Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Carmina

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 1,002 sections

  1. 4.61

    Infelix Theseus.\' semper nocet utile longum :

  2. 4.62

    Prandia longa nocent, ieiunia longa fatigant.

  3. 4.63

    Sic nimium sapore stultum facit. \'improba secta,

  4. 4.64

    Me dea sic docuit, moderamen amabile dixit*.

  5. 4.65

    Sed tu nec sectam modo nec moderamina curas.

  6. 4.66

    Mens autem stabilis nullo peruertitur aestu

  7. 4.67

    Ipsaque simplicitas numquam mala cogitat ulla.

  8. 4.68

    Hinc sincera fides aeterna sede fruetur,

  9. 4.69

    Et dolus e contra longo cruciabitur igni.

  10. 4.70

    Elige quid uelis, ut digna piacula uites.

  11. 4.71

    Sic tamen hanc ueniam mereatur creditor inquam.

  12. 4.72

    Vt leue crimen erit, si nolis noscere uera:

  13. 4.73

    Non leue crimen erit, si cognita uera relinquas.

  14. 4.74

    Sed te correctum forsan matura senectus

  15. 4.75

    In melius reuocat satiatum erroribus istis:

  16. 4.76

    Tempus enim mutat mala, digerit omnia tempus.

  17. 4.77

    Tunc igitur cum te consulta reduxerit aetas,

  18. 4.78

    Disce Deo seruare fidem, ne forte bis unum

  19. 4.79

    Incurras lapsum, quia uere dicitur illud:

  20. 4.80

    Qui pedis offensi lapidem uitare secundo

  21. 4.81

    Nescit et incautus iterum uexauerit artus,

  22. 4.82

    Imputet ipse sibi nec casibus imputet ullis.

  23. 4.83

    Corrige delictum fidamine, corrige mentem.

  24. 4.84

    Suffecit peccare semel, desiste uereri:

  25. 4.85

    Non erit in culpa. quem paenitet ante fuisse.

  26. 5.1

    V. DE PASCHA.

  27. 5.1-6

    Est locus ex omni medius quem credimus orbe,

  28. 5.2

    Golgotha Iudaei patrio cognomine dicunt:

  29. 5.3

    Hic ego de sterili succisum robore lignum

  30. 5.4

    Plantatum memini fructus genuisse salubres:

  31. 5.5

    Non tamen hos illis qui se posuere coloni

  32. 5.6

    Praebuit, externi fructus habuere beatos.

  33. 5.7

    Arboris haec species: uno de stipite surgit

  34. 5.8

    Et mox in geminos extendit brachia ramos,

  35. 5.9

    Sicut plena graues antemnae carbasa tendunt

  36. 5.10

    Vel cum disiunctis iuga sunt ab aratro iuuencis.

  37. 5.11

    Quem tulit hoc primo maturo semine lapsum

  38. 5.12

    Concepit tellus: mox hinc (mirabile dictu)

  39. 5.13

    Tertia lux iterum terrae superisque tremendum

  40. 5.14

    Extulerat ramum uitali fruge beatum.

  41. 5.15

    Sed bis uicenis con firmiter illo diebus

  42. 5.16

    Creuit in immensum caelumque cacumine summo

  43. 5.17

    Contigit et tandem sanctum caput abdidit alte,

  44. 5.18

    Dum tamen ingenti bis senos pondere ramos

  45. 5.19

    Edidit et totum spargens porrexit in orbem,

  46. 5.20

    Gentibus ut cunctis uictum uitamque perennem

  47. 5.21

    Praeberent mortemque mori qui posse docerent.

  48. 5.22

    Explicitis etiam mox quinquaginta diebus

  49. 5.23

    Vertice de summo diuini nectaris haustum

  50. 5.24

    Detulit in ramos caelestis spiritus aura:

  51. 5.25

    Dulci rore graues manabant undique frondes.

  52. 5.26

    Ecce sub ingenti ramorum tegminis umbra

  53. 5.27

    Fons erat: hic nullo casu turbante serenum

  54. 5.28

    Perspicuis inlimis aquis, et gramina circum

  55. 5.29

    Fundebant laetos uario de flore colores.

  56. 5.30

    Hunc circum innumerae gentes populique coibant,

  57. 5.31

    Quam uarii. generis sexus aetatis honoris,

  58. 5.32

    Innuptae nuptaeque simul uiduaeque nurusque,

  59. 5.33

    Infantes puerique uiri iuuenesque senesque :

  60. 5.34

    Hic ubi multigenis flexps incumbere pomis

  61. 5.35

    Cernebant ramos, auidis attingere dextris

  62. 5.36

    Gaudebant madidos caelesti nectare fructus.

  63. 5.37

    Nec prius hos poterant cupidis decerpere palmis,

  64. 5.38

    Quam lutulenta uiae uestigia foeda prioris

  65. 5.39

    Detererent corpusque pio de fonte lauarent.

  66. 5.40

    Ergo diu circumspatiantes gramine molli.

  67. 5.41

    Suspiciunt alta pendentes arbore fructus:

  68. 5.42

    Tunc si quae ex illis delapsa putamina ramis :

  69. 5.43

    Et dulces multo rorantes nectare fructus,

  70. 5.44

    Vescuntur, ueros optantes sumere fructus:

  71. 5.45

    Ergo ubi caelestem ceperunt ora saporem,

  72. 5.46

    Permutant animos et mentes perdere auaras

  73. 5.47

    Incipiunt dulcique hominem cognoscere sensu.

  74. 5.48

    Insolitum multis stomachum mouisse saporem

  75. 5.49

    Vidimus et fellis commotum melle uenenum,

  76. 5.50

    Reiecisse bonos turbata mente sapores,

  77. 5.51

    Aut auide sumptum non dilexisse diuque

  78. 5.52

    Et male potatum tandem euomuisse saporem.

  79. 5.53

    Saepe quidem multi renouatis mentibus aegros

  80. 5.54

    Restituere animos et quae se posse negabant

  81. 5.55

    Pertulerant fructumque sui cepere laboris.

  82. 5.56

    Multi etiam sanctos ausi contingere fontes

  83. 5.57

    Discessere iterum subito retroque relapsi

  84. 5.58

    Sordibus et caeno mixti uoluuntur eodem.

  85. 5.59

    Multi uerum bono portantes pectore totis.

  86. 5.60

    Accipiunt animis penitusque in uiscera condunt.

  87. 5.61

    Ergo quique sacros possunt accedere fontes

  88. 5.62

    Septima lux illos optatas sistit ad undas,

  89. 5.63

    Tingunt in liquidis ieiunos fontibus artus:

  90. 5.64

    Sic demum inluuiem mentis uitaeque prioris

  91. 5.65

    Deponunt labem purasque a morte reducunt

  92. 5.66

    Inlustres animas caelique ad lumen ituras.

  93. 5.67

    Hinc iter ad ramos et dulcia poma salutis,

  94. 5.68

    Inde iter ad caelum per ramos arboris altae.

  95. 5.69

    Hoc lignum uitae cunctis credentibus. amen.

  96. 6.1

    VI. AD FLAVIVM FELICEM DE RESVRRECTIONE MORTVORVM.

  97. 6.1-7

    Qui mihi ruricolas optaui carmine musas

  98. 6.2

    Et uernis roseas titulaui floribus auras

  99. 6.3

    Aestiuasque graues messis messis aristas,

  100. 6.4

    Succidi tumidas autumni uitibus uuas

← Previous · Next → — showing 501600 of 1,002

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104p.stoa003.opp-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.