Ancient Texts

← Library

De Statu Animae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 232 sections

  1. 2.2.1

    II. QVO MODO PHILOSOPHI MVNDI INDAGAVERINT VERITATEM GRADATIMQVE AD DEVM VSQVE PERVENERINT.

  2. 2.2.2

    Et quoniam mortalium generi natura datum est ut abstrusa fortius quaerat, ut negata magis ambiat, ut tardius adepta plus diligat, eo flagrantius ametur ueritas quo uel diutius desideratur uel laboriosius quaeritur uel tardius inuenitur, hinc factum est ut philosophi quoque excellentibus ingeniis, multimodis doctrinis, pugnantibus sententiis, longis saeculis de eadem ueritate quaerentes ab usque Pythagora Italico uel Ionico Thalete semper exstiterint, qui dissidentibus aliis uel in parte operis aliquid dignum tanta indage sentirent. unde etiam doctor gentium non tam ignaros ueri philosophos iudicat, quam cogniti contemptores accusat inquiens: inuisibilia dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque uirtus eius et diuinitas, ut sint inexcusabiles, quoniam cum cognouissent deum, non sicut deum magnificauerunt. ergo cognouerunt, et ingressa est diuinitatis abditae mens humana secretum transcensisque corporeis omnibus emirata illum uidelicet uniuersitatis uidit esse creatorem, qui non solum corporea uniuersa praeiret sicut inrationalis anima, neque hanc etiam sicut rationalis antecelleret, sed qui his simul omnibus longe inconparabili potentia praestaret. uidebat enim moueri corpus per loca et tempora, cum uel loco in locum cederet uel aetatem temporis transcursione mutaret. apud se itaque paululum constitit potentiamque sui non sine horrore suspiciens quaerendumne supra se aliquid, an in se esset consistendum sibi dubitauit. sed dubitantem se non esse deum dubitare non potuit, quia causa dubietatis ignoratio esset, non autem nisi ignarus ambigeret, deus uero nihil ignoraret ac per hoc dubitare non posset.

  3. 2.2.3

    Porro autem se animaduertebat et ignorare necessario et consequenter ambigere adiecto eo quod, etsi non subderetur motioni per locum, moueretur tempore per adfectum, nec principale rerum stabilimentum foret, quod uel loco uel tempore moueri posset, quia nisi per aliud moueri nihil posset, in quo autem uniuersum staret, id in se ipso consisteret. sic in auctore suo altius ratiocinata cognouit illud, quod in superiore libro memoraui, uiditque nisi ab inmoto moueri nihil posse, itaque necessario stare animam ut corpus moueat per tempus et locum, stare uero in se ipso deum, qui mourat animam per tempus, corpus uero per locum pariter et per tempus. et quoniam principio nullum potest esse principium, quod iuxta de inmensitate ac sempiternitate cogitandum est, quia sicut a nullo coepit, ita in nullo consistit, non sine quodam medio ab imis, quod omne corpus est, ad summa, quod deus est, eundum rata se scilicet inter extrema mediam repperit eo quod nec cuiquam corporum similis exsisteret, quia similitudo dei esset, nec eidem aequari deo posset, quia etsi ab illo coepisset, de illo non esset.\'

  4. 2.2.4

    Animaduertit etiam in rerum plenitudine aliud esse secundum ueritatem quod iudicaret nec iudicaretur, aliud quod iudicaret et iudicaretur, aliud quod iudicaretur nec iudicaret: secundum ueritatem deum iudicare de quo non iudicaretur, animam iudicare et iudicari, corpora iudicari nec iudicare. tunc autem minime falli iudicantem, cum adhaeret illi secundum quod iudicat, tunc maxime cum conlabitur ad illud de quo iudicat. intellexit quoque propter inmutabilem uim contrariorum sicut tenebras luci, sicut essentiae nihilum, ita incorporeo corpus esse contrarium et uidit similitudinem cuiusque rei in contrario esse non posse, quia uidelicet inmota rerum ratio non sinit, ut aliquid uiuat mortuum, uideat caecum, substantia sit simul et nihilum. hic igitur intellegens nonnihil in anima humana esse deo simile, quia sit ille lumen inluminans et haec lumen inluminabile, incorpoream non dubia decreuit illud adiciens, quod si anima corpus esset et haec eadem similitudo dei esset, corporeus ergo deus esset, iusteque maluit propter similitudinem creatoris sublimare creaturam, quam propter eandem similitudinem humiliare creatorem certo cognoscens indissolubiliter nexum, ut duo similia aut utraque incorporea sint aut utraque corporea. esse quoque in rebus substantiuis quaedam non solum specie dissimilia, sed etiam naturali uigore contraria, ut aqua uel flamma est, et haec tamen esse corporea atque hinc mirum fore, si duo dissimilia eademque contraria, ut est aqua uel flamma, corporea simul esse possint et duo similia eademque conuenientia, quod est deus et anima, incorporea simul esse non possint.

  5. 2.3.1

    III. PHILOSOPHIS GRAECIS VTITVR TESTIBVS DE CORPOREIS VEL INCORPOREIS EXEMPLVM CAMELI ET FORMICAE PROPONENS.

  6. 2.3.2

    Huius modi igitur rationibus utentium philosophorum quoad potui uoluminibus perdagatis ignobilium plebe reiecta potiores quosque delegi, qui ueritati in praesentiarum testificarentur, quorum quidem ex abundanti est proferre sententias, non quo propriis deficiamur, sed quo magis mirum sit aduersum nos dimicare nostros et extraneos pugnare pro nobis. neque mihi profecto cordi foret mutuum ex his carpere quippiam, nisi iste corporis amicus sola philosophici nominis mentione terriculamenta quaedam nobis scientiae profundioris ostentauisset. ex his igitur, quos contra ueritatem uocat, uocem ueritatis accipiat et geminae primum Graeciae classicum multisona pythagoreorum orum tuba et lituum Platonis exaudiat nec tumescat sola uanitate nominum, sed pinguescat multimoda ueritate rationum. pythagoreorum igitur, quia nihil ipse scriptitauerit, a posteris quaerenda sententia est. in quibus uel potissimum floruisse Philolaum reperio Tarentinum, qui multis uoluminibus de intellegendis rebus et quid quaeque significent oppido obscure dissertans, priusquam de animae substantia decernat, de mensuris ponderibus et numeris iuxta geometricam musicam atque arithmeticam mirifice disputat per haec omne uniuersum exstitisse confirmans, illi uidelicet scripturae consentiens, qua deo dicitur: mensura pondere et numero omnia disposuisti, quam quidem ex diuina lectione sententiam nobis ab aduersario miror obiectam. dicit enim uerbis his: deus, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita materia incorporauit, rebus omnibus, inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus numerum atque mensuram, ita <et) posuit quantitatem.

  7. 2.3.3

    animaduerte, nostri bone cognitor, praesentis saeculi peritum \' facundumque doctorem: nihil incorporeum uult creatum et incorporatum dicit omne corporeum. cui incorporatur, quaeso, quod corpus est? si in pro non forte posuisti, ut incorporatum pro non corporatum uelis intellegi, plus nobis quam uolumus sponte largiris, quia si auctor rerum quae fecit omnia non corporauit, sine corpore sunt ergo quaecumque sunt. enim uero quod est et absque corpore est incorporeum esse necesse est, quod Graeci elegantius άσώματον uocant. sin autem istius modi praepositione simpliciter usus es, incurristi nescius ueritatem, per eandem tamen ignorantiam uno tantum lapsus articulo, quod omnia incorporata dixisti, cum satis constet duplicis creaturae substantiam sic ordinatissima lege conpositam, ut omne creatum incorporeum et incorporatum sit, non autem omne corporeum sit et animatum. ac per hoc incorporatum corpus dici non potuit uelut in corpus missum, quia incorporatio ad illam pertinet absque ambiguitate naturam, quae et, prius quam incorporata est, non fuit corpus et, postquam incorporata est, non est corpus. si uero incorporata omnia eo forsitan sensu dixisti, quo dici plane potuit, etsi non debuit, omnia facta esse corporea, excidisti pariter et a proprietate uerbi et a ratione ueri, quia si omnis creatura corporea est, nihil incorporatum est: si autem incorporeum quid creatum est, non est omnis creatura corporea.

  8. 2.3.4

    Sed una haec eademque causa est, quae te multiplici inuoluit errore: magna uidelicet rerum ignoratio et scientiae mira praesumptio. hinc quippe fit ut uel spiritus corporatos corpus esse credas uel item corpora incorporata definias. in istis tam dialecticis conclusionibus tuis semper tibi ueniat in mentem illius quam inurendam ducis aliis alti erroris infamiam. diuinua quoque temet sermo commoueat: oportere prius deponi trabem propriam, ut possit alienam quis auferre festucam. proinde quia non lacessis quasi dubios praelii, sed percellis quietos mucrone conuicii et cunctis creaturae partibus mensuram pondus et numerum indita esse dixisti, quoniam haec simul omnibus constat inesse corporibus et animam corpus esse decernis, quae huius mensura sit, qui numerus, quod pondus inquiro. si modum uegetanti animae uiuentis corporis modus facit, quia corpus extrarium quasi uas aliquod animam ueluti minus quoddam corpus includit, ergo animae, ut tu ais, quantitas pro corporis quantitate censenda est.

  9. 2.3.5

    0 si mihi de his loqui tecum comminus palamque proueniret, liberaliter uidelicet agerem, nonnulla tibi de meo iure concederem neque protinus de homine quaererem, sed prius precario poscerem, ut rerum callens euidenti faterere responso, formicae et cameli animas utrumnam prouidentia an mole censeres? si prouidentia, luce liquidius esset animae cameli sic animam praestare formicae, ut camelus tanto paene minor formicae sit animo, quanto maior est corpore. si moles tibi in istius modi conparatione placuisset, eadem nempe replicarem et nihilo setius quaererem, si modus animae corporis modus est, cur infra corporis modum camelus brutescat et supra corporis modum formica uigeat ? sisterent uerba fortassis, quae tuto tibi magna uolant. ista haec ipsa duplici sorte proponerem, utrius malles tibi copiam facerem. si molem corporis elegisses, perexiguum formicae corpus obponerem, sin animi uigorem, hunc eundem nullum secundum molem fore conuincerem, cuius esse nihil in illa corporea cameli magnitudine conprobarem. hinc etiam tibi Maronianum illud obicerem, quod uerissime de apiculis dictum est: ingentes animos angusto in pectore uersant.

  10. 2.3.6

    Iam cum super statu hominis dissertare coepissem, a te scilicet nouo geometra, ut ingenia quorumcumque dinoscerem, decempedam, non iudicium fiagitarem. ubi si illo forsitan uoluisses uti perfugio, ut diceres inuisibilia uisibilibus non posse metiri, e uestigio responderem ex magnitudine corporis quod animum includeret posse metiri animum qui corpus inpleret. si non posse dixisses, instantissime quaererem, cur fieri de corporis genere uno non posset, quod de omnibus posset? si adnuisses posse, dicerem tibi sermone prophetico: uade ad formicam, o piger, et aemulare uidendo uias eius, idest prouidentias eius, nisi forte credendum est ob id nos oraculo caelesti commonitos, ut gradiendi scientiam a formica quaereremus. non te in hac prolocutione sollicitet ambulandi cura, sed agendi sollertia, ut . ueluti ingentem formicae farris aceruum conpopulant hiemis memores tutoque reponunt, sic, homo hominis in conparationem inrationalium protoplasti lapse peccato, ne hieme fuga tua fiat, fidei calore et operis deuotione procures ac pariter intellegas formiculae et apiculae ingentes animos paruo corpore non includi. nihil enim magnum [locale] capitur exigua re locali, et paruum corpus atque ingens animus apiculae: non ergo capitur corpore, extra se igitur est. sed extra se nihil esse potest, est ergo totus in corpore, sed magnum corporeum corporeo paruo non capitur, quia tam magnum replet locum, quam magnum quidque locale est. aut igitur anima inlocalis et per hoc incorporea erit, aut secum tota non erit. sed nihil esse nisi secum potest, inlocaliter ergo in re parua res magna est. non igitur localis est animus et nihil inlocale corporeum: corporeus igitur non est. quidquid autem corporeum non est, non mole censendum est, non ergo ex magnitudine corporis animi magnitudo.

  11. 2.3.7

    Quopiam nunc uideamus euadas: apicula tibi corporis, camelus animi magnitudinem negat. uideris ne istius modi rationibus sententia tibi placita labascat nec secundum corporeas quantitates numeris ponderibus et mensuris animi magnitudo subiaceat, qui et paruus in magno totum tenet et magnus in paruo non effluit. sed forte corporaliter metiri animus non potest et pendi potest. is dicere audeat scire se posse, quot animus secundum pondus possit esse librarum, qui conprehensum tenet tenet, quot sit secundum longitudinem pedum. uestigia uero numerorum in corporibus trifariam dinoscuntur. loco etenim primo, ut sit corpus maximum uel minimum, unum id esse necesse est, quod scilicet a numero illi est. secundo, quod partibus constat, quae profecto partes, ut iam diximus, dextra et laeua, sursum ac deorsum, ultro et citro sunt. tertio, quod iuxta praefatam diuersitatem partium secari omne corpus in partes potest, quarum item pars qualibet partium corporis propter uim primigeniam numeri et unum corpus erit et totidem partibus constabit et perinde in partes secari poterit, modo tu uideris utrumnam, cum cuiuslibet animantis una sit anima, diuidi haec eadem possit, ut iterum quotalibet pars animae anima sit, sicut quotalibet pars corporis corpus est. quod quia sanorum neminem reor posse dicere, terendum tempus non est in harum discussione causarum, quae suapte natura tam clarae sunt, ut obscurari potius disputatione uideantur.

  12. 2.4.1

    IIII. DE MENSVRA NVMERO ET PONDERE CORPORIS.

  13. 2.4.2

    In illud nunc magis nisi contemnis aduertas animum, ut tibi, in quantum se uideri dignabitur, mensurae ponderis et numeri uis diuina pandatur. dici nempe deo legimus: mensura numero et pondere omnia disposuisti, quo potissimum testimonio in id scilicet usus es, ut exinde probatum uelis animabus quoque nostris corporeas quasdam inditas quantitates. uideamus ergo igitur mensura haec, pondus hoc, numerus hic ubinam loci fuerint quandoue esse coeperint, ut ad istorum quasi exemplar deus uniuersa formaret. si nihil increatum nisi creator est, haec ergo creata sunt. si creata sunt, non igitur omnia deus mensuris numeris ponderibusque disposuit, quando quidem haec ipsa non secundum ista formauit, sed auctoritati diuinae obuiare nefas est, numeris ergo ponderibus et mensuris uniuersa creata sunt. mensura ergo pondus et numerus creata non sunt: non enim secundum eadem creata sunt omnia, si et ipsa creata sunt. hic omnibus. cogitandi uiribus enitendum est, ut quoquo modo possit agnosci non hoc esse pondus principale quod penditur, sed quo penditur, nec eundem esse numerum qui numeratur, sed quo numeratur, nec mensuram quae metitur, sed qua metitur, sicut item non hoc est magnitudo quod magnum, nec hoc aequale quod aequalitas, nec hoc pulchritudo quod pulchrum. nihil enim creatum per se magnum est, sed ex minoris conparatione magnum aliquid dicitur. hinc est quod montem paruum dicimus et grande milium, grandem quoque muscam et bouem paruum. cum uero ad ipsam creatricem uenitur magnitudinem, quia conparari non potest, nec maior nec minor est. sic et in his principalibus formis ratio par est, quas Plato ideas nominat. nam secundum eandem quadrandi legem fabricamus et quadratam tabulam et forum quadratum, et cum forum maius quadratum sit, non tamen magis quadratum est. hinc capias oportet indicium illius non pensi ponderis et inmensurabilis mensurae et innumerabilis numeri, quae tria simul aequiterna semper indiuidua ubique et ubicumque tota unus deus sunt.

  14. 2.4.3

    Omnia etenim corpora, quibus quidque uel numeramus uel pendimus uel metimur, et numerabilia sunt et ponderabilia et mensurabilia. nam et numeris in corporibus certus est modus et pondiculi trutinae certum est pondus et decempedae certa mensura est, a cuius magnitudine et citra recurri licet usque ad uncias et semuncias et usque ad minimum, citra quod nihil est, et ultra item progredi usque ad maxima et ipsius quoque mundi inaccessa nunc sensibus spatia. habet enim certum magnitudinis modum quidquid finale est. proinde mundi moles uniuersa, quoniam ex finitis est conpacta corporibus, quippe cum alterum corpus alteri finem faciat, procul dubio ipsa finalis est propterque et mensurabilis. trans quam si quid spatiorum humana mens cogitat, in ea certe ratione mensurae per corporales formas mitti posse non dubitat, quod quidem ita posse fieri in ueritate claret, si ullus extra mundum locus est. sed quoniam extra omnem locum locus esse non potest, localis mensura ubi locus nullus est non accedit, et cum desit quod metiri possit, quo possit metiri superest, quia finito mensurabili inmensurabilis mensura non deficit. eatenus equidem ratio ponderis eo quod pendi potest cessante non interit et numerus finito numerabili non finitur. igitur si inmensae lucis splendor aliquo nobis fulgore subrutilat, necessario scilicet istic admonebere, ut paululum seposita carnalium fallacia uisiouum dicas nobis decempedae forma corporeae cui nostro uisibilis sit? sed quia hanc, nisi nimium fortasse suscenses, corpori contemplabilem non negabis, consequenter quaero illam inmensurabilem de qua supra sumus locuti mensuram animone an corpori dicas esse conspicuam P sed non ita quempiam ueritas deserat, ut diuina corpori uisibilia fore contendat; cum nec corpora uideri ab hoc nisi animato cognoscat aut, ut dicam uerius, animam potius per corpus quam quidquam per se sentire corpus intellegat. duplex ergo est uidendi uis: anima uidet mensuram pondus et numerum per se, uidet mensurabilia numerabilia ėt ponderabilia per corpus. ergo per corpus uidet quae sunt similia corpori, id est corporea, incorporea uero per se, quibus est ipsa similis.

  15. 2.4.4

    Nunc si placet, quoniam mensuris ponderibus et numeris omnia disposita sunt, eorundem in creaturis signa quaeramus. imum certe elementorum omnium terra est. in rotundo scilicet illud imum constat esse, quod medium est, quia in rotundi extimis imum non est. quaelibet ergo terrae pars magna uel minima aut lapillus exiguus uel minutissimus puluisculus, qui puncto uisibili contingi nequeant, habent et mensuram pro modulo sui et numerum pro ratione partium, quibus distant superiora ab inferioribus, dextra a sinistris, a posterioribus priora, unde etiam quamlibet minimum diuidi in duo potest, quia corpus est. pondus uero illius hinc animaduertitur, quod hoc ipsum minimum ab origine sua sublatum et in aqua, superiore uidelicet elemento dimissum motu infatigabili non quiescit, donec naturali pondere ad solum terrae perueherit. hunc ad modum rationis tramitem in reliquis tene corporibus, quia et aquae guttula, quam digito tincto sustuleris, habet scilicet pro magnitudinis modo mensuram, pro partium distantia numerum: lege ponderis si dimittas eam in aere, non residet nisi ad sua peruenerit. aeris quoque ratio par est, cuius nihil uel sub aqua contineri uel supra ignem ferri potest, quod, si quo pacto fiat, necessitate ponderis uel hinc naturaliter erumpat uel inde sponte desidat. mensurabilem uero aerem et pro numero partium numerosum uel hinc, ut arbitror, liquet, quia corporeum metiri posse mundum, cuius aer tertia pars est, iam constitit. sic etiam ignis elementum et pro partibus suis, quia locale est, recipit numeros et pro spatio, quia finale, mensuris subditur. pondus autem ignis iste terrenus quasi quoddam semen ignium supremorum sursum uersus habet, qui quanto maiore fomento pastus maiorum fuerit uirium, uelut in patriam tendens subtilis natura magnas partes stipati aeris inrumpit et, nisi eundem elementi alterius profundum uinceret, quo per naturam rapitur perueniret.

  16. 2.5.1

    V. DE MENSVRA NVMERO ET PONDERE ANIMAE.

  17. 2.5.2

    Ecce patuit nihil esse corporeum, cui non sit mensura pondus et numerus. nunc quoniam eorundem est et partilis unitas et locale pondus et magnitudo mensurabilis, utrum tria haec eatenus in anima, ut in corpore sint, quaeramus. magnum. certe corpus longitudine et latitudine et altitudine dicimus, cuius utique spatium grande uel paruum pro sui capacitate censemus. ergo tantum quidque corporis quodcumque corpus recipit, quantum pro amplitudine capax est. sic equidem transcenso inferioris creaturae gradu sublimiorem cerne creaturam et animi magnitudinem sui capacitate metire. ecce capax est anima humana sapientiae, capax namque est eius, quae intellegens eius est. ergo ut ante indeptam sapientiam sapientiae capax dici non potest, sic antequam particeps eius fiat, sapiens dici non potest. istic ego percontatum uenio, spatiumne loci fore iudices an inlocale aliquid, quo capitur sapientia? ego sic <censeo, quod si secundum spatium sapientiae capax est sapientis anima, ergo secundum molem magna est sapientia. quod quia non sinit dici ueritas, inlocale est quod capit, ut inlocale possit esse quod capitur. en tibi humani animi sine mole magnitudinem, numeri nunc intuere rationem.

  18. 2.5.3

    Animaduertisti, ut arbitror, haec esse in corporibus signa numerorum, quod scilicet numerosa sint corpora, quae sibi secundum praestantissimam numeri aequalitatem partium parilitate respondeant, ut quoniam unius ad unum et duorum ad duo et ad tria trium summa aequalitas est, sic itidem illud numerosum corpus esse dicamus, quod rata dimensione formatum, ut uerbo tenus humanum quae sunt bina sic habeat ex aduerso posita, ut sibi nec magnitudine nec specie nec loco dissentiant, ut sunt aures et oculi, quae item singula, ut nasus et os, medium locum teneant atque, ut esse pulchra possint, concinentiam summae aequalitatis imitentur. quatenus igitur numeri ueritatem in anima reperiamus humana, primum debet ipsa sibimet actitandi rationem pro uirtutum parilitate concinere, ut sapientiae iustitia, temperantiae fortitudo respondeat, quae parilitas utique numerosa est, quia tanto est numeris uicinius, quanto est quidque concinentius. sed illud in anima numerosum potius arbitror, quo eadem scientialiter compos\' est numeri, ut non partibus sicuti corpus numerosa sit, sed ipsum dinoscat et secundum eundem iudicet numerum. nam tria et quattuor septem fore et haec et tria decem, nulla praeter humanam animam uel potest scire uel poterit. sicut igitur de mensura claruit, ita et de numeris satis adparet esse hos in corpore uisibiliter, in anima intellectualiter.

  19. 2.5.4

    % Restat nunc ut de pondere disputemus. corporum pondus illud esse patuit, quo eadem in regiones suas, unde primordialiter exsistunt, naturaliter feruntur nec quiescunt, quoad usque transmisso elementi alterius spatio in sua perueniant. animae uero pondus uoluntas est eius, quae proprie magis amor dicitur, quo scilicet uel se ipsam uel alia quaelibet amat anima. siue enim sibi incorporea diligat, ut est uera sapientia, sine corpori corporea concupiscat, ut pulchra sunt corpora, inlocali amoris pondere rapitur, donec amatorum adeptione potiatur. igitur pondus corporis, quocumque corpus tulerit, mensuras eius et numeros indissociabiliter secum trahit. item pondus, hoc est amor animae in id quod diligit et memoriam et consilium secum cogit, quia nihil aliud uel meminisse uel cogitare ualet, nisi illud, cuius amore feruescit. unde diuinitus homini dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, uidelicet ut, sicut corpus pondere cogitur in propria, sic anima pondere referatur in patriam. hoc pondere suo tamen anima non solum aliis iungitur, sed ipsa quoque solidatur, quia consilii ac mentis amore medio et mens consilio et consilium mente diligitur.

  20. 2.6.1

    VI. DE MENSVRA NVMERO ET PONDERE DIVINAE TRINITATIS QVO MODO HAEC TRIA IPSA TRINITAS SIT.

  21. 2.6.2

    sic et incorporaliter cuncta supereminens unitas praecelsissimae trinitatis mensura est, ut aiunt, sine mensura et pondus sine pondere et numerus sine numero. pondus ergo, quo haec eadem secum ineffabiliter unum sunt, caritas est patris et filii, quoniam spiritum sanctum apostolus proprie insinuans: caritas, inquit, dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, euidenter ostendens isto pondere, diuina scilicet caritate, illum ineffabilem numerum illamque mensuram illo stabiliter ferri, quo tale pondus accesserit. igitur tria haec inseparabilia sunt in corpore, sed multo magis in anima et indiuidua sunt in anima, sed multo magis in se, et sicut nihil sine uno creatore, hoc est ipsa trinitate exstitit, ita nihil omnino esse potest, quod\' non et trifarium subsistat et unum sit. omne scilicet corpus et unum erit et mensurabile erit et numerabile et ponderabile et omnis anima rationalis tribus indiuiduis, memoria consilio uoluntate subsistit, quibus capax est mensurae ponderis et numeri, secundum haec de mensurabilibus ponderabilibus et numerabilibus, hoc est de corporibus iudicans. quae si corpus esset, incorporea certe non caperet, sicut corpus etiam iudicari posset et de corporibus iudicare non posset. permanat ergo a summo, quod deus est, per medium, quod anima, ad imum, quod corpora, unitae specimen trinitatis corporibus signa sui inprimens, animabus etiam notitiam tribuens illa formans uisibiliter, has intellegibiliter. cum ergo nihil substantiam nisi essentia capiat et nihil nisi tribus, sicut supra disseruimus, unum fiat, quando tanta est unitas in corpore, hoc est in uestigio trinitatis, quanta est in anima, hoc est in imagine trinitatis, et item cum tanta sit in imagine, quanta est in ipsa trinitate?

  22. 2.7.1

    VII. PAGANIS VTITVR TESTIBVS NVLLAS IN ANIMA CORPOREAS ESSE MENSESSE VEL LOCALIA PONDERA.

  23. 2.7.2

    Sed quoniam nunc tempus aliud est, quam ut de quaestionis huius praeeminentia copiosius disputemus, tantum scilicet in his moratus sum, quantum prudentibus satis arbitror, quo adplene cognoscant nullas in anima corporeas esse mensuras uel localia pondera uel partium spatia, sed illud ab ea percipi, quod nec locus capit nec pondus mouet nec diuisio minuit, modo tu, arbiter docte, probaueris iustam gnarus ferre sententiam, anne sit locus quod inlocale recipit, an partile quod secari nequit, an mensurabile quod infinitum capit. nunc ad Philolaum redeo, a quo dudum magno interuallo digressus sum, qui in tertio uoluminum, quae πεϱὶ ῤυϑμών xαὶ μέτϱων praenotat, de anima humana sic loquitur: anima inditur corpori per numerum et inmortalem eandemque incorporalem conuenientiam. item post alia: diligitur corpus ab anima, quia sine eo non potest utisensibus. a quo postquam morte deducta est, agit in mundo incorporalem uitam. non ego nunc rationum tramitem et nexuosissimas quaestionum minutias reuoluo, quibus haec probabilia quo uoles aduersante Philolaus efficit. in quae si quis uel curiositate uel studio forte flagrauerit, de ipso scilicet fonte hauriet. enimuero memet causa auctoritatis in eundem tanti testimonium philosophi iecisse sufficiet, sicuti ceterorum post hinc strictim proferre conueniet. iniuria nempe a quoquam poscitur et argumentum pariter et testimonium.

  24. 2.7.3

    Archytas perinde Tarentinus idemque Pythagoricus in eo opere, quod magnificum de rerum natura prodidit, post multam de numeris subtilissimamque disputationem: anima, inquit, ad exemplum unius conposita est, quae sic inlocaliter dominatur in corpore, sicut unus in numeris. quid, quaeso, praecelsius potest dici, quid uerius? ad unius uidelicet exemplum conposita, quia ad unius imaginem facta est. et idcirco unus est exemplum principale formarum, quoniam formabilia ab illo formas capiunt, qui non coepit., Hippon Metapontinus ex eadem schola Pythagorae praemissis pro statu sententiae suae insolubilibus argumentis de anima sic pronuntiat: longe aliud anima, aliud corpus est, quae corpore et torpente uiget et caeco uidet et mortuo uiuit, unde autem, [si] hoc est, quo principio nescire se dicit. sed non ita nunc omnium philosophorum Pythagoricae familiae sententias persequor, ut easdem copiosius aggerando de alienis admodum uoluminibus meum faciam satis \' arbitrans memet principium Pythagorici gymnasii de praesenti quaestione scita euidentia protulisse, certus scilicet \ eminem refutare doctorum, quin hoc idem senserint scriptoque prodiderint Archippus, Epaminondas, Aristeus, Gorgiades, Diodorus et omnes Pythagorae posteri, quorum uidelicet nominum, ne dicam sententiarum multitudine, si eadem prodita uelim, uo- Iumen efficerem.

  25. 2.7.4

    Igitur Platon procedat in medium, a quo uere claret quam magnum in semet bonum genus humanum neglegat nostro praesertim saeculo, quo dictis factisque caelitus editis eotenus religio conclamata est, ut paene iam credendi labore submoto tepore fidei scientiae fructum capessat laborisque mercedem opere non patrato percipiat. quo fit ut mirari admodum digne nequeam huius Platonis animum, qui tantis equidem saeculis ante puerperium uirginis, ante incarnationem dei, ante hominis resurrectionem, ante praedicatam summae trinitatis in - gentibus unitatem ineffabilem una tres in diuinitate personas laudabili ausu, mirabili ingenio, inimitabili eloquio quaesiuit inuenit prodidit, patrem deum paternamque mentem, artem siue consilium et utriusque horum amorem mutuum unam summam aequiternam indiuisam diuinitatem non solum ita credi oportere docuit, sed ita esse conuicit. persuadere mihi non possum, quod philosophi huius anima corporea fuerit, ac ei forsan praecipiti lapsu stultitiae ulla anima corpus esse iudicanda est, illas equidem corporeas iudicauerim, quae corpus esse se credunt, non per hoc animarum generi derogans, sed quosdam sententiae suae inprobitate, non mea sponte denotans. et quid hominibus fiat, quos cum eo usque inscitia teneat, ut indoctos se esse nesciant, scientiae nihilo minus priuilegium sibi uindicant, dumque in inperitas aures uerborum puerilium spumas exspuunt, uno eodemque mendacio semet scientiae fallunt, alios docendo decipiunt Lysiae similes, quem Platon idem cassa rerum uerba fundentem in Phaedro eatenus increpat, ut esse deterius adstruat gnarum uerborum, ignarum esse causarum, quam nescientem rerum uerba nescire, potius arbitrans inperitum silentium loquaci inperitia. unde etiam Tullius libro de oratore primo: eloquentia est, inquit, scientia conprehendendarum rerum plurimarum, sine qua uerborum uolubilitas inanis atque inridenda est, et paulo post: etenim ex rerum cognitione efflorescat et redundet oportet oratio, cui nisi subest res ab oratore percepta et cognita, inanem quandam habet locutionem et paene puerilem. sed hinc . alias.

  26. 2.7.5

    In Phaedro autem Platon de anima sic pronuntiat: anima, inquit, inmortalis est, quae semper a se ipsa mouetur et aliis causa motus est, corpus autem per se non mouetur. non ait tantum: mouet alia, sed: aliis causa motus est, animaduertens equidem uir excellentis ingenii fore nonnulla quibus sit moueri proprium causa motus alieni quidquid enim uoluntarie mouetur, ipsum fere sibi causa motus est, quod autem mouetur uel nesciens uel inuitum penes scientem uel cogentem causas motus habet. nec repugnat anterioribus nostris disputationibus, quod istic a se moueri animam dicimus, cum principalem motionum cardinem in deo esse dicamus, quoniam id ipsum fere a deo illi est, ut sponte moueatur, uidelicet ut, sicut causa motus animi uoluntas est eius, sic substantiae, quae utitur uoluntate, causa sit deus, quia, etsi posse uelle nobis ex deo est, non omnis uoluntatis nostrae motus erit ex deo. uel tunc reor, cum uoluntate peccamus, nostri causa motus ex nobis est, ne peccatorum deum faciamus auctorem. quocirca si corpus a se non mouetur et corpus non est quod sibi causa motus est, quia in se motus sui causas habet, anima non est corpus.

  27. 2.7.6

    Idem Platon in libro, quem negl ϕυσιxής scripsit: anima, inquit, animantium omnium corporalis nonestipsaque se mouet aliorum quoque agitatrix, quae naturaliter mota sunt. in Phaedone autem sic apud eundem Platonem cum Simmia et Cebete aliisque philosophis Socrates loquitur, ut cum uideamus illic ualde consentanea nostrisque oppido coniuentia pronuntiari, quae non solum praeiudicio auctoritatis utuntur, sed uirtute rationis adminiculantur, animaduertamus praeter natiuum humanae mentis uigorem hasce uidelicet animas, quae tam remota persecutae sunt, tam . clausa adierunt, tam operta uiderunt, idcirco scilicet lumine ueritatis adflatas, ut in salutem generis humani toto quandoque mundo diuinitus editum dogma apud rudes ueri gentium mentes gentilium testimoniis uteretur, quo magis ignorantiae nubilo caecata et infidelitatis frigore in quandam glaciem durata gentilitas euangelicae ueritatis calori cederet, si eadem ueritas aduersantium quoque sibimet ore sonuisset. aut cur non haec eadem per philosophos nobis in usum ueri caelitus procurata credamus, quae ad redarguendam nostrorum quoque inperitiam utilia fore cognoscimus ? persuadens igitur in Phaedone Socrati sic ait uera ratio: donec corpus habeamus permixtusque sit tali malo noster animus, numquam nos id quod iam olim concupiscimus satis plene consecuturos. concupiscimus autem ueri scientiam. corpus enim nobis primum innumerabiles et infinitas occupationes infert, quibus conterimur ob necessarium uictum et alimenta cotidiana. deinde si qui morbi ingruerunt, inpedimento sunt, quominus inquirere et inuenire ueritatem possimus. nam cupiditatibus et cupidinibus et timoribus innumerabilibus, uariarum rerum adpetitionumque uisionibus et infinita quadam dementia corpus oneratur, ut prae illo ne sapere quidem ulla in re possimus. et si quando tempus aliquod ad philosophandum uacuum uel habuerimus uel fecerimus, tunc quoque in ipsis cogitationibus nostris corpus intercurrit turbam errorum inferens menti, ut obcaecante illo ueritatem peruidere non possimus. itaque unum hoc in omni quaestione nobis et id quidem euidentissime probatur, si quid umquam bona fide scire uolumus, recedendum esse a corpore et in ipso animo res considerandas. tunc enim uidemur consecuturi quod concupiscimus et cuius rei amatores nos profitemur, cum defuncti erimus, nam dum uiuimus, desperandum est. etenim si constat nihil sinceri mixtum corpori animum peruidere posse, sequitur alterutrum, aut nullo tempore nec usquam contingere homini ueram scientiam posse aut tunc demum, cum excesserimus e uita. defunctorum enim animus liber est et solutus a corpore. eo autem tempore quo uiuimus ita demum adpropinquabimus adplicabimurque scientiae, si nihilaut quam minimum corpore utamur neque in societate eius, nisi quatenus necesse est, animum dimittamus. ita enim minime replebimur uitiosa turbulentaque natura corporis, sed puri a contagione eius, in quantum facere possumus, erimus et, si ita fecerimus, incorrupti sincerique digredientes ad omnia incorrupta sinceraque ueniemus.

  28. 2.7.7

    Haec ad uerbum ex dialogo philosophi admodum principis excerpenda atque huic nostro inserenda uolumini ratus sum non arbitrans fore quempiam inlectamentis fallaciarum corpo. ralibus obsistere solitum, qui hasce repugnantias in semet ipso sentiens disparium naturarum corporis atque animi teste se in hoc ipsum sibi non indiscussis equidem longe maximi inter philosophos uiri disputationibus adsentiatur interque animum corpusque suum praeside ratione disceptet, quidnam sit illud quod, ut aiunt, corporeus animus ab omni inuentione occursante sibi semper extrarii corporis praepediatur obstaculo aut cur extrarium corpus in reatum uocet, quod semet a contemplatione ueri deuocet, cum sibi ipse sit inpedimento, si corpus est. sed super his non argumentabor. ipsa per se nimirum ueritas claret nec ornamento aut adiumento extrinsecus indiget, quae et pulchrior et fortior nuda est.

  29. 2.7.8

    Hinc egomet testium meorum indefensis hactenus mihi testimoniis utendum ratus sum, quia penes illos tantum, qui toto sui admodum corpus sunt, de hisce ueritatis uadibus dubitabimus. uerum quid hic idem Platon in Hipparcho, quid in Lachete, in Protagora, in Symposio, in Alcibiade, in Gorgia, in Critone, 4 quid in Timaeo etiam arce quadam et quodam philosophiae uertice de anima pronuntiauerit, placitae breuitatis gratia missum facio. neque enim refert ad agnitionem ueri quid de eodem saepius quisque dixerit, quam quid senserit quaerere, quia in saepe dictis nec uberior est cognitio rerum, cum sit prolixitas onerosa uerborum. quapropter in adstructionem ueri magis considerandum est quid unum multi senserint, quam quid unus saepe dixerit. ego tamen Platonem, prout mea opinio est, philosophorum omnium merito principem in negotium praesens admiratione sui pellectus testem saepe uocitaui, quamlibet quae plura istic eiusdem legas innumeris conparata, quae super anima dissertauit, pauca admodum nec. suae. sed nec Porphyrius Platonicus multis post Platonem saeculis a magistro uspiam in hac eadem causa dissensit. inlustri quippe uoce genus humanum suae dignitatis admonuit: si beati, inquit, esse uolumus, corpus est omne fugiendum. est ergo incorporeum quiddam in nobis, cui aduersa corporis uniuersi contagio est, et quid istud erit, nisi imago dei, et quid imago dei, nisi humanus animus? qui si in corpore beatus esse non potest et incorporeus non est, numquam beatus erit, qui sine se non erit.

  30. 2.8.1

    VIII. ROMANIS PAGANIS PHILOSOPHIS VTITVR TESTIBVS DE ANIMAE INCORPORALITATE.

  31. 2.8.2

    Plurimorum in negotium praesens philosophorum plurimis testimoniis usi sumus multosque ex eadem Graecia, si uel causa posceret uel ratio sineret, proferre possemus. sed ne localiter ueritatem quaesisse uideamur, ut haec eadem ab una tantum uideri gente quiuerit et aliis ignorata sit, cum ueri compos humana substantia non sit regione, sed genere, Romanos etiam eosdemque philosophos testes citemus, apud quos Sextius pater Sextiusque filius propenso in exercitium sapientiae studio adprime philosophati sunt atque hanc super omni anima tulere sententiam: incorporalis, inquiunt, omnis est anima et inlocalis atque indeprehensa uis quaedam, quae sine spatio capax corpus haurit et continet acrius isti, ni fallor, abstrusas rerum rationes ingressi sunt, quam nonnulli nostrates, qui cubiculariis disputationibus de sublimium indage causarum aliquid soporiferum in lectulis oscitantes perpellente copia tepentium naeniarum stolido laudatore ueternosas anilium opinionum suspiciones edormiunt innexamque uisceribus animam corporis claustris includi et contineri decernunt. sed istuc inperitiae ueri uacuae figmentum, . prout locorum ratio poposcit, et superiore libro discussimus et prolatis nunc summorum magnis auctorum testimoniis in rem sui nobis opitulante ueritate rationis quoque uiribus refellimus. Marcus varro, sui saeculi peritissimus et teste Tullio omnium sine dubitatione doctissimus, quid in musicis, quid <in arithmeticis), quid in geometricis, quid in philosophomenon libris diuina quadam disputatione contendit, nisi ut a uisibilibus ad inuisibilia, a localibus ad inlocalia, a corporeis ad incorporea miris aeternae artis modis abstrahat animum et in corpora, hoc est in aduersa sibi dilapsum sui compotem faciat? cui si corpus esset, corpus aduersum esse non posset. quid ego nunc Zoroastri, quid Brachmanum ex India, quid Anacharsidis e scythia, quid uero Catonum, quid M. Ciceronis, quid Crispi, qui ab ipso paene principio sui operis animo dominandi ius tribuit, corpori legem seruitutis inponit, in defensionem ueri sententias adferam, quid orbis uniuersi de animae statu nobis concrepare iudicium in his dumtaxat qui merito enituere conuincam P

  32. 2.9.1

    VIIII. ABHINC ECCLESIASTICIS DOCTORIBVS VTITVR TESTIBVS DE ANIMAE incorporalitate.

  33. 2.9.2

    Facile profecto hoc idem factu mihi esset, nisi adici quempiam coacta testium turba non sineret et diuina iam nunc oracula pandere uel tempus foret uel ratio commoneret. atque ut ad ipsos caelestium uoluminum fontes illis fere ducibus, qui ex eisdem largius hausere, ueniamus, Gregorius Nazianzenus in apologetico magnum uidelicet inter animam et corpus clamat esse discrimen atque ut corpus corporalibus pasci, sic animam incorporeis saginari. beatus Ambrosius ad Mediolanensem in ecclesia populum uerbo doctissimo atque eruditissimo: sequestremus nos, inquit, a corpore, contra quod nobis, si salui esse uolumus, iuge certamen est. una praecellentium eademque sententia non nisi eodem intellectu animaduertenda est eodemque tractanda sermone. dicam nunc igitur quod saepe me, cum ad id locorum uentum est, dicere memini. sequestrari nos a cor.pore Ambrosius oportere persuadet. quis ergo iste sit, cui a corpore sequestrari conueniat quaero. ex anima enim sumus et corpore, ac per hoc cum sequestrari a semet ipso nequeat animus, nihil in nobis est, quod sequestrari possit a corpore, si corpus est animus. cur, sancte Ambrosi, cur taliter doces, cur sponsam Christi caeno falsitatis oblinis, cur eandem a uia ueritatis scaeuae praedicationis inpulsu in deuia abrupta - propellis, cur sequestrari oportere a corpore corpus perhibes? quidnam istud, quaeso, proderit homini? num quia hominis interioris est natura subtilior, quae tamen non est nisi corpus, idcirco eandem disici conuenit atque separari? numquid quoniam in hac structura mundanae molis quaedam subtiliora et leuiora, quaedam crassiora atque grauiora sunt, idcirco tenuioribus uniuersam solidi huius conuenit rupisse conpagem, aut beatior aer erit, si cum aqua ac terra non fuerit? hisce falsiloquiis circumgarrientibus istius modi fert ille responsum quaenam nobis oboritur uerborum nuda, uirtutis cassa, rationis aliena, ueritatis uacua, uanitatis caua, superbiae tumida nouelli huius schismatis sine auctore doctrina, elata supercilio, abiecta mendacio, referta conuicio, creatori potestatem subripiens, imagini dignitatem, quam miro stultitiae genere conparationibus substantiae corporalis infamat adserens scilicet tam nihil animo profore quoad ualeat corpore secerni, quam non sit aeri conducibile crassioribus mundanae molis corporibus separari. porro si qui estis uspiam gentium, quorum ingeniis cesserint arcana causarum, adeste praepetes, uosmet ignorantiae plectite, nouum dogma miramini: animae dignitatem capessit in solido mundi portio corporis quarta mundani haec ergo nimirum animarum omnium maior est anima proque sui mole magis sapiens. itaque nunc tanto potius quispiam prudentiae copiosus erit, quanto aeris huius pro sui capacitate plus hauserit, nec iniuria genus humanum naturae incusauit iniuriam, quae tanto maiores hominibus lucas boues edidit, eo uidelicet beatiores, quo capaciores. sed hactenus satis Ambrosius, qui uel solus profecto sit satis, faxim tamen et aliis testificandi locum.,

  34. 2.9.3

    Aurelius Augustinus et acumine ingenii et rerum multitudine et operis mole ueluti quidam Chrysippus argumentandi uirtute aut Zenon sensuum subtilitate aut varro noster uoluminum magnitudine et qui profecto talis natura adtentione disciplinis exstiterit, ut non inmerito ab istis corporalibus nostri saeculi Epicureis aut Cynicis spiritalis sophista dissenserit, libro ad Hieronymum de origine animae sic pronuntiat: incorpoream esse animam etsi difficile tardioribus persuaderi potest, mihi tamen fateor esse persuasum, cumque id ita fore rationibus magnis atque insolubili argumentatione conuincat ac super hoc Hieronymi sententiam poscat, laudis suae tantum a Hieronymo scripta recuperat, quin haud dubie Hieronymus nihil de anima sentire dicit uerius, nihil disputare posse perfectius. en tibi duos praeclarissimos uirtutum doctrinarumque praeeminentia longe porro praeditos super statu animae sentire nobiscum inermemque te auctoritatis pondere et rationis uiribus prosternidare disparatosque I corporibus unitate sapientiae duas animas unam facere. unde multum miror Hieronymum tibi testem citatum, cum potissimus tractatorum minime potuerit et pro anima et in animam disputare, quamquam quae ex eodem aduersum nos haud intellecta posuisti nobis eo usque conducant, uti quam callide non aduersarius, uerum praeuaricator subordinatus esse uidearis, qui uelut adsentante conludio feceris nos tuis admodum testibus uincere. quippe gloriosum uictoriae genus est ab eo cum quo decertes arma capere quaesitumque aduersario testem illinc stare et istinc dicere.

  35. 2.9.4

    Ne quid tamen segnem me redhibendae uicissitudinis arbitreris, prout locus est moneo consentaneum magis tibi super sententia tua Pictauum Hilarium esse potuisse, qui scilicet inter conplura praecelsarum disputationum suarum quiddam sequius sentiens duo haec ueris aduersa disseruit: unum, quo nihil incorporeum creatum dixit, aliud, quo nihil doloris Christum in passione- sensisse, cuius si uera passio non fuit, redemptio quoque nostra uera esse non potuit. sed quoniam beatus Hilarius opinionis huiusce uitium uirtute confessionis aboleuit, sic sustinet reprehensionis stilum, quod non patitur detrimenta meritorum. quapropter eatenus diuinarum tracta-, toribus scripturarum fidem adhiberi par est, quoad usque eidem tenore ueritatis adstipulautur. sed quamquam nonnullis dissertatoribus proferendis necessario supersederim, dum ad oracula diuina, ex quis eorundem pendet auctoritas, iure festino, haudquaquam tamen Eucherium praeterierim mihimet uiuente. doctrina et praesentaneis coram disputationibus cognitum, non porro nuntiis aut lectione conpertum, qui scilicet uiridis aeui, maturus animi, terrae dispuens, caeli adpetens, humilis spiritu, arduus merito ac perinde ingenii subtilissimus, scientiae plenus, eloquii profluus, magnorum saeculi sui pontificum longe maximus editis in rem fidei multiiugis uariorum operum uoluminibus ad populum quoque his super statu animae contionatus est: quaerere, inquit, quidam solent, quo modo in Christo misceri potuerit homo et deus. quaerunt rationem huius mysterii, quod semel factum est, cum ipsi reddere rationem nequaquam possint eius rei, quae fit semper, quo modo societur anima corpori, ut fiat homo. ergo quo modo corporea res incorporeaque coniungitur et corpori anima miscetur ut homo efficiatur, ita homo coniunctus est deo et factus est Christus: et tamen ut fieret Christus, duo illa incorporea, id est anima et deus facilius coniungi permiscerique potuerint, quam miscetur una incorporea aliaque corporea, id est anima et corpus, ut persona hominis exsistat. cedo mihi nunc illos, qui aeque talibus instituti ab hisce doctrinis degenerauerunt pessum facientes salubria sua et alienis semet noxiis obnoxiantes iniusto amantium sui odio eo usque prolapsi, ut extraneos mallent cum falsitate praeeligere et Eucherium cum ueritate damnare.

  36. 2.9.5

    Videas hic alios quiddam socordi trutinare iudicio, alios id ipsum aut nescios stulto laudare praeconio aut sciolos subdolo ridere consensu hos inter placere sibi illum, quem nemo nisi aut ignarus laudauit aut callidus. hic iam feruntur de singulis non pro meritorum, sed pro uotorum qualitate sententiae, ob laudem praesentum quorumpiam rabularum longe maximi damnantur auctores. istic ille laudatus ne infra laudantum uideatur stare iudicium, panniculos quosdam ex diuersorum uaria lectione concerpit eosdemque uilibus suis ueluti quibusdam stuppeis adsuit laceroque uestitu turpior nudis absque furaci meditatione mutus eloquentiae palliatus incedit. cernas hic alium situ fetidinarum turpium ex olenticetis suis ac tenebris cloacam uentris et oris inhalare sentinam interque ructandum quasdam suggillatiunculas fringultientem ab alio, qui stipem suam uariis conlurcinationibus dilapidauit, parasitico more laudari. inter has huiusdemque modi quisquilias aliquid tu sobrium tuto dixerisne? porro magnum aliquod e socordi turba periculum periclitabere: quidum? inperito quippe nihil quidquam iniustius. hos ac tales tamen egomet non pauesco ac, si qui nunc monendi locus est, moneo praeque denuntio: quique isti quique sunt alii, qui uel in magnos uiros obloquia uel de rebus summis deliramenta quaedam cum conpotatoribus mussitant, aut palam loquantur aut taceant. enimuero eruentur mihi atque extrahentur etiam nuncupatim ex abditis tenebellarum qui hactenus delituere. praenosci uero licet, tacere ne habeam facta quorum nomina non tacebo. faxint tamen isti quod foret libitum salubresque monitus spernant, haud inpune scilicet, ego uero praeelegerim ab istis cum Eucherio reici, quam cum istis a ueritate damnari.. sed istic nunc locus et tempus est, ut sicut a philosophis ad tractatores, sic a tractatoribus ad authenticos gradum consequa ratione faciamus suadente modo scilicet plerisque testium tacitis.

  37. 2.10.1

    X. TESTE VTITVR IPSA DIVINA SAPIENTIA TESTIMONIA PENES SCRIPTVRARVM.

  38. 2.10.2

    Audiamus igitur quid imaginis suae pronuntiet inimicis diuina sapientia: dixerunt, inquit, inpii cogitantes non recte: exiguum et cum taedio est tempus uitae nostrae et exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. inpii haec ergo dixerunt, super quis paulo post eadem scriptura sic loquitur: excaecauit enim illos malitia eorum, quoniam deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum. istic ego temet in defensionem tui acrius permouendum credo proque causae merito in me etiam istius modi ferme uerba facturum: quid tu undeunde contractis testificationibus uteris haudquaquam tamen ueritate pulsantibus conscientiae nostrae \\ sincerum? quid autem mea refert, quid porro adtinet inpios ob detractam diuinae imagini dignitatem diuinitus plecti, cum memet inpietatis huiusce laqueis nouerim non teneri ? proinde moneo facessas nec sententiae talis infamiam mihi mendaciter inuras. nunc ego nisi renuis in tua tecum redeo, ex quis arbitrabere, utrumnam istud in inpios prophetici sermonis oraculum an in te sit porrectum, te scilicet, te magis perstringat, qui praetento scientiae priuilegio contra famam deditus sententiae et contra sententiam sollicitus famae eadem, quae istic uelut aliena renuis, illic itidem ueluti propria defendis.

  39. 2.10.3

    Ne quis sit tamen uel mihi secus interpretandi uel tibi forsan infitiandi locus, in praesentiarum super quibus agimus utraque uideamus. propheta nempe dicit inpios dicere: exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. enimuero tute quid dicis? nonnullae sunt, inquis, spiritales naturae, ut angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae. intende, quaeso, animum, pro quisque nostri arbiter, ferque iudicium, sitne aliquod prolocutionum harumce discrimen: inpii de humano spiritu, de anima uidelicet humana dixerunt, quod diffundatur spiritus tamquam mollis aer. necessarius hic noster adiungit, quod anima humana et aer iste subtilis aeque spiritalia sint, sed perinde incorporea non sint. uerba nunc eadem et sensus expende, nam quod illic spiritus dicitur humanus, hic anima, ita profecto concordat, atque si uterque animam aut spiritum uterque dixisset, qui scilicet ita illic in mollem fundi aerem dicitur, sicut itidem subtili istic aeri conparatur. quod ergo diffundi spiritus dicitur tamquam mollis aer, tale est ac si diceretur: spiritus hoc est quod mollis aer. itemque spiritalis est anima nostra et aer iste subtilis ita est ac si diceretur: anima nostra hoc est quod aer iste subtilis, cumque ex his duobus quod ante dictum est inpiorum blasphemia sit, quod postpositum tua sententia, duoque ista itatenus uniantur, uti sint et negotio et sensu et uerbo indiscriminabilia, quid potissimum consequitur, nisi ut aut pro similitudine sententiae tuae, si eandem defensitandam credis, inpiorum quoque sententia laudabilis sit aut, quia plectibilis illa>est, tua quoque sit pro eius parilitate damnabilis?

  40. 2.10.4

    Sed quo diutius uel argumentantes halucinamur, cum super hoc propheta censuerit: dixerunt, inquit, inpii apud se cogitantes non recte: exiguum est tempus uitae nostrae et exstinctum cinis erit corpus nostrum et spiritus diffundetur tamquam mollis aer, postque paululum sententiam quoque intersita disputatione subiungit: haec, inquit, cogitauerunt et errauerunt, excaecauit enim illos malitia eorum. et tamquam diceres: quid in his culpae uertitur, quid erroris, ille respondet: hominem animam corpoream cogitauerunt et errauerunt, ac uelut rogaret geminanti [et] quid in hoc ueritas claudat, ut animam corpus esse quis sentiat, iterat propheta responsum: errauerunt, uidelicet errauerunt, quia deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum, id est dicere: adeo tenus non est corpus anima, ut sit imago diuina. estne aliquid, quo abhinc locorum uspiam progrediaris tuomet indicio proditus, ueritatis uiribus captus, prophetae testificatione conuictus? sed uiderit quisque quid sentiat: prout mea tamen opinio fert, hoc saltim probum quod eatenus dissertauimus aduersum corporales pro spiritalibus sat foret, ni par esse ducerem apostolica quoque aut etiam euangelica in rem controuersiae praesentis adhiberi.

  41. 2.11.1

    XI. PAVLO APOSTOLO TESTE PRO INLOCALITATE ANIMAE vtetvr.

  42. 2.11.2

    Igitur quamquam nonnullis locorum sicubi conduxit harumpiam scripturarum testimoniis usus sim, fas tamen est multimodo ueritatis gladio falsiloqui ceruiculam salubri concisione concipilari. Paulus doctor gentium, uas electum: omne peccatum, inquit, extra corpus est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat. si excepto crimine fornicationis extra corpus est omne peccatum, in anima ergo est. porro si in anima est et corpus est anima, non ergo extra corpus est omne peccatum. sed apostolus dicit praeter fornicationem extra corpus esse omne peccatum. incorporea ergo est anima, ut sit aliquid in quo extra. corpus possit esse peccatum. itemque ad Corinthios in eum, qui scelere pollutus incesti nouercalem torum pene matris stuprator inluserat, sententiam premulgaturus sic ait: etsi absens corpore, praesens autem spiritu eum qui hoc opus fecit iam iudicaui. quid istud, apostole Paule, quid istud est? quo modo absens corpore es, ubi spiritus praesens? si corpus est spiritus, cur non potius ex duobus conpacte corporibus uno absentem alio praesentem te esse dicis, aut si unum corpus es totus, cur non parte corporis abesse te et parte corporis adesse te profers? ut enim corpore Corinthiis te dicas absentem, eo uidelicet ferri potes, quia totus in uniuerso tuo corporeus es, uerum quod corporeus totus et-per hoc quia absens corpore absens totus, nescio quo tui, quo non es, adesse te dicis: aut mendacii te arguis aut corporales istos de animae incorporalitate conuincis. estne aliquid istic creperum aut fortassis obscurum, qui in quantum corporeus est absens Corinthiis est aut nullo sui aut per incorporeum praesens est? incorporeus ergo est spiritus humanus, per quem Paulus apostolus absens toto corporeo sui Corinthiis potuit praesentari. haec et talia ex omni ferme authenticorum uoluminum corpore innumera proferre possemus.

  43. 2.12.1

    XII. DE EO QVOD APOSTOLVS RAPTVM SE VSQVE AD TERTIVM DICIT CAELVM.

  44. 2.12.2

    Sana quippe catholicae fidei doctrina ita tenus intersito gradu ab imis ad media, a mediis ad summa conscendit, ut rato iudicio corpoream creaturam incorporali creaturae subdens et summo incorporeo creatori hanc eandem cum sui inferiore subiciens in tertium caelum Pauli pedissequos rapiat, qui solidum sensibilis mundi penetrabili mente transmiserint intentamque aciem ex imo caeli tergo sistentes redintegratis uiribus omne incorporeum creatum potiore nisu pro substantiae excellentioris dignitate tranauerint atque hic redactis paululum respiraculo pausae uiribus in suprema incorporei creatoris agnitione constiterint. quocirca nunc locorum percontari sedulo corporales istos uelim, quae fere illis super hac apostolica sententia sit. nam cam se dicat apostolus raptum esse usque ad tertium caelum, primum quaero localiter inlocaliterne sit raptus, et qui tres isti caeli sint, anne plures horum, anmones corporei, anne incorporei quipiam, ut quoniam nos ad id usque loci disputationis ordo deuexit, quid istinc sequendum sit nobis consulta ueritate uideamus.

  45. 2.12.3

    Ac primum non usque facilem de caelorum numero quaestionem paulo scrupulosius uentilemus. nempe legimus: laudate dominum, caeli caelorum, sed istuc et de multis et de binis licet intellegi, ut et plures caeli plurium caelorum et duo caeli duorum caelorum tacito numeri articulo accipi posse uideantur. ecce a terrae contiguis aere tenus aquarum elementum est, exin profundum aeris usque ad lunaris sideris citimum lumen, abhinc ignium aetheriorum spatia usque in extima transmundana, qua sphaeroidis globo mundus includitur. ubinam nunc exacta uniuersitate corporum quaeremus caelum trans omne mundanum? sed in hoc opaco rerum caligantium nubilo ex adytis supercaelestium doctrinarum consulta repetamus. in principio, inquit principium geneseos, creauit deus cum I u met terram. si opinionibus missis ueri fidem quaerimus, ecce tibi creaturarum testem ipsum creationis auctorem, qui cum ante omne tempus creauerit caelum et terram postque die uno fecerit lucem et firmamentum secundo itidem die condiderit idque caelum abusiuo nomine uocitauerit, cui ratis interuallorum limitibus loco uel modo uariantium porro siderum ornamenta subtexuit, animaduerti promptum est hoc uisibile firmamentum tanto interuallo substantiae caelo inuisibili cedere, quanto itidem terrae imis locorum intercapedine praeeminere. quocirca alieno ac translaticio nomine firmamentum istud caelum dici potest, cum uere esse caelum illi creato ante tempora caelo sit proprium. enimuero istud stelligerum quod caelum dicimus in scriptura geneseos caeli dicitur firmamentum, quippe ubi luminarium creationem retexit: fecit, inquit, deus duo luminaria magna et posuit ea in firmamento caeli. qua uidelicet auctoritate uerum illud unum ante temporaneum caelum credere sinimur, quamquam istud quo de agimus firmamentum caelum dicere non inhibeamur eo uidelicet, quia deus firmamentum uocauerit caelum.

  46. 2.12.4

    Sed mouet iterum, quod caeli in authenticis uoluminibus non duali tantum, sed plurali numero saepe uocitantur. uero autem subicitur, quod terrae corpus unum in scripturis dicitur. orbis esse terrarum. ita igitur forsan dicantur caeli multi, cum duo sint, sicut terrae dicuntur esse, cum una sit. ad quod ergo tertium caelum raptus est Paulus? eia nunc sodes egredere et elementorum molibus excussis trutinaeque iudicii corporum ponderibus inpositis adpende mundum: quipiam fortasse caeli nobis undeunde prosilient. aut si unus mundus plures porro non habet caelos, aliquos tibi cum Epicuro mundos atomorum minuta parturiant, ut tertium caelum Paulus inueniat. sed quid ad beatitudinem spectat, ut de uno corporeo ad aliud aut ab hoc ad tertium aeque corporeum quisquis ascendat, cum non id sit merito beatius, quod loco sublimius? alioquin cedent auiculis homines, atque ad aeternitatem non profectibus ibit quisque, sed passibus.

  47. 2.12.5

    Quapropter cum nec praeeminentia localis beatum faciat, nec tres identidem caelos anima corporalis inueniat, ut tandem defecta corporibus incorporeis cedat, iuxta praelibatam tacita discussione rationem ternarium caelorum numerum differentiamque uideamus, quia cum differentia dignitatum sit distantia locorum, si distant magis quam differant inter primum secundumque caelum, quaero quid rei sit? aut substantia uidelicet illic aut nihil est: si nihil, nulla creati caeli causis suberit, cum nec in infimis terrae quippiam nisi praecedentibus porro apud aeuum causis exstiterit. sin autem est illic quaedam terrenis potior uiuentium multitudo, substantia ergo supercaelestis ista sub caelo est hauriens uidelicet a superno sui uibrantiorum siderum flammas et liquidiores auras aeris, cuius elementum replet intercaelestis uacui concauum, quod scilicet a caelo tertio alii uiuentium populi atque alia intersiti aeris profunda discriminant.

  48. 2.12.6

    Nunc igitur si per haec raptatus apostolus usque in tertium caelum uenit, quid istic potissimum repperit, quod si localiter quaerendum fuit et in primo caelo inueniri non potuit? sed ipse dicit raptum sese usque in tertium caelum nescio quid audisse diuinum, quod homini loqui non liceat. itane tandem, apostole, per loca deus quaeritur aut non nisi in loco ueritas inuenitur? si istuc ita est, et deus igitur localis erit et tu deum, quem localiter inuenis, localiter amittis, qui si non nisi in tertio caelo est, ibi ergo tibi relictus, ubi repertus est. at cum non de caelo corporeo, sed de caeli domino sis beatus et totus ubique sit dominus caeli, qui nec localiter quaeritur nec localiter inuenitur, haec uera profecto ascensionis tuae causa dabitur, si ab inferioris substantiae caelo ad caelum substantiae potioris ascendis. quia quaerentibus deum a corporeis ad corporea nullus ascensus est, qua uersum nunc corporalitas inclusa diffugiet? ecce et raptum fuisse Paulum usque in tertium caelum uerum est et rursum tres esse caelos corporeos uerum non est. igitur aut incorporeum quid creatum confitebere aut tres caelos infitiabere. sed quoniam et tres esse caelos et non omnes corporeos uel indiscussibilis auctoritas docet uel ratio manifesta conuincit, sub unius ope ueritatis sicut fallentia discussimus, sic uera quaeramus.

  49. 2.12.7

    Legimus in propheta: qui fecit caelum et terram. caelum caeli domino, terram autem dedit filiis hominum. istic animaduertendum est aliud esse caelum et aliud caelum caeli, quippe cum caelum caeli dicitur, tale est ac si caelum ac terra dicatur. imum nempe siderei caeli haec terra est, sed cum ante omne temporaneum creauerit deus caelum et terram secundoque die hoc uisibile caelum fecerit, est ergo caelum aeuo terrae posterius, cum tanto sit qualitate praestantius. sed quoniam uices et spatia temporum et moras dierum momentaria mundi creatio non admittit, quia de sex dierum numero magis quam spatio nullum disserendi nunc tempus est, illud intellege, quod propheta inter caelum et caelum caeli tantam differentiam fecit, quanta ferme est inter hoc caelum et terram, ut sicut terra huius scilicet caeli haec terra est, ita hoc caelum illius caeli porro sit terra. unde coniciendum est mundi corpus uniuersum diuinitus terram dici et illud, quod domino datum est, proprio nomine caelum uocari. scriptura namque sic loquitur: caelum caeli domino, ter-. cum autem dedit filiis hominum.

  50. 2.12.8

    Quid ergo dicemus? numquid hoc caelum uisibile non hominibus datum est aut solaris fulgor et calor uel lunaris globi per incrementa ac detrimenta uariatio uel astrorum uagus ratusque circuitus uel per magnos orbes congressus siderum et statuta progressio, siue cum dierum noctiumque uices uariant, siue quia caloris ac frigoris alterno fotu mundum temperant, seu quod dimensis limitibus articulos temporum signant eodemque intermino linearum tramite in id ipsum sine fine redeuntia per easdem circulorum uias reuehunt, uel quod distinctis numerose choris et musicis interuallis aetherem pingunt? suntne haec omnia genti mortalium uel coniuentia usui uel iucunda spectamini? ac per hoc ita tenus corporeum caelum, quia uidelicet hominibus datum est, terra dicitur, sicut aquarum et aeris corpora non utique eiusdem corpulentiae, cuius est terra, tamen quia filiis hominum data sunt, terra dicuntur adiecto eo, quod omnium sensualiter uiuentium principaliter tactus ex terra est. porro autem sicut sine igni uideri nihil, sic tangi absque terra nihil potest: quia et ignis tactui subiacet et aether ignis est, non abhorret aliquid illic esse terrenum. quapropter quoniam omne corporeum terrae nomen includit ratoque iudicio in corporeis conpositum, terra dicitur omne corporeum, quia hic sensibilis mundus cum uisibili caelo terra est, quae filiis hominum data est.

  51. 2.12.9

    Quid de illo caelo dicemus, quod domino datum est, non filiis hominum? ergo identidem ad eloquia diuina recurramus. idem nempe psalmographus dicit: confitemini domino, qui fecit caelos in intellectu. quocirca si in intellectu sunt caeli, quos habitat deus, nec nisi incorporeum caelum est, quod domino datum est, uidelicet cui terra est omne corporeum liquido claret omne quod intellegit non esse corporeum. porro substantialiter humanus animus intellegit, incorporeus igitur est animus humanus. en tibi terram omnem corpoream creaturam, en tibi caelum incorpoream intellectualemque substantiam. nunc igitur ut possis per duos caelos usque in tertium caelum paulo praeeunte raptari, incorporeo tui uniuersum transmitte corporeum postque etiam incorporeum creatum idemque mutabile acriore admodum nisu et uolatu perniciore transcende atque abhinc in tertium caelum, in ipsius inmutabilis incorporei beatissima contemplatione requiesce teque, humana anima, incorpoream nosce, cui pro naturae excellentia promptum est simul et congruum inter ima uel summa tui tamquam mediante substantia uel infra despicere corpus imum uel supra conspicere deum summum.

  52. 2.12.10

    Nunc egomet sciscitor adferasne nobis aliam de ternario caelorum numero ac diuersitate rationem, quam quidem cupio, sed liquet haudquaquam dari a quoquam posse, nisi inter corpus et deum natura se substantiae incorporalis interserat, quia si nihil absque deo nisi corpus est, non tres ergo caeli, sed duo sunt, ut unum ferme caelum sit omne corpus et creator corporis aliud. uerum quoniam non trans tertium, sed in tertium caelum raptus est Paulus, transeundae sunt uelut duo caeli omnis corporea atque incorporea creatura, ad creatorem uero quasi in tertium caelum non transeundi, quod non potest, neque redeundi, quod non debet, sed standi et manendi causa ueniendum est. hic autem cursus atque status profectus est atque perfectio, quae scilicet uirtutum est; non locorum, quoniam qui proficit currit et qui perficit peruenit.

  53. 2.12.11

    Nunc autem quoniam amplissimos campos latissimae quaestionis breui admodum calle transmisimus datis aliquot, ut reor, indiciis, quae scilicet a recto ueritatis tramite errorum deuia secernunt, quid sibi uelit illud, quod apostolus siue in corpore siue extra corpus raptum se esse dicit, inquiro. quippe sic ait: scio hominem raptum, siue in corpore siue extra corpus nescio et reliqua, de quibus quod adtinuit diximus. ac primum adhibita discussione uideamus quid certum istic sibi beatus apostolus quidue fateatur incertum. raptum esse hominem scit, in corpore an extra corpus nescit. animaduerte iam aliud hic dici hominem, aliud corpus. ecce tamen - discretum est, quid nescire apostolus, quid scire se dicat. excutiamus igitur utrum ex incorporeo corporeoue an ex utroque sit ita tenus nesciat, sicuti cum corpore an sine corpore sit raptus ignorat. scio, inquit, hominem raptum, sed sine in corpore sine extra corpus nescio. istic nunc animaduerti licet, quod is qui raptus est et raptum esse se nouit, sentiens tamen non ipsum se esse corpus suum et sic cum eodemne an sine eodem raptus sit haesitat, se ipsum tamen raptum esse non dubitat. et cum istoc omne patescit obscurum, nempe is, qui seu cum corpore seu sine corpore sit raptus incertus est, incorporeum tamen esse et corpus habere se certus est, quia si non sine corpore raptus est, et corpus cum illo raptum est, et non tamen hoc est ipse quod corpus, cum quo raptus est. si sine corpore, multo potius intellegitur non esse corpus, quod potest esse sine corpore. scio, inquit, hominem raptum, sed siue in corpore siue extra corpus nescio, quod tale est ac si diceret: raptum me scio, sed cum corpore an sine corpore nescio. ergo etsi cum corpore raptus es, rapi tamen sine corpore potuisti. incorporeus igitur es etiam in corpore, si potuisti rapi sine corpore, quippe incorporeum corpori salua sui substantia uiuificandi eiusdem causa miscetur, ut autem corpus sine corpore sit, statuta rerum lege non sinitur.

  54. 2.13.1

    XIII. EX EVANGELIO DEO PRO INCORPORALITATE ANIMAE TESTE VTTTVR.

  55. 2.13.2

    Sed iam nunc testibus meis, praeconibus scilicet ueritatis, ad indubitatam fidem ueritas ipsa testificabitur. dicit in euangelio dominus: nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. cur, quaeso te, animam occidere non potest qui occidere corpus potest, nisi quia forte anima non est corpus? tu uero dicis: corpus est quidem, sed tenuius, corpus est quidem, sed leuius. at egomet responsum refero: tenuius sit licet et leuius, sed tamen, si; corpus est, occidi potest ab eo, a quo corpus occidi potest. de his nempe duobus agimus, anima uidelicet et corpore, quibus confit homo uisibilis. qui enim dixit: nolite timere eos, non dixit, qui occidunt. spissius corpus, grauius corpus, sed qui occidunt corpus. et item non dixit, tenuius et leuius corpus, sed animam non possunt occidere. hoc nempe corporis nomine uiuens profecto corpus inclusit, quia nec occidi quid nisi uiuum potest, ac per hoc si anima corpus est uiuum, occidi ab illo potest, a quo potest corpus occidi. ueritas dicit: qui occidunt corpus, animam non possunt occidere. non est igitur corpus anima, quae occidi non potest a quibus corpus occidi potest. uerum quoniam leuanda est perpetuae lectionis onere legentis intentio, huiusce iam uoluminis iste sit finis.

  56. 3.1.1

    I. DE LAZARI CORPORE QVALITER EXANIMATVM IACVERIT LOCALITER, CVM ANIMA INLOCALITER DISCESSERIT A CORPORE.

  57. 3.1.2

    Editis in adstructionem ueri et merito pariter et numero satis ut arbitror idoneis uadibus restat nunc ut quae ex opusculo huius patroni corporis supersunt indiscussa uideamus, qui cum temeraria persuasione decernat animam corpore contineri, adsumpto in hoc idem euangelicae auctoritatis exemplo tamquam peremptorie argumentatur dicens corpus Lazari cum fuit mortuum fuisse sine uita idemque rediuiuum fuisse cum uita, ut per hoc anima localis esse credatur, quae recesserit corpore rursusque ad corpus accesserit.

  58. 3.2.1

    II. DE ANIMA IN QVO SIMILITVDINEM DEI GERAT.

  59. 3.2.2

    Atque ut uniuerso animarum generi in commune praescribat, ipsam nostri redemptoris animam localem esse pronuntiat formidabili scilicet atque ut autumat insolubili syllogismo: ut anima, ubi est, sit et non sit, ubi non est, tamquam nos eandem aut ubique aut nusquam esse dicamus, cum si ubique esset, deus esset, si nusquam esset, nihil esset. illa quidem non in toto mundo est tota, sed sicut deus ubique totus in uniuersitate, ita haec ubique tota inuenitur in corpore. et sicut deus nequaquam minore sui parte minorem mundi partem replet, maiore maiorem, sed totus in parte, totus in toto est, ita et haec non pro parte sui est in parte corporis. nec alia pars animae sentificat oculum et alia uiuificat digitum, sed sicut in oculo tota uiuit et per oculum tota uidet, ita et in digito tota uiuit et per digitum tota sentit. aut si fortassis sic tota in digito sentit, ut tota non sit in digito, sentit ergo tota, ubi tota non est, et est, ubi non est. aut igitur tota erit anima in corporis parte minima, cum nihilominus in toto sit tota, aut cum tota sentiat, ubi tota non est, est ergo tota, ubi non est tota. sed de hoc et in primo libro quam plura disserui et in secundi principio non pauca praemisi, in quae si quispiam sollerter intenderit, ad hunc uidelicet locum non rudis accedet. difficillimum namque est incorporea contemplari, quia fallax uisus corporalium sensuum ita peccato oculum inbecillae mentis obnubit, ut, cum se uel deum contemplari uult, imaginum corporearum uelamen quod sibi praetexitur solum uideat, cum trans illud uidere non possit. quisquis ergo difficultate nisi.. onis huius offenditur, studium atque opus insumat, non ut me calumniatum eat, sed ut purgari ualeat.

  60. 3.2.3

    Nec tamen egomet ita sum oblitus mei, ut non languoris quam sanitatis amplius inesse mihi sentiam. uerum tamen hanc me opinionem qua corpus creditur anima cum puerilibus annis euasisse delectat, quia tunc, cum opinabar, utique nesciebam. opinari autem ignorantis est, ignorantia uero contraria scientiae: nescit ergo quisquis opinatur. hinc equidem factum est, ut scientiam prae opinione concupiscerem sciens nescire me, quoad usque opinabar. tu autem dicis, cum de animae substantia quaeramus, quod supra nos est nobis uideri non posse, cum supra nos ipsos ipsi non simus, et item quod agnosci posse negas quasi cognitum iudicas animamque corporis corpus esse confirmas. quod si sciens dicis, quia falsa sciri nequeunt, uerum dicis et, si hoc uerum dicis, animae substantiam nosci non posse mentiris. aut igitur falsum est animam corpus esse aut falsum est animae substantiam cognosci non posse. uides quo perducat opinio sequaces sui ? nam quoniam nemo nisi ignarus opinatur et ignorantia est aduersa scientiae, tu, qui ex opinionis incerto uis certam ferre sententiam et de his uelut sciens pronuntiare quae nescis, conuinceris docere quod nescis. nescire igitur doces cumque nesciri posse dicis, docere praesumis. da nobis, quaesumus, ueniam nolentibus discere nescientiam.

  61. 3.3.1

    III. QVIA NON LOCALITER CORPVS CONTINET ANIMAM, SED ANIMA CONTINET CORPVS INLOCALITER ET OMNE QVOD EST, AVT IN SE EST AVT SVBIECTVM AVT IN SVBIECTO EST.

  62. 3.3.2

    Dicis ergo animam corpore contineri. numquidnam uel apostolicum illud tibi in mentem uenire non debuit, quod dictum est: et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur? omne quod est, ut breuiter dicamus, aut in se aut subiectum aut in subiecto est. in se est deus, in rebus corporalibus subiectum est corpus et color corporis in subiecto, in incorporeis animus et disciplina, quae ita sibi nexa sunt, ut nec sine colore corpus nec sine disciplina sit rationalis animus, modo tu uideris, qui animam corpus esse et eandem superiectam in subiecto corpore contineri credis, utrumnam probare ualeamus manere quod in subiecto est ipso intereunte subiecto, quia si corpore continetur, ipsa in suo superiecta subiecto est, nec manere poterit quae continetur illo pereunte qui continet. sed dicit apostolus ueterascente corpore renouari animam corruptoque solidari, uon ergo corpore continetur.

  63. 3.3.3

    Vereor ne et istic opinatus uidearis nouus academicus, qui et cum academicis nihil scias et de his quae nescis sine cunctatione definias. uide ne non corpus contineat animam, sed contineatur ab anima. hoc nempe corrupto illa solidatur, sicut illud itidem huius amissione dissoluitur. illa sine hoc uiuit melius, hoc sine illa nec peius. atque ut ex his duobus, quibus confit humana substantia, quid in quo sit non argumento solum uigeat, sed etiam auctoritate clarescat, propheticum quoque testimonium proferamus. ait namque: corpus quod corrumpitur adgrauat animam. ac nobis primum uidendum est, utrumnam illud adgrauet, quod in quoquam, an illud, in quo quidque est. si illud, in quo aliquid est, leuatur ergo pondere quidque oneratur. sin uero illud adgrauat, quod in aliquo, non illud, in quo aliquid est, magis in anima est corpus, quod adgrauat animam, quam in corpore anima, quae grauatur a corpOre: onus uidelicet in portitore, non portitor in onere. quae cum ita sint, magnam animae auctoris sui inesse similitudinem maximo illud indicio est, quod pro similitudine sicut inlocaliter mundus in deo est, sic inlocaliter corpus in anima.

  64. 3.3.4

    Nunc sciscitanti mihi peto respondeas: si localiter intra corpus est anima, quo modo continet corpus? notum nempe est corpore contineri nihil posse corporeum, nisi quod continet exterius sit et quod continetur interius. anima uero, ut adfirmas ipse, corporea quo modo intra corpus est ad id uiuificandum et extra corpus ad continendum ? an forsitan sic eiterrius continet, ut exterius non sit? rursus igitur in illam redigimur diffcultatem, ut anima aut sit inlocaliter extra corpus, ut contineat corpus, aut, si continet ubi non est, sit ubi non est. sed ratio haec te forsitan sui nouitate sollicitat. euigila paulisper ac, si potes, intuere: si non potes, admirare incorporei potentiam, ut corpus moueat stantem et non per loca loca quaelibet adeuntem in hisdemque locis inlocaliter agentem. istud si cernere quineria, non nobis animam Lazari pro quadam abscedendi redeundique localitate ueluti quoddam corpus obpones, sed eandem corpus eius incorporeo unegetasse motu et inlocaliter excessisse rursumque ad illud inlocaliter redisse cognosces.

  65. 3.3.5

    Iam si tibi uisionis huiusce sincerum ueritate claruerit, nulla quaestionis difficultate iactabere, quatenus anima corpore posito inlocaliter esse possit in mundo, quia sic erit inlocaliter in qualibet mundi parte, sicut inlocaliter fuit in corpore. tu uero in praeiudicium generis animarum omnium Christi quoque animam localem corporeamque pronuntias et corpus dicis esse animam redemptoris, cum non sit anima pecudis.

  66. 3.4.1

    IIII. QVIA SICVT CORPVS CVM LOCALE SIT INLOCALITER EST IN ANIMA, SIC MVNDVS CVM LOCALIS SIT INLOCALITER IN DEO EST.

  67. 3.4.2

    Sed forte contendas, quo modo anima et in loco est et localis non est? et ego te mutua consultatione percontor, quo modo corporeus mundus et localis est et in loco non est ? quod si mundum in loco esse responderis, nihilo segnius quaero, locus, in quo est mundus, extra mundum anne de mundo sit. si de mundo, non in illo mundus, sed in alio ipse cum mundo est, si extra mundum, rursus quaero, utrum locus, in quo est mundus, in loco sit. aut igitur loca, hoc est corpora infinita fateberis itaque deo, qui solus infinitus est, corpus aequabis aut mundum non in loco esse concedes. istam nunc ergo rationem mente pertracta et sicut tantum locorum tantumque spatiorum esse perspicis non in loco, ita illud, quod nullius est molis, nullius est spatii, intellege in loco esse posse sine loco, quia si illud, quod locale est, in loco non est, multo minus in loco est, quod locale non est.

  68. 3.5.1

    V. QVIA SICVT ANIMA INLOCALITER DISCEDIT A CORPORE VT MORIATVR CORPVS, SIC DIVINITAS CHRISTI INLOCALITER DISCESSIT VT MORERETVR FILIVS DEI CHRISTVS IN CRVCE.

  69. 3.5.2

    Sed istud quamlibet clareat intellegas necne, dubitauerim: illud quod eo usque est simplicis consequentiae, ut agnitio eius non dicam in promptu sit, sed ne uitari quidem facile ualeat, sic elapsum tibi satis mirari nequeo. dicis corpus Christi cum patibulo sublatum est animatum fuisse, exanimum uero cum sepulcro mandatum, propterque hoc quod negandum non est acuminis argumento tui localis erit animus, quia uiuificare Christi corpus alternauerit. sub huius ergo necessitate sententiae deum quoque profano ausu localem credemus, qui et in Christo, cum crucifixus est, fuit et eundem in passione dereliquit. ipse quoque dominus de cruce clamauit: deus meus, quare me dereliquisti? si enim non discessit, non dereliquit, si dereliquit, utique discessit. obice nunc igitur localitatem deo. contiguus uidelicet gradus est, ut ab iniuria similitudinis dei feraris in deum et qui infamas imaginem lacessias auctorem. sicut ergo inlocalitas deo non adimitur, quod hominem Christum discedendo deseruit, sic anima inlocalitatis priuilegium non amittit, cum corpore moriente discedit.

  70. 3.6.1

    VI. QVIA NON IURA GABRIELEM ANGELVM IN EA SVBSTANTIA QVA SPIRITVS EST VIDIT, SED EX EO QVOD DE AERE CORPVS VISIBILE TEMPORALITER SVMPSIT.

  71. 3.6.2

    Hic iam nunc in angelorum statum superbus orator inueheris et gabrielem tibi quasi quoddam linguae proludium deligis sic declamans: ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae oculis genitricis adstaret sine dubio caelo deerat, maria non superuolabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed ipsum tantum locum, in quo aderat, occupabat. dilata huius paululum discussione sententiae tantam aduersantium repugnantiam prolocutionum stupere me fateor. nunc aerem subtilem, nunc eundem uastum dicis, nunc magnum mundi locum,. quem pro portione aeris elementum replet, poetica quadam licentia uacuum perhibes nec intellegis uacuum prorsus esse non posse, quia ubi est aliquid nonnihil est. aer uero nihil non est, igitur ubi aer est uacuum non est. sed nec illud uacuum recte potest dici, quod nihil est, quia quod nihil est recipere aliquid non potest. proinde uacuum non est quod nullius capax est. illud uero quo spectat, quod matrem domini adpellare mauis poetarum more genitricem et absque uersibus poetice oratoriam texis? ego tamen non qualiter, sed quid loquaris inquiro atque ut respondeas quaeso.

  72. 3.6.3

    cum beatissimus Gabriel ante oculos dominicae matris adsisteret, illudne in Gabriele Maria uidit, quo Gabriel deum uidet? quia si Mariae illud uisibile fuit, est ergo inlocale locali contemplabile. quod si est, inlocale non est: quia si quisque localis est, localiter uidet et adspiciens respicere non potest nisi partem. uidet igitur locum qui localiter uidet, quia pars locus est et locus locorum utique pars est et loca corpora sunt. et qui partem uidet parte sui uidet, nec uideri parte nisi pars potest, pars uero dei nulla est, quia inpartilis non habet partem. aut igitur Gabriel deum non uidet aut solidum uidet, nec integrum nisi de integro uideri potest. corpus uero nec integrum uideri nec uidere integrum potest, non igitur corpus est, unde Gabriel deum uidet, quia quo localiter Mariam Gabriel uidit et eum Maria localiter uidit, uidere inlocaliter nequit. sed ut tecum uerbo congrediar, si totus Gabriel non nisi corpus est pro distantia partium, nec totus est pes, nec totus est os, nec totus est. oculus. quocirca quando Mariae uisus est, nec pede locutus nec ore uidit nec oculo stetit, sed pars unaquaeque membrorum qualitati suae conueniens gessit officium. ergo sicut localiter stetit et localiter sonuit, ita et localiter uidit.

  73. 3.6.4

    Hic nunc pro fine quaestionis inquiro, utrumnam Gabriel angelus, ut tu autumas, solum corpus in contemplatione Mariae corporaliter occupatus uno eodemque uisu, uno atque eodem tempore inlocalem deum inlocaliter uiderit, quo localem Mariam localiter uidit. quod quia fieri pro corporei atque incorporei diuersitate non sinitur, restat ut aut Mariam Gabriel numquam uiderit aut deum uidere cessauerit. sed huic falso sententia ueritatis obsistit, qua dictum est: quia angeli eorum semper uident faciem patris mei si semper uident, numquam non uident. sin autem quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, non ergo semper angeli deum uident. igitur aut quando Gabriel Mariam uidit deum uidere destitit, aut uerum non erit quod ueritas dixit. quapropter indissolubili, ut patet, ratione concluditur, quod quia locali uisu eodemque in Mariae contemplatione defixo angelus deum uidere non potuit et tamen tunc quoque Gabrieli deum uisum negare non licet, ne iuxta. diaboli casum in miseria scilicet umquam non uidendi deum inmutabilis iam beatitudinis angeli natura deciderit, sit in eo corporea incorporeaque substantia: una qua uel uideatur corpori uel corporaliter uideat, altera qua incorporaliter incorporeum sine fine conspiciat.

  74. 3.7.1

    VII. QVANTVM DISTET MATERIA INPORMIS A NIHILO VEL IAM FORMATA QVANTVM DISTET AB INFORMI.

  75. 3.7.2

    Age nunc pro acumine excellentis ingenii proque causarum rerumque notitia indaga distingue pronuntia, quo differat materia informis a nihilo, quid sit inanimum idemque formatum, quid et formatum pariter et animatum, quid sit locus et tempus, qualiter localis motus subdatur etiam temporali, cum temporalis tantum non subiaceat etiam locali, quid sit stabilis motus quidue sit aeternitas, quid sit nusquam esse et nusquam non esse, quid numquam esse et numquam non esse: et de omnibus his rationis abditum quaerito quibusque subo stantia omnis includitur aliquid delige quod angelos esse decernas. nihilum certe non sunt, quia non nihil est quidquid est aliquid. informis materia non sunt, quia inter aliquid et nihil est informis materia. ecce a nihilo uix discessimus.

  76. 3.7.3

    Iamque de inanimo formato unde tibi angelos placet esse tractemus. animaduerte nunc quod sicut informis materia, quae formabilis est, praestat nihilo, ita quod iam formatum est melius illo est, quod etsi formari potest, formatum non est. itemque sicuti id quod formatum est anteit illud quod formatum non est, ita inanimum quodcumque formatum cedit illi quod et formatum est pariter et animatum, quia sicuti formatum proximat formae, sic animatum proximat uitae. ae sicut tria sunt, informis materia formatum exanime rerum forma, sic itidem tria sunt, uiuificatum uiuificans uita. aliud est uita corporum, aliud uita uitarum. corpus est uiuens, anima uiua, deus est uita, ita scilicet ut anima quae in se uiua est corpori uita sit, ut sic corpus sine ipsa non uiuat, sicuti ipsa sine deo. intellege nunc angelis sanctis corpora tribuere <esse} uitam negare. ac per hoc cum quodlibet animatum duplicis constet esse substantiae et solum esse corpus angelos sentias, melior ergo uermiculus angelo, quia etsi habet angelus corporis formam, non habet uel sicut uermiculus uitam. nullum porro corpus ipsum sibi uita est, aliud namque est corpus, aliud uita corporis. ant igitur in angelo est uiuificans spiritus, aut angelus omni est uiuente deterior, aut cum omni creato uiuente sit potior, non quaecumque uita, sed beatissima illi uita est.

  77. 3.8.1

    VIII. QVOD ANGELI BONI SIVE MALI SPIRITVS SVNT NON CORPORA NEC ANGELVS VIDET DEVM PER CORPVS NEC HOMO CORPOREVS VIDET ANGELVM NISI ANGELVS ADSVMPSERIT VISIBILE CORPVS.

  78. 3.8.2

    Est igitur in Gabriele et incorporeum quo incommutabiliter deum uideat et corpus quod uel Maria uiderit uel per quod Maria uideretur quodque subditum spiritui localiter gereret, quod gerendum in ipsa ueritate inlocaliter spiritus cognouisset. satis, ut arbitror, patet beatos angelos utriusque substantiae. et incorporeos esse in ea sui parte, qua ipsis uisibilis deus est, et in ea itidem parte corporeos, qua hominibus sunt ipsi uisibiles, quoniam nec deus ab angelo per corpus nec angelus ab homine sine corpore uideri potest. quae cum ita sint,. negari nequit diabolum quoque ex incorporeo corporeoque fa-. ctum, utpote sanctis angelis concreatum, duplicis esse substantiae. qui postquam hydrope superbiae tumuit et inuidiae febre tabuit, sponte inlocaliter sanctitate prolapsus eaque localiter caelo non sponte deiectus, cum non angelus, sed bonus esse cessauerit, innocentiam perdidit, non naturam.. proinde sicut angelorum multitudo quae perstitit in utroque sui beatificatur, ita quae destitit in sui utroque punietur. igitur haudquaquam recte duas in diabolo substantias infitiabere, quia etiam memet spreto necessarium profecto erit, ut tute cedas tibi et partem prosecutionum tuarum parte subplodas falsumque uero diruas. habet ergo diabolus, ipse tamen incorporeus, corpus suum, quia et sentire sine corpore corporea tormenta non poterit. et item qui sentit aliud est et per quod sentitur est aliud. quippe si animaduertis, tuomet ueri.. tatem proloquio docebere. nempe dixisti: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus I ad tormenta. portabit, tamquam egomet istud umquam uspiamue dixerim. sed non infitias eo debitum, quod hoc argumento uictoriam nobis non sponte tribuisti. nempe cum dicis, quod diabolus non alienum corpus ad tormenta portabit, fateris scilicet, quod portabit suum. mea uero non refert, suumne alienumne corpus habeat, sed habeatne corpus, id refert mea. tu uero diabolum non tantum habere corpus, sed proprium habere nec fateris solum, sed etiam argumentaris. haec quippe sententia tua est: si ex hoc concreto aere diabolus corpus traxit, ergo alienum corpus ad tormenta portabit. certe qui portat est aliquid et quod portatur est aliquid. et cum dicitur, portat suum, aliud qui portat et aliud significatur esse quod portat. ex duplici igitur diabolus ac diuersa substantia est, quia cum corpus suum portat, non est ipse quod portat. aliud quippe est onus et portitor aliud. quocirca non ultra obluctabere nobis, si credas tibi, quoniam corpus et qui habet corpus substantialiter duo sunt et haec duo diuersa sunt, atque ut diuersa sint, unum erit incorporeum aliudque corporeum. igitur diabolus ex duplici diuersaque substantia et corporeus est et incorporeus.

  79. 3.9.1

    VIIII. QVOD SPIRITALITER NON CORPORALITER INTELLEGENDVM SIT, CVM LAZARVS IN SINV ABRAHAE ET DIVES IN INFERNO CHAOS INTERPOSITO INVICEM LOQVERENTVR.

  80. 3.9.2

    Sed si super his redhibuimus uel aliqua ex parte rationem, illud chaos, quod inter sontes innoxiasque animas, sicut argumentaris, intersitum locis merita secernit, sub ipsius capituli; tui discussione uideamus. sic namque dissertas: si locales non sunt animae, quo modo peccatores a coetibus consortiisque iustorum uacuum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut neque hinc illo possint accedere neque inde huc transmeare? istud euangelicae lectionis exemplum adempta dominici simplicitate sermonis pro adstruenda uidelicet animarum localitate posuisti. sed oraculi diuini sincerum in sui ueritate prolatum oppido patefaciet, quid istic sermo tuus uariauerit uitiauerit texerit. dicit in euangelio dominus: mortuus est pauper et sublatus est ab angelis in sinum Abrahae, mortuus est et diues et sepultus est in infernum. cumque esset in tormentis, uidit Abraham a longe et Lazarum in sinu eius et dicit: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat minimum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. et respondit Abraham: memento, fili, quia recepisti bona in uita tua, similiter et Lazarus mala, et ideo nunc hic consolatur, tu uero cruciaris. etinhis omnibus inter nos et uos chaos magnum firmatum est, ut neque hinc ad uos quisquam possit ire neque inde huc transmeare. istud nunc mihi secundum loca et tempora uel corpora dissere, istic sine alternamento reciproci aeris et organo pectoris et tibia gutturis et oris cauo et linguae plectro per quamlibet corporalem, ut autumas, animam uerba uocibus effice, hic animae manum, cuius digiti minimum ambusti diuitis linguam refrigeraturus Lazarus aquae inmergat, ostende, hic de illo memet quasi corporeo Abrahae gremio corporale aliquid doce, ut et pro modo humani corporis sit angustum et capax possit esse multorum, et chaos illud uel tam exiguum, ut mutua quos dirimit uerba miscere queant, uel tam inmensum, at transmeari nequeat. illud autem uel maximum quaero, diues ille, qui penes inferos gehennae incendiis aestuat, qui congredi Abraham sermone quiuerit, si loca beatitudinis non accessit? qui porro Abraham cum diuite sermocinatur, si inferna non adiit? animas nempe sanctorum in intimis paradisi sedibus non usque inprobabili sententia dicis habitare. proinde cam Abraham in paradiso et dines in inferno sic inmenso quodam intransmeabili ab inuicem disparati sint, ut itidem mutuo, tamquam nihil intersit, non contemplentur solum, sed etiam conloquantur, si haec localiter aestimanda sunt, alterutrum fateri cogeris aut Abraham et diuitem nec sermocinatos inuicem nec ab inuicem uisos, ant uel infernum in paradiso uel in inferno esse paradisum.

  81. 3.10.1

    X. QVO MODO SPIRITALITER ACCIPI ISTA QVAESTIO POSSIT.

  82. 3.10.2

    Sed quoniam nec auctoritati diuinae peruicaciter obsisti potest nec miseris beatitudo misceri, proloquii huiusce perplexum quia cum lippo imaginationum corporalium intro inspicere nequimus, semotis paululum locis corporibusque uideamus et, ubi itatenus inter quospiam iudicio discretos inmensum dicitur spatium, ut etiam sermonis possit esse commercium, animaduertamus non locorum distantiam, sed differentiam meritorum. cam iusto namque, quantum ad corpus spectat, localiter esse iniustus potest, iniustus uero esse in innocentia iusti, quoad usque iniustus est, non potest. unde quia post mortem nec paenitere cuiquam nec peccare possibile est, inter saluatos et perditos intransmeabile dicitur chaos indemutabilis status. tua igitur aduersus te fertur oratio, nempe testimonium, quod a nobis disparascere arbitrabaris, animaduertis nobiscum profectu disputationis unescere tibique tenuissimos sui tramites ad infinita inlocalium regionum spatia ducentes obuerso poste claudere, quia corporeae amplitudinis angustum incorporalium subtilitatum inmensa non capiens nec distantiam sine loco nec uerbum sine strepitu nec gremium sine spatio conplecti potest. porro autem corporea non sunt quaecumque ita sunt. animae uero Abrahae, Lazari et diuitis ita sunt, corporeae igitur non sunt. sed quae posthinc hisce similia secuntur minus profecto in confutationem sui penes consilii uigidos habere laboris debent. cordax quippe iudex rite uictum censet qui pro sui inbecillitate par uictis est. unde non sine pudore stupeo, quod pro conprobanda animae corporalitate subiuugis: ecce anima si Alexandriam uel Hierosolymam cogitat et si per cogitationem tota sui praesentia illic interfuit, referat nobis situs locorum, uultus hominum, motus actusque populorum. non dispudet auctor huius sententiae exemptae animae corporalitatis capessere indicium, unde incorporalitatis uideri debuit argumentum?

  83. 3.11.1

    XI. QVOD ANIMAE VISIO SIT INTELLECTVS ET SICVT PER CORPVS VIDET CORPORALIA SIC PER SE VIDET spiritalla, QVOD SI PER SE VIDISSET CORPORA FACILIVS SVA VISCERA VIDISSET.

  84. 3.11.2

    Hactenus quidem de animi incorporea atque inlocali uisione disserui, ac liquido patuit eundem nulla mediante substantia aeterna semper atque inmutabilia contueri. igitur cam rationalis anima per se incorporeum atque inlocali conspiciat et ueritatem, quae deus est, a falsitate longe incorporea uisione discernat et nisi per corpus localia corporeaque non uideat, quaenam ratio est illis eandem credi similem, ad quae conspicienda interprete corpore utitur, et illis, quae per se contemplatur, iudicari dissimilem ? animae uisio, ut saepe dictum est nec iterare piget, intellectus est. enimuero corporea intellegi nequeunt, sentiri ab anima per corpus queunt. anima uero sicut per corpus sentit ita per se intellegit, eorum quae sentiuntur atque intelleguntur substantia longe diuersa est. quo fit ut anima, quia non est corpus, quaeque corporea nisi per corpus sentire non possit, uidere autem per se quae intelle- \' genda sunt possit. tu uero nimis repugnante sententia corporea uoles intellegi et incorporea uideri ? sed ne tibi animus humanus, quem corporeum credis, aut nihil aut non nisi corporea aut incorporea forte sola per sese, sicut naturae eius est proprium, uidere posse uideatur, trigeminum quaestionis huius, quoad strictim possimus, uentilemus obscurum. ergo igitur uideatne per sese humanus animus necne, uideamus. sed quoniam paene summum istiusce negotii istoc in loco uertitur, uigilacem uigilantemque simul quaero lectorem. uisus animi per corpus, qui homini belluaeque communis est; intendit sese atque exserit per ista haec puncta pupillarum uaporato cerebri anteriore uentriculo inuisibilibus uiscerum flammis inque radios porro usque promanans, si quid coloris aut formae obuium ceperit, concipit et uti cursu ita etiam recursu rapidis line- aram meatibus recipit, itaque hoc illud est, quod uocatur uisus, sicut in primo libro disseruimus. per hunc ergo cum bellua humanus quoque animus nota ab ignotis, alba ab atris corio secernit. huccine tenus est humani uisus animi? quo igitur iusta. ab iniustis, a falsis uera diiudicat? an forsan uecordes oculati corporaliter iudicio credentur caecos anteire sapientes? sed uel Appium de Romano senatu uel hermophii lum de Graeco gymnasio uel Tobiam de prophetarum numero super ambiguo praesenti testes habeamus, quorum uel Appius eis, qui exterius clarerent oculis et interius caecuttirent, consilii lumen praebuit, uel Hermophilus theopompum geometricam sine radio docuit, uel Tobias filio, dum caeli iter praeuius pandit, angelum comitem dedit. uidet igitur animus absque corpore nec corpulentum aliquid ant coloratum aut per loca distentum, sed ipsam ueritatem, quae summe incorporea deus est, incorporeo contemplatur obtutu. patet, at arbitror, animum et per ae incorporea et per corpus uidere corporea.

  85. 3.11.3

    Sed illud adhuc propter tepidi iecoris homunculos discuti superest, utrumnam corporea per se possit humanus animus uidere sine corpore. nunc igitur adesto totus et quam potis es praesens fito. nempe, ut adstruis, humanus animus et ipse corporeus et saepto corporis exterioris inclusus si quid per se uidere corporeum potest, nihil illi scilicet uidere promptius est, quam corporis interna, quis clauditur. age, quaeso, intende in uiscera tua et in omnes admodum corporum partes istum quem dictitas animi corporalem uisum et de temet ipso renuntiato tibi nobisque dicito, quibus modis quoue situ triformitas cerebri coeat, iecoris massa iaceat, regula lienis haereat, stomachi libra pendeat, cordis plectrum feriat, qui uenarum tramites quaeue textura, quae neruorum origines quaeue conpages, quae ossuum coitio quaeue conpactio, quae pulmonum cana, quae tortuosae botulorum enodibusque ligaturis explicitae inflexiones ac reflexiones. ecce quid negas arbitro super his responsa redhibere? cur igitur negas? quia uidelicet animus per sese corporea nequaquam uidet. sed cur uidere corporea nequaquam possit, quem non sine uisu esse iam constitit? nemo quidquam corporeum uidet, qui corporalem uisum non habet. animus autem, qui habet uisum et corporale nihil uidet, incorporaliter uidet, et incorporaliter uidere posse incorporalis est uisus, et incorporeum uisum nisi incorporeus non habet, et incorporaliter humanus animus uidet: incorporeus igitur est humanus animus. non ergo hisce friuolis solliciteris amplius, ut reare animum non esse illic ubi cogitat, quia contemplari per naturam nequit situs locorum, uultus hominum, motus actusque populorum, haec namque corporea sunt. porro autem animus incorporeus quod contra naturam sui est uidere non potest, eatenus tamen adest ubi cogitat, ut loca quae cogitat corporali uisione non cernat, sicut adest ubi uiuificat, ut ipsa quae uiuificat sui corporis interna non uideat. ac si usquequaque patet animum et corporea non posse uidere sine corpore et incorporea cum corpore uidere non posse, non diutius Alexandriae ppregrinemur, sed ab Aegypto redeuntes transmisso errorum mari et emensa ignorantiae eremo ueritatis patriam atque uti terram repromissionis intremus non otiosi neque inertes, neque uero trepidantes, ut si quid falsiloqui uanitatis uitio progenitum aut latere tenus adstrepuerit aut obuium sese dederit, Iesu praeuio et adiutore feriatur.

  86. 3.12.1

    XII. CONTRA EOS QVI DICVNT: ANIMA SIBI INCORPOREA EST, DEO CORPOREA.

  87. 3.12.2

    Sed en aliquorumpiam qui interimunt animas garrientibus nugis etsi non sistimur ab itinere, lentamur tamen. sed insumere pauxillum temporis intertrimenti nihil est, quin porro iuuat, modo quid obuersum uero quidue diuersum eadem ueritas aut depellat aut proterat. et cum audio dicere quospiam qui et corporeas esse uolunt animas et easdem incorporeas negare non possunt, aliud ipsas animas sibi, aliud esse creatori: deo, inquiunt, animae corporeae sunt, uerum sibimet incorporeae, quod ita est ac si dicant animas et corporeas esse et incorporeas, aeternitatem porro testor, quod eo mihimet hisce inanibus respondere admodum labori est, quia nihil istic quicum congrediar, nihil quod medullitus eruam, nihil quicum certauisse exercitio, nihil profecto est quod uicisse uictoriae sit. ergo si anima corporea creatori et incorporea sibi est, duo haec quam sollerter discuti ratio indagandae ueritatis exposcit: aut uerum reuera est, quod incorporea sit anima, si hoc ipsum de se ipsa ueraciter nouit, aut item uerum est,, quod corporea sit anima, si id penes animae constat auctorem. siti uerum dicunt et uerum est, quod anima incorporea sit, quia et istud in ueritate cognoscit, et item uerum est, quod anima corporea sit, quoniam animae creator id nouit, duoque et contraria usquequaque sibi et utraque uera esse contendunt, cum uerum nisi falso contrarium non sit. inlustris admodum ac praeclara disputatio, quae dum unam solamque. ueritatem spernit duas sibi ueritates inuenit. ut tamen istos professionis suae nexibus teneam, penes hominem ipsis etiam . fatentibus incorporeus est humanus animus.

  88. 3.12.3

    Quoniam igitur super hac nobis quaestionis parte conuenit, restat ut doceant quatenus incorporalis substantia illi corporea sit, qui eandem incorpoream creauit. nec primum dico ita sit necne, sed in praesentiarum ita esse concedo, unde tamen ita esse nouerint quaero. si id diuinorum uoluminum literae continent legant, si quaepiam ratiocinatio suadet doceant, si dialecticen iuuat exercere conuincant. si horum nihil est, saltim sententiae concedant suae, ut qui in se incorporei sunt non extra se corporeos se esse credant, quia aliud extra se esse non potest qui extra se nihil esse potest. proinde animus, qui in se ipso incorporeus est, nequaquam potest extra se esse corporeus, quia nec auctor eius aliud illum nouit esse quam fecit, nec ille aliud se potest nosse quam factus est. ac per hoc si uerum nouit, cum se incorporeum nouit, ergo fallitur deus, si animum qui uere incorporeus est corporeum nouit: $ed falli deus non potest, incorporeum igitur esse nouit animum, ne falsum sit uerum, quo se animus ueraciter incorporeum nouit. incorporeus ergo animus idcirco sibi est, quia et creatori. sicut enim terra idcirco homini terra, quia et deo terra est, et sicut aqua aer et ignis idcirco hoc ipsum homini sunt, quia et ipsum deo sunt, et sicuti omnia quae ueraciter innotuere homini hoc sunt in hominis notitia, quod sunt, ita scilicet humanus animus nequaquam potest et aliter esse et aliter deo notus esse. non enim ex rerum notitia est creatoris scientia, sed existentia rerum ex notitia creatoris. quocirca humanus animus nisi deo incorporeus esset, incorporeus esse non posset. quidquid enim quoquo modo incorporeum est, nullo modo potest esse corporeum. sed ne istic supra iusto diutius inmoremur, cedo etiam de illo quaeramus, quod nulla ex parte discussimus.

  89. 3.13.1

    XIII. QVOD EX DVABVS SVBSTANTIIS CONSTAT HOMO INMORTALI ET INLOCALI ANIMA ET MORTALI ET LOCALI CORPORE, ET SICVTI INMORTALITER ANIMA PATITVB, SIC INMORTALITER ET INLOCALITER GLORIATVR.

  90. 3.13.2

    Dicis etenim: cum uerbi gratia Petri uel Pauli sibi speciem animus intra mentis arcana depingit, numquid statim intimas paradisi sedes ubi eos esse nouit penetrauit ? aut cum sibi in corde diuitis illius flammas ex lectione proposuit, numquid iam ad tormentorum eius loca ac uiuis inaccessibilia inferi profunda descendit? iam scilicet tibi, prout par fieri fuit, de incorporalibus animarum locis et de inferno atque paradiso et de animae sine corpore incorporali contuitu, cum de diuite illo et paupere uerba fecimus uel cum de animae duplici uisione tractauimus, responsa redhibui. quia uero nunc illud, quod inferna uiuis inaccessibilia esse dixisti, indiscussum restat, quatenus dixeris quaero, scilicet ex anima constamus et corpore. ac licet ambigat nemo quid inmortale in nobis quidue mortale sit, ego tamen tecum sic agam, ut de utra mauis respondeam. si ex neutra nostri substantia morimur, nihil nostrum ad inferna descendit, quia inferos uiuis inaccessos esse dixisti. si utraque morimur, ergo et corpus ad inferna descendit, nec longe nobis corporea haec inferna quaerenda sunt, quando quidem ipsum sepulcrum domini est locusinferni. sed hanc utramque absurditatem sententia sana respuit, ergo nec in utraque substantia morimur nec in utraque non morimur, uiuitque anima etiam posito corpore, quamlibet si per peccata deo suo priuetur mortua iure dicatur. credibile tamen prorsus non erit, quod peccatrix anima id ipsum ut anima sit amittat, cum etiam corpori mortuo corpus esse non pereat. ut enim moriatur corpus, cum uita omni amittit animam, anima uero animam non amittit. quocirca anima inmortalis est, corpus uero mortale. quodsi corpus inferna non ingreditur utpote sepulcro mandatum atque in diuersas mundi partes pro elementorum quae sibi in illud concinuerant diuersitate discerptum et animus non accedit inferna, quia sententia tua inferos uiuentibus claudit: aut nulli ergo sunt inferi aut ad eos hominum nemo descendit atque ita fidei nostrae ratio periclitabitur, si nec redemptoris anima inferos adeundo redeundoque reserauit. satis est dici potuisse quaecumque illa inferna sunt uiuentibus inaccessa fore, cum constet eadem nisi uiuentibus adiri non posse.

  91. 3.13.3

    Reminiscere nunc in id te statum tui posuisse tractatus, ut si quantitati uel localitati subiacere animam probare potuisses, de corporalitate eius tecum pars etiam diuersa sentiret. uerum si bene scriptorum tuorum recolis, animaduertere simul potes proposuisse te potius de quibus disputandum foret, quam de propositis disputasse nec te academicorum seniorum more nescientiam tuam scisse, sed iuxta sectae ipsius iuniores utrum scires aliquid ignorasse. quis autem positis temere duobus, in quibus necessario operis uniuersi corpus omne consistat, non utrumque primum, si queat, alterutrumque scilicet, si utrumque nequeat, enisu cuipiam si non probabile, certe credibile faciat? duo haec in uictoriam nempe conueniunt, ut auctori probo causae probitas compos sit. horum minus uno uirtus actionis infringitur, si desit utrumque, cassatur. sic nunc equidem obliuiosum te pariter et ignarum defensorem nancta fallacia penes intellectu uigidos non solum illud negotii facessiuit, ut tibi super his credi non oportere pateat, sed ut ueritas, cui credendum semper est, clarior inlustriorque sub necessitate conflictus et conparatione falsitatis appareat.

  92. 3.14.1

    XIIII. QVIA ANIMA IN CORPORE NON TENETVR INCLVSA NEC MO- VETVB DE LOCO AD LOCVM, CVM MOVEATVE TEMPORALITER PER ADFECTVM.

  93. 3.14.2

    Igitur qualitatem quantitatem et localitatem animae daturum te sponte professus es moxque subiungis: quo modo non localis sit, quae inserta membris et inligata uisceribus solis motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa? uix sane ut aliquid perperam forte sentires atque id ipsum ueri simile uideri contenderes, error unum ueniabile facere potest, aliud ignoratio erroris. uerum nunc miris modis stupeo te tam dissidentia tamque diuersa uno propemodum momento atque eodem paene uerbo dixisse: ergo inligata membris uaga est motibus, et item: motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa. si intra saeptum corporis, ut tu ais, anima mouetur, uidelicet stans mouetur, quod dici ratione non sinitur. sin uero extra corpus motibus differtur, inclusa igitur condicione substantiae non tenetur. quia autem dicit solis motibus uaga? quasi quidquam uagari possit inmotum aut non sit facilius moueri et non uagari, quod facit animus per adfectum, quia subiacet utique motui non secundum locum, quam uagari quippiam nec moueri, quod est utique proprium corporis, quia subiacet et motioni per locum. tu uero illam et stare uagam et uagari dicis inclusam, cum, sicut supra iam constitit, et moto corpore consistere et moueri possit inmoto.

  94. 3.14.3

    En quatenus de localitate animae disputauisti, in hoc tamen temet ignauiae non arcesso. illud equidem nequiuisti, scilicet quod in hoc praesertim loco ne potissimus orator quisque potuisst, quantalibet enim dicendi copia praeditus adsertor falsi contra perspicuam ueritatem mentiri potest, fallere non potest. de quantitate autem cur te disputaturum spoponderis nihilque de eadem disserueris, non possum obliuionis fuisse dicere, cum satis constet ne nomen eius nisi ex memoria potuisse proferri. illud ergo magis credendum est te non noluisse aut oblitum fuisse dicere, sed nihil quod diceres inuenisse. quid itidem congruit uel in disputationem uocare reticenda uel reticere proposita? iam de qualitate controuersia non erit, cui animam subiacere non renui, quae scilicet si, ut quantitatis, ita etiam qualitatis expers esset, profecto enim deus esset, identidemque si, ut qualitati, ita etiam quantitati cederet, corpus esset. nunc uero medioximum quiddam naturae incorporeae, sed creatae sortita nec deus est, quoniam qualitatem habet, nec corpus, quia non habet quantitatem.

  95. 3.14.4

    . Et quoniam uti agitatis retro disputationibus edocuimus nimis late patet in huiusce <modi) quaestionibus inmensum, principalium origines conplexa causarum inspici porro intus usque nequaquam potest, nisi duplicis creaturam substantiae, quoad homini posse fas siuit, adhibito iudicii libramine secernas, aut usquequaque cessandum est aut istis illuc lineis adeundum, ut primum ab incorporeo corpus dirimas, dehinc sicut in ipso omnimodo corporum genere atris splendentia, sublimia depressis, pretiosa uilibus anteponis, ita etiam in incorporeis quae creata sunt humanas belluinis, in ipsis itidem quae humanae sunt prudentes stolidis, in his porro itidem quae natura uigent doctas indoctis animas anteuertas.

  96. 3.15.1

    XV. QVIA SOL ET LVNA VEL SIDERA CORPORA TANTVM SVNT, NON HABENT SPIRITVS, ET SICVT CORPVS MELIVS INFERIORI CORPORI PRAEPONITVR, ITA SPIRITVS MEMOR INFERIORI SPIRITVI PRAEPONITVR.

  97. 3.15.2

    Sicuti enim sol corpus est et saxum quodlibet longe disparile huic perinde tamen corpus est, sic equidem omnigenum natura uitarum incorporea scilicet omnis est. sed sicut corpus corpore praecellitur, cum tamen utrumque sit corpus, sic animus animo antefertur, cum tamen utrumque sit animus. et iterum opulens negotium et dites causae ad dicendum proliciunt et paene blanditer obuiae suapte specie describi sese quaesunt atque etiam cogunt. sed hasce excellentias et praeeminentias ac supremitates illi potissimum illi adeant, si qui illi sunt quos ardens euexit in aethera uirtus. uerum enimuero mihi in praesentiarum huic de statu animae quaestioni, prout ille proposuit, quocum congressi sumus, et aliquanto forsan plusculum respondere mihi prouincia fuit: quod rectene an secus fecerim, aequus et doctus arbiter iudicabit.

  98. 3.16.1

    XVI. SVPERORVM IN BREVI RECAPITVLATIO LIBRORVM.

  99. 3.16.2

    Verum quoniam multa, quae sub huiusce discussione quaestionis ubiubi disputauimus, non usque faciliter memoria conplecti cognitor potest, quae sparsim edissertata quaeque, uti arbitror, euicta sunt collectim strictimque et ueluti punctatim sub mentis oculum redegi et reuisenda simul renoscendaque congessi.

  100. 3.16.3

    1. De incorporeo.

← Previous · Next → — showing 101200 of 232

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0089a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.