac sic ergo uidi in eadem ciuitate martyria plurima nec non et sanctos monachos, commanentes alios per martyria, alios longius de ciuitate in secretioribus locis habentes monasteria.

  17. 19.5.1

    Et quoniam sanctus episcopus ipsius ciuitatis, uir uere religiosus et monachus et confessor, suscipiens me libenter ait michi: quoniam uideo te, filia, gratia religionis tam magnum laborem tibi imposuisse, ut de extremis porro terris uenires ad haec loca, itaque ergo, si libenter habes, quaecumque loca sunt hic grata ad uidendum christianis, ostendimus tibi: tunc ergo gratias agens Deo primum et sic ipsi rogaui plurimum, ut dignaretur facere, quod dicebat.

  18. 19.6.1

    Itaque ergo duxit me primum ad palatium Aggari regis et ibi ostendit michi archiotepam ipsius ingens simillimam, ut ipsi dicebant, marmoream, tanti nitoris, ac si de margarita esset, in cuius Aggari uultu parebat de contra uere fuisse hunc uirum satis sapientem et honoratum. Tunc ait mihi sanctus episcopus: ecce rex Aggarus, qui antequam uideret Dominum, credidit ei, quia esset uere filius Dei. Nam erat et iuxta archiotipa similiter de tali marmore facta, quam dixit filii ipsius esse Magni, similiter et ipsa habens aliquid gratiae in uultu.

  19. 19.7.1

    Item perintrauimus in interiori parte palatii; et ibi erant fontes piscibus pleni, quales ego adhuc nunquam uidi, id est tantae magnitudinis uel tam perlustres aut tam boni saporis. Nam ipsa ciuitas aliam aquam penitus non habet nunc nisi eam, quae de palatio exit, quae est ac si fluuius ingens argenteus.

  20. 19.8.1

    Et tunc retulit michi de ipsa aqua sic sanctus episcopus dicens: quodam tempore, posteaquam scripserat Aggarus rex ad Dominum et Dominus rescripserat Aggaro per Ananiam cursorem, sicut scriptum est in ipsa epistola: transacto ergo aliquanto tempore super- ueniunt Persae et girant ciuitatem istam. Sed statim Aggarus

  21. 19.9.1

    epistolam Domini ferens ad portam cum omni exercitu suo publice orauit. Et post dixit: Domine Iesu, tu promiseras nobis. ne aliquis hostium ingrederetur ciuitatem istam, et ecce nunc Persae inpugnant nos: quod cum dixisset, tenens manibus leuatis epistolam ipsam apertam rex, ad subito tantae tenebrae factae sunt, foras ciuitatem tamen ante oculos Persarum, cum iam prope plicarent ciuitati, ita ut usque tertium miliarium de ciuitate essent: sed ita mox tenebris turbati sunt, ut uix castra ponerent et pergirarent in miliario tertio totam ciuitatem.

  22. 19.10.1

    Ita autem turbati sunt Persae, ut nunquam uiderent postea, qua parte in ciuitate ingrederentur, sed custodirent ciuitatem per giro clusam hostibus in miliario tamen tertio, quam tamen custodierunt mensibus aliquot.

  23. 19.11.1

    Postmodum autem, cum uiderent se nullo modo posse ingredi in ciuitatem, uoluerunt siti eos occidere, qui in ciuitate erant. Nam monticulum istum, quem uides, filia, super ciuitate hac, in illo tempore ipse huic ciuitati aquam ministrabat. Tunc uidentes hoc Persae auerterunt ipsam aquam a ciuitate et fecerunt ei decursum contra ipso loco, ubi ipsi castra posita habebant.

  24. 19.12.1

    In ea ergo die et in ea hora, qua auerterant Persae aquam, statim hii fontes, quos uides in eo loco, iusso Dei a semel eruperunt; ex ea die hi fontes usque in hodie permanent hic gratia Dei. Illa autem aqua, quam Persae auerterant, ita siccata est in ea hora, ut nec ipsi haberent uel una die quod biberent, qui obsedebant ciuitatem, sicut tamen et usque In hodie apparet; nam postea nunquam nec qualiscumque humor ibi apparuit usque in hodie.

  25. 19.13.1

    Ac sic iubente Deo, qui hoc promiserat futurum, necesse fuit eos statim reuerti ad sua, id est in Persida. Nam et postmodum quotienscumque uoluerunt uenire et expugnare hanc ciuitatem hostes, haec epistola prolata est et lecta est in porta, et statim nutu Dei expulsi sunt omnes hostes.

  26. 19.14.1

    Illud etiam retulit sanctus episcopus, eo quod hii fontes ubi eruperunt, ante sic fuerit campus intra ciuitatem subiacens palatio Aggari. Quod palatium Aggari quasi in editiori loco positum erat, sicut et nunc paret, ut uides. Nam consuetudo talis erat in illo tempore, ut palatia, quotiensque fabricabantur, semper in editioribus locis fierent.

  27. 19.15.1

    Sed postmodum quam hii fontes in eo loco eruperunt, tunc ipse Aggarus filio suo Magno, id est isti, cuius archiotipa uides iuxta patre posita, hoc palatium fecit in eo loco, ita tamen ut hii fontes intra palatium includerentur.

  28. 19.16.1

    Postea ergo quam haec omnia retulit sanctus episcopus, ait ad me: eamus nunc ad portam, per quam ingressus est Ananias cursor cum illa epistola, quam dixeram. Cum ergo uenissemus ad portam ipsam, stans episcopus fecit orationem et legit nobis ibi ipsas epistolas et denuo benedicens nos facta est iterata oratio.

  29. 19.17.1

    lllud etiam retulit nobis sanctus ipse dicens, eo quod ex ea die, qua Ananias cursor per ipsam portam ingressus est cum epistolam Domini, usque in praesentem diem custodiatur, ne quis immundus, ne quis lugubris per ipsam portam transeat, sed nec corpus alicuius mortui eiciatur per ipsam portam.

  30. 19.18.1

    Ostendit etiam nobis sanctus episcopus memoriam Aggari uel totius familiae ipsius ualde pulchra, sed facta more antiquo. Duxit etiam nos et ad illum palatium superiorem, quod habuerat primitus rex Aggarus, et si qua praeterea loca erant, monstrauit nobis.

  31. 19.19.1

    Illud etiam satis mihi grato fuit, ut epistolas ipsas siue Aggari ad Dominum, siue Domini ad Aggarum, quas nobis ibi legerat sanctus episcopus, acciperem michi ab ipso sancto. Et licet in patria exemplaria ipsarum haberem, tamen gratius mihi uisum est, ut et ibi eas de ipso acciperem, ne quid forsitan minus ad nos in patria peruenisset; nam uere amplius est, quod hic accepi. Unde si Deus noster Iesus iusserit et uenero in patria, legitis et uos, dominae animae meae.

  32. 20.1.1

    Ac sic ergo facto ibi triduano necesse me fuit adhuc in ante accedere usque ad Charris, quia modo sic dicitur. Nam in scripturis sanctis dicta est Charra, ubi moratus est sanctus Abraam, sicut scriptum est in Genesi, dicente Domino ad Abraam: Exi de terra tua et de domo patris tui et uade in Charram et reliqua.

  33. 20.2.1

    <Ibi) ergo cum uenissem, id est in Charra, ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra ciuitate ipsa, uidi etiam mox episcopum loci ipsius uere sanctum et hominem Dei, et ipsum et monachum et confessorem, qui mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae desiderabamus.

  34. 20.3.1

    Nam duxit nos statim ad ecclesiam, quae est foras ciuitatem in eo loco, ubi fuit domus sancti Abrahae, id est in ipsis fundamentis et de ipso lapide, ut tamen dicebat sanctus episcopus. Cum ergo uenissemus in ipsa ecclesia, facta est oratio et lectus ipse locus de Genesi, dictus etiam unus psalmus, et iterata oratione et sic benedicens nos episcopus egressi sumus foras.

  35. 20.4.1

    Item dignatus est nos ducere ad puteum illum, unde portabat aquam sancta Rebecca. Et ait nobis sanctus episcopus: ecce puteus, unde potauit sancta Rebecca camelos pueri sancti Abrahae, id est Eleazari; et singula ita nobis dignabatur ostendere.

  36. 20.5.1

    Nam ecclesia, quam dixi foras ciuitatem, dominae sorores uenerabiles, ubi fuit primitus domus Abrahae, nunc et martyrium ibi positum est, id est sancti cuiusdam monachi nomine Helpidi. Hoc autem nobis satis gratum euenit, ut pridie martyrium die ibi ueniremus, id est sancti ipsius Helpidii, nono k. maias, ad quam diem necesse fuit undique et de omnibus Mesopotamiae finibus omnes monachos in Charra descendere, etiam et illos maiores, qui in solitudine sedebant, quos ascites uocant, per diem ipsum. qui ibi satis granditer attenditur, et propter memoriam sancti Abrahae, quia domus ipsius fuit, ubi nunc ecclesia est, in qua positum est corpus ipsius sancti martyris.

  37. 20.6.1

    itaque ergo hoc nobis ultra spem grate satis euenit, ut sanctos et uere homines Dei monachos mesopotamenos ibi uideremus, etiam et eos, quorum fama uel uita longe audiebatur, quos tamen non aestimabam me penitus posse uidere, non quia inpossibile esset Deo etiam et hoc praestare michi, qui omnia praestare dignabatur, sed quia audieram eos, eo quod extra diem paschae et extra diem hanc, non eos descendere de locis suis, quoniam tales sunt, ut et uirtutes faciant multas, et quoniam nesciebam, quo mense esset dies hic martyrii, quem dixi. Itaque Deo iubente sic euenit, ut ad diem, quem nec sperabam, ibi uenirem.

  38. 20.7.1

    Fecimus ergo et ibi biduum propter diem martyrii et propter uisionem sanctorum illorum, qui dignati sunt ad salutandum libenti satis animo me suscipere et alloqui. in quo ego non merebar. Nam et ipsi statim post martyrii diem nec nisi sunt ibi, sed mox de nocte petierunt heremum et unusquisque eorum monasteria sua, qui ubi habebat.

  39. 20.8.1

    In ipsa autem ciuitate extra paucos clericos et sanctos monachos si qui tamen in ciuitate commorantur, penitus nullum christianum inueni, sed totum gentes sunt. Nam sicut nos cum grandi reuerentia attendimus locum illum, ubi primitus domus sancti Abrahae fuit, pro memoria illius. ita et illae gentes ; forte ad mille passus de ciuitate cum grandi reuerentia ad- 1 tendunt locum, ubi sunt memoriae Naor et Bathuhelis.

  40. 20.9.1

    Et 1 quoniam episcopus illius ciuitatis ualde instructus est de scripturis, requisiui ab eo dicens: rogo te, domine, ut dicas michi, quod desidero audire. Et ille ait: dic, filia, quod uis, et dicam tibi, si scio. Tunc ego dixi: sanctum Abraam cum patre Thara et Sarra uxore et Loth fratris filio scio per scripturas in eo loco uenisse: Naor autem uel Bathuhelem non legi, quando in isto loco transierint, nisi quod hoc solum scio, quia postmodum puer Abraae, ut peteret Rebeccam I «• filiam Bathuhelis filii Nahor filio domini sui Abraae, id est Ysaac, in Chan\'a uenerit.

  41. 20.10.1

    Tunc ait michi sanctus episcopus: uere, filia, scriptum est, sicut dicis, in Genesi sanctum Abraam hic transisse cum suis; Nachor autem cum suis uel Bathuhelem non dicit scriptura canonis, quo tempore transierint

  42. 20.10.2

    Sed manifeste postmodum hic transierunt et ipsi, denique et memoriae illorum hic sunt forte ad mille passus de ciuitate. Nam uere scriptura hoc testatur, quoniam ad accipiendam sanctam Rebeccam huc uenerit puer sancti Abraae, et denuo sanctus Iacob hic uenerit, quando accepit filias Laban Syri.

  43. 20.11.1

    Tunc ego requisiui, ubi esset puteus ille, ubi sanctus lacob potasset pecora, quae pascebat Rachel filia Laban Syri. Et ait mihi episcopus: in sexto miliario est nine locus ipse iuxta uicum, qui fuit tunc uilla Laban Syri; sed cum uolueris ire, imus tecum et ostendimus tibi, nam et multi monachi ibi sunt ualde sancti et ascites et sancta ecclesia est ibi.

  44. 20.12.1

    Illud etiam requisiui a sancto episcopo, ubinam esset locus ille Chaldaeorum, ubi habitauerant primo Thara cum suis. Tunc ait mihi ipse sanctus episcopus: locus ille, filia, quem requiris, decima mansione est hinc intus in Persida. Nam hinc usque ad Nisibin mansiones sunt quinque et inde usque ad Hur, quae fuit ciuitas Chaldaeorum, aliae mansiones sunt quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est; totum enim illud Persae tenent. Haec autem specialiter orientalis appellatur, quae est in confinium Romanorum et Persarum uel Chaldaeorum.

  45. 20.13.1

    Et cetera plura referre dignatus est, sicut et ceteri sancti episcopi uel sancti monachi facere dignabantur, omnia tamen de scripturis Dei uel sanctis uiris gesta, id est monachis, siue qui iam recesserant, quae mirabilia fecerint, siue etiam qui adhuc in corpore sunt, quae cotidie faciant, hi tamen, qui sunt ascites. Nam nolo aestimet affectio uestra, monachorum aliquando [aliquando] alias fabulas esse nisi aut de scripturis Dei aut gesta monachorum maiorum.

  46. 21.1.1

    Post biduo autem, quam ibi feceram, duxit nos episcopus ad puteum illum, ubi adaquauerat sanctus Iacob pecora sanctae Rachel; qui puteus sexto miliario est a Charris; in cuius putei honorem fabricata est ibi iuxta sancta ecclesia ingens ualde et pulchra. Ad quem puteum cum uenissemus, facta est ab episopo oratio, lectus etiam locus ipse de Genesi, dictus etiam unus psalmus competens loco atque iterata oratione benedixit nos episcopus.

  47. 21.2.1

    Vidimus etiam loco iuxta puteum iacentem lapidem illum infinitum nimis, quem mouerat sanctus Iacob a puteo, qui usque hodie ostenditur.

  48. 21.3.1

    Ibi autem circa puteo nulli alii commanent nisi clerici de ipsa ecclesia, quae ibi est, et monachi habentes iuxta monasteria sua, quorum uitam sanctus episcopus nobis retulit, sed uere inauditam. Ac sic ergo facta oratione in ecclesia accessi cum episcopo ad sanctos monachos per monasteria ipsorum et Deo gratias agens et ipsis, qui dignati sunt me per monasteria sua, ubicumque ingressa sum, libenti animo suscipere et alloqui illis sermonibus, quos dignum erat de ore illorum procedere. Nam et eulogias dignati sunt dare michi et omnibus, qui mecum erant, sicut est consuetudo monachis dare, his tamen, quos libenti animo suscipiunt in monasteriis suis.

  49. 21.4.1

    Et quoniam ipse locus in campo grandi est, de contra ostensus est michi a sancto episcopo uicus ingens satis forte ad quingentos passos de puteo, per quem uicum iter habuimus. Hic autem uicus, quantum episcopus dicebat, fuit quondam uilla Laban Syri, qui uicus appellatur Fadana. Nam ostensa est michi in ipso uico memoria Laban Syri, soceri Iacob; ostensus est etiam michi locus, unde furata est Rachel idola patris sui.

  50. 21.5.1

    Ac sic ergo in nomine Dei peruisis omnibus faciens uale sancto episcopo et sanctis monachis, qui nos usque ad illum locum deducere dignati fuerant, regressi sumus per iter uel mansiones, quas ueneramus de Antiochia.

  51. 22.1.1

    Antiochia autem cum fuissem regressa, feci postmodum septimana, quousque ea, quae necessaria erant itineri, pararentur. Et sic proficiscens de Antiochia faciens iter per mansiones aliquot perueni ad prouinciam, quae Cilicia appellatur, quae habet ciuitatem metropolim Tharso, ubi quidem Tharso et eundo Ierusolimam iam fueram.

  52. 22.2.1

    Sed quoniam de Tharso tertia mansione, id est in Hisauria, est martyrium sanctae Teclae, gratum fuit satis, ut etiam illuc accederem, praesertim cum tam in proximo esset.

  53. 23.1.1

    Nam proficiscens de Tharso perueni ad quandam ciuitatem supra mare adhuc Ciliciae, quae appellatur Ponpeiopolin. Et inde iam ingressa fines Hisauriae mansi in ciuitate, quae appellatur Corico, ac tertia die perueni ad ciuitatem, quae appellatur Seleucia Hisauriae. Ubi cum peruenissem, fui ad episcopum uere sanctum ex monacho, uidi etiam ibi ecclesiam ualde pulchram in eadem ciuitate.

  54. 23.2.1

    Et quoniam inde ad sapctam Teclam, qui locus est ultra ciuitatem in colle sed plano, habebat de ciuitate forsitan mille quingentos passus, malui ergo perexire illuc, ut statiuam, quam factura eram, ibi facerem. Ibi autem ad sanctam ecclesiam nichil aliud est nisi monasteria sine numero uirorum ac mulierum.

  55. 23.3.1

    Nam inueni ibi aliquam amicissimam michi, et cui omnes in oriente testimonium ferebant uitae ipsius, sancta diaconissa nomine Marthana, quam ego aput Ierusolimam noueram, ubi illa gratia orationis ascenderat; haec autem monasteria aputactitum seu uirginum regebat. Quae me cum uidisset, quod gaudium . illius uel meum esse potuerit, nunquid uel scribere possum?

  56. 23.4.1

    Sed ut redeam ad rem, monasteria ergo plurima sunt ibi per ipsum collem et in medio murus ingens, qui includet ecclesiam, in qua est martyrium. quod martyrium satis pulchrum est. Propterea autem murus missus est ad custodiendam ecclesiam propter Hisauros, quia satis mali sunt et frequenter latrunculantur, ne forte conentur aliquid facere circa monasterium, quod ibi est deputatum.

  57. 23.5.1

    Ibi ergo cum uenissem in nomine Dei, facta oratione ad martyrium nec non etiam et lectus omnis actus sanctae Teclae, gratias Christo Deo nostro egi infinitas, qui mihi dignatus est indignae et non merenti in omnibus desideria complere. Ac sic ergo facto ibi biduo uisis

  58. 23.6.1

    etiam sanctis monachis uel aputactitis, tam uiris quam feminis, qui ibi erant, et facta oratione et communione reuersa sum Tharso ad iter meum, ubi facta statiua triduana in nomine Dei profecta sum inde iter meum. Ac sic perueniens eadem die ad mansionem, quae appellatur Mansocrenas, quae est sub monte Tauro, ibi mansi.

  59. 23.7.1

    Et inde alia die subiens montem Taurum et faciens iter iam notum per singulas prouincias, quas eundo transiueram, id est Cappadociam, Galatiam et Bithiniam, perueni Calcedona, ubi propter famosissimum martyrium sanctae Eufimiae ab olim michi notum iam, quod ibi est, mansi loco.

  60. 23.8.1

    Ac sic ergo alia die transiens mare perueni Constantinopolim agens Christo Deo nostro gratias, quod michi indignae et non merenti praestare dignatus est tantam gratiam, id est, ut non solum uoluntatem eundi, sed et facultatem perambulandi, quae desiderabam, dignatus fuerat praestare et reuertendi denuo Constantinopolim.

  61. 23.9.1

    Ubi cum uenissem, per singulas ecclesias uel apostolos nec non et per singula martyria, quae ibi plurima sunt, non cessabam Deo nostro Iesu gratias agere, qui ita super me misericordiam suam praestare dignatus fuerat.

  62. 23.10.1

    De quo loco, domnae, lumen meum, cum haec ad uestram affectionem darem, iam propositi erat in nomine Christi Dei nostri ad Asiam accedendi, id est Efesum, propter martyrium sancti et beati apostoli Iohannis gratia orationis. Si autem et post hoc in corpore fuero, si qua praeterea loca cognoscere potuero, aut ipsa praesens, si Deus fuerit praestare dignatus, uestrae affectioni referam aut certe, si aliud animo sederit, scriptis nuntiabo. Vos tantum, dominae, lumen meum, memores mei esse dignamini, siue in corpore, siue iam extra corpus fuero.

  63. 24.1.1

    Ut autem sciret affectio uestra, quae operatio singulis diebus cotidie in locis sanctis habeatur, certas uos facere debui sciens, quia libenter haberetis haec cognoscere. Nam singulis diebus ante pullorum cantum aperiuntur omnia hostia Anastasis et descendent omnes monazontes et parthenae, ut hic dicunt, et non solum hii, sed et laici praeter uiri aut mulieres, qui tamen uolunt maturius uigilare. Et ex ea hora usque in lucem dicuntur ymni et psalmi responduntur, similiter et antiphonae; et cata singulos ymnos fit oratio. Nam presbyteri bini uel terni, similiter et diacones, singulis diebus uices habent simul cum monazontes, qui cata singulos ymnos uel antiphonas orationes dicunt.

  64. 24.2.1

    lam autem ubi coeperit lucescere, tunc incipiunt matutinos ymnos dicere. Ecce et superuenit episcopus cum clero et statim ingreditur intro spelunca et de intro cancellos primum dicet orationem pro omnibus; commemorat etiam ipse nomina, quorum uult, sic benedicet cathecuminos. Item dicet orationem et benedicet fideles. Et post hoc exeunte episcopo de intro cancellos omnes ad manum ei accedunt, et ille eos uno et uno benedicet exiens iam ac sic fit missa iam luce.

  65. 24.3.1

    Item hora sexta denuo descendent omnes similiter ad Anastasim et dicuntur psalmi et antiphonae, donec commonetur episcopus; similiter descendet et non sedet, sed statim intrat intra cancellos intra Anastasim, id est intra speluncam, ubi et mature, et inde similiter primum facit orationem, sic benedicet fideles, et sic exiens de <intro> cancellos similiter ei ad manum acceditur. Ita ergo et hora nona fit sicuti et ad sexta.

  66. 24.4.1

    Hora autem decima, quod appellant hic licinicon, nam nos dicimus lucernare, similiter se omnis multitudo colliget ad Anastasim, incenduntur omnes candelae et cerei et fit lumen infinitum. Lumen autem de foris non affertur, sed de spelunca interiori eicitur, ubi noctu ac die semper lucerna lucet, id est de intro cancellos, dicuntur etiam psalmi lucernares, sed et antiphonae diutius. Ecce et commonetur episcopus et descendet et sedet susum nec non etiam et presbyteri sedent locis suis, dicuntur ymni uel antiphonae.

  67. 24.5.1

    Et at ubi perdicti fuerint iuxta consuetudinem, leuat se episcopus et stat ante cancellum, id est ante speluncam, et unus ex diaconibus facit commemorationem singulorum, sicut solet esse consuetudo. Et diacono dicente singulorum nomina semper pisinni plurimi stant respondentes semper: kyrie eleyson, quod dicimus nos: miserere Domine, quorum uoces infinitae sunt.

  68. 24.6.1

    Et at ubi diaconus perdixerit omnia, quae dicere habet, dicet orationem primum episcopus et orat pro omnibus et sic orant omnes, tam fideles quam et cathecumini simul. Item mittet uocem diaconus, ut unusquisque, quomodo stat, cathecuminus inclinet caput, et sic dicet episcopus stans benedictionem super cathecuminos. Item fit oratio et denuo mittit diaconus uocem et commonet, ut unusquisque stans fidelium inclinent capita sua, item benedicet fideles episcopus et sic fit missa Anastasi.

  69. 24.7.1

    Et incipient episcopo ad manum accedere singuli. Et postmodum de Anastasim usque ad Crucem <cum> ymnis ducitur episcopus, simul et omnis populus uadet. Ubi cum peruentum fuerit, primum facit orationem, item benedicet cathecuminos. item fit alia oratio, item benedicit fideles. Et post hoc denuo tam episcopus quam omnis turba uadet denuo post Crucem et ibi denuo similiter fit sicuti et ante Crucem. Et similiter ad manum episcopo acceditur sicut ad Anastasim ita et ante Crucem, ita et post Crucem. Candelae autem uitreae ingentes ubique plurimae pendent et cereofala plurima sunt tam ante Anastasim quam etiam ante Crucem, sed et post Crucem; finiuntur ergo haec omnia cum tenebris. Haec operatio cotidie per dies sex ita habetur ad Crucem et ad Anastasim.

  70. 24.8.1

    Septima autem die, id est dominica die, ante pullorum cantum coge se omnis multitudo, quaecumque esse potest in eo loco, ac si per pascha in basilica, quae est loco iuxta Anastasim, foras tamen, ubi luminaria pro hoc ipsud pendent. Dum enim uerentur, ne ad pullorum cantum non occurrant, antecessus ueniunt et ibi sedent. Et dicuntur ymni nec non et antiphonae, et fiunt orationes cata singulos ymnos uel antiphonas. Nam et presbyteri et diacones semper parati sunt in eo loco ad uigilias propter multitudinem, quae se colliget. Consuetudo enim talis est. ut ante pullorum cantum loca sancta non aperiantur.

  71. 24.9.1

    Mox autem primus pullus cantauerit, statim descendet episcopus et intrat intro speluncam ad Anastasim, aperiuntur hostia omnia et intrat omnis multitudo ad Anastasim, ubi iam luminaria infinita lucent, et quemadmodum ingressus fuerit populus, dicet psalmum quicumque de presbyteris et respondent omnes, post hoc fit oratio. Item dicit psalmum quicumque de diaconibus, similiter fit oratio, dicitur et tertius psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio et commemoratio omnium.

  72. 24.10.1

    Dictis ergo his tribus psalmis et factis orationibus tribus ecce etiam thymiataria inferuntur intro spelunca Anastasis, ut tota basilica Anastasis repleatur odoribus. Et tunc ibi stat episcopus intro cancellos, prendet euangelium et accedet ad hostium et leget resurrectionem Domini episcopus ipse. Quod cum coeperit legi, tantus rugitus et mugitus fit omnium hominum et tantae lacrimae, ut quamuis durissimus possit moueri in lacrimis Dominum pro nobis tanta sustinuisse.

  73. 24.11.1

    Lecto ergo euangelio exit episcopus et ducitur cum ymnis ad Crucem et omnis populus cum illo. Ibi denuo dicitur unus psalmus et fit oratio. Item benedicit fideles et fit missa.

  74. 24.12.1

    Et exeunti episcopo omnes ad manum accedunt. Mox autem recipit se episcopus in domum suam, et iam ex illa hora reuertuntur omnes monazontes ad Anastasim et psalmi dicuntur et antiphonae usque ad lucem et cata singulos psalmos uel antiphonas fit oratio; uicibus enim quotidie presbyteri et diacones uigilant ad Anastasim cum populo. De laicis etiam uiris aut mulieribus, si qui uolunt, usque ad lucem loco sunt, si qui nolunt, reuertuntur in domos suas et reponent se dormito.

  75. 25.1.1

    Cum luce autem, quia dominica dies est, et proceditur in ecclesia maiore, quam fecit Constantinus, quae ecclesia in Golgotha est post Crucem, et fiunt omnia secundum consuetudinem, qua et ubique fit die dominica. Sane quia hic consuetudo sic est, ut de omnibus presbyteris, qui sedent, quanti uolunt, praedicent, et post illos omnes episcopus praedicat, quae praedicationes propterea semper dominicis diebus sunt, ut semper erudiatur populus in scripturis et in Dei dilectione: quae praedicationes dum dicuntur, grandis mora fit, ut fiat missa ecclesiae, et ideo ante quartam horam aut forte quintam missa fit.

  76. 25.2.1

    At ubi autem missa facta fuerit ecclesiae iuxta consuetudinem, qua et ubique fit, tunc de ecclesia monazontes cum ymnis ducunt episcopum usque ad Anastasim. Cum autem coeperit episcopus uenire cum ymnis, aperiuntur omnia hostia de basilica Anastasis, intrat omnis populus, fidelis tamen, nam cathecumini non.

  77. 25.3.1

    Et at ubi intrauerit populus, intrat episcopus et statim ingreditur intra cancellos [martyrii] speluncae. Primum aguntur gratiae Deo, et sic fit oratio pro omnibus, postmodum mittet uocem diaconus, ut inclinent capita sua omnes, quomodo stant, et sic benedicet eos episcopus stans intra cancellos interiores et postmodum egreditur. Egredienti autem episcopo omnes ad manum accedent.

  78. 25.4.2

    Ac sic est, ut prope usque ad quintam aut sextam horam protraitur missa. Item et ad lucernare similiter fit iuxta consuetudinem cotidianam. Haec ergo consuetudo singulis diebus ita per totum annum custoditur exceptis diebus sollennibus, quibus et ipsis quemadmodum fiat infra annotabimus.

  79. 25.5.1

    Hoc autem inter omnia satis praecipuum est, quod faciunt, ut psalmi uel antiphonae apti semper dicantur, tam qui nocte dicuntur, tam qui contra mature, tam etiam qui per diem uel sexta aut nona uel ad lucernare semper ita apti et ita rationabiles, ut ad ipsam rem pertineant, quae agitur.

  80. 25.6.1

    Et cum toto anno semper dominica die in ecclesia maiore procedatur, id est quae in Golgotha est, id est post Crucem, quam fecit Constantinus, una tantum die dominica, id est quinquagesimarum per pentecosten, in Syon proceditur, sicut infra annotatum inuenietis, sic tamen in Syon ut, antequam sit hora tertia, illuc eatur, fiat primum missa in ecclesia maiorem Deest unum folium.

  81. 25.6.2

    Benedictus qui uenit in nomine Domini et cetera, quae secuntur. Et quoniam pro monazontes, qui pedibus uadent, necesse est lenius iri: ac sic peruenitur in Ierusolima ea hora, qua incipit homo hominem posse cognoscere, id est prope . luce, ante tamen quam lux fiat.

  82. 25.7.1

    Ubi cum peruentum fuerit, statim sic in Anastase ingreditur episcopus et omnes cum eo, ubi luminaria iam supra modo lucent. Dicitur ergo ibi unus psalmus, fit oratio, benedicuntur ab episcopo primum cathecumini, item fideles. Recipit se episcopus et uadent se unusquisque ad hospitium suum, ut se resumant. Monazontes autem usque ad lucem ibi sunt et ymnos dicunt.

  83. 25.8.1

    At ubi autem resumpserit se populus hora incipiente secunda, colligent se omnes in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. Qui autem ornatus sit illa die ecclesiae uel Anastasis aut Crucis aut in Bethleem, superfluum fuit scribi. Ubi extra aurum et gemmas aut sirico nichil aliud uides; nam et si uela uides, auroclaua oloserica sunt, si cortinas uides, similiter auroclauae olosericae sunt. Ministerium autem omne genus aureum gemmatum profertur illa die. Numerus autem uel ponderatio de ceriofalis uel cicindelis aut lucernis uel diuerso ministerio nunquid uel aestimari aut scribi potest?

  84. 25.9.1

    Nam quid dicam de ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus sub praesentia matris suae, in quantum uires regni sui habuit, hornauit auro. musiuo et marmore pretioso tam ecclesiam maiorem quam Anastasim uel ad Crucem uel cetera loca sancta in Ierusolima?

  85. 25.10.1

    Sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. Et quoniam dum praedicant, uel legent singulas lectiones uel dicunt ymnos, omnia tamen apta ipsi diei, et inde postmodum cum missa ecclesiae facta fuerit, hitur cum ymnis ad Anastasim iuxta consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora. Ipsa autem die similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem cotidianam fit.

  86. 25.11.1

    Alia denuo die similiter in ipsa ecclesia proceditur in Golgotha, hoc idem et tertia die; per triduo ergo haec omnis laetitia 30 in ecclesia, quam fecit Constantinus, celebratur usque ad sextam. Quarta die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in monte Oliueti, pulchra satis, similiter omnia ita ornantur et ita celebrantur ibi, quinta die in Lazariu, quod est ab Ierusolima forsitan ad mille quingentos passus, sexta die in Syon, septima die in Anastase, octaua die ad Crucem. Ac sic ergo per octo dies haec omnis laetitia et is hornatus celebratur in omnibus locis sanctis, quos superius nominaui.

  87. 25.12.1

    In Bethleem autem per totos octo dies cotidie is ornatus est et ipsa laetitia celebratur a presbyteris et ab omni clero ipsius loci et a monazontes, qui in ipso loco deputati sunt. Nam ex illa hora, qua omnes nocte in Ierusolima reuertuntur cum episcopo, tunc loci ipsius monachi, quicumque sunt, usque ad lucem in ecclesia in Bethleem peruigilant ymnos seu antiphonas dicentes, quia episcopum necesse est hos dies semper in Ierusolima tenere. Pro sollemnitate autem et laetitia ipsius diei infinitae turbae se undique colligent in Ierusolima, non solum monazontes, sed et laici uiri aut mulieres.

  88. 26.1.1

    Sane quadragesimae de epiphania ualde cum summo honore hic celebrantur. Nam eadem die processio est in Anastase et omnes procedunt et ordine suo aguntur omnia cum summa laetitia ac si per pascha. Praedicant etiam omnes presbyteri et sic episcopus semper de eo loco tractantes euangelii, ubi quadragesima die tulerunt Dominum in templo Ioseph et Maria et uiderunt eum Symeon uel Anna prophetissa filia Fanuhel et de uerbis eorum, quae dixerunt uiso Domino, uel de oblatione ipsa, quam optulerunt parentes. Et postmodum celebratis omnibus per ordinem, quae consuetudinis sunt, aguntur sacramenta et sic fit missa.

  89. 27.1.1

    Item dies paschales cum uenerint, celebrantur sic. Nam sicut apud nos quadragesimae ante pascha adtenduntur, ita hic octo septimanae attenduntur ante pascha. Propterea autem octo septimanae attenduntur, quia dominicis diebus et sabbato non ieiunantur excepta una die sabbati, qua uigiliae paschales sunt et necesse est ieiunari: extra ipsum ergo diem penitus nunquam hic toto anno sabbato ieiunatur. Ac sic ergo de octo septimanis deductis octo diebus dominicis et septem sabbatis, quia necesse est una sabbati ieiunari, ut superius dixi, remanent dies quadraginta et unus, qui ieiunantur, quod hic appellant eortae, id est quadragesimas.

  90. 27.2.1

    Singuli autem dies singularum ebdomadarum aguntur sic, id est, ut die dominica de pullo primo legat episcopus intra Anastase locum resurrectionis Domini de euangelio, sicut et toto anno dominicis diebus fit, et similiter usque ad lucem aguntur ad Anastasem et ad Crucem, quae et toto anno dominicis diebus fiunt.

  91. 27.3.1

    Postmodum mane sicut et semper dominica die proceditur et aguntur, quae dominicis diebus consuetudo est agi, in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrio, quae est in Golgotha post Crucem. Et similiter missa de ecclesia facta ad Anastase itur cum ymnis, sicut semper dominicis diebus fit. Haec ergo dum aguntur, facit se hora quinta; lucernare hoc idem hora sua fit sicut semper ad Anastasem et ad Crucem, sicut et singulis locis sanctis fit; dominica enim die nona fit. Item

  92. 27.4.1

    secunda feria similiter de pullo primo ad Anastasem itur sicut et toto anno et aguntur usque ad mane, quae semper. Denuo ad tertia itur ad Anastasim et aguntur, quae toto anno ad sextam solent agi, quoniam in diebus quadragesimarum et hoc additur, ut et ad tertiam eatur. Item ad sextam et nonam . et lucernare ita aguntur, sicut consuetudo est per totum 30 annum agi semper in ipsis locis sanctis.

  93. 27.5.1

    Similiter et tertia feria similiter omnia aguntur sicut et secunda feria. Quarta feria autem similiter itur de noctu ad Anastase et aguntur ea, quae semper, usque ad mane, similiter et ad tertiam et ad sextam; ad nonam autem, quia consuetudo est semper, id -est toto anno, quarta feria et sexta feria ad nonam in Syon procedi, quoniam in istis locis, excepto si martyrorum dies euenerit, semper quarta et sexta feria etiam et a cathecuminis ieiunatur, et ideo ad nonam in Syon proceditur. Nam si fortuito in quadragesimis martyrorum dies euenerit quarta feria aut sexta feria neque ad nona in Syon proceditur.

  94. 27.6.1

    Diebus uero quadragesimarum, ut superius dixi, quarta feria ad nona in Syon proceditur iuxta consuetudinem totius anni et omnia aguntur, quae consuetudo est ad nonam agi praeter oblatio; nam ut semper populus discat legem, et episcopus et presbyter praedicant assidue. Cum autem facta fuerit missa, inde cum ymnis populus deducet episcopum usque ad Anastasem; inde sic uenitur, ut cum intratur in Anastase, iam et hora lucernari sit; sic dicuntur ymni et antiphonae, fiunt orationes et fit missa lucernaris in Anastase et ad Crucem.

  95. 27.7.1

    Missa autem lucernarii in isdem diebus, id est quadragesimarum, serius fit semper quam per toto anno. Quinta feria autem similiter omnia aguntur sicut secunda feria et tertia feria. Sexta feria autem similiter omnia aguntur sicut quarta feria et similiter ad nonam in Syon itur et similiter inde cum ymnis usque ad Anastase adducetur episcopus. Sed sexta feria uigiliae in Anastase celebrantur ab ea hora, qua de Sion uentum fuerit cum ymnis, usque in mane, id est de hora lucernarii, quemadmodum intratum fuerit in alia die mane, id est sabbato. Fit autem oblatio in Anastase maturius, ita ut fiat missa ante solem.

  96. 27.8.1

    Tota autem nocte uicibus dicuntur psalmi responsorii, uicibus antiphonae, uicibus lectiones diuersae, quae omnia usque in mane protrahuntur. Missa autem, quae fit sabbato ad Anastase, ante solem fit, hoc est oblatio, ut ea hora, qua incipit sol procedere, et missa in Anastase facta sit. Sic ergo singulae septimanae celebrantur quadragesimarum.

  97. 27.9.1

    Quod autem dixi, maturius fit missa sabbato, id est ante solem, propterea fit, ut citius absoluant hi, quos dicunt hic ebdomadarios. Nam talis consuetudo est hic ieiuniorum in quadragesimis, ut hi, quos appellant ebdomadarios, id est qui faciunt septimanas, dominica die, quia hora quinta fit missa, ut manducent. Et quemadmodum prandiderint dominica die, iam non manducant nisi sabbato mane, mox communicauerint in Anastase. Propter ipsos ergo, ut citius absoluant, ante sole fit missa in Anastase sabbato. Quod autem dixi, propter illos fit missa mane, non quod illi soli communicent, sed omnes communicant, qui uolunt eadem die in Anastase communicare.

  98. 28.1.1

    Ieiuniorum enim consuetudo hic talis est in quadragesimis, ut alii quemadmodum manducauerint dominica die post missa, id est hora quinta aut sexta, iam non manducent per tota septimana nisi sabbato ueniente post missa Anastasis, hi qui faciunt ebdomadas.

  99. 28.2.1

    Sabbato autem quod manducauerint mane, iam nec sera manducant, sed ad aliam diem, id est dominica, prandent post missa ecclesiae hora quinta uel plus et postea iam non manducant nisi sabbato ueniente, sicut superius dixi.

  100. 28.3.1

    Consuetudo enim hic talis est, ut omnes, qui sunt, ut hic dicunt, aputactitae, uiri uel feminae, non solum diebus quadragesimarum, sed et toto anno, qua manducant, semel in die manducant. Si qui autem sunt de ipsis aputactitis, qui non possunt facere integras septimanas ieiuniorum, sicut superius diximus, in totis quadragesimis in medio quinta feria cenant; qui autem nec hoc potest, biduanas facit per totas quadragesimas; qui autem nec ipsud, de sera ad seram manducant.

← Previous · Next → — showing 101200 of 280

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0111.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.