S. Silviae Peregrinatio
- 1.1.1
ostendebantur iuxta scripturas. Interea ambulantes peruenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant uallem infinitam ingens, planissimam et ualde pulchram, et trans uallem apparebat mons sanctus Dei Syna. Hic autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt memoriae concupiscentiae.
- 1.2.1
In eo ergo loco cum uenitnr, ut tamen commonuerunt deductores sancti illi, qui nobiscum erant, dicentes: consuetudo est, ut fiat hic oratio ab his qui ueniunt, quando de eo loco primitus uidetur mons Dei: sicut et nos fecimus. Habebat autem de eo loco ad montem Dei forsitan quattuor milia totum per ualle illa, quam dixi ingens.
- 2.1.1
Vallis autem ipsa ingens est ualde, iacens subter latus montis Dei, quae habet forsitan, quantum potuimus uidentes aestimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim, in lato autem quattuor milia esse appellabant. Ipsam 20 ergo uallem nos trauersare habebamus, ut possimus montem ingredi.
- 2.2.1
Haec est autem uallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati sunt his diebus, quod sanctus Moyses ascendit in montem Domini, et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. Haec est autem uallis, in qua factus uitulus, qui locus usque in hodie ostenditur; nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. Haec ergo uallis ipsa est, iit cuius capite ille locus est, ubi sanctus Moyses cum pasceret pecora soceri sui, iterum locutus est ei Deus de rubo in igne.
- 2.3.1
Et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem Dei ascenderemus, qui hinc paret, < quia> unde ueniebamus, melior ascensus erat, et illinc denuo ad illud caput uallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior descensus montis Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit, ut uisis omnibus quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus, ueniremus, et inde totum per mediam uallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad iter cum hominibus Dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam uallem ostendebant, sicut et factum est.
- 2.4.1
Nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi uenientes a Faran feceramus orationem, iter sic fuit, ut per medium transuersaremus caput ipsius uallis, et sic plecaremus nos ad montem Dei.
- 2.5.1
Mons autem ipse per giro quidem unus esse uidetur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur; specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum est.
- 2.6.1
in medio illorum omnium est. Et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint, quam nunquam me puto uidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos uideramus, ita infra nos essent, ac si colliculi permodici essent.
- 2.7.1
Illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Syna dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini. tamen uideri non possit, nisi ad propriam radicem illius ueneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum uides, quod, antequam subeas, facere non potes. Hoc autem, antequam perueniremus ad montem Dei, iam referentibus fratribus cognoueram, et postquam ibi perueni, ita esse manifeste cognoui.
- 3.1.1
Nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et peruenientes ad monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi commorabantur, praebentes nobis omnem humanitatem; nam et ecclesia ibi est cum presbytero. Ibi ergo mansimus in ea nocte et inde maturius die dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur, coepimus ascendere montes singulos. Qui montes cum infinito labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos ipsos montes, donec peruenias ad radicem propriam illius mediani, qui est specialis Syna.
- 3.2.1
Hac sic ergo iubente Christo Deo nostro adiuta orationibus sanctorum, qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia pedibus me ascendere necesse erat, (quia prorsus nec in sella ascendi poterat, tamen ipse labor non sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia desiderium, quod habebam, iubente Deo, uidebam compleri): hora ergo quarta peruenimus in summitatem illam montis Dei sancti Syna, ubi data est lex, in eo id est loco, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons fumigabat.
- 3.3.1
In eo ergo loco est nunc ecclesia non grandis, quoniam et ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est; quae tamen ecclesia habet de se gratiam grandem.
- 3.4.1
Cum ergo, iubente Deo, persubissemus in ipsa summitate, et peruenissemus ad hostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter ueniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesiae deputabatur, senex integer et monachus a prima uita, et ut hic dicunt ascitis, et quid plura? qualis dignus est esse in eo loco. Occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non etiam et omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem illum, id est qui tamen aut inbecillitate aut aetate non fuerunt impediti.
- 3.5.1
Verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus commanet; nichil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, ubi fuit sanctus Moyses.
- 3.6.1
Lecto ergo ipso loco omni de libro Moysi et facta oblatione ordine suo hac sic communicantibus nobis, iam ut exiremus de ecclesia, dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso monte nascuntur. Nam cum ipse mons sanctus Syna totus petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum, id est seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per giro sunt, modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas ponunt et pomariola instituunt uel orationes et iuxta sibi monasteria, quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen manibus suis elaborasse uideantur.
- 3.7.1
Hac sic ergo, posteaquam communicaueramus et dederant nobis eulogias sancti illi et egressi sumus foras hostium ecclesiae, tunc coepi eos rogare, ut ostenderent nobis singula loca. Tunc statim illi sancti dignati sunt singula ostendere. Nam ostenderunt nobis speluncam illam, ubi fuit sanctus Moyses, cum iterato ascendisset in montem Dei, ut acciperet denuo tabulas, posteaquam priores illas fregerat peccante populo, et cetera loca, quaecumque desiderabamus, uel quae ipsi melius nouerant, dignati sunt ostendere nobis.
- 3.8.1
Illud autem uos uolo scire, dominae uenerabiles sorores, quia de eo loco, ubi stabamus, id est in giro parietes ecclesiae, id est de summitate montis ipsius mediani, ita infra nos uidebantur esse illi montes, quos primitus uix ascenderamus, iuxta istum medianum, in quo stabamus, ac si essent illi colliculi, cum tamen ita infiniti essent, ut non me putarem aliquando altiores uidisse, nisi quod hic medianus eos nimium praecedebat. Egyptum autem et Palestinam et mare rubrum et mare illud Parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum infinitos ita subter nos inde uidebamus, ut credi uix possit; quae tamen singula nobis illi sancti demonstrabant.
- 4.1.1
Completo ergo omni desiderio, quo festinaueramus ascendere, coepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia.
- 4.2.1
Nam hic est locus Choreb, ubi fuit sanctus Helias propheta, qua fugit a facie Achab regis, ubi ei locutus est Deus dicens: quid tu hie Helias ? sicut scriptum est in libris regnorum. Nam et spelunca, ubi latuit sanctus Helias, in hodie ibi ostenditur ante hostium ecclesiae, quae ibi est; ostenditur etiam ibi altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum Deo, sicut et illi sancti singula nobis ostendere dignabantur.
- 4.3.1
Fecimus ergo et ibi oblationem et orationem impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim nobis uel maxime f ea desideraueram semper, ut ubicumque uenissemus, semper ipse locus de libro regnorum.
- 4.4.1
Facta ergo et ibi oblatione accessimus denuo ad alium locum non longe inde ostendentibus presbyteris uel monachis, id est ad eum locum, ubi steterat sanctus Aaron cum septuaginta senioribus, cum sanctus Moyses acciperet a Domino legem ad filios Israhel. In eo ergo loco, licet et tectum non sit, tamen petra ingens est per girum habens planitiem supra se, in qua stetisse dicuntur ipsi sancti; nam et in medio ibi quasi altarium de lapidibus factum habet. Lectus est ergo et ibi ipse locus de libro Moysi et dictus unus psalmus aptus loco; ac sic facta oratione descendimus inde.
- 4.5.1
Ecce et coepit iam esse hora forsitan octaua, et adhuc nobis superabant milia tria, ut perexiremus montes ipsos, quos ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire habebamus, qua intraueramus, sicut superius dixi, quia necesse nos erat et loca omnia sancta ambulare et monasteria, quaecumque erant ibi, uidere et sic ad uallis illius, quam superius dixi, caput exire, id est huius uallis, quae subiacet monti Dei.
- 4.6.1
Propterea autem ad caput ipsius uallis exire nos necesse erat, quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum et ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie uiuet et mittet uirgultas.
- 4.7.1
Ac sic ergo perdescenso monte Dei peruenimus ad rubum hora forsitan decima. Hic est autem rubus, quem superius dixi, de quo locutus est Dominus Moysi in igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et ecclesia in capite uallis ipsius. Ante ipsam autem ecclesiam hortus est gratissimus, habens aquam optimam abundantem, in quo horto ipse rubus est.
- 4.8.1
Locus etiam ostenditur ibi iuxta, ubi stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: solue corrigiam calciamenti tui et cetera. Et in eo ergo loco cum peruenissemus, hora decima erat iam et ideo, quia iam sera erat, oblationem facere non potuimus. Sed facta est oratio in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est etiam locus ipse de libro Moysi iuxta consuetudinem; et sic, quia sera erat, gustauimus nobis loco in horto ante rubum cum sanctis ipsis; ac sic ergo fecimus ibi mansionem. Et alia die maturius uigilantes rogauimus presbyteros, ut et ibi fieret oblatio, sicut et facta est.-
- 5.1.1
Et quoniam nobis iter sic erat, ut per ualle illa media, qua tenditur per longum, iremus, id est illa ualle, quam superius dixi, ubi sederant filii Israhel, dum Moyses ascenderet in montem Dei, et descenderet: itaque ergo singula, quemadmodum uenimus per ipsam totam uallem, semper nobis sancti illi loca demonstrabant.
- 5.2.1
Nam in primo capite ipsius uallis, ubi manseramus et uideramus rubum illum, de quo locutus est Deus sancto Moysi in igne, uideramus etiam et illum locum, in quo steterat ante rubum sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: solue corrigiam calciamenti tui, locus enim, in quo stas, terra sancta est.
- 5.3.1
Ac sic ergo cetera loca, quemadmodum profecti sumus de rubo, semper nobis coeperunt ostendere. Nam et monstrauerunt locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus, quibus Moyses fuit in montem. Monstrauerunt etiam locum, ubi factus est uitulus ille; nam in eo loco fixus est usque in hodie lapis grandis.
- 5.4.1
Nos etiam, quemadmodum ibamus, de contra uidebamus summitatem montis, quae inspiciebat super ipsa ualle tota, de quo loco sanctus Moyses uidit filios Israhel habentes choros his diebus, qua fecerant uitulum. Ostenderunt etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus Moyses cum Iesu filio Naue, ad quam petram iratus fregit tabulas, quas afferebat.
- 5.5.1
Ostenderunt etiam, quemadmodum per ipsam uallem unusquisque eorum abitationes habuerant, de quibus abitationibus usque in hodie adhuc fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapide girata; ostenderunt etiam locum, ubi filios Israhel iussit currere sanctus Moysos de porta in porta, regressus a monte.
- 5.6.1
Item ostenderunt nobis locum, ubi incensus est uitulus ipse iubente sancto Moyse, quem fecerat eis Aaron. Item ostenderunt torrentem illum, de quo potauit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum est in Exodo.
- 5.7.1
Ostenderunt etiam nobis locum, ubi de spiritu Moysi acceperunt septuaginta uiri. Item ostenderunt locum, ubi filii Israhel habuerunt concupiscentiam escarum. Nam ostenderunt nobis etiam et illum locum, qui appellatus est incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum, tunc qua orante sancto Moyse cessauit ignis.
- 5.8.1
Ostenderunt etiam et illum locum, ubi eis pluit manna et coturnices. Ac sic ergo singula, quaecumque scripta sunt in libris sanctis Moysi facta fuisse in eo loco, id est ea in ualle, quam dixi subiacere monti Dei, id est sancto Syna, ostensa sunt nobis; quae quidem omnia singulatim scribere satis fuit, quia nec retineri poterant tanta, sed cum leget affectio uestra libros sanctos Moysi, omnia diligentius peruidet, quae ibi facta sunt.
- 5.9.1
Haec est ergo uallis, ubi celebrata est pascha completo anno profectionis filiorum Israhel de terra Egypti, quoniam in ipsa ualle filii Israhel commorati sunt aliquandiu, id est donec sanctus Moyses ascenderet in montem Dei, et descenderet primum et iterato; et denuo tandiu ibi inmorati sunt, donec fieret tabernaculum, et singula, quae ostensa sunt in montem Dei. Nam ostensus est nobis et ille locus, in quo confixum a Moyse est primitus tabernaculum, et perfecta sunt singula, quae iusserat Deus in montem Moysi, ut fierent.
- 5.10.1
Vidimus etiam in extrema iam ualle ipsa memorias concupiscentiae, in eo tamen loco, in quo denuo reuersi sumus ad iter nostrum, hoc est ubi exeuntes de ualle illa grande reingressi sumus uia, qua ueneramus, inter montes illos, quos superius dixeram. Nam etiam ipsa die accessimus et ad ceteros monachos ualde sanctos, qui tamen pro aetate aut inbecillitate occurrere in monte Dei ad oblationem faciendam non poterant; qui tamen nos dignati sunt in monasteriis suis aduenientes ualde humane suscipere.
- 5.11.1
Ac sic ergo uisa loca sancta omnia, quae desiderauimus, nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant eundo uel redeundo ad montem Dei, uisis etiam et sanctis uiris, qui ibi commorabantur, in nomine Dei regressi sumus in Faran.
- 5.12.1
Et licet semper Deo in omnibus gratias agere debeam, non dicam in his tantis et talibus quae circa me conferre dignatus est indignam et non merentem, ut perambularem omnia loca, quae mei meriti non erant, tamen etiam et illis omnibus sanctis nec sufficio gratias agere, qui meam paruitatem dignabantur in suis monasteriis libenti animo suscipere uel certe per omnia loca deducere, quae ego semper iuxta scripturas sanctas requirebam. Plurimi autem ex ipsis sanctis, qui in montem Dei uel circa ipsum montem commorabantur, dignati sunt nos usque in Faran deducere, qui tamen fortiori corpore erant:
- 6.1.1
Ac sic ergo cum peruenissemus Faran, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum biduo immorari. Ac tertia die inde maturantes uenimus denuo ad mansionem, id est in desertum Faran, ubi et euntes manseramus, sicut et superius dixi. Inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes peruenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes caedat, subito etiam et in centum et in ducentos passus, aliquotiens etiam et plus. quam quingentos passus de mari per heremum ambuletur; uia enim illic penitus non est, sed totum heremi sunt arenosae.
- 6.2.1
Faranitae autem, qui ibi consueuerunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent, et sic ambulant per diem. Nocte autem signa cameli attendunt. Et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Faranitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi uia aperta est.
- 6.3.1
In eo ergo loco de inter montes exiuimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraueramus, ac sic ergo denuo plicauimus nos ad mare. Filii etiam Israhel reuertentes a monte Dei Syna usque ad eum locum reuersi sunt per iter quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exiuimus, et iunximus nos denuo ad mare rubrum, et inde nos iam iter nostrum, quo ueneramus, reuersi sumus, filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulauerunt iter suum.
- 6.4.1
Nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus ieramus, reuersi sumus in Clesma. In Clesma autem cum uenissemus < denuo, > necesse nos fuit et ibi denuo resumere, quoniam iter heremi arenosum ualde feceramus.
- 7.1.1
Sane licet terram Gesse iam nossem, id est qua primitus ad Egyptum fueram, tamen ut peruiderem omnia loca, quae filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes, donec peruenirent usque ad mare rubrum, qui locus nunc de castro, quod ibi est, appellatur Clesma: desiderii ergo fuit, ut de Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad ciuitatem, quae appellatur Arabia, quae ciuitas in terra Gesse est; nam inde ipsum territorium sic appellatur, id est terra Arabiae, terra Iesse, quae tamen terra Egypti pars est, sed melior satis quam omnis Egyptus est.
- 7.2.1
Sunt ergo a Clesma, id est a mare rubro, usque ad Arabiam ciuitatem mansiones quattuor per heremo, sic tamen per heremum, ut cata mansiones monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos deducebant semper de castro ad castrum. In eo ergo itinere sancti qui nobiscum erant, hoc est clerici uel monachi, ostendebant nobis singula loca, quae semper ego iuxta scripturas requirebam; nam alia in sinistro, alia in dextro de itinere nobis erant, alia etiam longius de uia, alia in proximo.
- 7.3.1
Nam michi credat uolo affectio uestra, quantum tamen peruidere potui, filios Israhel sic ambulasse, ut quantum irent dextra, tantum reuerterentur sinistra, quantum denuo inante ibant, tantum denuo retro reuertebantur, et sic fecerunt ipsum iter, donec peruenirent ad mare rubrum.
- 7.4.1
Nam et Epauleum ostensum est nobis, de contra tamen, et Magdalum fuimus. Nam castrum est ibi nunc habens praepositum cum milite, qui ibi nunc praesidet pro disciplina romana. Nam et nos iuxta consuetudinem deduxerunt inde usque ad aliud castrum, et locus Belsefon ostensus est nobis, immo in eo loco fuimus. Nam ipse est campus supra mare rubrum, iuxta latus montis, quem superius dixi, ubi filii Israhel, cum uidissent Egyptios post se uenientes, exclamauerunt.
- 7.5.1
Oton etiam ostensum est nobis, quod est iuxta deserta loca, sicut scriptum est, nec non etiam et Socchoth. Socchoth autem est cliuus modicus in media ualle. iuxta quem colliculum fixerunt castra filii Israhel; nam hic est locus, ubi accepta est lex paschae.
- 7.6.1
Pithona etiam ciuitas, quam aedificanerunt filii Israhel, ostensa est nobis in ipso itinere, in eo tamen loco ubi iam fines Egypti intrauimus. relinquentes iam terras Saracenorum; nam et ipsud nunc Phitona castrum est.
- 7.7.1
Heroum autem ciuitas, quae fuit illo tempore, id est ubi occurrit Ioseph patri suo Iacob uenienti, sicut scriptum est in libro Genesis, nunc est come, sed grandis, quod nos dicimus uicus. Nam ipse uicus ecclesiam habet et martyria et monasteria plurima sanctorum monachorum, ad quae singula uidenda necesse nos fuit ibi descendere iuxta consuetudinem, quam tenebamus.
- 7.8.1
Nam ipse uicus nunc appellatur Hero, quae tamen Hero a terra Iesse miliario iam sexto decimo est, nam in finibus Egypti est; locus autem ipse satis gratus est, nam et pars quaedam fluminis Nili ibi currit.
- 7.9.1
Ac sic ergo exeuntes de Hero peruenimus ad ciuitatem, quae appellatur Arabia, quae est ciuitas in terra Iesse. Unde scriptum est dixisse Pharaonem ad Ioseph: In meliori terra Egypti colloca patrem tuum et fratres in terra lessen, in terra Arabiae.
- 8.1.1
De Arabia autem ciuitate quattuor milia passus sunt Ramessen. Nos autem, ut ueniremus ad mansionem Arabiae, per media Ramesse transiuimus, quae Ramessen ciuitas nunc campus est, ita ut nec unam habitationem habeat. Paret sane, quoniam et ingens fuit per girum et multas fabricas habuit; ruinae enim ipsius, quemadmodum collapsae sunt, in hodie infinitae parent.
- 8.2.1
Nunc autem ibi nichil aliud est, nisi tantum unus lapis ingens thebeus, in quo sunt duae statuae excisae, ingentes, quas dicunt esse sanctorum hominum, id est Moysi et Aaron; nam dicent, eo quod filii Israhel in honore ipsorum eas posuerint.
- 8.3.1
Et est ibi praeterea arbor sicomori. quae dicitur a patriarchis posita esse; nam iam uetustissima est et ideo permodica est, licet tamen adhuc fructus afferat. Nam cuicumque incommoditas fuerit, uadent ibi et tollent surculos et prode illis est.
- 8.4.1
Hoc autem referente sancto episcepo de Arabia cognouimus; nam ipse nobis dixit nomen ipsius arboris, quemadmodum appellant eam graece, id est dendros alethiae, quod nos dicimus arbor ueritatis. Qui tamen sanctus episcopus nobis Ramessen occurrere dignatus est; nam est iam senior * uir, uere satis religiosus ex monacho et affabilis, suscipiens peregrinos ualde bene; nam et in scripturis Dei ualde eruditus est.
- 8.5.1
Ipse ergo cum se dignatus fuisset uexare et ibi nobis occurrere, singula ibi ostendit seu retulit de illas statuas, quas dixi, ut etiam et de illa arbore sicomori. Nam et hoc nobis ipse sanctus episcopus retulit, eo quod Farao, quando uidit, quod filii Israhel dimiserant eum, tunc ille, priusquam post illos occuparet, isset cum omni exercitu suo intra Ramesse et incendisset eam omnem, quia infinita erat ualde, et inde post filios Israhel fuisset profectus.
- 9.1.1
Nobis autem fortuitu hoc gratissimum euenit, ut ea die, qua uenimus ad mansionem Arabia, pridie a beatissimo die epiphania esset; nam eadem die uigiliae agendae erant in ecclesia. Ac sic ergo aliquo biduo ibi tenuit nos sanctus episcopus, sanctus et uere homo Dei, notus mihi iam satis de eo tempore, a quo ad Thebaidam fueram.
- 9.2.1
Ipse autem sanctus episcopus ex monacho est, nam a pisinno in monasterio nutritus est, et ideo aut tam eruditus in scripturis est, aut tam emendatus in omni uita sua, ut et superius dixi.
- 9.3.1
Nos autem inde iam remisimus milites, qui nobis pro disciplina romana auxilia praebuerant, quamdiu per loca suspecta ambulaueramus, iam autem, quoniam ager publicus erat per Egyptum, quod transiebat per Arabiam ciuitatem. id est quodam<linquente mittit de Thebaida in Pelusio, et ideo iam non fuit necesse( castrum milites.
- 9.4.1
Profiscentes ergo inde totum per terram Gess est ubi fecimus semper inter uineas, quae dant uinum, et um est quae dant balsamum, et inter pomaria et agros cultissinos et hortos pulcherrimos iter habuimus totum super ripam flumin\'25 I Nili inter fundos frequentissimos, quae fuerant quondam uillae filiorum Israhel. Et quid plura? pulchriorem territorium puto me nusquam uidisse, quam est terra Iessen.
- 9.5.1
Ac sic ergo ab Arabia ciuitate iter facientes per biduo totum per terram Gessen peruenimus Tatnis in ea ciuitate, ubi natus est sanctus Moyses. Haec est autem ciuitas Tathnis, quae fuit quondam metropolis Pharaonis.
- 9.6.1
Et licet ea loca, ut superius dixi, iam nossem, id est quando Alexandriam uel ad Thebaidem fueram, tamen quia ad plenum discere uolebam loca, quae ambulauerunt filii Israhel proficiscentes ex Ramesse usque ad montem Dei sanctum Syna, ac sic necesse fuit etiam denuo ad terram Gessen reuerti et inde Tathnis: proficiscentes ergo de Tathnis, ambulans per iter iam notum perueni Pelusio.
- 9.7.1
Et inde proficiscens denuo, faciens iter per singulas mansiones Egypti, per quas iter habueramus, perueni ad fines Palestinae. Et inde in nomine Christi Dei nostri faciens denuo mansiones aliquot per Palestina regressa sum in Helia, id est in Ierusolimam.
- 10.1.1
Item transacto aliquanto tempore et iubente Deo fuit denuo uoluntas accedendi usque ad Arabiam, id est ad montem Nabau, in eo loco, in quo iussit Deus ascendere Moysen dicens ad eum: Ascende in montem Arabot, montem Nabau, qui est in terra Moab contra faciem Iericho, et uide terram Chanaan, quam ego do filiis Israhel in possessionem, et morere in monte ipso, \'in quem ascenderis.
- 10.2.1
itaque ergo Deus noster esus, qui sperantes in se non deseret, etiam et in hoc uoluntati meae effectum praestare dignatus est.
- 10.3.1
Proficiscens ergo Ieruso lima faciens iter cum sanctis, id est presbytero et diaconibus de Ierusolima et fratribus aliquantis, id est monachis, peruenimus ergo usque ad eum locum Iordanis, ubi filii Israhel transierant, quando eos sanctus Iesus filius Naue Iordanem traiecerat, sicut scriptum est in libro Iesu Naue. Nam et locus ille ostensus est nobis quasi modice altior, ubi filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse fecerant aram, in ea parte ripae, qua est Iericho.
- 10.4.1
Transeuntes ergo fluuium peraenimus ad ciuitatem, quae appellatur Libiada, quae est in eo campo, in quo tunc filii Israhel castra fixerant. Nam et fundamenta de castris filiorum Israhel et habitationibus ipsorum, ubi commorati sunt, in eo loco in hodie parent. Campus enim ipse est infinitus subter montes Arabiae super Iordanem. Nam hic est locus, de quo scriptum est: Et plorauerunt filii Israhel Moysen in Arabot Moab et Iordane contra Iericho quadraginta diebus.
- 10.5.1
Hic etiam locus est, ubi post recessum Moysi statim Iesus filius Naue repletus est spiritu scientiae: imposuerat enim Moyses manus suas super eum, sicut scriptum est.
- 10.6.1
Nam ipse est locus, ubi scripsit Moyses librum Deuteronomii; hic etiam est locus, ubi locutus est Moyses in aures totius ecclesiae Israhel uerba cantici usque in finem huius, qui scriptus est in libro Deuteronomii. Hic est ipse locus, ubi benedixit sanctus Moyses homo Dei filios Israhel singulatim per ordinem ante obitum suum.
- 10.7.1
Nos ergo cum uenissemus in eodem campo, peraccessimus ad locum ipsum et facta est ibi oratio, lecta etiam pars quaedam Deuteronomii in eo loco nec non etiam et canticus ipsius, sed et benedictiones, quas dixerat super filios Israhel. Et iterato post lectione facta est oratio, et gratias Deo agentes mouimus inde. Id enim nobis semper consuetudinis erat, ut ubicumque ad loca desiderata accedere ualebamus, primum ibi fieret oratio, deinde legeretur lectio ipsa de codice, diceretur etiam psalmus unus pertinens ad rem et iterato fieret ibi oratio. Hanc ergo consuetudinem iubente Deo semper tenuimus, ubicumque ad loca desiderata potuimus peruenire.
- 10.8.1
Ac sic ergo, ut coeptum opus perficeretur, coepimus festinare, ut perueniremus ad montem Nabau. Euntibus nobis commonuit presbyter loci ipsius, id est de Libiade, quem ipsum nobiscum rogantes moueramus de mansione, quia melius ipsa loca nouerat: dicit ergo nobis ipse presbyter: si uultis uidere aquam, quae fluit de petra, id est quam dedit Moyses filiis Israhel sitientibus, potestis uidere; si tamen uolueritis laborem uobis imponere, ut de uia camsemus forsitan miliario sexto.
- 10.9.1
Quod cum dixisset, nos satis auidi optati sumus ire; et statim diuertentes a uia secuti sumus presbyterum, qui nos ducebat. In eo ergo loco ecclesia est pisinna subter montem non Nabau, sed alterum interiorem, sed nec ipse longe est de Nabau; monachi autem plurimi commanent ibi uere sancti, et quos hic ascites uocant.
- 11.1.1
Hi ergo sancti monachi dignati sunt nos suscipere ualde humane, nam et ad salutationem suam permiserunt nos ingredi. Cum autem ingressi fuissemus ad eos, facta oratione cum ipsis eulogias nobis dare dignati sunt, sicut habent consue- tudinem dandi his, quos humane suscipiunt. Ibi ergo inter
- 11.2.1
ecclesiam et monasteria in medio fluit de petra aqua ingens, pulchra ualde et limpida, saporis optimi. Tunc interrogauimus nos etiam et illos sanctos monachos, qui ibi manebant, quae esset haec aqua talis et tanti saporis. Tunc illi dixerunt: haec 80 est aqua, quam dedit sanctus Moyses filiis Israhel in hac heremo.
- 11.3.1
Facta est ergo iuxta consuetudinem ibi oratio et lectio ipsa de libris Moysi lecta, dictus etiam psalmus unus, et sic simul cum illis sanctis clericis et monachis, qui nobiscum uenerant, perexiuimus ad montem. Multi autem et ex ipsis monachis sanctis, qui ibi commanebant iuxta aqua ipsa, qui tamen potuerunt imponere sibi laborem, dignati sunt nobiscum ascendere montem Nabau.
- 11.4.1
Itaque ergo proficiscentes de eodem loco peruenimus ad radicem montis Nabau, qui erat ualde excelsus, ita tamen ut pars eius maxima sedendo in asellis possit subiri, modicum autem erat acrius, quod pedibus necesse erat subiri cum labore, sicut et factum est.
- 12.1.1
Peruenimus ergo ad summitatem montis illius, ubi est nunc ecclesia non grandis in ipsa summitate montis Nabau. Intra quam ecclesiam, in eo loco, ubi pulpitus est, uidi locum modice quasi altiorem tantum hispatii habentem quantum memoriae solent habere.
- 12.2.1
Tunc ergo interrogaui illos sanctos, quidnam esset hoc, qui responderunt: hic positus est sanctus Moyses ab angelis, quoniam, sicut scriptum est, sepulturam illius nullus hominum scit: <quoniam certum est eum ab angelis fuisse sepultum. Nam memoria illius, ubi positus sit, in hodie [non] ostenditur; sicut enim nobis a maioribus, qui hic manserunt, ubi < positus sit> ostensum est, ita et nos uobis monstramus, qui et ipsi tamen maiores ita sibi traditum a maioribus suis esse dicebant.
- 12.3.1
Itaque ergo mox facta est oratio, et omnia quae in singulis locis sanctis per ordinem consueueramus facere, etiam et hic facta sunt: et sic coepimus egredere de ecclesia. Tunc autem qui erant loci notores, id est presbyteri uel monachi sancti, dixerunt nobis: si uultis uidere loca, quae scripta sunt in libris Moysi, accedite foras hostium ecclesiae et de summitate ipsa, ex parte tamen ut possunt hinc parere, attendite et uidete, et dicimus uobis singula, quae sunt loca haec, quae parent.
- 12.4.1
Tunc nos gauisi satis statim egressi sumus foras. Nam de hostio ipsius ecclesiae uidimus locum, ubi intrat Iordanis in mare mortuum, qui locus subter nos, quemadmodum stabamus, parebat. Vidimus etiam de contra non solum Libiadam, quae citra Iordanem erat, sed et Iericho, quae trans Iordanem; tantum eminebat excelsus locus, ubi stabamus, id est ante hostium ecclesiae.
- 12.5.1
Maxima etiam pars Palestinae, quae est terra repromissionis, inde uidebatur, nec non et omnis terra Iordanis, in quantum tamen poterat oculis conspici. In sinistra autem parte uidimus terras Sodomitum omnes nec non et Segor, quae tamen Segor sola de illis quinque in hodie constat.
- 12.6.1
Nam et memoriale ibi est, de ceteris autem illis ciuitatibus nichil aliud apparet nisi subuersio ruinarum, quemadmodum in cinerem conuersae sunt. Locus etiam, ubi fuit titulus uxoris Loth, ostensus est nobis, qui locus etiam in scripturis legitur.
- 12.7.1
Sed mihi credite, dominae uenerabiles, quia columna ipsa iam non paret, locus autem ipse tantum ostenditur; columna autem ipsa dicitur mari mortuo fuisse cooperta. Certe locum cum uideremus, columnam nullam uidimus, et ideo fallere uos super hanc rem non possum. Nam episcopus loci ipsius, id est de Segor, dixit nobis, quoniam iam aliquot anni essent, a quo non pareret columna illa. Nam de Segor forsitan sexto miliario ipse locus < est, > ubi stetit columna illa, quod nunc totum cooperit aqua.
- 12.8.1
Item de dextra parte ecclesiae, a foras tamen, accessimus et ostensae sunt nobis inde a contra duae ciuitates, id est Esebon, quae fuit regis Seon regis Amorreorum, quae nunc appellatur Exebon, et alia Og regis Basan, quae nunc dicitur Sasdra. Item de eodem loco ostensa est nobis a contra Fogor, quae fuit ciuitas regni Edom.
- 12.9.1
Hae autem ciuitates omnes, quas uidebamus, in montibus erant positae, infra autem modice deorsum planior locus nobis uidebatur. Tunc dictum est nobis, quia in isdem diebus, qua sanctus Moyses uel filii Israhel contra illas ciuitates pugnauerant, castra ibi fixa habuissent: nam et signa ibi parebant castrorum.
- 12.10.1
Sane < de> illa parte montis, quam dixi sinistra, quae erat super mare mortuum, ostensus est nobis mons praecisus ualde, qui dictus est ante Agrispecula. Hic est mons, in quo posuit Balac filius Beor Balaam diuinum ad maledicendos filios Israhel et noluit Deus ita permittere, sicut scriptum est.
- 12.11.1
Ac sic ergo uisis omnibus, quae desiderabamus, in nomine Dei reuertentes per Iericho et iter omne, quod iueramus, regressi sumus in Ierusolimam.
- 13.1.1
Item post aliquantum tempus uolui etiam ad regionem Ausitidem accedere propter uisendam memoriam sancti Iob gratia orationis; multos enim sanctos monachos uidebam inde uenientes in Ierusolimam ad uisenda loca sancta gratia orationis, qui singula referentes de eisdem locis, fecerunt magis desiderium imponendi michi laboris, ut etiam usque ad illa loca accederem, si tamen labor dici potest, ubi homo desiderium suum compleri uidet.
- 13.2.1
Itaque ergo profecta sum de Ierusolima cum sanctis, qui tamen dignati sunt itineri meo comitatum praestare, et ipsi tamen gratia orationis: habens ergo iter ab Ierusolima usque ad Carneas eundo per mansiones octo — Carneas autem dicitur nunc ciuitas Iob, quae ante dicta est Dennaba in terra Ausitidi, in finibus Idumeae et Arabiae —: in quo itinere hiens uidi super ripam Iordanis fluminis uallem pulchram satis et amoenam. habundantem uineis et arboribus, quoniam aquae multae ibi erant et optimae satis.
- 13.3.1
Nam in ea ualle uicus erat grandis, qui appellatur nunc Sedima. In eo ergo uico, qui est in media planitie positus, in medio loco est monticulus non satis grandis, sed factus sicut solent esse tumbae, sed grandes: ibi ergo in summo ecclesia est et deorsum per girum ipsius colliculi parent fundamenta grandia antiqua; nunc autem in ipso uico turbae aliquantae commanent.
- 13.4.1
Ego autem cum uiderem locum tam gratum, requisiui, quisnam locus esset ille tam amoenus. Tunc dictum est michi: haec est ciuitas regis Melchisedech, quae dicta est ante Salem, unde nunc, corrupto sermone, Sedima appellatur ipse uicus. Nam in isto colliculo, qui est medio uico positus, in summitatem ipsius fabricam quam uides ecclesia est, quae ecclesia nunc appellatur graeco sermone t opu Melchisedech. Nam hic est locus, ubi optulit Melchisedech hostias Deo puras, id est panes et uinum, sicut scriptum est eum fecisse.
- 14.1.1
Statim ergo ut haec audiui, descendimus de animalibus, et ecce occurrere dignatus est sanctus presbyter ipsius loci, et clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt suso ad ecclesiam. Ubi cum uenissemus, statim iuxta consuetudinem primum facta est oratio, deinde lectus est ipse locus de libro sancti Moysi, dictus est etiam psalmus unus competens loco ipsi, et denuo facta oratione descendimus.
- 14.2.1
Cum ergo descendissemus. ait nobis ille sanctus presbyter iam senior et de scripturis bene instructus, id est, qui ipsi loco praeerat ex monacho, cui presbytero et episcopi plurimi, quantum postmodum cognouimus, uitae ipsius testimonium grande ferebant, nam hoc de ipso dicebant, dignus qui praesit in hoc loco, ubi sanctus Melchisedech aduenientem sanctum Abraam hostias Deo puras primus optulit: cum ergo descendissemus, ut superius dixi, de ecclesia deorsum, ait nobis ipse sanctus presbyter: ecce ista fundamenta in giro colliculo isto. quae uidetis, hae sunt de palatio regis Melchisedech. Nam inde adhuc sic si quis subito iuxta sibi uult facere domum et fundamenta inde contiget, aliquotiens et de argento et aeramento modica frustella ibi inuenit.
- 14.3.1
Nam ecce ista uia, quam uidetis transire inter tiuuium Iordanem et uicum istum, haec est qua uia regressus est sanctus Abraam de caede Codollagomor regis gentium reuertens in Sodomis, qua ei occurrit sanctus Melchisedech rex Salem.
- 15.1.1
Tunc ergo quia retinebam scriptum esse babtizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim, requisiui de eo, quam longe esset ipse locus. Tunc ait ille sanctus presbyter: ecce hic est in ducentis passibus; nam si uis, ecce modo pedibus duco uos ibi. Nam haec aqua tam grandis et tam pura, quam uidetis in isto uico, de ipso fonte uenit.
- 15.2.1
Tunc ergo gratias ei agere coepi et rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. Statim ergo c??pimus ire cum eo pedibus totum per uallem amoenissimam, donec perueniremus usque ad hortum pomarium ualde amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae satis et purae, qui a semel integrum fluuium dimittebat. Habebat autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem baptistam.
- 15.3.1
Tunc dixit nobis ipse sanctus presbyter: in hodie hic hortus aliter non appellatur graeco sermone nisi cepos tu agiu iohanni, id est quod uos dicitis latine hortus sancti Iohannis. Nam et multi fratres sancti monachi de diuersis locis uenientes tendunt se, ut lauentur in eo loco.
- 15.4.1
Denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut et in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio, dictus etiam psalmus competens et singula, quae consuetudinis nobis erant facere, ubicumque ad loca sancta ueniebamus, ita et ibi fecimus.
- 15.5.1
Illud etiam presbyter sanctus dixit nobis, eo quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque essent baptizandi in ipso uico, id est in ecclesia, quae appellatur opus Melchisedech, omnes in ipso fonte baptizarentur, sic redirent mature ad candelas cum clericis et monachis dicendo psalmos uel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent baptizati.
- 15.6.1
Nos ergo accipientes de presbytero eulogias, id est de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario, et gratias semper Deo agentes profecti sumus iter nostrum, quo ibamus.
- 16.1.1
Ac sic ergo euntes aliquandiu per uallem Iordanis super ripam fluminis ipsius, quia ibi nobis iter erat aliquandiu, ad subito uidimus ciuitatem sancti prophetae Heliae, id est Thesbe, unde ille habuit nomen Helias Thesbites. Inibi est ergo usque in hodie spelunca, in qua sedit ipse sanctus, et ibi est memoria sancti Gethae, cuius nomen in libris Iudicum legimus.
Next → — showing 1–100 of 280
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0111.stoa001.opp-lat3. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.