Sententiae Episcoporum
- pr.1
Cum in unum Cartaginem conuenissent kalendis Septembribus episcopi plurimi ex prouincia Africa Numidia Mauritania cum presbyteris et diaconibus, praesentibus etiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Iubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Iubaianum rescriptae de haereticis baptizandis quidque postmodum Cypriano Iubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Iubaianus coepiscopus noster scripserit consulens mediocritatem nostram de inlicito et profano haereticorum baptismo quidque ego ei rescripserim, censens scilicet quod semel adque iterum et saepe censuimus haereticos ad ecclesiam uenientes ecclesiae baptismo baptizari et sanctificari oportere. item lectae sunt uobis et aliae Iubaiani litterae quibus pro sua sincera et religiosa deuotione ad epistulam nostram rescribens non tantum consensit, sed etiam instructum se esse confessus gratias egit. superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus neminem iudicantes aut a iure communicationis aliquem si diuersum senserit amouentes. neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium tamque iudicari ab alio non possit, quam nec ipse possit alterum iudicare. sed expectemus uniuersi iudicium\' Domini nostri Iesu Christi qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro iudicandi.
- 1.1
Caecilius a Biltha dixit:
- 1.2
Ego unum baptismum in ecclesia sola scio et extra ecclesiam nullum. hic erit unum, ubi spes uera est et fides certa. sic enim scriptum est: una fides, una spes, unum baptisma, non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium geruntur, ubi exorcizat daemoniacus sacramentum interrogat, cuius os et uerba cancerem mittunt, fidem dat infidelis, ueniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tinguit antichristus, benedicit a Deo maledictus, uitam pollicetur mortuus, pacem dat inpacificus, Deum inuocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus, ad haec omnia accedit etiam illud malum ut antistes?, diaboli audeat eucharistiam facere. aut qui illis adsistunt dicant haec omnia falsa esse de haereticis. ecce ad qualia. igitur ecclesia consentire et sine baptismo et uenia delictorum communicare conpellitur. quam. rem, fratres, fugere, [ac,uitare] debemus et a tanto scelere nos separare et unum baptismum tenere quod soli, ecclesiae a Domino concessum est.
- 2.1
.Primus a Misgirpa dixit:
- 2.2
Censeo omnem hominem ab haeresi uenientem baptizandum. frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit baptisma nisi in ecclesia unum et uerum,: quia et Deus unus e.t fides una et ecclesia una est, in qua stat unum baptisma sanctitas et cetera. nam quae foris exercentur nullum habent salutis effectum.
- 3.1
Polycarpus ab Hadrumeto dixit:.
- 3.2
Qui haereticorum baptismum probat nostrum euacuat.
- 4.1
Nouatus a Thamogade dixit:
- 4.2
Licet sciamus omnes scripturas sibi testimonium reddere de salutari baptismo: debemus ergo fidem nostram exprimere ut haereticos et schismaticos ad ecclesiam uenientes qui pseudobaptizati uidentur debere eos in fonte perenni baptizari, et ideo secundum testimonium scripturarum et secundum decretum collegarum nostrorum sanctissimae memoriae uirorum omnes schismaticos et haereticos qui ad ecclesiam conuersi sunt baptizaui, sed et eos qui ordinati uidebantur laicos recepi.
- 5.1
Nemesianus a Thubunas dixit:
- 5.2
Baptisma quod dant haeretici et schismatici non esse uerum ubique in scripturis sanctis declaratum est, quoniam ipsi praepositi eorum falsi Christi sunt et falsi prophetae dicente Dcmino per Salomonem: qui fidens est falsis hic pascit uentos, idem autem ipse sequitur aues uolantes. deseruit enim uias uineae suae, semitas uero agelli sui errauit. ingreditur autem per auia loca adque arida et terram destinatam in sitim, contrahit autem manibus infructuosa. et iterum: ab aqua autem aliena abstine nec de fonte extraneo biberis, ut longum uiuas tempus, adiciantur etiam tibi anni uitae. et in euangelio diuina sua uoce Dominus noster Christus locutus est dicens: nisi si quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. hic est Spiritus qui ab initio ferebatur super aquam. neque enim Spiritus sine aqua separatim operari potest nec aqua sine Spiritu. male ergo sibi quidam interpretantur ut dicant, quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant et sic recipiantur, cum manifestum sit utroque sacramento debere eos renasci in ecclesia catholica. tunc poterunt filii Dei esse dicente apostolo: curantes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma. haec omnia ecclesia catholica loquitur. et iterum in euangelio dicit Dominus: quod natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est, quia Deus spiritus est, et ex Deo natus est. ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt dicente apostolo: manifesta sunt enim opera carnis, quae sunt fornicationes, inmunditiae, incestum, idololatriae seruitus, ueneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira, diuisiones, haereses et his similia: de quibus praedixi uobis, sicut praedico, quoniam quicumque haec faciunt regnum Dei non hereditabunt. condemnat itaque apostolus cum omnibus malis et qui diuisionem faciunt hoc est schismaticos et haereticos. nisi ergo acceperint baptismum salutare in ecclesia catholica quae est una, salui esse non possunt, sed cum carnalibus in iudicio Domini Christi damnari.
- 6.1
Ianuarius a Lambese dixit:
- 6.2
Secundum scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos et sic in ecclesiam sanctam admittendos.
- 7.1
Lucius a Castra Galbae dixit:
- 7.2
Cum Dominus in euangelio suo dixerit: uos estis sal terrae. quodsi autem sal fatuus fuerit, in quo condietur? ex eo ad nihilum ualebit, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus, et iterum post resurrectionem suam mittens apostolos suos mandat dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. ite ergo et docete gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. cum ergo manifestum sit haereticos id est hostes Christi non integram sacramenti habere confessionem, item schismaticos non posse condire sapientia spiritali, cum ipsi ab ecclesia quae una est recedendo infatuati contrarii facti sint, fiat sicut scriptum est: domus contrariorum legis debent emundationem, et consequens eos qui a contrariis baptizati inquinati sunt primo purgari et tunc demum baptizari.
- 8.1
Crescens a Cirta dixit:
- 8.2
Tanto coetu sanctissimorum consacerdotum lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Iubaianum itemque ad Stephanum, quae tantum in se sanctissimorum testimonio rum descendentium ex scripturis deificis continent, ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus, censeo ergo omnes haereticos et schismaticos qui ad catholicam ecclesiam uoluerint uenire non ante ingredi, nisi exorcizati et baptizati prius fuerint, exceptis his sane qui in ecclesia [catholica] fuerint ante baptizati: ii tamen per manus inpositionem in paenitentia ecclesiae reconcilientur.
- 9.1
Nicomedes a Segermis dixit:
- 9.2
Mea sententia haec est ut haeretici ad ecclesiam uenientes baptizentur eo quod nullam foris aput peccatores remissionem peccatorum consequentur.
- 10.1
Monnulus a Girba dixit:
- 10.2
Ecclesiae [catholicae] matris nostrae ueritas [semper] aput nos, fratres, et mansit et manet, eo quod in baptismate est trinitas Domino nostro dicente: ite et baptizate gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. cum ergo manifesto sciamus haereticos non habere nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum, debent uenientes ad ecclesiam matrem nostram uenire, renasci et baptizari, ut cancer quod habebant et damnationis iram et erroris offecturam per sanctum et caeleste lauacrum sanctificetur.
- 11.1
Secundinus a Cedias dixit:
- 11.2
Cum Dominus noster Christus dicat: qui mecum non est aduersum me est, et Iohannes apostolus eos qui ab ecclesia exeunt antichristos dicat, indubitanter hostes Christi quique antichristi nominati sunt gratiam baptismi salutaris ministrare non possunt. et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad ecclesiam baptizandos esse a nobis qui amici appellati sumus Dei de eius dignatione.
- 12.1
Felix a Bagai dixit:
- 12.2
Sicut caecus caecum ducens sic in foueam cadent, ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadent. et ideo haereticus baptizandus est et uiuificandus, ne nos uiui mortuis communicemus.
- 13.2
Polianus a Mileo dixit:
- 13.3
Iustum est haereticum baptizari in ecclesia sancta.
- 14.1
Theogenes ab Hippone regio dixit:
- 14.2
Secundum sacramentum Dei gratiae caelestis quod accepimus unum baptisma quod est in ecclesia sancta credimus.
- 15.1
Datiuus a Vadis dixit:
- 15.2
Nos quantum in nobis est haeretico non communicamus, nisi baptizatus in ecclesia fuerit et remissam peccatorum m acceperit.
- 16.1
Successus ab Abbir Germaniciana dixit:
- 16.2
Haereticis aut nihil licet aut tctum licet. si possunt baptizare, possunt et sanctum Spiritum dare: si autem sanctum Spiritum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. propterea censemus haereticos baptizandos esse.
- 17.1
Fortunatus a Thuccabori. dixit:
- 17.2
Iesus Christus Dominus et Deus,:noster Dei patris et creatoris filius super Petrum aedificauit ecclesiam, non super haeresim, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. quare qui extra ecclesiam sunt et contra Christum stantes oues, eius et gregem spargunt baptizare foris non possunt.
- 18.1
Sedatus a Thuburbo dixit:
- 18.2
In quantum aqua sacerdotis prece in ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone uelut cancer infecta cumulat peccata. quare omnibus pacificis quidem uiribus nitendum est, ne qui haeretico errore infectus et intinctus singulare et uerum ecclesiae baptismum retractet accipere, quo quisquis non fuerit baptizatus regno caelorum fiet alienus.
- 19.1
priuatianus a sufetula dixit:
- 19.2
Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. si enim haeresis a Deo est, habere et indulgentiam diuinam potest: si, uero a Deo non est, quomodo 1 gratiam Dei aut habere aut conferre. alicui potest?
- 20.1
Priuatus a Sufibus dixit:
- 20.2
Qui haereticorum baptismum probat quid aliud quam haereticis communicat?
- 21.1
Hortensianus a Laribus dixit:
- 21.2
Viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum: nos unum baptisma quod non nisi in ecclesia nouimus ecclesiae uindicamus. aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit aduersarios suos esse?
- 22.1
Cassius a Macomadibus dixit:
- 22.2
Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis baptismum concedit sibi tollit. censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse, cum ad ecclesiam uenire coeperint, et sacra et diuina lauatione lotos et in lumine uitae inluminatos non hostes sed pacificos, non alienos sed fidei Domini domesticos, non adulteros sed Dei filios, non erroris sed salutis effectos in ecclesiam recipi, absque his qui de ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant, sed eos per manus inpositionem restituendos.
- 23.1
Alius Ianuarius a Vico Caesaris dixit:
- 23.2
Si non obtemperat error ueritati, multo magis ueritas non consentit errori. et ideo nos ecclesiae adsistimus, in qua praesidemus, ut baptismum eius ipsi soli uindicantes eos quos ecclesia non baptizauit baptizemus.
- 24.1
Alius Secundinus a Carpos dixit:
- 24.2
Haeretici christiani sunt an non? si christiani sunt, cur in; ecclesia Dei non sunt ? si christiani non sunt, fiant. aut quo pertinet sermo Domini dicentis: qui non est mecum aduersum me est, et qui non mecum colligit spargi t? unde constat super filios alienos et suboles antichristi Spiritum sanctum per manus inpositionem non tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos baptisma non habere.
- 25.1
Victorious a Thabraca dixit:
- 25.2
Si licet haereticis baptizare et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus et haereticos illos appellamus ?
- 26.1
Alius Felix ab Vthina dixit:
- 26.2
Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non in tantum posse humanam praesumptionem, quantum Domini nostri Christi adorandam et uenerabilem maiestatem. memores ergo periculi hoc quoque non tantum obseruare debemus, uerum etiam ab omnibus nobis confirmare, ut omnes haeretici qui ad sinum matris ecclesiae adcurrunt baptizentur, ut mens haeretica quae diuturna tabe polluta est sanctificatione lauacri purgata in melius reformetur.
- 27.1
Quietus a Buruc dixit:
- 27.2
Qui fide uiuimus obsequi his quae instruendis nobis ante praedicta sunt credula obseruatione debemus. nam scriptum est aput Salomonem: qui baptizatur a mortuo quid proficit lauatione eius? quod utique de his qui ab haereticis intinguuntur et de tinguentibus loquitur. si enim qui aput illos baptizantur per remissionem peccatorum uitam aeternam consequuntur, cur ad ecclesiam ueniunt? si uero a mortuo salutis nihil accipitur, ac propterea cognito errore pristino ad ueritatem cum paenitentia reuertuntur, uno uitali baptismate quod in catholica ecclesia est et sanctificari debere manifestum.
- 28.1
Castus a Sicca dixit:
- 28.2
Qui contempta ueritate praesumit consuetudinem sequi aut circa fratres inuidus est et malignus quibus ueritas reuelatur aut circa Deum ingratus cuius inspiratione ecclesia eius instruitur.
- 29.1
Eucratins a Thenis dixit:
- 29.2
Fidem nostram et baptismatis gratiam et legis ecclesiasticae regulam Dominus et Deus noster Iesus Christus suo ore apostolos docens perimpleuit dicens: ite et docete gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. falsum ergo haereticorum baptisma et iniquum a nobis pellendum est et omni contestatione refutandum, de quorum ore uirus, non uita, nec gratia caelestis, sed blasphemia trinitatis exprimitur. et ideo uenientes ad ecclesiam haereticos integro et catholico baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphema sua praesumptione purificati possint Spiritus sancti gloria reformari.
- 30.1
Libosus a Vaga dixit:
- 30.2
In euangelio Dominus, ego sum, inquit, ueritas. non dixit: ego sum consuetudo. itaque ueritate manifestata cedat consuetudo ueritati, ut etsi in praeteritum quis in ecclesia haereticos non baptizabat, nunc baptizare incipiat.
- 31.1
Leucius a Thebeste dixit:
- 31.2
Haereticos blasphemos adque iniquos uerbis uanis decerpentes sancta et adorabilia scripturarum uerba exsecrandos censeo et ideo exorcizandos et baptizandos..Į.
- 32.1
Eugenius ab Ammedera dixit:
- 32.2
Et ego hoc idem.censeo haereticos baptizandos esse.
- 33.1
. Item alius Felix a Bamaccora dixit:
- 33.2
Ecce secutus diuinarum scripturarum auctoritatem baptizandos haereticos esse censeo, sed et eos qui schismaticos baptizatos se esse contendunt. si enim secundum cautum Christi priuatus fons noster est, intellegant cuncti ecclesiae nostrae aduersarii quia alienus esse non potest. nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. et ideo manifestum est nec haereticos nec schismaticos aliquid caeleste posse suscipere, qui a peccatoribus hominibus ab ecclesia extraneis audeant accipere. quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest.
- 34.1
Item alius Ianuarius Muzulensis dixit:
- 34.2
Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptismum, non omnes intellegant eiusdem baptismi unitatem. ecclesia enim et haeresis duae et diuersae res sunt. si haeretici habent baptisma, nos non habemus: si autem nos habemus, haeretici habere non possunt. dubium autem non est ecclesiam solam baptismum Christi possidere quae sola possideat et gratiam Christi et ueritatem.
- 35.1
Adelphius a Thasualthe dixit:
- 35.2
Sine causa quidam falso et inuidioso uerbo inpugnant uerita tam ut rebaptizare nos dicant, quando ecclesia haereticos non rebaptizet, sed baptizet.
- 36.1
Demetrius a Leptiminus dixit:
- 36.2
Vnum baptisma nos custodimus, quia ecclesiae soli rem suam uindicamus. qui autem dicunt quia haeretici uere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non duo sed multa baptismata faciunt. nam cum haereses multae sint, pro earum numero et baptismata conputabantur.
- 37.1
Vincentius a Thibari dixit:
- 37.2
Haereticos scimus esse peiores quam ethnicos. si conuersi ad Dominum uenire uoluerint, habent utique regulam ueritatis quam Dominus praecepto diuino mandauit apostolis dicens: ite, in nomine meo manum inponite, daemonia expellite. et alio loco: ite et docete gentes tinguentes eas in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. ergo primo per manus inpositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem peruenire: alias autem non debere.
- 38.1
Marcus a Maothari dixit:
- 38.2
Mirandum non est, si haeretici hostes adque inpugnatores ueritatis rem sibi uindicant potestatis et dignationis alienae. illud mirandum est quod quidam nostri praeuaricatores ueritatis haereticis suffragantur et christianis aduersantur. propterea decreuimus haereticos baptizandos esse.
- 39.1
Sattius a Sicilibba dixit:
- 39.2
Si haereticis in baptismo suo peccata donantur, sine causa ad ecclesiam ueniunt. nam cum in die iudicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de iudicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti.
- 40.1
Victor a Gorduba dixit:
- 40.2
Cum peccata non nisi in ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum ad communicationem sine baptismo admittit utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat et christianos inquinat.
- 41.1
Aurelius ab Vtica dixit:
- 41.2
Cum dicat apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alienis communicat qui haereticis sine ecclesiae baptismo communicat? et ideo censeo baptizandos esse haereticos, ut accipiant remissionem peccatorum et sic illis communicetur.
- 42.1
Iambus a Germaniciana dixit:
- 42.2
Ųui haereticorum baptismum probant nostrum inprobant, ut extra ecclesiam non dicam lotos, sed sordidatos negent in ecclesia baptizari oportere.
- 43.1
Lucianus a Rucuma dixit:
- 43.2
Scriptum est: et uidit Deus lucem quia bona est, et diuisit inter lucem et tenebras. si potest luci et tenebris conuenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. propterea censeo haereticos baptizandos esse.
- 44.1
Pelagianus a Luperciana dixit:
- 44.2
Scriptum est: aut enim Deus Deus est aut Baal Deus est. ita et nunc aut ecclesia ecclesia est aut haeresis ecclesia est. porro si haeresis ecclesia non est, quomodo esse aput haereticos baptisma ecclesiae potest?
- 45.1
Iader a Midili dixit:
- 45.2
Scimus non esse nisi unum baptisma in ecclesia catholica, et ideo non debemus admittere haereticum, nisi baptizatus aput nos fuerit, ne se putet extra ecclesiam catholicam baptizatum esse.
- 46.1
Item alius Felix a Marasana dixit:
- 46.2
Vna fides, unum baptismum, sed ecclesiae catholicae cui soli licet baptizare.
- 47.1
Paulus ab Obba dixit:
- 47.2
Me non mouet, si aliquis ecclesiae fidem et ueritatem non uindicat, quando apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas eorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax. si autem Deus uerax est, quomodo esse aput haereticos baptismi ueritas potest aput quos Deus non est?
- 48.1
Pomponius a Dionysiana dixit:
- 48.2
Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissam i eccatorum dare qui potestatem non habent ut aut soluere aut ligare aliquid in terris possint.
- 49.1
Venantius a Thinisa dixit:
- 49.2
Si maritus peregre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia seruaret, ne ab aliquo castitas eius et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad patrem proficiscens sponsam suam nobis conmendauit. utrumne eam incorruptam et inuiolatam custodimus an integritatem eius et castitatem moechis et corruptoribus prodimus? qui enim baptisma ecclesiae commune cum haereticis facit sponsam Christi adulteris prodit.
- 50.1
Ahymmus ab Ausuaga dixit:
Next → — showing 1–100 of 172
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0104a.stoa013.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.