Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Sententiae Episcoporum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 172 sections

  1. 50.2

    Nos unum baptismum accepimus, et ipsum exercemus. qui autem dicit quia haereticis licet baptizare, ipse duos baptismos facit.

  2. 51.1

    Saturninus a victoriana dixit:

  3. 51.2

    Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi inlicita facientes, nec uideo quare eos aut Christus aduersarios suos aut apostolus antichristos appellauerit.

  4. 52.1

    Alias Saturninus a Tucca dixit:

  5. 52.2

    Gentiles quamuis idola colant, tamen summum Deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. in hunc Marcion blasphemat: et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut seruant aut uindicant qui hostes Dei non baptizant et sic illis communicant?

  6. 53.1

    marcellus a Zama dixit:

  7. 53.2

    Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat peccatori communicat.

  8. 54.1

    Irenaeus ab Vlulis dixit:

  9. 54.2

    Si ideo ecclesia haereticum non baptizat, quod dicatur iam baptizatus esse, haeresis maior est.

  10. 55.1

    Donatus a Cibaliana dixit:

  11. 55.2

    Ego unam ecclesiam et unum baptismum eius noui. si est qui dicat esse aput haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic ecclesiam.

  12. 56.1

    Zosimus a Tharassa dixit:

  13. 56.2

    Reuelatione facta ueritatis cedat error ueritati, quia et Petrus qui prius circumcidebat cessit Paulo ueritatem praedicanti.

  14. 57.1

    Iulianus a Thelepte dixit:

  15. 57.2

    Scriptum est: nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. si haeresis de caelo est potest et baptisma dare.

  16. 58.1

    Faustus a Timida regia dixit:

  17. 58.2

    Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. qui pro haereticis ecclesiastico baptismo intercedit illos christianos et nos haereticos facit.

  18. 59.1

    Geminius a Furnis dixit:

  19. 59.2

    Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. et ideo quod semel decreuimus tenemus ut haereticos uenientes baptizemus.

  20. 60.1

    Rogatianus a Noua dixit:

  21. 60.2

    Ecclesiam Christus instituit, haeresim diabolus. quomodo potest habere baptismum Christi synagoga Satanae?

  22. 61.1

    Therapius a Bulla dixit:

  23. 61.2

    Qui haereticis ecclesiae baptismum concedit et prodit quid aliud quam sponsae Christi ludas extitit?

  24. 62.1

    Item alius Lucius a Membresa dixit:

  25. 62.2

    Scriptum est: Deus peccatorem non audit. haereticus qui peccator est quomodo audiri in baptismo potest?

  26. 63.1

    Item alius Felix a Buslacenis dixit:

  27. 63.2

    In haereticis sine ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et ueritati praeponat, quia consuetudinem ratio et ueritas semper excludit.

  28. 64.1

    Alius Saturninus ab Auitinis dixit:

  29. 64.2

    Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare qui appellati sunt antichristi.

  30. 65.1

    Quintus ab Aggya dixit:

  31. 65.2

    Ille potest dare aliquid qui aliquid habet. haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere?

  32. 66.1

    Alius Iulianus a Marcelliana dixit:

  33. 66.2

    Si potest homo duobus dominis seruire, Deo et mamonae, potest et baptisma duobus seruire, christiano et haeretico.

  34. 67.1

    Tenax ab Horreis Caeliae dixit:

  35. 67.2

    Scriptum est quia Deus unus et Christus unus et ecclesia una et baptisma unum. quomodo illic baptizari aliquis potest, ubi Deus et Christus et ecclesia non est. #

  36. 68.1

    alius Victor ab Assuras dixit:

  37. 68.2

    Baptisma unum est, sed et ecclesiae. ubi ecclesia non est, baptisma illic esse non potest.

  38. 69.1

    Donatulns a Capse dixit:

  39. 69.2

    Et ego semper hoc sensi, ut haeretici qui nihil foris possunt consequi, quando ad ecclesiam conuertuntur, baptizentur.

  40. 70.1

    Verulus a Rusiccade dixit:

  41. 70.2

    Homo haereticus dare non potest quod non habet: multo magis schismaticus quod habuit amisit.

  42. 71.1

    pudentianus a Cuiculi dixit:

  43. 71.2

    Nouitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid maiores iudicarent. nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. adque ita si qui ex eis uenerint, baptizare aequissime iudicatum est.

  44. 72.1

    Petrus ab Hippone diarrhyto dixit:

  45. 72.2

    Cum baptisma unum sit in catholica ecclesia, manifestum est non posse extra ecclesiam baptizari. et ideo in haeresi intinctos siue in schismate ad ecclesiam uenientes censeo baptizari . oportere.

  46. 73.1

    Item alius Lucius ab Ausafa dixit:

  47. 73.2

    Secundum motum animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus pater Domini Iesu Christi et unus Christus et una spes, unos Spiritus in ecclesia, unum habet esse et baptisma. et ideo dico ut si quid aput haereticos motum ant factum fuerit, rescindi debere, et eos qui inde ueniunt in ecclesia baptizandos esse.

  48. 74.1

    Item alius Felix a Gurgitibus dixit:

  49. 74.2

    Ego censeo, ut secundum sanctarum scripturarum praecepta baptizatos ab haereticis inlicite extra ecclesiam, si ad ecclesiam confugere uoluerint, gratiam baptismi ubi licite datur consequantur.

  50. 75.1

    pusillus a Lamasba dixit:

  51. 75.2

    Ego credo baptisma salutare non esse nisi in ecclesia catholica. quidquid absque catholica fuerit simulatio est.

  52. 76.1

    Saluianus a Gazaufala dixit:

  53. 76.2

    Haereticos nihil habere constat, et ideo ad nos ueniunt, ut possint accipere quod non habent.

  54. 77.1

    Honoratus a Thucca dixit:

  55. 77.2

    Cum Christus ueritas sit, magis ueritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos qui ideo ad nos ueniunt, quia foris nihil accipere potuerunt, ecclesiae baptismo sanctificemus.

  56. 78.1

    Victor ab Octauu dixit:

  57. 78.2

    Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. hoc itaque existimo ut qui, cum ex haeresi sint, ueniunt sine dubio baptizentur.

  58. 79.1

    Clarus a Mascula dixit:

  59. 79.2

    Manifesta est sententia Domini nostri Iesu Christi apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a patre sibi datam permittentis, quibus nos successimus eadem potestate ecclesiam Domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. et ideo haeretici qui nec potestatem foris nec ecclesiam Christi habent neminem baptizare baptismo eius possunt.

  60. 80.1

    Secundianus a Thambis dixit:

  61. 80.2

    Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere, ut in ecclesia Domini nostri Iesu Christi non baptizati ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum iudicii dies uenerit, nobis imputent quod per nos non sint baptizati et indulgentiam diuinae gratiae consecuti. propter quod, cum sit una in ecclesia et unum baptisma, quando ad nos conuertuntur, simul cum ecclesia et ecclesiae baptismum consequantur.

  62. 81.1

    Item alius Aurelius a Chullabi dixit:

  63. 81.2

    Iohannes apostolus in epistula sua posuit: si quis ad uos uenit et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum uestram et aue illi ne dixeritis. qui enim dixerit illi aue communicat factis eius malis. quomodo admitti tales temere in domum Dei possunt qui in domum uestram priuatam admitti prohibentur? aut quomodo cum eis sine ecclesiae baptismo communicare possumus, quibus si aue tantum dixerimus factis eorum malis communicamus ?

  64. 82.1

    Litteus a Gemellis dixit:

  65. 82.2

    Caecus caecum si ducat, ambo in foueam cadent. cum ergo haereticos constet non posse inluminare quemque utpote caecos, baptisma eorum non ualet.

  66. 83.1

    Natalis ab Oea dixit:

  67. 83.2

    Tam ego praesens, quam pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandauerunt corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico baptismo baptizati fuerint.

  68. 86.1

    Iunius a Neapoli dixit:

  69. 86.2

    Ab eo quod semel censuimus non recedo, ut haereticos uenientes ad ecclesiam baptizemus.

  70. 87.1

    Cyprianus a Cartagine dixit:

  71. 87.2

    Meam sententiam plenissime exprimit epistula quae ad Iubaianum collegam nostrum scripta est, haereticos secundum euangelicam et apostolicam contestationem aduersarios Christi et antichristos appellatos, quando ad ecclesiam uenerint, unico ecclesiae baptismo baptizandos esse, ut possint fieri de aduersariis amici, de antichristis christiani.

  72. 87.3

    TVPIS CAROLI GEROLD FILII.

← Previous — showing 101172 of 172

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104a.stoa013.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.