De Statu Animae
- letter.1
Quaeris a me, reuerendissime sacerdotum, quo modo Arianis respondendum sit, qui blasphemo ore conantur adserere: non potest, inquiunt, fieri, nisi ut iunior sit genitus ab singenito. iuxta quae totum silentium quasi iussus absoluere non tam pro rei instructione quam pro fidei confessione praesumam id primitus obseruans, ne res per se obscuras studio conpositi sermonis inuoluam, sed quaedam pauperis sensus indicia, quae non tam ornatui quam intellectui uideantur seruire, depromam. respondeo ergo sicut respondere discipuli magistris interrogantibus solent. itaque ad praeceptum beatitudinis uestrae loquor, ut discutias inperitiam, contestor ut doceas. nam apud eruditissimum si reticeam, uix possum scire quid nesciam. De ingenito locuturi scire debemus aliud esse rerum substantias, aliud rerum nomina, sicut uerbi gratia cum aurum atque argentum dixeris, non statim metallum ipsum, sed metalli uocabula protulisti. etenim aurum aliud est in proprietate generis, aliud in adpellatione sermonis, aliud est cum illud nominamus, aliud cum tenemus.
- letter.2
Genitus et ingenitus significatio est deitatis, non ipsa deitas, naturae est adpellatio, non natura. ingeniti et geniti nuncupatio ad hoc ualet, ut quis ex quo subsistat intellegas et non patrem ex filio, sed filium ex patre esse cognoscas. principium ex principio et unum est et initio caret, quo modo si dicas: deus ex deo, non tamen duo dii, sed unus dicitur. genitus ergo, ingenitus et ex utroque procedens personas indigitat, non naturas. maiestas enim, -quae patri est indiscreta cum filio et spiritu sancto, distingui nominibus potest, ordinari gradibus non potest.
- letter.3
Hoc loco praescius oportet intentionem mentis admoueas. dicis forsitan: quia ex illo est, posterior illo est. age ad haec intellectum nostrum aliquibus conparationibus nutriamus. uideamus si aliqua res ex alia exsistat, quae tamen illa ex qua exsistit non sit aetate posterior. uerbi gratia hoc ipsum filii nomen ex patris deriuari nomine creditur, nec tamen posterius inuenitur, quia nisi iste nasceretur, pater ille non diceretur. ecce nomen, quod absolute coaeuum illi est a quo est, et cum filius ex patre sit, patri nomen filius facit: adquirit genitori uocabulum pietatis persona nascentis. cum hoc ex illo sit, nec hoc posterius nec aliud probatur antiquius, et cum brachii nomine filius ex operum uirtutibus nuncupetur, ecce brachium procedit ex corpore, et tamen brachii aetas corporis non praecedit. uerbum ex uoce profertur, et tamen cum ex ore nascatur, uoce esse posterius non probatur. ignis et caloris indiuisa societas: sed cum calor indubitanter ex igne esse intellegatur, tamen ignis nequaquam calore suo prior esse dinoscitur. ecce rem, quae exsistere uidetur ex illa, et tamen ei, de qua exsistit, sine ulla temporis intercessione coniuncta est.
- letter.4
Cum autem ad deum uenimus, hoc est genitus, quod iustus et iustitia, sapiens et sapientia, misericors et misericordia. absolute ex deo iusto atque sapiente secundum apostolum oriri intellegimus iustitiam atque sapientiam, et sicut numquam iustus sine iustitia, numquam sapiens sine sapientia fuit, ita filius ex patre, sed numquam (pater) potuit esse sine filio.
- letter.5
Absque dubio Ariani saluatorem nostrum negare non audent, sed dum minorem dicunt, deum adserere non possunt. deus enim naturaliter plenitudinis dignitate subsistit, et eorum inpietas unum se deum colere prima confessione testatur. sed quia iuniorem, per eum, qui putatur senior, duos facit et soliditatem unitatis intersecat. nam ipsum nomen minoris alterum, qui illo sit maior, ostendit. quis illo antiquior, qui de se ipse pronuntiat: ego sum A et Ω, primus et nouissimus, qui a Iudaeis quis esset interrogatus ita respondit: principium quod et loquor uobis, qui ueridica per prophetam uoce confirmat: ante me non fuit deus et post me non erit? si pater hoc dicit, inferiorem post se non coepisse confirmat, si filius, ante se penitus non fuisse pronuntiat. de hoc propheticus sermo euidenter insinuat: hic est deus noster, et non reputabitur alius ad eum, et post haec: inter homines uisus est et cum hominibus conuersatus est. secundum haec ergo inter genitum et ingenitum nec ordo est, quia unus est, nec tempus interest, quia primus est, nec postponendus est, quia solus est, nec minor dicendus est, quia plenus est. ergo dicitur perfectus simplicisque naturae, inaestimabilis et inpassibilis, etsi eum secundum carnem passum esse pro nobis ueraciter et salubriter confitemur.
- letter.6
Post haec sequenti loco quaeris a me, quo modo iuxta substantiam dei in epistula quadam scriptum sit: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu.
- letter.7
Primo hoc, quod nec philosophos latuit, scire promptissimum, quia in homine diuersae adfectiones, id est, iustitia, misericordia, sanctitas, beneuolentia, pietas res accedentes sunt et ideo adfectus uocantur. deus uero his non passibiliter adficitur, quia ei inesse iugiter et naturaliter dinoscuntur. ergo quod in homine adfectus et gratia, in deo uirtus est et natura. nam quod dictum est: nihil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu, cur quisquam illo sensu dicere non praesumat, quod etiam propheticum commemorat: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me, et: iurauit dominus, nec paenitebit eum, et iterum: iratus est dominus populo. suo et abominatus est hereditatem suam, et item diuerso adfectn Iacob dilexisse et Esau odio habuisse describitur. contristari in peccatis nostris et laetari dicitur in operibus suis et adfectibus subiacens de se ipse dicit: paenitet me fecisse hominem, et de summa caeli sede pronuntiat: Saule, Saule, quid me persequeris? iam et conpatientis ostendere adfectum uidetur, cum dicit: esuriui et dedistis mihi manducare, sitiui et dedistis mihi bibere, et reliqua huius modi, quae memoriae abundanter occurrunt.
- letter.8
Quo modo ergo, si quisquam sacerdos multiplici linguarum scientia praeditus et in medio diuersarum gentium constitutus Hebraeum Hebraeo, Graecum Graeco, Romanum Romano instructurus adloquio secundum singulorum intellectum uerba conformet et iuxta unius cuiusque sensum oris sui coaptet adloquium et dissonas unius cordis et [peccatoris] pectoris uoees in uarios dispenset auditus, ita et deus cum homine locuturus adsumere dignatur hominis linguam, formam etiam suscepturus humanam per intellectuum nostrorum sonos ordinationum nostrarum contestatur adfectus. nam dum quinque humanorum sensuum officia describens ita dicit: oculi domini super iustos et aures eius ad preces eorum, et iterum: os domini locutum est, item: et odoratus est odorem suauitatis, et: manus mea fecit haec omnia. caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum, cordibus nostris efficientias insinuat rerum sub significatione membrorum, unde pro ineffabili eius circa humanum genus dignatione, quae seruos amicos ac filios nominare et conpellare non despicit, ut homo cum eodem uicissim humano ore et more conloquitur.
- letter.9
Ceterum dei ira iustitia est, dei furor seueritatis uigor est, dei iurasse definisse est, dei paenituisse sententia tamen saepe mutata, et cum se persequente aliquo laedi dicit, crimen laedentis ostendit. intercluditur nobis omnimodis orationis ministerium omnisque ratio, qua deus uel intellegitur uel praedicatur, si haec humani sermonis commercia subtrahuntur. cur ergo dici inter ista non possit: sed sensit conpatientis adfectu?
- letter.10
Si ergo discutienti magistro simplex et aperta responsio satisfecit, transeamus ad tertiam quaestionem, qua ut respondeam praecipis, quae in rebus humanis corporea, quaeue incorporea sentienda sint. ad haec aliqua non pro sensus mei praesumptione depromam, sed pro sanctorum opinione seniorum, praesertim cum haec animum laedere non possint et ad fidem nutrire possint et usque ad id, quo patri filius aequalis adpareat, contra Arianas armare atque regere ualeant prauitates. ergo quando de tractatu altiori conlatio est, ad subtiliorem intellectum sensus. et animus praeparandus est. nonnulli eruditissimi patrum alia adserunt esse inuisibilia, alia uero incorporea. quidquid creatum est, materiam uideri et factori suo conprehensibile et corporeum esse definiunt. nam et animarum et angelorum naturam adserunt esse corpoream pro eo, quod initio circumscribantur et spatio. nam sicut in quodam S. Hieronymi tractatu legimus: globos, inquit, siderum corporatos esse spiritus arbitrantur, et item: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad conparationem dei inmunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? sed inter haec ideo tu animam negas esse corpoream, quia iuxta aliquorum opinionem nec localis sit, nec qualitate aut quantitate subsistat, quod de sola dei maiestate credi debere manifestum est. legimus enim in quodam. receptissimo patrum tractatu: ingredi, inquit, et inplere omnia soli est possibile trinitati, quae sic uniuersae intellectualis naturae efficitur penetratrix, ut non solum circumplecti eam atque ambire, sed etiam inlabi ei et uelut incorporea corpori possit infundi. licet enim pronuntiemus \\ nonnullas spirituales esse naturas, ut sunt angeli, archangeli ceteraeque uirtutes, ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae sunt. habent enim secundum se corpus, quo subsistunt, licet multo et inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora secundum apostoli sententiam dicentis: et corpora caelestia et corpora terrestria. quibus pro manifesto conligitur nihil esse incorporeum, nisi solum deum, et idcirco ipsi tantummodo posse penetrabiles omnes spirituales atque intellectuales esse substantias. quae cum ita sint, obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia, ut dictum est, nec localis sit nec qualitate ant quantitate subsistat. quod cuius periculi sit ita credere in subsequentibus demonstrabitur: nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam haud dubie incorpoream concedamus, si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. quo modo non localis est, quae inserta membris et inligata uisceribus solis motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa? quod si localem non esse animam ideo adserendum putes, quod per diuersa sensibus euagetur et cogitationibus differatur, primum intellegendum est, quod aliud sit animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis adfectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magis cum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod adspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. nam quando absentem carum suum cogitat, numquid iam uelut ipso conspecto desiderio satisfecit? aut cum uerbi gratia Petri aut Pauli speciem intra mentis arcana depingit, numquid statim intimas paradisi sedes, ubi eos esse nouimus, penetrauit P aut cum sibi in corde diuitis illius flammas ex lectione proposuit, numquid iam ad tormentorum eius loca ac uiuis inaccessibilia inferi profunda descendit? haec omnia procul dubio aut secum intra pectoris arcana per uarias similitudines fingit aut certe si extra animae sedem instabilis cogitatio lubrico motu agitata discurrit, . hoc ipsud localiter agit, et siue urbem. siue quamcumque regionem cogitet, ibi tantum sensu commorante defigitur, quo animi intentione raptatur. imaginari sibi aliqua potest, conplecti omnia simul non potest. cum ergo anima Alexandriam uel Hierosolymam cogitanit, si uere illic tota sui praesentia, ut arbitraris, interfuit, referat nobis situs loeoram, uultus hominum, motus actusque populorum. sed hoc ipsud quod nunc inter nos commercia sermonum mutua spiritus actione miscemus, loqui me uobiscum, sed apud conscientiam meam, sentio, ad uos uero me accessisse non sentio. nam si uere anima cum suis ferri sensibus creditur, et his quorum reminiscitur ipsa per se suis cogitationibus praesentatur. ecce per haec praesentis temporis momenta uos cogito et animo reminiscente uos uideo, sed omnimodis quid geratis et utrum quieti an lectioni uel orationi uacetis ignoro. sed hoc ideo euenit, quia ad uos cordis adfectu, non ipsa substantiae meae ueritate peruenio. neque enim in suis motibus quos nunc optimos, nunc pessimos esse sentimus, animae nostrae natura consistit. nam si per cogitationes suas constare credenda est, cur eis interdum euanescentibus atque pereuntibus ipsa in sui uigore. atque alacritate perdurat? quantae ergo in nobis frequentissimae cogitationes et curae etiam salubriter moriuntur et uitae magis libertati interioris operantur! si ipsis anima constaret, \' absque dubio ipsis pereuntibus superesse non posset. unde hoc magis ipsa conscientiis nostris ratio loquitur, quod unaquaeque anima aut multiplicia cogitata rerum causis intra se concepta parturiat aut sensus suos uelut quaedam officia aut ministeria diuersis necessitatibus occupanda dispergat, ipsa uero in conclaui corporis sui semel de eo exitura requiescat. quam ob rem localem esse ipsam, ut denuo sufficiens proferamus exemplum: nonne anima Lazari manente uita intra corpus fuit, recedente autem uita de habitaculo corporis exulauit et rursum intra exanimum refusa corpus illo unde absentauerat euocata remeauit? tunc eam tamquam et hospitii habitatione depulsam et rursum intra hospitium, unde absentauerat, restitutam uides et localem non esse contendis? sed quid ego haec de corruptibili homine loquar, cum ille cuius caro non uidit corruptionem inmaculatam quidem animam possederit, sed localem, quam utique intra se habuit, quando adfixus est in patibulo, extra se procul dubio emisit, quando iacuit in sepulcro: quo modo non est localis, quam caro continet, uita coniungit, mors separat? quod si, ut dicis, localem necessitatem animarum natura non recipit, non desunt ergo et de regione paradisi illae, quae carcere clauduntur inferni? dic, quaeso, si locales non sunt, quo modo peccatores a coetibus consortiisque iustorum uastum illud chaos tristi interiectione discriminat, ut neque hinc illo possint accedere neque inde huc transmeare? iam illud manifestissimum est, ut quantitate circumscribantur, quae spatiis continentur. si agnouisti animam localem, concede corpopream. dic mihi anne ipsa gloriosi anima redemptoris nostri reliquit mundum, quando consurrexit ad caelum?
- letter.11
Ego autem ne angelos quidem locales esse dubitauerim, quos certum est nunc in caelestibus contineri, nunc per aeris uacua ferri, nunc ad terrena dimitti, quos sermo diuinus ascendentes et descendentes in patriarchae uisione describit, qui utique si locales non essent et ubique essent, adesse atque discedere ascensu descensuque non possent. ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae [praeceptione ordinationis] oculis genitricis adsisteret, sine dubio caelo deerat, maria non occupabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed illum tantum modo locum in quo erat occupabat. quae cum ita sint, quidquid locum occupat, corpus est, et nescio quo modo locali lege non teneatur, qui de loco ad locum mittitur, et uelut corpus motu accessuque transfertur, mole descendit, mobilitate discurrit, uadit, redit, absentat, ascendit. uel ille, credo, localis est, qui ex eo in caelo non est, ex quo est eiectus e caelo, nec se solum localem esse prodidit, qui secum tertiam partem stellarum ex alto proturbatus abstraxit. dic mihi si corpus non habet, in illa deiectione quid decidit? quid illi negas corporalem naturam, cuius negare non audes ruinam? et si, ut dicis, corpus non habet, non ardebit: ubi autem, nisi in corpore, sentiet ignem illum, qui paratus est diabolo et angelis eius? iam illud dici superfluum puto illum de aeris istius conuersatione quandam crassitudinem de elementorum concretione traxisse. dic mihi, si corpus non habuit, ubinam in aere concretio, ubi sese haec ipsa nescio quae colligere potuit crassitudo, si secum aliquid corporale de illa caelesti arce non detulit? alienum, ut uideo, corpus ad tormenta portabit. corpus itaque esse etiam ex tua adsertione recognosce. corpus est quod inficitur, quod maculatur, quod quaeumque ex accedenti adiectione uertitur. hic ergo dudum primogenitus angelorum, nunc princeps factus est tenebrarum et quasi corporeus pulcher ante, nunc degener, dudum caelesti splendore conspicuus, nunc taetro infernalis peccati horrore foedatus. corpus, inquam, est quod (locum) habet, actione depellitur, quantitate circumscribitur, qualitate mutatur, dolore conficitur. quae cum ita sese habeant, qui incorporeum dicunt animum, uide in quam profundum se crimen inmergant. iam primum cum auctor uniuersitatis deus omnia in numero et pondere fecisse referatur, ergo anima a materia uniuersae creaturae excepta esse creditur, quae non est corporea nec localis est, si loco non continetur, ergo ubique diffunditur, omnia intrare, inplere et ubique praesens esse dicitur, ac si creatori suo creatura sociaretur et fragilitas auctori suo, non iam res dei, sed pars dei aestimanda iungitur. uide quo adsertores suos ducat alti prolapsus erroris. equidem nobis ea quae supra nos sunt, inuisibilia sunt: sed omnia illi sicut conprehensibilia, ita et corporea sunt, qui ex nihilo fecit omnia, quae sicut opere instituit, ita et materia incorporauit, et rebus omnibus, inter quas et anima censetur, sicut distribuit pondus, numerum <atque mensuram), ita et posuit quantitatem. inter haec si forte, ut dictum est, adserendum aliquis putet, quod illa angelicae subtilitate naturae quaedam contagio aeris huius admixtione collecta flammis inueniatur obnoxia, ergo in aere solo (prout ait, si aereum est, quod ardebit), non in illo, sed extra illum poena desaeuiet. sed absque dubio non aliud est, quam substantia corporis, ubi dominari poterit uis doloris. uide quo tendat inprudens et inperita persuasio, qui incorporeum cum loquitur, etiam inconprehensibilem confitetur, ac sic condito adscribit operi, quod soli conpetit conditori, ac rebus creatis communicat priuilegia maiestatis et indebitam facturae potentiam usque ad factoris extendit iniuriam. si bene requiramus ad quos rerum exitus animum referas, haec uel maxime diabolum credulitas ex illa beatae sedis statione deuoluit, et propter hoc angeli perdidit dignitatem, dum se dei praesumit habere naturam.
- letter.12
Vnus ergo deus incorporeus, quia et inconprehensibilis et ubique diffusus: ex nullius enim facturae corporeae materia <materia)le sumpsit exordium, et ideo coaeternus filius patri, quia ex nullo opere conditus nullisque initiis circumscriptus super omnia, quae figulo suo conprehoneibilia atque corporea intra mundi corpus operatus est, incorporea maiestate diffunditur, ex ingenito genitus id est ex patre, sed semper cum patre his quae excitauit ex nihilo indiscreta sancti spiritus societate dominatur.
- pr.1
PRAEFATIO.
- pr.2
PRAEFECTO EIO PATRICIO DOCTISSIMO ET OPTIMO VIRO SOLLIO SIDONIO CLAVDIANVS.
- pr.3
Editionem libellorum mihi quos de animae statu condidi reticendi cautus et loquendi pensus arbiter imperasti. fas fuit memet doctissimi atque amantissimi uel peritiae cedere uel credere amicitiae. sed ut tute egregie conpertum tenes, multi hoc idem mihi et idem ipsi tecum magni admodum uiri negotium dedere, quod egomet haud temere suscepissem, nisi id spernere periculosius quam agere laboriosius iudicassem, quamquam pro uirili parte meum quoque fuerit uel non admonitum, prout posse subest, adserere ueritatem. scripsi igitur pauca haec ueluti quaedam rationum semina, quae studiosus quisque si non otiose capessat, ut ego arbitror, multa exinde deriuare poterit, quae etsi angustis emanantia uenulis in magnos tamen amnes longiore procursu exuberabunt. ego uero et fraudatus temporis et occupatus animi satis habui, quantum ad negotii praeeminentiam spectat, quam succinctim atque uti digito uel denotare uitanda uel ostendere sequenda. sane opusculum illud sine auctore proditum et usquequaque proquiritatum, toto agmine sui in acie eductum et conserta nobis manu congressum uiceritne cesseritne, tu, potissime disertorum, ferto sententiam. Sed ut quisque lecturus e praefato percipiat stili nostri seriem: primus liber in sui primordio breuiter adstruit inpassibilem diuinitatem nulli prorsus adfectui subiacere. post de animae statu uarium cum aduersario luctamen alternat. abhinc itidem ad erudiendum in ea quae sunt obscuriora lectorem quippiam ex geometricis et arithmeticis atque etiam ex dialecticis et nonnullis, prout interfuit usui, philosophomenon regulis modeste ac moderate et quam potuit parciter praelibauit habita identidem cum aduersa parte congressione, sicque adiectis nostris aliquot sine alienorum interpolamento finem liber accepit.
- pr.4
secundus post principium de mensura, numero et pondere non otiose et, uti autumo non infructuose dissertat, ubi si cognitor adsit intentus, sub adminiculo pietatis per differentium creaturarum gradus ad usque nonnullam creatricis omnium trinitatis si non iam felicitatem contemplandae, certe robustius credendae perueniet firmitatem. posthinc totus usque ad metam sui liber testibus utitur.
- pr.5
Tertius aliquantulum in sui primordio argumentatur, post saucios ex aduersa acie palantes insequitur, demum uero nec aspernatur pacem, nec conflictum metuit aduersantis ignoti.
- pr.6
En legisti, eruditissime uirorum, quod lectitabis: tu modo faxis uti memineris non absque cura tui prodi oportere, quod publicari iubes. neque ego de negotii pondere, sed de actionis leuitate dubitauerim. proinde consilium tuum adserito et defensitato: quoniam, si in his secus aliquid, ego conscriptionis periclitabor, sed tu editionis. uale et uige bonis uiribus, ueteris reparator eloquentiae.
- 1.1.1
I. DE OPINIONIBVS INPERITORVM ET PERVICACIIS IN DEFENDENDA SVPERBIA.
- 1.1.2
Magnum in genere humano, Solli Sidoni, frater amantissime, multorum uitium est adrogans inperitia et peruicax in denfen-\' dendis perperam praesumptis opinionibus pertinacia. nam plerique mortalium aut per sensus corporis corporearum rerum haustis imaginibus ueluti quibusdam rerum umbris obtutu mentis inluduntur, aut tenellis adhuc infantiae quondam suae persuasionibus in senectute puerascunt. si qua illis dicendi copia est, neglectis rerum causis rationis animam spernunt et uerborum corpora diligunt, cumque duplici ad ueritatem ueniatur uia, ut aut praeiudicatae auctoritati creduli-. tate subdamur aut ad scientiam ratiocinatione tendamus, nihil quod uel auctoritas iubeat uel ratio suadeat potissimum dicentes, spreta paucitate doctorum inludunt inperitos, quae . maxima turba est. sed et ipsi ab eisdem quos fallunt, reciproca inlusione falluntur. laudantur namque falsoque laudantur et credunt, quo mentis sanitas maxime periclitatur. accedit ad hoc etiam acescentis semper liuoris intentio, inuidentis animi crimen et poena. nam si quid ab his, quos iniquo lacessunt odio, ad utilitatem publicam ueri prodatur, diuersum protinus adstruunt, etsi idem sentiant, ac sic inexhausto firmatoque odio cum his, quos sibi odisse institutum est, nequaquam metuunt ueritatis fecisse iacturam. oderunt igitur proximum, oderunt et deum. atque in his duobus praeceptorum omnium totiusque legis spreta plenitudine non mirandum est, si uel de deo uel de homine probe non sentiant, qui utrumque a se odio mediante longinquant. sed istoc eorundem quamquam plectibili uitio moueor exilius, quia etsi maliuolentiae in alios tela moliuntur, ipsi magis propriis transfixi ictibus uulnera quae inferre conantur excipiunt: namque odiorum stimulis eorundem prius puniuntur auctores. illud multo maximum longeque periculosius crimen est, quod catholicae sanitati opiniones inimicas stulte concipiunt, uane proferunt, superbe adstruunt, cum temeritate. scribunt, cum intentione defendunt, et quoniam humanitus per inprudentiam lapsi sunt, eligunt audaciae culpam suae peruicaci obstinatione defendere, ne uideantur potuisse peccare. ita enim palam sententias suas adstruunt, ut clam nihilo minus mussitantes blandimentis lenocinantibus ignaros rerum sedulo precentur, ut suae potissimum sententiae adquiescant, sibimet adsentiantur: illud ueri plenum, illud esse salutiferum, quod ipsi doceant, etiam deierando confirmant. si auctoritatom quaeras, subiciunt istius modi causarum secreta adiri nequaquam posse, nisi subtilissima rerum indagatrice ratione. si eandem in articulo reposcas, adiciunt auctoritati potius oportere concedi, neque ului praefatus sum propter argumentorum latentes quosdam scopulos pelagus disputationis intrare. ita auctoritate rationem, ut auctoritatem obiectu rationis eludunt et utroque horum ad id utuntur, ut neutro utantur. at si eosdem paulo strictius artum disputationis includat, aiunt quosdam esse sanctorum, quibus huiusce modi sit facillimum soluere quaestiones, se ab aliena magis auctoritate pendere, illud se maxime, quod alius sanxerit, esse secuturos. haec quis ferat ulloque ferri pacto posse iudicet, hominum quempiam et infitiari scientiam et uindicare doctrinam, cogitata sua, si discussor absit, adstruere, si adsit, operire? at, inquis, quorsum sermo progreditur? ego uero longiuscule. quam uolui praefatus sum, dum praesentium piget taedetque, nuper etenim offendi in quosdam, qui chartulam quandam oppido studiose lectitabant, et quia mortalium generi mos est, noui operis agnitione pellecti ad id percipiendum sedulo animo intenderant: hoc idem mihi acsi cognitu necessarium ultro ingerentibus inspicere plane non abnui.
- 1.2.1
II. VBI LIBRVM SINE AVCTORE INCVRRISSE SE MEMINIT.
- 1.2.2
Prima opusculi facies de genito ingenitoque deo sublimissimae quaestionis uix foribus oberrans non perincatholicam praeferebat etsi longe inpari disputatione sententiam: ita penes me ratiocinandi lenitatem grauis causa pensauit. ubi legendi progressu reliquum lectionis acoessi, animaduerti quibusdam circumlocutionibus id inpensius molientem opelli ipsius auctorem, ut diuinitas passibilis crederetur. percontor de nomine: nec responso nec scripto proditur. coepi, fateor. talis equidem paginae stilum oppido ferre suspectum, et qu in eis solemus locis, quae uel humoris adsidui subterluuione cedentia uel leui prono lubrica uel cauo pendula uel sudibus aspera sunt, suspenso uestigio iter incognitum potius tentare quam currere, donec tertiae, ut illic est, partem quaestionis, ingredior. hinc iam non exploranda, sed explodenda sententia nequaquam pensi sermonis adparuit satis sedulo efficere cupiens, si quo pacto queat, ut anima corpus esse uideatur. nulla igitur argumentandi uirtute, nulla iubente lege, nulla persuadente ratione in hoc nequiquam uidelicet negotio tertius sermo finitur.
- 1.2.3
Ac mihi primum quaerere cordi est, quidnam rationis exstiterit, ut tantas initurus causas deque tam sublimibus locuturus sciri uitauerit. si bene conscius disputas, cur nomen occultas? si agnosci metuis, cur opus prodis, ne dicam, cur ista conscribis? an maiorum super hoc forsitan exempla sectaris? sed uideo prophetas, euangelistas, apostolos, post etiam authenticorum plurimos tractatores sua propriis uoluminibus nomina praenotasse, alios etiam operum suorum propriis uocabulis inchoasse principia, ut est illud: Petrus apostolus Christi, et Paulus, nec non alii atque alii fundatores ecclesiae atque eruditores: uidelicet praecauenda fore nouerant apocryphorum uana uel noxia. sed ne sic quidem fallacium temerariorum uitari figmenta potuerunt. hinc est quod pleraque Pauli multorumque sanctorum uocabulis praenotata sanitas catholicae nostrae non recipit, quia non lenocinio nominis operis meritum pensat, sed auctorem sibi stili ueritate occultatur. enimuero illud, quod ista pagina propalatur eiusdemque auctor occultatur, euidens facit indicium eandem scilicet, a quo sit conposita, fuisse damnatam. nemo enim studet occultari, nisi qui formidat agnosci. ego tamen satis mirari nequeo, cur in eodem uitandae noxae non fuerit studium, in quo subprimendi nominis potuit esse indicium.
- 1.3.1
III. QVOD DIVINITAS INPASSIBILIS NVLLI PRORSVS ADPECTVI SVBIACEAT.
- 1.3.2
Sed ad propositum reuertentes ipsa praefati operis uerba uideamus: ad illum uidelicet cui talia destinat, quem perinde atque se celatum studuit, sicait: quaeris a me quo modo iuxta substantiam dei in epistula quadam dictum sit, et hic, nec quae, nec cuius, nec ad quem, nec de quo epistula foret indicatum uoluit. continuatque de deo: nil sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu. subiungit istud nec philosophos ignorasse: quia, inquit, in homine diuersae adfectiones, id est, iustitia, misericordia, sanctitas res accidentes sunt et ideo adfectus uocantur. deus uero his non passibiliter adficitur.s o non passibiliter!s o adficitur! quo adficitur, si non patitur? cur tam celer est memoria tua ad obliuionem eorum etiam ipse quae protuleris P iustitiam et misericordiam, quia in homine accidentiae sint, adfectus esse dixisti. igitur si in homine, quia accidentiae sunt, adfectus sunt, in deo quia accidentiae non sunt, adfectus non -sunt. non ergo sensit conpatientis adfectu, in quo quia accidentia non fuit, adfectus esse non potuit. sedadicis: ergo quod in homine adfectus et gratia, in deo uirtus est et natura. at quae in deo uirtus est, cum data fuerit homini, non est uirtus? deus enim procul dubio uirtus est, qui si inmutabilis est, etiam cum se homini dederit, uirtus in homine est. ergo quod in deo uirtus est, et in homine uirtus est hoc tantum differens, quod illic substantialiter, hic accessibiliter. unde dominus ad apostolos: sedete, inquit, in ciuitate, quoad usque induamini uirtute ex alto, et propheta: diligam te, domine, uirtus mea. tu uero deum in se uirtutem esse et in homine dicis non esse. sed talis sententiae causa luce liquidior est: sequitur scilicet, ut quem dicis adfici, adstruas commutari.
- 1.3.3
Ac mihi primum proprietas huius nominis maxime discutienda est. adfectus nempe ab eo dicitur quod aliquid adficiat, quidquid autem adficitur, patitur. pati uero non est nisi passibilis creataeque substantiae, quae quoniam a summa. essentia, quae deus est, ut exsisteret, uocata de nihilo est inter illud, de quo facta, et illud, a quo facta est, media: ita substantiam adfici potest at proficiat, sicut inferioribus ut deficiat. de anima quippe loquor humana. igitur nec nihilum adfici aliquo pacto potest, quia substantiam non habet, nec deus, quia detrimenta non sentit augmentaue non recipit. adficiuntur autem media, sicut supra dictum est, uel profectu uel defectu. enim uero quidquid adficitur patitur, et quidquid patitur non esse deum nemo sanorum infitias ierit, quia utrumque mutuo reciprocat, ut nec mutabile nisi passibile, nec passibile possit esse nisi mutabile. quod autem philosophorum testimonio misericordiam atque iustitiam et istius modi bona adfectiones passibilis dicit esse creaturae easdemque in deo essentialiter, non accessibiliter, haud intendit animo sibi semet aduersa proferre, quia adfectio accessio est non autem aliquid deo accidit: igitur adfectioni non subiacet. nam quidquid adficitur, contrariis congruentibusque pariter obnoxium ambifariae subditur passioni. quocirca si summa diuinitas sensit conpatientis adfectu, etiam malae passionis subiacet stimulo. sensit dicis: utique sentire accidens eius est, qui ante non sensit. aeternitati autem, quia passionem Christi sempiterne sciuit, ut pote quam ipsa disposuit, passionis tempore noui nihil, quod nosset, ne dicam quod sentiret, accessit.
- 1.3.4
Sed quid nunc ego de adfectu disseram eundemque inpassibilem fore disputando conuincam, cum is ipse cui entradieimus, haud dubie fassus sit crucifixo homini deum fuisse conpassum ? quidnam, quaeso, istud est: non sensit patientis sensu, sed sensit conpatientis adfectu ? quid est sensit, quidue non sensit? aut quo modo passus est, si non sensit? numquid si quispiam dicat: ambulat ille, et ille coambulat, aut: loquitur ille, et ille conloquitur, nonne et conloquentem loqui et coambulantem ambulare significat? aut si quis aiat: mortuus ille est, et ille commortuus, nonne utrumque mortuum fuisse confirmat? nam qui commoritur, utique moritur. ergo et qui conpatitur, utique patitur. passa est igitur, si conpassa diuinitas, ergo fortassis et mortua, aut si istud etiam cogitatu nefas est: non ergo passus est deus, igitur nec adfectus. ubi est nunc conpatientis adfectus?
- 1.3.5
Post subicit, quid prophetico spiritu ueterum quique sanctorum proterrendis coercendisque carnaliter humanitusque sapientibus tropice prophetauerint, inquiens scriptum: domine, ne in ira tua arguas me, et: iurauit dominus, nec eum paenitebit. abhinc superius etiam per philosophos accidentias deo non obicit et hic per prophetas etiam uitiorum necessitates inponit, quia res, quae figuraliter accipiendae sunt, nisi sollerter intro inspiciantur, non ad uiuificantem spiritum peruenitur, sed in occidente littera remanetur. secilicet scilicet, ut incontaminabilem praecelsae diuinitatis essentiam passibilem fore credamus, si uaticinia prophetarum allegoricis animata secretis in litterae tantum corpore cogitemus. quia cum propheticis oraculis uel irasci uel paenitere memoratur, effectus harum uidelicet passionum considerandi sunt, non adfectus. porro qui neotericus scriptor iuxta propheticae locutionis exemplum meditatiunculas suas autumat debere pensari, non tractatorem profitetur se iste, sed uatem, cum uirginis partus ora uatum obserauerit, ut uaticinia reseraret. secus igitur est ac ratio postulat, mystico prophetarum stilo texere periodos oratorias, quo fit ut ille qui aliena expositurum se spondet, non possit exponi. igitur aut uatum uerbis non utere aut uaticinare. nequaquam profecto conducit uel praesenti uaticinium tempori uel prophetica locutio tractatori. quocirca quidquid in defensionem tui ex prophetico sermone mutuatus es, aduersatur tibi potius quam opitulatur, quia uel quaesita defensio fatetur inbecillitatem uel incongruens patrocinium non purgat errorem.
- 1.3.6
Intemerabilis ergo diuinitas haudquaquam recte adfici dicitur, quia effectus est ab opifice, adfectus in opere. quando enim deus quempiam temporaliter punit, aeterno consilio ille utique patitur qui punitur. pateretur aliquid et deus, si uel temporaliter cuiuspiam peccata cognosceret uel eundem ad exercendam iustitiam iracundia commoueret. omne etenim temporaneum mobile atque mutabile inmutabilis et stans sempiternitas includit adficiens salubriter aliqua, iudicialiter aliqua adfici sinens, ipsa ab omni adfectu uel motu temporis et loci satis aliena, praedita illo tantum motu qui stabilis dicitur, ex qua et per quam et in qua est omne quod solo tempore et ab ipsa tantum mouetur, et omne quod et per tempus et locum ab illa mouetur neque solo tantum tempore. sed istinc alias. nunc autem missa facientes, quae talia profecto sunt merito uel uiribus, ut eadem inprobari sit iustum, inpugnari non necessarium, ad testimonia illa ueniamus, quae ex apostolo in patrocinium sui mutuatus est. ait enim, cur dici non possit: sensit conpatientis adfectu, quando apostolus dicendum putauit: numquam dominum gloriae crucifixissent, cum, sicut lux nullam sentire possit plagam uulneris, ita et auctor lucis nullam poenam senserit passionis. potest ergo dici: sed sensit conpatientis adfectu. potest quidem, quia omnia licent, sed non debet, quia non omnia aedificant.
- 1.3.7
Risum tamen in isto conparationum ac prolocutionum tuarum genere tenere uix possum. paulo prius adstruxeras deum desinere esse uirtutem idcircoque mutari, nunc itidem sententia flaccente declamas quod sicut lux nullam sentire possit plagam uulneris, ita et auctor lucis nullam poenam senserit passionis. ergo plagam lux sola sentit. numquidnam terra ant aqua aut aer cuiuspiam uulneris plagam sentit, aut lux fortassis animata sit, ant quodlibet corpus inanimum sentire potest, aut corpus est ullum, quod etsi uulnus non sentit, uulnerari non possit? uulnerari igitur lux potest, etsi sentire non potest, quia sicut nox inmissu luminis rumpitur, ita lux tenebris uulneratur. unde iucundissimis Asclepiadeis lusit poeta notissimus dicens: absentemque diem lux agit aemula, quam nox cum lacero uicta fugit peplo. quid dicis, ut lux plagam non sentit, ita diuinitas uulnus in passione non sensit? si ita est, uulnerari ergo potuit, etsi sentire non potuit, unumque fuit insensibilitatis, aliud corruptibilitatis. non enim pro incorruptibilitate non doluit, si uulnerari potuit, quia lux et insensibilis est pariter et uulnerabilis. uide ne forsitan iste sit quem nobis adprobandum rere alti prolapsus erroris. tu dicis lucem corpoream homini communem simul et pecori eatenus, ut deum non sentire uulnus inflictum et quamlibet pulchrum corpus, corpus tamen summo incorporeo non adsimilas, sed exaequas, et in tam plectibili sententia non innocentiae tantum priuilegium tibi, sed laudis adrogas et nos, quia similitudinem dei, ut eius sicuti est similitudo sit, incorpoream dicamus, extra fidem. fore pronuntias. sed hinc postmodum, de adfectu interim disseramus. ergone si sic crucifixus est Christus, ut summae diuinitatis uniuerso mundo intemerabilis incorruptibilitas crucifixa credatur, dicas uelim, nisi iniuriosum est, quem post humilitatem mortis a summo deo, id est ipsa trinitate exaltatum esse credi sit licitum, cui nomen, quod supra omne sit nomen, fuisse conlatum? illi nempe arbitror, qui oboediens factus usque ad mortem propter ineffabilis humilitatis oboedientiam ineffabiliter sublimatus in gloriam est dei patris. aude sis non fateri eundem gloriae dominum quem fateris hominis filium. uerum tu illo, quo dictum est: numquam dominum gloriae crucifixissent, in id uti uoles, ut haud dubie credatur, quod ipsa diuinitas queat adfici, \' si potuit crucifigi. igitur aperto proloquio manifestasti sententiam tuam. nam cum idcirco adfici deum inreprehensibiliter te dixisse arbitreris, quoniam gloriae dominum crucifixum apostolus dicit, et crucifixum gloriae dominum sic accipi ueritas suadeat, ne diuinitas crucifixa credatur, tu uero adfici diuinitatem obnixius argumentere, defensitandi erroris studio haud animaduertis poenale illud, quod in homine Christo persequentium scelus exercuit, ipsi inuiolabili diuinitati inflictum fuisse te dicere. quod si ita est, pati pro hominibus deus et non adsumpto potuit homine, quia si in homine passibilis, et extra hominem potuit esse passibilis. sed eundem forte contendas substantiae humanae contagione mutatum. idcircoque post adsumptum hominem factum fuisse passibilem. non igitur incorruptibilis deus, quia quidquid deteriorari potest et corrumpi profecto potest sed corrumpi diuinitas non potest nec commutari, igitur nec pati potest.
- 1.3.8
Nunc porro superest, ut quoniam Christus homo uerus deus uerus ex duplici substantia una persona et deus homo et homo deus est, idem gloriae dominus et non sit crucifixus pro inuiolabili diuinitate et crucifixus sit in homine pro unitate personae. itaque miro atque incogitabili modo passus est [homo] deus, et non est passa diuinitas. cerne nunc igitur in id tantum temet apostoli testimonium uindicasse, non ut ex eodem robur sententia tua capesseret, sed ut scaeuae sententiae prauitas non lateret. tu scilicet uelut stipulante tibi per apostolum ueritate adfici diuinitatem dicis, sed apostolus crucifixum gloriae dominum in ea sui parte cogit intellegi, qua potuit crucifigi. tibi igitur, tibi admodum soli haec relicta sententia est, ut intemerabilis atque inaestimata diuinitas flagris caesa, clauis transfixa, lancea transfossa, doloribus adfecta, morte consumpta sit, quia in uno eodemque Christo credi renuis aliud subditum morti, aliud passioni. sed premente ueritate uerba commutas inquiens, quod quibus adficitur creata substantia substantialiter in deo sint, non accessibiliter. perge sic dicere, non interspergat sinceritati ueritatis ignorantia praesumptiosa mendacium. humanum est nempe delinquere: humanum est pro delicto paenitere. nemo periculosius peccauerit, quam qui peccata defendit. namque inpassibilem nullique adfectui subiacentem summae diuinitatis essentiam, ut tute pronuntias, cum philosophis non recusas. proinde intestinum bellum pelle animo. certum tibi sit ueritatem falso, sicut essentiam nihilo, haudquaquam posse misceri. tu autem dicis adfici, quem negas pati. si enim adfectu non caret, inpassibilitatis de eodem fallax professio est alterum alteri inmodice repugnat : qui ait, sensit conpatientis adfectu, non ait, quod in passione nihil senserit. porro tu dicis, quod deus non adficitur passibiliter, ergo adficitur non passibiliter. quod ita est ac si quispiam dicat: stat iste currens, dormit ille uigilans, quod utique non sinit contrariorum discrepantia. quo igitur proficit quod adicis passibiliter, cum dici uerissime plenissimeque possit non adficitur deus? non caret naeuo suspicionis biceps ista prolocutio. deum non dicis pati, quem dicis adfici. adfectio et passio unum idemque significat: aut utrumque sustuleris aut in alterutro utrumque seruaueris. non igitur dicendum est: non adficitur passibiliter deus, sed: non adficitur deus. si non adficitur, non sensit conpatientis adfectu. si sensit conpatientis adfectu, consequenter adficitur..
- 1.3.9
Aio ego: nullis adficitur diuina substantia, inquis tu: deus non adficitur. redeamus in gratiam. pessumdetur e medio, qui te fortassis ignarum, quod certe patet, incautum respergit infamia. sed superadicis et apostolum dixisse pronuntias de Christo iam in caelis posito: habemus talem pontificem, qui possit conpati infirmitatibus nostris, et tamquam nihil hic sit pertractandum discutiendumque, satisfecisse te proposito gloriaris transiturus ad tertiam quaestionem. igitur ut quam breuissime responsum referam, pontifex ille, credo, est qui principaliter apud diuinitatem summae trinitatis humani generis oblata sacrificat, peccata expiat, uota commendate ipse ergo uerus sacerdos est, quia si filius dei secundum id quod aequalis est patri, non tam preces fundit, quam precantes exaudit, homo potius hic intellegendus est, quem pontificem apostolus dicens nostrisque infirmitatibus conpati pronuntians de ipso itidem dicit: Christus Iesus, qui mortuus est, immo etiam qui et resurrexit, qui est in dextera dei, qui etiam interpellat pronobis. ille ergo pontifex conpatitur nobis, qui et interpellat pro nobis. ille uero . qui interpellanti adnuit, ipsa trinitas non haberet utique quem sibi interpellare necessarium foret, si pati, aut adfici ullatenus posset. iamne intellegis aduersum potius ueritatis testimonium in patrocinium falsitatis adsumi ? quoniam si quid huius modi, sicut supra diximus, in diuinis uoluminibus inuenitur, ad unitatem personae referendum est, quia sicut anima et corpus ex diuersa substantia unus est homo, ita deus et homo ex diuersa substantia unus est Christus. ac per hoc cum sit unus ex diuersa substantia, ipse se quodam modo petit, ipse se quodam modo pro nobis exaudit. innumera sunt quae super hoc dici promptissimum sit, sed quoniam non inpendio emolienda sunt, quae per se labascunt; in praesentiarum de his ista sufficiant.
- 1.4.1
IIII. ABHINC DE STATV ANIMAE DISPVTAT.
- 1.4.2
Status nunc animae humanae, hoc est imaginis diuinae uocatur in dubium. haec nempe est tertia illa quaestio, qua iste necessarius meus discernendarum naturarum causas ingressus spiritum uitae corpus esse pronuntiat adstruens se super hoc praeiudicatae auctoritatis patrum scita proferre, quos quidem non tam aliquid sibi perceptu mentis cognitum definisse, quam quaedam opinatos fuisse commemorat. et quia ipse, quantum loquitur, non tam probatae rationi aut intemerandae auctoritati, sed humanae magis opinioni concessit, id inpenso opere nititur, ut spreta auctoritate diuina, omissa quoque ratione perspicua, clausis ut aiunt oculis sibimet adsentiamur. Quicumque de deo ueraciter ac pie sentiunt, nihil ab eo non creatum, quod creari oportuerit, consequenter intellegunt. causa enim creandarum rerum bonitas creatoris est, qui creare potens uniuersa quae uelit ut nihil bonitatis exercuisset, si nihil creasset, ita semiplena benignitate usus esset, si semiplenum aliquid condidisset. mirum autem uidetur subplemento rerum defore aliquid, si rosae flosculus non exsisteret, et non defore si incorporea substantia non esset creata. ne ergo non minimum aliquid, sed uel potissimum deforet creaturae plenitudini, debuit incorporea quoque substantia creari sed ad creatoris forte referatur iniuriam, si incorporeum aliquid ac sibi simile condidisse dicatur, quia simile deo nihil inuenitur in corpore. sed ab ipso deo similitudo dei anima dicitur humana, in corpore autem nulla esse potest similitudo diuina: incorporeum ergo erit, quod deo sit simile, humanus uero animus ad similitudinem dei factus est, incorporeus igitur est animus humanus.
- 1.5.1
V. QVOD INCORPOREVM CORPOREO ET INLOCALE LOCALI DIGNITATE PRAEPONITVR.
- 1.5.2
Omne autem incorporeum corporeo et inlocale locali et insecabile secabili et uiuens non uiuenti in naturae dignitate praeponitur. enimuero creator omnipotentissimus idemque benignissimus substantiam omni corpore potiorem sibique similem si non creauit, quam I creari debuisse iam constitit, aut noluit aut certe non potuit. si noluit et non potuit, omnipotentia caruit. si potuit et noluit, quod etiam cogitatu est nefas, inuidit. non autem potest uel omnipotentia non posse uel bonitas inuidere. creare ergo incorporeum et potuit et uoluit, igitur et creauit. nisi forte dicas fieri non debuisse,, quod ille potuit uelle, qui non potuit uelle, nisi quod debuit facere. quid mihi nunc creatum non esse contendas, quod creari debuisse non dubitas? creari certe debuisse, quia cum creator incorporeus maximum bonum sit, et creatum incorporeum magnum bonum sit, et creatum corpus, quod nisi creatum non est, aliquod bonum sit, a summo deo qui est maximum bonum, sicut creatum est corpus aliquod bonum, ita creari debuit incorporeum magnum bonum, quia non conueniret omnipotenti bono, qui fecit omnia bona ualde, perfectionem plenitudinis rerum uel in minimis truncam facere, non dicam potissima non creare. sed fortassis adstruetur aut incorpoream creaturam bonum non esse aut bonum creari non oportuisse aut quod Oportuerit fieri nequiuisse. sed summum bonum incorporeus creator, magnum bonum incorporea creatura: oportuit igitur a summo bono fieri magnum bonum, et potuit omnipotens facere, quod debuit bonus uelle. creauit ergo incorpoream substantiam, qui non facere non potuit quod fieri debuit, nisi forte dicatur aliquid debuisse fieri, quod ille non fecerit: consequens ergo erit aliquid illum fecisse, quod non debuerit.
- 1.5.3
Sed dices mihi: si aliquod incorporeum creatum est, aequiperat ergo creatorem. de uero homine, hoc est de hominis anima quaerimus. non est haec aequalis deo, sed similis: similis utique quantum incorporea incorporeo, inferior quantum creata creatori, similis quantum intellectualis lux luci intellegibili: quantum mutabilis creatura inmutabili creatori dissimilis. aliud namque est ueritas, aliud imago ueritatis. sed sicut rei corporeae nulla imago esse potest nisi corpus, ita nequaquam imago incorporei inuenitur in corpore. nam illic ubi de creatione hominis Moyses loquitur, sic ait: et dixit deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. et fecit hominem ad imaginem et similitudinem suam. ad imaginem dei creauit eum, masculum et feminam. diuinae istud. auctoritatis oraculum nec eloquio eludi potest nec argumento falli nec uirtute uinci nec arte uitiari. si imago dei est humana anima, incorporei uidelicet imago est, si incorporei imago est, incorporea utique ipsa est. at si incorporea non est, incorporei prorsus imago non est. sed incorporei imago est, incorporea igitur est: nam quia creata est, non est deus, quia imago dei est, non est corpus.
- 1.6.1
VI. QVOD CVM OMNE INCORPOREVM INVISIBILE SIT, NON AVTEM OMNE CORPOREVM VISIBILE EST.
- 1.6.2
Sed subicis a nescio quibus, quorum tamen nominum nobis notitiam subripis, sic doceri, ut alia dicant esse incorporea, alia inuisibilia. tremendae scilicet peritiae tractatores, qui usque ad hoc penetrauere secretum: si alia incorporea sunt, alia inuisibilia, ergo incorporea non sunt inuisibilia. postponendum est igitur incorporeum omni corporeo, quia dicit per apostolum ueritas: quae uidentur, temporalia sunt, quae autem non uidentur, aeterna sunt. uerum tu creatricem creatamque substantiam ita discernis, ut alia sint incorporea, alia inuisibilia. inuisibile igitur omne corporeum, et incorporeum omne uisibile. istic egomet audeo sciscitari, inuisibilisne sit deus anne uisibilis? si corporeum negas, uisibilem non recusas. si inuisibilem dicis, corporeum confiteris. secundum hanc ergo sententiam, quae tibi nobisque sit procul, aeternus inuisibilis incorporeus deus aut incorporeus non erit, aut uisibilis erit et aeternus non erit. quiddam tamen cogitare uoluit, sed eloqui non ualuit patentium nempe causarum doctor ignarus, quem dicere uisum reor esse quaedam corporea quae uideri nequeant, cum sit uniuerso incorporeo proprium non uideri, ac per hoc corporea quaepiam inuisibilia esse posse, porro incorporea nisi inuisibilia esse non posse. nam cum omne incorporeum inuisibile sit, non omne inuisibile incorporeum est. uox enim non uidetur et corpus est quamquam propter eminentiam uisus etiam quae ad reliquos pertinent sensus uideri dicamus, sicut saepe dicimus: uide quid sonat, cum sonus ad auditum pertineat, non ad uisum, nec tamen ita dicimus: audi quid lucet, quia praeeminentior ceteris sensibus uisus quae inferiorum sunt abusiue sibi uindicat, cum potestatibus eorum potentiam suam non misceat. quocirca et uisibilia sunt omnia quae sentiri quocumque sensu corporis possunt, si ad uisum cuncta referamus, et non omnia uisibilia sunt, si unicuique sensui quod sibi est speciale reddamus. hinc omnia scilicet principalia corpora quae dicuntur elementa procul dubio uisibilia sunt, sentiri experimur. ex quorum metrico pro portione conuentu, conpactis rate dimensionibus, uegetante anima uiuens corpus efficitur, quamquam multa sint, quae animata non sunt et uiuere negari non possunt. sed de eis loquimur, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt, sicut sunt animata rationis expertia. de quibus paululum disputatione dilata de nobis loquimur.
- 1.6.3
Igitur cum ex anima simus et corpore atque, ut corpus animus esse non potest, sic animus corpus esse non possit, animus qui sentit in corpore, etsi per uisibile sentit, inuisibiliter sentit. aliud enim est uisus, aliud oculus, aliud aures, aliud auditus, et nares aliud, aliud odoratus, et os aliud, aliud gustus. nec hoc idem manus et tactus. igitur tactu calentia frigentiaque discernimus, ipsum uero sensum tangendi non tangimus. nec frigus illic namque nec calor est. et gustatu dulcia atque amara sentimus, sed gustatum gustare non possumus. nihil enim uel amarum in illo uel dulce est. naribus odores accipimus, olfactum tamen olfactu non capimus, quia nihil olet olfactus, et auribus uoces haurimus, sed cum nihil sonet auditus, ipsum non audimus auditum. coloratas oculis formas adspicimus et oculis quia coloratae formataeque sunt, cernimus, sed uisum, quia nec coloratus nec formatus est, non uidemus: iuge namque uideremus, si luceret uisus, et audiremus semper, si sonaret auditus, et perpetuo odoraremur, si fraglaret olfactus, et indefessim gustaremus, si saperet gustatus, aeternumque tangeremus, si se ipsum tangeret tactus. atque ut de ceteris taceam, si gustari posset gustatus, nemo posset esse ieiunus, nec extrinsecus adhibenda forent in quae semet sensus exsereret, si se ipse sentiret. aliud est ergo membrum per quod sentimus, et sensus aliud quo sentimus, quia inter inuisibile incorporeum et corpus uisibile est illud inuisibile corporeum, quod in nobis uisus, auditus, odoratus, gustus et tactus est: quae quoniam non nisi in animato sunt corpore, ex utriusque diuersi commercio eadem et corporea sunt et inuisibilia trahentia de corpore uisibili ut corporea sint, de incorporeo animo ut sint inuisibilia. non igitur iurta sententiam tuam illud erit inuisibile, quod incorporeum non erit, tamquam incorporeo uisibile et corporeo inuisibile esse sit proprium, quando quidem nihil inuisibile corporis foret, nisi inuisibile illud incorporei inuisibilitas faceret, quia in eodem, sicut supra diximus, homine et incorporeum inuisibile est anima et inuisibile corporeum, quod de corpore uisibili inuisibiliter agit anima.
- 1.7.1
VII. QVOD EX QVATVOR ELEMENTIS CONSTENT QVINQVEPERTITI SENSVS CORPORIS.
- 1.7.2
Iam uero quaecumque corporis sensibus tangimus, ita ad quosque eorum quaeque ex illis speciatim pertinent, ut in communionem propriorum alios non admittant. est ergo inter uniuersa corporea solis lux sine dubitatione praestantior. haec ad illud supremum in uniuerso corporeo pertinet elementum, quod ignis dicitur. hinc est quod etiam in corpore humano principalem prae omnibus sensibus locum uisus accepit. ab interno scilicet calore cordis ac iecoris igniculi quidam indefessim scintillantes in cameram capitis quasi in caelum nostri corporis subuolant. ex quibus radii per oculorum media profusi ac lumini extero commixti corporum quae inciderint. repercussu retrouersim cedentes eorundem colores ac formas hauriunt. animaduertis igitur summum in elementis ignem, pulcherrimam in coloribus lucem, praecipuum in sensibus uisum. : hunc merito atque potentia auditus insequitur illi elemento compos, quod Graeci uocant aethera: qui licet aeris sit natura,, tamen quia quasdam quasi faeculentias e supremis suis deor-\' sum uersus uelut in fundum digerit, purior atque subtilior hunc procellosum aerem et naturaliter nubigenum et loco et dignitate supereminet. hinc est quod purissimus aer faciliorem. et longius potentem facit auditum. nam sicut oculi sine formis corporum atque extrario lumine contemplari nequeunt, sic aures nisi aere aut percusso aut flato non sentiunt. ita et narium sensus, nam sicut aer sonis inficitur, ut in auribus operetur auditum, sic itidem hic ipse inficitur odoribus, ut in naribus faciat odoratum, quibus inesse naturaliter nisi adtracto aere non sentitur. gustandi uero sensus absque humoris adminiculo nequaquam agere se posse hinc euidens facit indicium, quod nihil sapidum, si accipitur lingua arente, sentitur. de tactu uero dubitari non aestimo <imo> elementorum, hoc est terrae esse simillimum.
- 1.7.3
Age nunc ut ad illud, propter quod ista tractauimus, reuertamur: en uisus et lucem et alia per eandem corpora contemplatur ac sentit. num quidnam sibi aliquid hinc usurpat auditus? rursum meatus aurium sonos et formatas accipiunt uoces. numquid hinc aliquid sibi uindicat uisus ? per antra narium generis innumeri capimus odores, nihil certe de his sentire ualet auditus. forte in saporum exploratione odoratui communicat gustus, aut ad sentienda aspera uel lenia gustus permittit aliquid tactus? ecce uox uisu sensu eminentiore non cernitur, lux perinde non auditur, uox naribus certe non capitur, gustu fraglantia non accipitur, sapor tantum in ore sentitur.
- 1.8.1
VIII. QVOD OMNIS ANIMA EX NVLLO PRORSVS ELEMENTO AVT QVOLIBET CORPORE SIT FACTA.
- 1.8.2
Ecce habes omnigenum corpus ex omnibus elementis in fabricam corporis humani aeternae illius musicae uix cogitabilibus modis atque harmoniae ratione permixtum. elige nunc ex quo corporum genere anima sit, si corpus est anima. quia si non aut ex uno horum aut ex aliquibus aut ex omnibus corporibus est anima, non est corpus. sed quid nunc faciam? quo me uertam acutissimi et doctissimi disputatoris ingenio et arte praeuentus? qui scilicet intellegens nullum corpus esse posse, nisi aut principaliter ex nihilo creatum, sicut elementa sunt corporum, aut ex his analogica ratione formatum, animam corpus esse decernens maluit eandem ex uno principalium corporum fictam quam ex omnibus fuisse conpositam. callido uidelicet cautus ingenio noluit animae substantiam multorum corporum congregare mixtura, ne ex hisdem contracta principiis quibus corpus extrarium, si perinde diceretur potuisse formari, eatenus uideretur posse dissolui. quapropter aerem delegit, ex quo aut cui animam similem fore decernat adiciens testimonium sui nescio cuius auctoris, cuius haec uerba sunt: nonnullae sunt, inquit, spiritales naturae, ut angeli, archangeli ceteraeque uirtutes: ipsa quoque anima nostra uel certe aer iste subtilis, tamen incorporeae nullatenus aestimandae. haeccine mandantur uerba membranis? eo istud agitur negotium, quod agimus? omissis omnibus hac tantum lance pendebit, ut si animam aut ex aere factam aut aeri similem ratio discussa patefecerit, nunc in aduersarii, tunc in magistri sententiam pedibus ut aiunt transeam ueniam deprecaturus erroris mei. sin, ut est et egomet pro ratae ueritatis iure mihi uindico, non humana tantum, sed omnis omnino anima non solum non ex aere, sed ex nullo prorsus (constare) corpore ratiocinando probabitur, fas erit ut nobis aut consentias aut ignoscas.
- 1.9.1
VIIII. ARQVMENTVM QVOD ANIMA EX NVLLO PRORSVS CORPORE SIT CREATA.
- 1.9.2
Iam superius patuit ignis elementum elemento aeris sicut loco, ita etiam potentia praeeminere. quod euidenter ostendit ignis iste terrenus, qui mobilitate uix conprehensibili uelut in regionem suam sursum uersus naturali pondere rapitur. quod si etiam ex hoc non daretur agnosci, uel hinc manifesto posset intellegi, quod omnis aer solis praesentia clarescit et tenebrescit absentia. sed et . illud maximae rationis est, quod aer ignem patitur ut caleat, nec tamen ab aere aliquid patitur ignis ut frigeat. aer quibuslibet uasculis includi et contineri potest, cum hoc prorsus igni non accidat. est ergo ignis aere perspicua ratione praestantior, uisus uero nobis ex igne, qui utique sensus homini belluaeque communis est, sic tamen ut nonnullae inrationales animantes prae hominibus uigeant acumine uidendi. si ergo negari nequit uisus ex igne esse et secundum tuam rationem anima ex aere, eminentior ergo est dignitate substantiae oculus pecudis, quam anima hominis, quia ille ex igne et haec ex aere.
- 1.9.3
Non inmerito animam localem putat et claustro corporis confirmat includi qui eandem aeriam iudicat. alterutrum nunc igitur eligas oportet: aut deteriorem uisu pecudis animam, si aeriam, aut non aeriam, si praestantiorem. cernis quam facile indoctae figmentum praesumptionis euanuit, praeterquam innumera super hoc argumentari promptissimum est. nempe si aeria est, ergo tenebrae illius corporei huius solis abscessus et lux eius huius ipsius itidem solis aduentus est. falsumque erit illud, quod euangelista pronuntiat dicens : eratluxuera, quae inluminat omnem hominemuenientem inhunc mundum, et illud quod propheta sub peccatorum persona loquitur: lumen ergo iustitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. numquid isti hunc corporeum solem uiuentes in hoc mundo non uiderant, sed incerporales oculi solem incorporeum requirebant P ualde autem mirum uidetur, si lux ista habeat oculos quos inluminet, illa autem uera non habeat: aut si habet. sicuti uere habet unde uideri incorporeum potest, non solum non aerium, sed arbitror non esse corpoream.
- 1.10.1
X. QVOD IAM FORMATA SVBSTANTIA NON POTEST DICI MATERIA.
- 1.10.2
Illud iam quale est, quod in ipso disputationis tuae principio admonendum credidisti esse lectorem, ut ad subtiliora illa cogitanda animum praeparet? a summis ad ima, ab incorporeis ad corporea rationalem nostrum conaris abducere et quasi docens nos ad subtilia mentis oculum praeparare paulo post adicis et dicis: quidquid creatum est, materiam uideri, quam corpoream esse decernis. si adhuc creatura materia est, nondum ergo homo formatus est, quia dicitur deo: qui creasti hominem ex materia informi. formarum autem siue minus siue amplius pro qualitate uel genere speciosarum plenus est mundus, materia uero informis est mundusque formatus, non est ergo creatura materia.
- 1.11.1
XI. QVOD OMNE INCORPOREVM SIVE CORPOREVM QVIDQVID EST CREATVM EST.
- 1.11.2
Post haec argumentaris ac dicis, idcirco incorporeum creatum nil esse, quia quidquid factori s.uo conprehensibile sit incorporeum esse non. possitsub hac ergo ratione ipse sibi deus ignotus es.t: qui si idcirco incorporeum nihil creauit, ne aliquid creatum notitiam creatoris excederet, cum uel corporeum uel incorporeum nihil nisi praecedente scientia creantis exstiterit, uidelicet quia nihil nesciens fecit, se ipsum ergo prae omnibus nescit, qui incorporaliter antecellit omnem substantiam quam creauit, ac per hoc maior se ipso est, qui sui capax non est. quod quia dici ratione non sinitur, consequens est, ut ideo incorporeum quippiam non creauerit, ne sibi creatum aliquid inconprehensibile esse possit, cum ipse summus incorporeus sibi ignotus esse non possit. uide quam paruo negotio ueritatis calor frigentium uerborum pruinas liquefaciat. et cum discernere nequeas a creato materiam, ab informi formatum, ab aere spiritum, sic imaginem dei pronuntias tamquam potissimorum scitus, qui minimorum probaris ignarus. iam nunc testimoniorum uel maxime penuria coactus de quodam opere sancti Hieronymi capitulum quoddam, quod quidem te constat non intellexisse, subiungis, quo ait: globos siderum corporatos esse spiritus arbitrantur. omnem qui arbitratur dubitare non dubium est. beatum uero Hieronymum de spiritibus corporatis quorundam referre dicis arbitrium: qui si arbitrantium, hoc est dubitantium sequitur forte sententiam, cum eiusdem <quo>que tu sequare, cumque non nisi ab ignorantia proficiscatur dubiets arbitrantis, agnosce te nobis quaerentibus ueritatem 1 pro una quam polliceris scientia multorum nescientias adtulisse. nam cum quasi probatissimo testimonio eius utaris, qui de eis dubitans, quorum testimoniis utitur, eos dubitantes adfert, quos testes adhibet, quid te posse pronuntiare censendum est, qui ab auctoris tui dubitantis auctore dubio tertius ipse iam dubitas?
- 1.12.1
XII. QVOD PHILOSOPHOS NON INTELLEGENS GLOBOS SIDERVM CORPORATOS SPIRITVS ARBITRATVS SIT ET ANGELOS CORPORA ESSE DECERNAT.
- 1.12.2
Istud ego tamen philosophos reperio dicere, qui nonnullis disputationibus adstruunt et ipsos lunae uel solis globos incorporeis uidelicet spiritibus sub diuina quadam mente uegetari. sed oportet agnoscas hoc idem testimonium non solum pro sententia tua contra nos nihil, sed aduersus eandem pro nobis ualere plurimum. quod eo tibi accidit, quia philosophicam non intellegendo sententiam illud pro tua uidelicet parte posuisti, quod probe intellectum non nisi nostris tantum possit partibus suffragari. si enim corporeos spiritus esse dixissent, V in eorundem non definientium, sed arbitrantium potius auctoritate totus nihilominus argumentationis tuae cardo titubaret. cum uero illi non dubitanter, sed scienter, non corporeos, sed corporatos spiritus dixerint, nonne dinoscitur quodcumque est corporatum non esse corporeum? alioquin corporeos, non corporatos spiritus esse dixissent, quia illud est corporeum, quod incorporeus spiritus animat, illud autem incorporeum, quo corpus animatur. quapropter cum dilucide uiuificatum corpus ab, incorporeo uiuificante discreuerint, uidetur mihi quod iste corporis aduocatus aut philosophicam de substantia incorporali sententiam non intellexerit aut nequaquam pro se obiectare debuerit sub ipso sancti Hieronymi nomine.
- 1.12.3
Sequitur, et adiungit: si angeli, inquit, caelestia etiam corpora ad conparationem dei inmunda esse dicuntur, quid putas homo aestimandus est? quantum uideo, uiolentissimus disputator nec istud intellegit. angelos enim unius credit esse substantiae, ut melius de sideribus sentiat, quae corporatos spiritus iudicat. nam quid hic aliud uir doctus Hieronymus dixisse censebitur, nisi angelorum corpora habilitate sui atque potentia humanis longe praestare corporibus? pariter cum dixit: si angeli, etadiecit: caelestia etiam corpora, duo quaedam intellegi uoluit, angelos et caelestia corpora, quia cum angeli spiritus corporati sint, sunt in caelo quaedam quae sola sunt corpora. igitur euidenter ostendit nullum corpus quamlibet supremum loco, quamlibet potens motu incorporeis posse praeponi. rursum in conparatione gradum faciens dicit: adeo diuinis hominem conparari non posse, ut nec angelus possit. discernit praeterea corpus et carnem, quia cum omnis caro etiam corpus sit, non omne corpus est caro. unde apostolus: alia caro uolucrum, alia caro piscium, alia autem hominum. et corpora caelestia et corpora terrestria, euidenter ostendens terrenum corpus etiam carnem fore, caeleste uero non etiam carnem. ne forte hic aptari conueniat illud quod eundem Hieronymum dicere meminit: globos siderum corporatos esse spiritus arbitrantur, ut ipsa sidera siue angelorum corpora corpora utique caelestia sint, cum illi spiritus qui istis corporati sunt corporei non sint, sicut et deum dicimus incarnatum, et sicut ipsa anima humana incarnatur utique, cum administrandam suscipit carnem. cui quamlibet illud accidat, quod scriptura testatur dicens: corpus quod corrumpitur, adgrauat animam, non tamen eandem in corpus conuerti credendum est, quamlibet pondere carnis oneretur, quia nec corpus unquam in animae naturam commutabitur, quamlibet eadem uegetante moueatur, alioquin non erit corpus. unde illud quod apostolus dixit: et corpora caelestia et corpora terrestria, utrumnam de angelis an de sideribus an <de> terrenis quibusque corporibus, de quibus non est quaestio, intellegi uoluerit, ex consequentibus adparebit. indisimctim namque mox adicit ac dicit: alia caelestium gloria, alia autem terrestrium. et quae ista caelestia essent corpora, ut euidenter ostenderet: alia, inquit, claritas solis et alia claritas lunae et alia claritas stellarum. stella enim ab stella differt in gloria. ita et resurrectio mortuorum, eandem scilicet docens, quae est in siderum qualitate discrepantia, resuscitatorum corporum fore pro meritorum diuersitate distantiam. hic utique absque ambiguo doctor gentium de sola resurrectione humanorum corporum disputans huius modi conparationibus usus est. nam sic causam loci huius ingreditur: dicit aliquis, quo modo resurgent mortui? quali autem corpore uenient? w et ab hoc loco usque ad istam de sideribus conparationem id ipsum sine alterius cuiusquam causae interiectione persequitur nullam faciens de anima mentionem, ne scilicet illud, quod de selis lunaeue stellarumque, corporum profecto caelestium, differentiis disseruit, scaeuo forte iudicio de animabus dictum quisque sentiret.
- 1.13.1
XIII. DE RESVRRECTIONE.
- 1.13.2
Nunc ergo si humanum corpus, terrenum scilicet atque moribundum, in id gloriae transformabitur, ut fiat de carnali spiritale secundum apostolum, qui ait: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale, et anima humana sic nunc spiritalis est, ut tamen corpus sit, ergo humana caro transferetur in animae dignitatem, cum facta fuerit corpus spiritale, et anima quae corpori iuste dominata, quae domino pie iusteque famulata est, quae deum fideliter credidit aut fortassis et sciuit, exaequata sibi carne sua ipsa quoque nihil pro substantiae qualitate promouebitur. et ubi est illud, non qui oculum carnis, sed qui oculum cordis mundauerit, deum uidebit? nam beati Mundo corde, quon- \' iam ipsi deum uidebunt. ergo forsan beatificabitur corpus pro modo suo et anima itidem pro modo suo. illud inmutabitur, ut spiritui per omnia ad nutum seruiat, cui contumax saepe restitit, et haec inmutabitur, ut deum uideat, quem flagrantia castae caritatis inhiauit. et quoniam apostolus spiritum, animam corpusque discreuit inquiens: ut integer spiritus uester et anima et corpus, quia post resurrectionem non animaliter uiuendum est, scilicet ubi non edendum uel bibendum, ubi non dormiendum neque coeundum est, transibit totum animale corpus in spiritale corpus, quia et anima tota transibit in spiritum, et erit totum spiritale corpus propter inhabitantem spiritum. qui utique spiritus si in hac uita concupiuit aduersus carnem et concupiscenti aduersum se carni non cessit, iure in aeternum nihil illo difficultatis sentiet, cuius difficultates caelestis auxilii uirtute superauit, nec par erit ut exaequetur domino, qui eidem cessit inuitus, et in serui statu remaneat, qui uicit uoluntarius. quocirca datur intellegi, quod sicut in hac uita animae humanae substantia incorporaliter dignitate sui anteit corpus animale, ita post resurrectionem remunerationemque anteibit corpus spiritale. omne autem quod spiritali corpore potius est, corpus ut arbitror non est: ergo iuxta huius necessarii mei tractatum, qui angelos sola esse tantum corpora decernit, humanae substantiae angelica natura erit inferior. certum namque diuina auctoritate retinemus sanctorum corpora, quae inmutari merebuntur in gloriam, angelicis exaequanda corporibus dicente domino: et erunt sicut angeli in caelo. si igitur angeli spiritalia tantum corpora sunt uniusque substantiae et prouehetur corpus humanum ad angelici corporis dignitatem, homo angelo qualitate corporis exaequabitur, dignitate spiritus praeeminebit. quod si, ut est utique, uidetur absurdum, duplex ergo est angelica sicuti est humana substantia: habens corpus totius facilitatis maximaeque pulchritudinis, quod hominibus cum iubetur adpareat, habens incorporeum, quo deum semper uideat iuxta illud euangelicum quo dictum est: quia angeli eorum semper uident faciem patris mei.
- 1.14.1
XIIII. NVLLATENVS SPIRITVALIA CORPOREIS OCVLIS VIDERI POSSE.
- 1.14.2
Valde autem stupeo quo modo quispiam christianus doctoris praesertim loco definiat cuilibet pulchro, cuilibet sublimi corpori, corpori tamen contemplabilem deum fore et uniuersalem uideri localiter posse, cum deum uidere hoc sit intellegere. intellectum uero localem non esse uel intellegendo cognoscimus, quia si intellectus localis est, locale erit et quod intellegitur. nihil enim locale est, quod non et ipsum locus est. at si intellectus localis et in hoc deus, quia hoc intellegitur deus, ergo localis est deus. quod quia repugnat, intellegere nos oportet, constare hominem ex corporeo et incorporeo, utroque in melius reformando, constare angelum et corpore et spiritu praecipua inter creaturas dignitate formato. spiritus illi namque est omni spiritu creato potentior, corpus illi de potissimo omnium elemento sublimius secundum illud propheticum, ubi angelica substantia duplex sine dubitatione perhibetur, quo dictum est: qui facit angelos suos spiritus et ministros suos ignem urentem. ignem uero non esse spiritum et spiritum perinde ignem non esse manifestum est, quia non istic allegorice aliquid accipiendum est, sicut illud ubi ait dominus: ignem ueni mittere in terram, cum de sancto spiritu diceret. non enim credi fas est animas humanas ad amorem diuinum participatione angelici spiritus inflammari, quia eodem dono bonus est homo, quo bonus est angelus, et eadem dono uterque beatus est. ambo id ipsum eadem uoluntate, eodem scilicet spiritu cupiunt, ambo hoc idem incorporea capacitate percipiunt, et fit homo, angelus et deus unus spiritus iuxta apostolum dicentem: qui adhaeret domino, unus spiritus est. non autem uideo quo pacto corpus incorporeo contemperari queat, ut unus spiritus iure dicatur. si enim corpus est anima, inmutabitur ergo corporeum, ut esse cum incorporeo unum possit, atque ita ad illam rationem necessario reditur, qua. incorporeum aliquid creari potuisse dicitur. nam si potest aliquid ex corporeo incorporeum fieri, potuit et ex nihilo creari, nisi forte dicitur incommutabilis deus ueluti corporascere, ut unum possit esse cum corpore. sed hoc perditorum quorumpiam fides habeat, quia si ut angelo uel homini adhaerere deo bonum est, non ad creaturam deteriorabitur creator incommutabilis, sed ad creatorem mutabilis creatura proficiet, unde in euangelio dominus dicit: pater, sint isti in nobis unum, sicut et nos sumus unum.
- 1.15.1
XV. QVOD CORPOREA OMNIA ADIVNCTIONE SVI MAIORA FIANT ET MVLTA QVAM PAVCA, INCORPOREA VERO OMNIA NEC AVGEANTVR IN MVLTIS, NEC MINVANTVR IN SINGVLIS.
- 1.15.2
Nec uero credi licet quorumque coniunctionem corporum unitatem trinitatis imitari aut eidem inconfusibiliter posse misceri. patet enim liquido quodlibet unum corpus paris corporis adiunctione duplicari, esse illic sursum deorsum, dextrum sinistrum, anterius atque posterius, esse illic pro modo magnitudinis longitudinem, latitudinem, altitudinem. in dei uero ipsa trinitate huius secabilitatis et localitatis partes et spatia esse non dicimus, ad cuius similitudinem unum nos esse secumque uniri nos posse dicit ipse qui fecit, sicut in apostolicis actis legimus, quod unus credentium unusque uolentium erat animus et cor unum. non tamen reor multas animas ita sibi fuisse coniunctas, ut maior quaedam ex multis animabus anima fieret, quia trinitas, per quam et cum qua omnes bonae animae fiunt unum, nec in ulla ex eadem trinitate persona minor est quam in tribus, nec in tribus maior est quam in singulis. sic et animae humanae substantia ad eius imitationem, cuius imago est, nec in multis secundum aliquam molem maior est nec in singulis secundum aliquam molem minor, quia uidelicet potentiae sunt illae, non corpora. creatas autem potentias creatrix utique potentia iure supereminet eo ipso uel maxime quo creauit. nam et animam anima praestantiorem saepe et experimur et didicimus, nec tamen eandem, quam secundum potentiam praestantiorem didicimus, secundum molem, quae nulla illi est, credimus esse maiorem. illud etiam nec te arbitror diffiteri quamlibet. multas animas perfecte sapientes non plus sapere idem una anima perfecte sapiente, nec quod una omnimodis uolet anima, multas id omnimodis nolendo plus uelle, nec quod quaecumque optime meminerit, multas melius memoriae tenacitate meminisse. corpus uero et plus habet ponderis magnum quam paruum, et ualidior corporum multitudo quam paucitas, et fortius quippiam manus multae, quam singulae uel retinent uel sustinent uel propellunt. nunc consequentia disquiramus.
- 1.16.1
XVI. QVOD ANIMAE INCORPOREAE SINT.
- 1.16.2
Habent, inquis, animae secundum se corpus quo subsistunt, licet multum et inconparabiliter tenuius quam nostra sunt corpora. accipiatur ita, si ita est. illud respondeas uelim, quia est iste qui dicit: habet anima corpus inconparabiliter tenuius, quam nostra sunt corpora? si animae uerba ista sunt, quod corpus esse suum dicit, quod ipsa est, aut istud quod sentificat uegetatque carnale ? ipsa enim dicit anima: tenuius est corpus animae, quam corpus meum. quod est corpus quod suum dicat anima, nisi illud quod ipsa est, si corpus est anima? aut igitur anima corpus est nec recte corpus istud carneum suum dicit, quia potius illud est suum quod ipsa est, aut si istud corpus animae corpus est, ipsa, at datur intellegi, non est corpus. post hinc itidem consultori suo sic loquitur : obicis mihi ideo animam non esse corpoream, quia nec localis sit nec qualitate aut quantitate subsistat : quantitatti periculi sit ita credere, in consequentibus demonstrabimus. nunc uero in hoc tractatus nostri statu habita discussione pendebit, ut si nec localis sit nec quantitati subiaceat, esse eam indubie incorpoream credas. si uero eam demonstrauerimus quantitate determinari locoue concludi, consequenter eam etiam corpore contineri nec ipse iam dubites. statum nempe tractatus tui in articuli istius condicione posuisti, ut si localis et quantitati subiacens anima probari possit, consequenter etiam corporea crederetur, quam tamen paulo post intra pectoris officinam uarietates cogitationum suarum fingere et motus agitare pronuntias.
- 1.17.1
XVII. DE VITA QVOD ANIMA INLOCALITER VIVIFICET CORPVS.
- 1.17.2
Ac primum quaeso respondeas, ipsa anima quo in loco sit corporis: in toto est an in parte ? si in parte est, quem ad modum uniuersum ubique corpus mouet atque sentificat? si in toto est, quo modo intra solius pectoris officinam cogitationes suas fingit et motus exercet? an forsitan non solum in pectore est, sed etiam in capite, nec in capite tantum, sed in planta atque in ossibus? et ubicumque animam localiter esse credis, illic etiam localiter sapere et localiter cogitare fateberis, et quoniam, si corporea est, eatenus inest corpori, ut, sieut aqua utrem, minore sui parte minores partes eius inpleat et maiore maiores, necessario sequitur, ut maior illi cogitatio in pectore sit et minor in digito. atque ita quotam partem quisque corporis uiuentis absciderit, totam quoque partem animae uege* tantis abscidit, ae per hoc non tanta erit in anima utique debili uel cogitandi uis uel potentia reminiscendi. aerem namque, ex quo ant cui similem animam esse pronuntias, diuiduum secabilemque nemo dubitat nam et cum flamus et renamus, particulas eius haurimus et reddimus, quas in pastum totius corporis uenae illae capiunt, quas άρτηιας Graeci uocant, per quas idem aer in temperamentum trium elementorum pulmonum quoque indefessa agitatione dispergitur. sed si haustus aer iuxta sententiam tuam ad animae pertinet pastum, quia scilicet res aeria conuenienter alitur aere, ergo sicut supra dictum est cum corpore quod uegetat recipit sectionem. uis certe memoriae ad totam sine quaestione pertinet animam. omne porro corpus quamlibet magnum, quamlibet paruum secari profecto potest, quod idcirco illi accidit, quia partibus constat. nam quidquid partem habet, potest utique diuidi, quia pars potest a parte diuelli. quapropter si corpus est anima, recipit utique sectionem: si recipit sectionem, recipit inminutionem: si inminutionem recipit, perdita quisque uiui corporis parte animae quoque perdit partem. cum parte uero animae perit pars memoriae, anima ergo, cuius inminuta substantia est, minus debet utique meminisse. ac per hoc si localis est anima, multimoda. potest sectione comminui et frequentia comminutionis aboleri. sed quia istud mens sana, ne dicam docta, non recipit, ut inlocalitas animae, quantum per nos sub ope diuina proferri potuerit, magis adpareat, de motibus disseramus, quia dubium non erit, sicut corpus est quod mouetur localiter ita non esse corpus quod localiter. non mouetur.
- 1.18.1
XVIII. TRES ESSE MOTVS.
- 1.18.2
Tres ergo esse motus, stabilem, inlocalem localemque iam notum est. stabilis motus dei est, inlocalis animae, localis corporis. stabilis motus est quod deus creaturam non semper fecit, sed tamen eandem non noua uoluntate tunc creare uoluit cum creauit, quia semper tunc uoluit creare cum fecit. tunc temporis significatio est, semper non ad tempus pertinet. tunc ergo istud ad principium temporis pertinet, non ad tempus, quia temporaneum motum stabilitas sempiternae uoluntatis includit, ac per hoc semper tunc uelle stabilis motus est. hic oportet accipias nihil moueri posse nisi ab inmoto, atque ut id doceamus exemplo, digitum certe nisi stante manu mouere non possumus, . motus autem brachii ab humeri stabilitate est. et ut non diutius inmoremur, in gradiendo utique pes unus figendus est, ut alter promoueri queat. tene istud cum paulisper animi motum a corporis motu discernimus. nam sicut, ut supra dictum est, deus stabiliter mouetur, sic anima temporaliter. temporale est autem, quod paulo ante superba, nunc humilis, prius laeta, nunc tristis, dilexit ante, nunc odit, prius aliquid oblita, nunc meminit. huius modi autem motibus animae non communicat corpus, quibus inmoto nihilominus corpore mouetur, unde datur intellegi animam per tempus inlocaliter moueri atque ab eadem corpus et temporaliter et localiter moueri, eandem uero a corpore localiter non moueri.
- 1.18.3
Atque ut hoc ipsum, si quo modo queam, uerbis planum faciam, adtentiorem mihi lectorem opus est. ecce ad aliquid scribendum uel fabrefaciendum ut manus moueatur animae nutus intenditur. anima conspicatur incorporeas inlocaliter formas, quibus indissociabiliter iuncta siue superiecta subie* ctis sine subiecta superiectis et membrum tota monet et formarum ueritatem tota conspicit et totum praeter hoc corpus ubique tota sentificat. cum ergo, ut dictum est, aeternis illis hisdemque semper formis intenta ad exempla earundem formarum tetragonum siue hexagonum uel rotundum corporeum per corpus efficere molitur, certe si aliorsum mentem oculum scilicet suum uerterit, ut puta uolens quadrum facere rotundum cogitet aut uolens scribere Pauli nomen cogitet nomen Simonis: nonne protinus ad id exprimendum siue figurandum agitur motus membri, ad quod cogitandum transiit nutus animi? stabit ergo anima in contemplatione formarum ut moueat corpus in figuratione formabilium, quae formarum ueritas nisi rationali conspicabilis non est. stat enim omnis anima in adpetitu rationalis et in consilio. non autem credibile est quod, cum nutu animae scriptoris manus ad scribendum mouetur, anima quoque manus agitatione moueatur, quae nisi literarum formas inmobiliter atque inlocaliter adspiceret, easdem motu digitorum localiter formare non posset.
- 1.18.4
Sed forsitan diois: illa pars animae, quae in scribentis digitis est mouetur, et reliqua non mouetur. hoc illi porro contendunt qui animam partilem putant, quamquam indissociabili consequentia, si corporea foret, partilis foret, quia et partile quod corporeum et corporeum omne quod partile. inquiramus igitur disicine in partes animus queat, ut moueri parte sui pro corporis parte possit necne uideamus. ac primum illud excutiendae quaestionis huius potissimumque sit nobis, ut, si habet partes animus, secari possit in partes. aduertamus ergo animo, quod nullum corpus aut tangi simul totum aut simul tangere totum potest, et anima in suis quibusque motibus uel actibus tota simul est. nam, ut supra disputauimus, omne corpus quamlibet maximum quamlibet minimum habet longitudinem latitudinem et altitudinem. subiacet autem pro numero partium sex utique motibus. mouetur autem omne corpus sursum deorsum, in dextrum ac sinistrum, priorsus et retrorsus. mouetur autem etiam motu septimo, sicut est rotae et sphaeroidis, qui perfectus motus ad aeternitatis indicium a se et per se et in se peragitur. omne igitur corpus, ut diximus, sex partes habens, sex motibus subiacens habet utique pro crassitudine sui aliquid etiam medium. exteriora namque in corporibus omnino nulla essent, si interna quoque non essent. quodlibet ergo corpus etiamsi clausum manu in exterioribus suis per totum tangatur, in interioribus certe non tangitur. hinc patet omne corpus totum simul tangi non posse, nec uno in loco esse quamlibet minimum totum posse, ut puta granum papaueris aut quotalibet pars grani ipsius quod illic non habet inferiora sua ubi superiora, nec illic dextra ubi sinistra, nec anteriora illic ubi posteriora certum est. anima uero et tota per cor pus uidet et tota uisorum recolit et tota audit et tota sonorum reminiscitur et tota odoratur et tota odorum meminit et tota per linguam atque, ut uolunt alii, per palatum sapores sentit eosdemque discernit et tota tangit lenia quaeque et aspera, tota probat atque inprobat. mirum autem uidetur iuxta necessitatem localitatis temporum, sicut supra disserui, quod anima totum corpus tota uegetat et toto nihilominus uiuente corpore totoque sentiente per minimam partem corporis, quod est uisus, tota simul accipit formas et per eiusdem corporis partem, quod est auditus, tota simul accipit uoces et per exiguum narium membrum sentit tota fraglantias et per gustandi sensum tota diiudicat saporum differentias et calida uel frigida summo tantum digiti tota discernit. si ergo localiter tota adest oculo ut uideat, quo modo omnibus simul sensibus tota non deest, ut ubique tota sentiat et singulas corporis partes non partibus suis, sed tota se uegetet et per diuersum simul tota sentificet? cum ergo haec animam localiter actitare persuaseris, tunc localem mihi eandem uel partilem persuadebis. et tamen haec adhuc omnia homini belluaeque communia sunt.
- 1.19.1
XVIIII. DE ANIMA QVIA QVANTITATI NON SVBIACET.
- 1.19.2
Igitur si inlocalitas animae uel aliquatenus adparuit, cum nondum de principali, hoc est de rationali nostro disputauerim, inin quoquo utiqueutique incorporalitasincorporalitas atqueatque inlocalitasinlocalitas clariusclarius |adparuit : quatenus anima nec quantitati subiacet disseramus, quamlibet, ubi localitas non est, quantitas esse non possit, quia sibi ita mutuo haec eadem nexa sunt, ut aut utrumque in aliquo esse possit aut neutrum. ex illis Aristotelicis categoriis nulli prorsus subiacet essentia diuina, rursus anima humana non omnibus subiacet, porro corpus quodlibet subiacet omnibus. nam de deo non dicimus qualis est, quia non potest conparari quasi ad aliud, ut dicatur: talis est. nec dicimus quantus est, quia non mole magnus est, nec quid habet, quia nihil non habet, nec quo modo est, quia ipse modus est, nec habitum eius inquirimus, quia continet omnia, nec locum, quia non nisi corpus in loco est, nec tempus, quia sempiternitas est, nec actum, quoniam quietus agit, nec passionem, quia non patitur. iam decima, immo prima est ipsa substantia, de qua haec praedicamenta texuntur.
- 1.20.1
XX. QVOD ANIMA QVALITATEM RECIPIAT.
- 1.20.2
Humana uero anima sicut quantitatem non recipit, ita subiacet qualitati. nam si de quopiam quale sit corpus eius inquirimus, sic uidelicet qualitas corporis indicatur: flauus est ille, coloratus est, pallet ille uel niger est. sin uero de anima consulamus, ita nobis qualitas eius ostenditur: superba est, humilis est, iracunda, tranquilla est, ualde meminit aut celeriter obliuiscitur. quantitas itidem corporis si quaeratur, iure nobis dicitur: illius in pedes quinque protenditur longitudo, latus est duobus itidem pedibus, habet in crasso tantundem. num quantitas animae istis signatur indieiis, aut in illa longum uel latum uel spissum aliquid inuenitur? quod si ita est, tanto quisque maioris erit animae, quanto corporis corporis, nec umquam perexigui corporis hominem magnanimem uere diceremus, cum ingentis corpulentiae pusillanimes plerumque dicamus. sicut dicimus magnanimus Moyses\', cum rubri maris uias intrepidus ductor intrauit, et populi animi populus), qui hoc ipsum facillimum factum fore deo promittente non credidit. ecce populi totius animo unius hominis animum sine ambiguitate maiorem uidelicet uirtute, non mole, quoniam si mole, maior moles esset uel duarum animarum quam unius, non dico multarum. est ergo in anima qualitas, sed quantitas non est, quoniam quod adfectuum mutabilitati subiacet qualitatem recipit, quod uero non habet molem, non habet quantitatem. hinc est quod emoriens omne corpus animatum non amittit animam, sed dimittit, quia non egreditur quod non includitur, nec amittitur quod non tenetur. si enim tenetur, non amittitur, et si non amitteretur, non moreretur, unde non poetice, sed philosophice Papinius ait:s ...odi artus fragilemque hunc corporis usum. desertorem animi. quod ut magis pateat, hoc ipsum diligentius uentilemus atque ab extremo uiuentium genere ad rationalem quoque uitam ordinatim gradatimque ueniamus, ut tria illa, memoriam consilium uoluntatem, quibus humanae animae confit unitas, uidere possimus, quamlibet rationali atque inrationali meminisse commune sit.
- 1.21.1
XXI. QVOD MEMORIA RATIONALI ET INRATIONALI ANIMAE COMMVNIS SIT ET OMNIS CREATVRA SIT HOMO.
- 1.21.2
Vnde non absque uero dicitur in memoria esse hominis pecudisque confinium. nam et nidos ciconiae atque hirundines post annum reuisunt, et equi stabula repetunt, et canes domi- \' nos recognoscunt. sed quoniam animae belluarum etsi imagines locorum naturaliter retinent, ipsius tamen substantiae suae scientiam non habent, in recordatione corporalium rerum, quas per corporis sensus hauserunt, necessario remanent et ratiocinandi non habentes oculum, non dicam supra se aliquid, sed se ipsas uidere non possunt. gratias ergo, si non quantas debet, at quantas potest, creatori suo totus homo referat, qui illi ineffabilis benignitatis largitate essentiam cum lapidibus, uitam seminalem cum herbis et arboribus, uitam sensualem eandemque animalem cum pecudibus, uitam rationalem cum angelis dedit. igitur ut herbarum quoque et fruticum uitam incorpoream esse pateat eandemque non amitti a corpore, sed dimitti, quaero a te herbas et arbusta utrumne neges uiuere, an forsan dicas his ipsis uiuentibus aliquibus ut uiuant animas inesse. sed animata si essent, motu proprio non carerent, quia sunt quae mouentur motu non proprio. sentirent etiam uulnus inflictum. sed haec talibus non inesse uel de ossuum sectione et capillorum atque unguium praecisione cognoscimus, quae sine ullo sensu doloris abscidimus. est ergo etiam ibi uita, ubi non est anima.
- 1.21.3
Adspice nunc ad conficiendam hanc ipsam arboris uitam omnium elementorum particulatim semina conuenisse. est illi uidelicet terra in crassitudine, aqua in humore, aer in progressione, ignis in germine. si autem de aere est anima aut aeri similis, ut tu pronuntias, ergo arborem non negabis animatam, quia perspicuum est aeri similem illi inesse naturam. inferiora nempe rato rerum ordine a superioribus adficiuntur: transacto scilicet frigore brumali per conuersionem caeli recursu siderum calor superne ueniens aerem sibi et loco et natura proximum prius adficit. qui quoniam tanto gradu igni cedit, quanto ipse aquis eminet, per radices arborum uel quorumpiam germinum de terrae intimis aquas adtrahit eo quod ignis elementum omnia naturaliter rapiens tepefactum aerem ad se cogit, perque arboris medullam sicut ipse haurit i l aerem, sic aer aquam, sic aqua terram. unde est quod etiam nos per fistulam uel cuiusce modi tibiam adtracto aere aquas indifficulter haurimus, et e puteorum profundis artificiose conpacto machinamento quodam sursum uersus unda. grauior ob naturam cogitur et aeris adminiculo in angustos tubulorum meatus ui conpulsa labrum tenus supra summum putei expressa prolabitur. haec ergo dissonantia contrariorum sibi corporum, ut quodlibet uiuens corpus exsistat, in quandam concinentiam cogitur nutu creatoris. ex his autem elementis quattuor, quae moderate musiceque in arboris uita sibi concinunt, si quid contra mensuram uel superfuit forte uel defuit, aegrescit arbor ipsa primum, dehinc emoritur ueluti uicta languore. cernis istic dissonantibus ab unitatis concinentia corporis partibus uitam potius a corpore deseri, quam corpus a uita dimitti. constat igitur omnem uitam nec localiter abscedere a corpore nec in corpore uelut in loco esse nec localiter corpori accedere.
- 1.21.4
Hic si causalium rationum secreta rimare, animaduertas licet defore fixis uiuentibus animam, sed non defore incorpoream uitam. atque ut unum aliquod ex omni seminum genere deligamus, granum certe tritici quantae sit magnitudinis scimus eiusdemque capacitate si admodum molem metimur. cuius si quid internum corporeum uidere uelimus, scisso eodem nihil . nisi tantum candentis farris adspicimus, quantum breuis capacitas tenuissimae cutis includit. ecce tibi in spatio corporali summam grani triticei. da tu nunc in hoc eodem granulo corporaliter mihi tumores germinum, herbarum uirentia, calamos stipularum, spicarum hispida, lenia palearum, pinguia frugum atque ex his indefessim multiplicandorum semina seminum, quae omnia in illo sunt granulo causalibus reposita secretis. nunc igitur aut cuncta quae de seminibus prodeunt intra eadem semina corporaliter ostende aut herbarum quoque uitam incorpoream confitere et pronuntia, si placet, corpoream hominis animam et corpoream fruticis uitam. quod quia nemo hominum incolumi potest ferre iudicio, transeamus ad animata uiuentia, quae non solum uiuunt, sed etiam sentiunt.
- 1.21.5
Est ergo in pecude corruptibile corpus et mortalis anima, quae uitam corporis nec anticipat nec posticipat. uides ergo. uitae seminali, quam in herbis arbustisque repperimus, in corpore pecudis per adpetitus animae sensum motumque tribui, sic tamen, si ipsum corpus conuenienter elementis analogice concinentibus probe ualeat, ut nutibus animae consentaneo motionis concordet obsequio. quo modo autem fit ut anima eodem nutu sanum infirmumque membrum dispariliter moueat? ecce ille laeuae manus uigore ualet, usum dexterae ictu ut adsolet humoris amisit: manus reliquo adhaerens corpori, etsi non in eodem uigore, in eadem permanet specie, nec tamen seruit nutibus animae. quid dicemus, pulsa exinde localiter cessit anima? et quo abiit, quo inde discessit? sed forte ad reliquam partem sui se contulit: sed iam totum corpus inplebat anima, et potest adici pleno quippiam quin superfluat ? ergo fortassis exhalandum est aliquid animae uel eructuandum aut quoquo modo digerendum eo quod non inte- \' grum corpus non integram capiat animam. haec certe absque. ambiguo consequi necesse est, si corpus est anima. quod quoniam fieri nequaquam potest, illud potius intuere quod non anima imperandi uim perdidit, sed uires seruiendi manus amisit. illo enim ut puta sanguinis inpetu coniuentium elementorum harmonia turbata corpori adimitur seruiendi possibilitas, et animo dominandi accidit difficultas et incipit esse oneri quod erat usui. non tamen anima mouendi uim perdidit, sed membrum conuenienter se necessariae motioni non praebuit, et in quolibet oculis capto, quantum ad animam spectat, remanet uis uidendi corporalia per corpus, sed organi membra deficiunt, quibus potentias suas exserat ad sentienda corporea. sicut ergo ratione perspicua claret liquido non animam membro debili localiter pulsam, sed ab animae intentione uiuaci membrum languore torpens uelut quadam mortis uicinia dissidere: ita cum animalis cuiuspiam corpus dissonantia sui dissederit, recurrentibus ad regiones suas elementorum particulis anima non habens quo intentiones suas explicet pecudis deperit, humana requiescit ab his tamen tantum motibus, quibus corpus mouebat per loca ipsa per tempus inlocaliter mota.
- 1.21.6
Non se nunc aliqua ueluti corpuscula oculis mentis obiectent, ut animas positis corporibus quaedam loca aeris aut cuiuslibet elementi occupare credamus. intellectum tuum, si potes, intellege, cui soli cum angelo haec uidere concessum est. num quippiam in intellectu tuo longum, latum aut altum uides? num splendor ullius corporeae lucis ibi rutilat P num aliquis cantilenae modificatus et per tempus fluens canor illic insonat aut euanescentis fraglantiae suauitas halat aut aliquid istic corpulentum sapit aut aliquid molle uel durum localiter tangit? uisus illius clarescit prudentia, tenebrescit insipientia. auditus illius fallacia offenditur, ueritate mulcetur. inlocaliter illi fraglat aequitas, foetet iniquitas, uanitate tabescit, uirtute pinguescit. miser est contubernio stultitiae, beatus conplexu sapientiae. totus igitur oculus est, quia totus uidet et totum quod inspicit uidet, quodlibet autem corpus nec totum uidetur nec totum uidet. totus auditus est, quia totum quod audit totus audit, corpus autem nihil totum audit. et totus odoratur, gustat ac tangit, cum huius modi unitas et potentia in corpore esse non possit. hoc autem idcirco illi suapte natura est, quia ibi hoc est uidere quod audire, hoc audire quod olfacere, hoc olfacere quod gustare, hoc gustare quod tangere. sed occurrunt animae phantasiae corporum, quibus per sensus corporis adfecta non locis, sed fallaciis circumscribitur, et quia illorum tantum meminit, quorum species per corpus accepit, nihil esse credit quidquid tale non fuerit, nec suspirare potest illi patriae, de qua in hanc peregrinationem merito praecipitata est, cum peregrinari se nesciat. peregrinam se uero in corpore scire non poterit, si corpus esse se credit, unde uir ille, quem sui iam substantia non latebat, sicait: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad dominum. quid, quaeso, dici clarius potest?, omnia corpora siue crassa uel grauia, ut est aqua uel terra, siue tenuia et lenia, ut est ignis et aer, siue illa quae ex his confiunt seminaliter coeuntibus corporis nomine includi non ambigitur. quidquid autem qualelibet corpus est, dici potest leuius corpus, tenuius corpus, habilius corpus, sublimius corpus, clarius corpus, non tamen potest dici nisi corpus. apostolus autem qui dicit: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino, uidetur mihi quod nequaquam peregrinari in corpore animam diceret, ei eandem corpus esse censeret, quia si anima corpus est et peregrinatur in corpore, in sua ergo substantia peregrinatur, nec umquam poterit non peregrinari quae sine se esse non poterit. nulla autem res ipsam se ullatenus amittit, quia non potest quidquam esse post se. facilius enim est aliquid prorsus aboleri ne quidquam sit, quam se et amittere et sibi superesse. ant igitur anima corpus est et fefellit apostolus, aut si peregrinatur in corpore, anima non est corpus.
- 1.22.1
XXII. INTERROGATIO ADHIBITA QVALITER ANIMA PEREGRINETVR IN CORPORE.
- 1.22.2
Subicias his fortassis ac dicas: quo modo hic tan tum peregrinari dicitur anima eo quod sit in corpore? si resurrectionem probe credimus, in illa quoque aeterna patria non sine corporibus futuri simus. hic respondeas uelim, utrumnam idcirco nunc anima peregrina dicatur, quia in corpore, an quia in tali sit corpore? istud nempe corpus, ut supra memoraui, adgrauat animam non illo utique pondere quod pendi potest, quia si illo, eo quisque uiribus plus ualebit, quo magis corpus inedia uel aegritudo tenuauerit unde hoc quoque multum nostris adstipulatur rationibus, quod liquido claret secundum illam uitam, quae nobis cum pecudibus est, hominis animam exeso atque arido quam pasto ac succulento corpore magis onerari. quod eo fit, quia fessum corpus non ita ualet animi nutibus facili motu seruire et onerosa illi est non ponderis grauitas, sed agendi difficultas. ac perinde si belluinam uitam, quam nobis istic inesse manifestum est, cogitamus, corpus istud non adgrauat animam: si uero illam quae cum angelis erit adspicimus, adgrauat animam occupando eam atque inliciendo uel necessariis uel uoluptuosis defigendo eandem in pulchra corpora et a contemplatione summae pulchritudins abducendo. istud ergo quod uel esui aut potui necessario in salutem corporis opus <est, si plus quam opus) inpenditur, uel superflue uoluptatum nugis animus occupatur uel plagis ac doloribus per corpus adfligitur, adgrauari eandem et pro multitudine ac difficultate actionis onerari perspicuum est. et haec est illa peregrinatio, de qua dicit apostolus: cum sumus in corpore, peregrinamur a domino. cum uero ad illam corporis permutationem peruenerit qui meruerit, de qua idem dicit: omnes resurgemus, sed non omnes inmutabimur, non obuiabit tunc nutibus animae corpus animale quod non erit, sed per omnia seruiet spiritale corpus quod erit. sed nec illud quippiam concupiscet indignum, nec haec aliquid imperabit iniustum, et quoniam sancta anima adfectu casto in deum rapitur, animaduerte nec peregrinationem illi localem esse nec patriam. numquid in hac uita deus cum anima non est, etiam si ipsa cum deo non sit ? aliud enim est esse cum deo, aliud non esse sine deo, quia non localiter ad illum uenitur \'.nec localiter ab illo disceditur. proinde anima illa cum deo est, quae uidet, hoc est intellegit deum, et illa cum deo non est, quae utique non intellegit deum. deus autem et intellegenti et non intellegenti adest inlocaliter. sed in tantum istic peregrinatur, in quantum per uoluptatem ac dolores corporis per loca uel tempora, per phantasias et phantasmata a summi boni contemplatione reuocatur, quod tunc ad plene non erit, cum corruptibile hoc induerit inmortalitatem et mortale hoc induerit inmortalitatem.
- 1.22.3
Quae cum ita sint, peregrinatur anima in corpore, cuius corruptione, debilitate atque indigentia a patria, hoc est a deo separatur. puto autem substantiam, cuius peregrinatio locale est atque corporeum et cuius patria incorporeum et inlocale, non ueraciter dici uel corpoream uel localem. in illo autem peregrinatio non erit, cuius nullo adpetitu prolicietur, nullo renisu occupabitur, nullo pondere praepedietur. patet, ut arbitror, animam non in omni corpore, sed in carnali tantum corpore peregrinari, quia carnale corpus obuiat et spiritale proximat incorporeis. ergo, ut aliquando de nostra tantum, sicut praelocuti sumus, substantia disseramus, quis potest memoriae solius abyssos intueri et antra penetrare ? in ista mihi est quidquid usquam colorum formarumque uidi, in hac quidquid uerborum uel sonorum per aures accepi, in hac quidquid odorum per nares adtraxi, in hac quidquid saporum diuersitate cognoui, in hac quidquid tactu nuntiante discreui, in hac mihi reposita quodam modo sunt et grammatica, cum de dialecticis dissero, et rhetorica, cum de geometricis, et astrologica, cum de musicis, et hae simul omnes, cum de arithmeticis: iuxta formas partium mundi, quas uideo, de his quas non uideo adminiculante ratione cognoscens incorporea mundum capacitate conplector.
- 1.23.1
XXIII. QVOD ANIMA INCORPOREA INCORPORALITER VIDEAT PER SE, CORPOREA VERO PER CORPVS.
- 1.23.2
Sed dicis mihi: non mundum memoria conplecteris, sed figuram mundi. uel ex hoc intellege animam non esse corpoream, quia uides eandem nec corporalia corporaliter posse conspicere. huic ergo superpositus est non loco, sed ui ac potentia oculus quidam, qui siue spiritus siue mens siue intellectus unum atque idem est, etsi diuerso nomine dicitur. ergo quod est lapis ad inanimum uiuens, hoc inanimum uiuens ad animatum uiuens, et quod est inanimum uiuens ad animatum uiuens, hoc est animatum uiuens ad uiuentem et intellegentem. administrat inrationalis anima corpus animale in salutem scilicet eius, et administrat. animam rationalem intellectus rationis capax in salutem uidelicet animae rationalis operante atque administrante deo principali potestate et stabili motione atque ininitiato substantiarum cardine primum ut sint, deinceps ut pro modo uel merito taliter sint qualiter esse debere ille constituit, qui non nisi iuste uniuersa disponit. nam sicut de corporibus ibi uel ibi esse propter localitatis necessitatem congrue dicitur, ita de animabus propter inlocalitatem uel qualitatem taliter esse uel taliter iure pronuntiatur, quia sicut uiuenti corpori iucundum est luculentus locus uel temperatus aer, ita uiuificanti animo tranquillitas in cogitatione et securitas a timore. itidem, sicut poenalia sunt corpori tenebrosus locus et asper adtactus, sic animo cogitandi instabilitas et angustiae formidandi. agitur ergo anima non per loca, sed pro adfectuum diuersitate et delecta-. biliter et poenaliter. illud tamen liquet animam sine corpore incorporaliter per adfectus p(ropr)ie uel mulceri uel adfligi posse, corpus sine anima uel suauia uel poenalia sentire non posse. animae igitur corporatae est per corpus sentire corporea eidemque sine corpore uidere incorporea. ergo ut corpus inanimum nihil sentit, ita animus sine corpore corporea uniuersa non sentit. hinc est quod etiam dum corpus administrat atque sentificat, si quando in summa eademque semper adtollitur, ita quodam modo corporeos deserit sensus ab hisdemque inlocaliter abscedit, ut coram posita non uideat, ut iuxta sonantia non audiat, ut percursam legendo paginam non intellegat. adest anima ut per oculum literarum signa colligat eademque in syllabas sociata coniungat ac per uerba distinguat, et non adest ut quid per haec fecerit sciat. lego clare aliquid, pronuntiantem me alter intellegit, qui in id mentis oculum figit, ego uero ipse quid legerim nescio, quia in aliud anima inlocaliter intenta discessit. denique cum ad memet ipsum uel admonitus redeo, ego ipse sum, qui utique redeo, et ego ipse sum, ad quem redeo, et mecum non fui, quia ad me per interuallum non loci, sed temporis redii, et extra me non fui, quia sine me esse non potui. ipsa istic est anima, ut per oculum quae leguntur uideat, et ipsa istic non est, ut quae leguntur intellegat. aut non saepe usu euenit, ut sine cuiusce modi lectionibus adcommodantes uisum sine relationi cuiuspiam adhibentes auditum, cum haec eadem non minus intellegi quam uideri atque audiri facillimum sit, utroque tamen sensu sonos ac signa capiamus, cum quid haec eadem significent non intellegamus? et tamen rursum in id quod intellectum non erat animi referentes obtutum absque ulla hoc idem difficultate conprehendimus.
- 1.24.1
XXIIII. QVIA NON EST ALIVD ANIMA ALIVD MEMORIA COGITATIO VEL VOLVNTAS, CVM HAEC EADEM VNA SIT ANIMA.
- 1.24.2
Sed subiungis ac dicis: aliud est animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis adfectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magiscum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod adspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. istud naturam tu putas eius esse, non poenam, idcircoque anima tua in recognitione sui fallitur, quia sibi aduersantia pro se amplectitur et per sensus corporis fallaciarum adfecta. ludibriis eotenus inplicatur errore, ut tamquam absens sibi se quaerat, cum ipsa sit quaerens se. non enim illud est anima quod q guaeritur, sed quo quaeritur: quidquid enim quaerit, extra se est, nec quaerere illi opus est, nisi quod secum non est. ipsa autem secum est, quia sine se nihil est, quaerere se ergo non debuit, quae sine se esse non potuit. quapropter cum se non sine se quaerit, necessario in aliud incurrit, quia non potest se inuenire sine se. haec est illa inlusio, quam qui intellegit dolet ac dolens gemit et cum propheta plangit ac dicit: tota die contristatus ingredior, quoniam anima mea conpleta est inlusionibus. sed istius modi inlusiones in memoria patitur anima, ex qua nihil phantasiarum reuentilare ac proferre posset, nisi easdem a formis corporum per corporeos sensus hausisset, siue enim eadem quae per corpus adtraxit sibimet imaginatur siue ex his quae.uidit illa quae non uidit coniectat atque confingit, certum tamen est imaginari illam intra quendam uentrem memoriae nequaquam posse nisi ea, quae per corpus accepit. et haec illi non naturalia, sed poenalia sunt, ut, quoniam a summo bono quod ei deus est inlecebris pellecta corporeis defluxit in corpus,\\, persuasa patiatur illud intra semet ipsam iuste, quod extra se dilexit iniuste. non ergo mihi tu illud esse animam persuadere uelis, quo perturbari potius eandem uides. illa namque si in status pristini sublimitate mansisset, a quo sponte dilapsa est, numquam contra spiritum caro, nec contra carnem spirtusconcupisset, et si homo uerus, hoc est anima rationalis honorem suum, imaginem scilicet dei intellexisset, numquam insipientibus fuisset conparata iumentis, uidelicet ut animaliter uiueret. hinc est ille prae oculis eius imaginum corporearum tumultus se semper obiectans, ut si quando uel ad se uel ad deum suum ratiocinando nititur, semper ad corporea phantasiis corporis auocetur.
- 1.24.3
Tu enim cum dicis aliud esse animam, aliud animae cogitationem, melius fortasse dixisses illa, de quibus cogitat, cum de se non cogitat, non esse animam, ipsam uero cogitationem non esse nisi animam, quia illud, quod subiciendum esse dixisti, eatenus animam solere requiescere, ut prorsus cogitet nihil, caret uero. anima nempe uariare cogitata potest, non cogitare non potest. quid autem illud est quod somniare dicimus, nisi quod ne defesso quidem corpore in somnosque resoluto animae uis a cogitationibus uacat? tota uero ibi est ubi cogitat, quia tota cogitat. uerum tu idcirco uel maxime de animae statu falleris, quia aliud animam, aliud esse animae potentias credis. quod enim cogitat accidens eius est, substantia uero qua cogitat. hoc equidem de uolentate oportet agnoscas. nam sicut tota anima cogitatio est, ita anima tota uoluntas est et quae perfecte uult tota uult, et ut supra dictum est, quaecumque illi uelle accidentia est, ipsum uero uelle substantia est. hinc etiam in sacris literis uoluntatis perfectae definitio, prout illud est, quod ita uel ita uoluit, damnabilis laudabilisue censetur. sic in euangelio dominus: qui uiderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. et in bonam partem loco alio angelorum uocibus dicitur: gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. ecce dilectio, ut tu arbitraris, animi quaedam portio est, ut ratio docet, animus totus est. si quid ergo toto amore amo, non id ipsum toto animo diligo? et ubi uacat illud quod dicitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua, si animae pars putatur esse dilectio? si enim parte sui diligit anima, non utique tota diligit. sin uero tota diligit, tota absque ambiguitate dilectio est. dicitur enim uereque dicitur, quon- \' iam deus dilectio est sed dilectio illa talis est, ut nec ipsa diligere nisi bonum nec per eam diligi possit nisi bene. haec autem dilectio, quod est anima humana, propter adfectuum mutabilitatem potest et in superiora, quod ei solus deus est, caelesti cartate flagrare et in inferiora damnabili amore diffluere. quodlibet tamen diligat, si toto amore diligit, tota diligit et, cum tota diligit, tota dilectio est, quae unitas in corpore scilicet non est.
- 1.25.1
XXV. EXEMPLVM DE GEOMETRICA ARITHMETICA ATQVE DIALECTICA AD ERVDIENDVM LECTOREM IN EA QVAE OBSCVRA SVNT, QVID VIDEAT ANIMA PER SE, QVID PER CORPVS.
- 1.25.2
Sed dicis: quando absentem carum suum cogitat, numquid uelut ipso conspecto desideriis satisfecit? ista, ut ego conicio atque ut plane probo, potissima admodum causa est, quae temet ignarum perpulit animam referre corpoream. a sensibus quaeso corporis paulisper adtollere ac si uales perspice, quae uel quanta uis uidendi sit animo, et si quid potes animi uisum corporisque discerne. corpus certe nihil uidet, quia nihil utique sentit absque anima, ac per hoc animus corporea per corpus uidet, incorporea per se. haec ipsa nunc, quantum in praesentiarum res postulat, sequestremus, ut quae sint animi uisa per corpus, quae sine corpore euidenter adpareat. nam qui uel aliquid eruditus est, credo nouerit in geometrica disciplina quid sit punctum quidue linea, sed quia inter eos, qui ista dignabuntur legere, potest esse qui nesciat, de hoc ipso paululum dissertando quaeramus. linea est, ut doctissimi atque excellentes uiri non dixere solum, sed ratiocinando probauere, longitudo simplex, quae in corpore prorsus nequeat inueniri eo quod omne corpus longitudine longum sit, non tamen ipsa sit longitudo neque possit sic esse longum, ut non latum simul altumque sit. quocirca sicut aiunt etiam si araneae filum cogitaueris, quia utique corpus est, non solum longitudinem cogitasti, habet enim pro modo suo indissociabilem longitudinis suae latitudinem atque altitudinem. igitur si, ut fateri ueritas cogit, aliud est longitudo quam latitudo, seposita latitudine solam longitudinem cogitemus. scio autem hanc eandem liquido conspici non esse multorum, quam cum Marcius quoque philosophus negaret mathematico Adrasto se uidere, cum lineas fabrorum nimie uideret: utique non mirum est, inquit Adrastus, quod habes oculos similes fabrorum, ingenium dissimile, Pythagorae. sed non idcirco tardioribus desperandum est, modo ut auctoritati cedamus qui rationem forte non capimus.
- 1.25.3
Haec ergo de qua loqui institueram longitudo cum fuerit puncto inchoata punctoque finita, a Graecis γραμμή, a nostris linea dicitur. iam nunc si quid sit longitudo sine latitudine congnoscere ualuisti et lineam longitudine finita formasti, duas aequales lineas sibimet άντιστάας e regione constitue, quod cum feceris, intellege te figuram duabus lineis paribus non fecisse. figura enim dicitur, cum paribus inparibusue lineis capitibus sese contingentibus locus ambitur. duabus ergo paribus lineis sine auersim positis sine capite contingentibus figura non clauditur, tribus uero aequalibus lineis figura fit trigona, et hoc aeterna atque indemutabilis ratio est omni humanae menti uel non admonitae clarens liquido. numquid ergo tribus lineis paribus quae semet mutuo capitibus tangunt fieri umquam nisi trigona poterit? aut istud magis nunc uerum est, quam fuit, aut esse hoc uerum aliquando coepit aut aliquando desinet, aut non est facilius corporeum interire mundum, cuius utique tumidae localesque formae istarum inlocalium incorporaliumque sunt imago formarum, quam ut aliquid ex his uel uariari specie uel transmoueri loco uel senio ueterescere uel quoquo pacto mutari queat? ne ergo per omnes te disciplinae istius minutias traham neue intentionem tuam in adspectandis planarum figurarum uel cuborum uel pyramidarum rationibus teneam, propter circuli perfectionem de una tantum figura, ut adhuc fecimus, breuiter conloquamur.
- 1.25.4
Circulus fit ex una linea. sed iure nunc illud admoneberis, quod linea sine latitudine atque altitudine perfectior est, quae tamen habet aliquid se ipsa perfectius. punctum nempe principaliter est origo lineae, ab ipso incipitur ipsoque finitur, cum punctum nec oriri a quoquam pateat nec finiri. hoc namque continet in figuris punctum, quod unus in numeris. ista ergo linea, quae transuersim secari potest, scindi per longum. non potest, quia utique si scinditur, habet latitudinem, cum secanda est, puncto caeditur, cum punctum scilicet non caedatur. perfectior ergo longitudo latitudine, quia latitudo et transuersim et directim recipit sectionem. perfectior latitudo altitudine, quia altitudo non solum findi ac secari, uerum et a latere caedi potest. ergo altitudo sine latitudine et longitudine esse non potest, et ubi haec tria sunt, haud dubie corpus est. latitudo sine longitudine esse non potest, longitudo sine his omnibus esse potest, sed sine puncto esse non. potest. sine his uero punctum semper est nec cuiuspiam ut sit indiget, quia unius nullum potest esse principium. circulus igitur una eademque circumflexa fit linea, sed sicut in trigonis et tetragonis per angulos puncta sunt, quibus figurarum ratio consistit, sic in circulo eius medium puncto possidebitur, ut circulus rata dimensione formetur. nam cum unum circini radium fixeris atque alium a centro extrinsecus circumflexa, adtende quantum potes centri potentiam ab stabili radio illum qui circumagitur radium regere et illic, ubi localiter non est, potentialiter circulum figurare.
- 1.25.5
Hic si purgata mentis intendas acie, subrutilare tibi iam debet quid sit anima. illud etiam quale est quod, si sensum corporis consulamus, per medium circulum duae pares lineae iuxtim duci posse credantur, cum ratio manifesta conuincat nequaquam per eundem medium duci duas posse nisi una sit breuior? uidetur mihi, sicut superius de trigona patuit, istic quoque circuli ratio insolubilibus atque aeternis manere legibus stabilis. tu mihi nunc dicas uelim, si ista localiter conspicit anima, quid causae est, ut mihi aliquid rotundum, trigonum uel tetragonum in occidente de corporibus formare molienti eadem sine tumore uel motu ratio rotundi uel quadri non desit, cum eodem temporis puncto secundum eandem rotundi et quadrati legem in oriente alius paria de corporibus ualeat fabricare? uidesne uel de his, quae conspicatur anima, quid sit uisus animi? intellegisne intellegibile et intellegens nequaquam posse seiungi? animaduertisne etiam quid intersit inter illas formas, quas corpore cernimus, et istas, quas mente conspicimus? istas esse sempiternum mundum, cuius hic mundus imago sit, unde diuinitus dictum est: praeterit enim figura huius mundi. uides etiam quod cum longitudines, latitudines et altitudines corporum scire nullius propemodum sit momenti, satis esse aliud, unde dicit apostolus oportere nos nosse quid sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum? quid enim mihi proderit uspiam altitudinem corporei caeli quaerere, planorum siderum diastemata uel circulorum uias uel singulorum interualla rimari, quid spatia terrae cognoscere uel abyssi profunda penetrare? non de his me, ut reor, apostolus commonitum uoluit, quae non solum laboriosa sunt, sed etiam noxia si, cum per haec ad aeterna semperque manentia transeundum sit, in his haereatur atque remaneatur.
- 1.25.6
Reuertere nunc atque intuere omne longum longitudine longum fieri, ipsam uero longitudinem longam dici non posse, ut omne castum castitate castum fieri, ipsam uero castam non dici ullatenus castitatem. cum ergo meram longitudinem contemplari cupis aut cum in trigonum uel hexagonum mentis oculum figis, proice quantum uales ac refuge non solum omne corporeum, sed quidquid simile potest esse corporeo, et cum trigonam uel tribus punctis ac tribus lineis uel rotundam puncto uel linea conformari incorporaliter atque inlocaliter uideris, uim quoque ac supereminentiam conspice numerorum et intellege uniuersum corporeum numerabile per numeros fieri, ipsos uero numeros non posse numerari. nam quis non dicam eloqui, sed cogitare digne ualeat, quod numerus, cum ex uno et per unum et in uno sit, principium tamen ac finis illius non sit? si enim dixerimus unum numeri esse principium, ipsius unius quod dicemus esse principium P ecce habes principium numeri in principio, ut ex ipsa sit numerus. iam uero si numerare uelimus, adicimus unum uni ut fiant, duo, et unum duobus ut fiant tria, et unum tribus ut fiant quattuor, et deinceps quotiens unum multiplicauerimus, totiens quasi multi singuli in summa ducuntur, ut decies ducti decem et uicies uiginti et centies centum et millies mille nominentur, ut agnoscas omnem numerum ita per unum esse, sicut ex uno procedere. illud uero patet ad finem numeri, qui nullus est prorsus, ueniri non posse, quia trans omnem numerum, qui ex uno et per unum et in uno est, semper est unus. tria tamen ista sunt, cum dicimus ex uno et per unum et in uno, pariter aeterna, perinde inlocalia ubique tota, eidem infinito semper aequalia, quia nullum uere unum maius unumue minus est. haec sunt numerorum inchoantia ducentia perficientia: ipsa nec inchoata nec numerata nec finita, credo, quia sapientiae dei non est numerus. nam cum ex uno et per unum et in uno sit numerus, nec numerari nisi trifariam possit, ut per eundem numerum ordiamur numeremus finiamus, ipse est ternarius totus, per quem omnis est numerus. ecce quod habitat in anima humana: ecce quod oculo cordis uidere concessum est. quo diffugimus, quo distrahimur, cur in nobismet ipsis extra nos sumus? cur patriam nostram localiter quaerimus, de qua utique non ambulando, sed peccando discessimus? cur tenebras splendere credimus, quas uidere ipsum est utique non uidere? ueritatem certe quaerimus: non illam per spatia locorum oportere quaeri, non per corporeum aliquid aestimes inueniri..satis ei corpore non solum tangendo, sed etiam cogitando se separabit qui huic adhaerebit. inlocale certe quaerimus, non illud quaeso per locale quaeramus. fecit sibi ipsa ueritas sui compotem similitudinem. hoc in nobis adferamus illi quod fecit, non conuiciemur deum nostrum dicentes illi: non potuisti facere aliquid simile tui, quia, si corpus sum, similis tui non sum, quia de nobismet ipsis nos ille conuincet.
- 1.26.1
XXVI. SECRETA DEI LOCVTIO AD ANIMAM, QVALITER SE DEBEAT SCISCITARI.
- 1.26.2
Loquitur enim silentio mihi ueritas et dicit mihi: tu certe qui corpus esse te credis, unde incorporeo uerbo uteris? aliud credo est uerbum tuum, id est consilium tuum, aliud uox uerbi, aliud quod sonat, aliud quod intellegitur. nam sicut uox potest esse sine uerbo, ita est uerbum sine uoce. utitur tamen quodam indumento uocis uerbum tuum, ut insonet auribus, sicut ego indumento carnis, ut uiderer hominibus, et cum loqueris, obsequium uocis aurem tenus meat, uerbum uero inlocaliter ad animam permeat, quia, sicut ad illum cui loqueris accedit, ita a te utique non recedit, et si loquentem te unus audierit, totum uerbum tuum penes te est, totum penes illum, et si duo audierint, totum audiunt, et si multi, totum, et omnibus totum et singulis totum et tibi totum est noli in te perdere tam magnum munus meum, similitudinem meam, quam tibi benignissime tribui, ut qualiter ad me tenderes, non extra te quaereres. nemo uenit adpatrem, nisi per me, et nemo ad me, nisi quem pater meus adtraxerit, et nemo ad me uel ad patrem uenit, nisi caritas diffundatur in corde eius per spiritum sanctum, qui non nisi bene credenti, bene speranti et bene quaerenti dabitur. ad istam, quod unus deus sumus, tu homo factus es trinitatem, cum dictum est: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. introinspice te de te ipsa, o humana anima, et te memineris. uide mentem tuam, uide uerbum tuum, uide uoluntatem tuam. nam totum est in mente quod cogitas, et quod totum simul meministi, totum simul cogitas et uis cogitare atque meminisse, hoc est, amas habere mentem et cogitationem. cogitationem ergo tuam cum mente conplecteris, hoc est, cum cogitare te memineris, totam certe cogitationem tuam tota mente conprehendis et totum amorem tuum uel mentem tuam tota cogitatione tua cogitas, cum amare uel meminisse te cogitas, et toto amore tuo eandem totam mentem atque eandem totam cogitationem tuam diligis, cum meminisse et cogitare te diligis. nullus est tamen, qui meminisse et cogitare et hoc ipsum amare non diligat: cum autem tibi in mente est cogitationis et amoris tui, si tanta illa meministi quanta sunt, tanta est mens tua quanta sunt illa, et cum dilectionem uel mentem tuam cogitas, si tanta ea quanta sunt cogitas, tanta est cogitatio tua quanta illa sunt, et si mentem uel cogitationem tuam pro sui modo diligis, haec et amor tuus aequalia certe sunt, et si se singula tota simul uel ament uel cogitent uel meminerint, non maiora erant tota simul tria, quam uel mens tota pariter recolens uel cogitatio tota cognoscens uel amor tota diligens. haec et in te esse ac potius ista te esse me tibi radiante cognosces, si illos mihi oculos quibus me uideri dignor adtuleris. nequaquam me uel incorporeus nisi purgatus uidet, quo minus uideri me a te putes posse, si corpus es? ego et pater et caritas nostra unus deus sumus: tu, mens rationalis et uerbum uel dilectio tua unus es homo ad similitudinem auctoris tui factus, non ad aequalitatem, creatus nempe, non genitus, formatus es ipse, non formator. recede ab his quae infra te sunt minus utique formata, hoc est minus formosa quam tu es, accede formatrici formae, quo possis esse formosior, eidemque semper adiungere, quia. tanto ab illa speciei amplius capies, quanto te illi caritatis pondere magis inpresseris: ab illa scilicet obtinebis imaginis huius indemutabilem statum, a qua sumpsisti principium. haec et talia loquitur ueritas ad aurem cordis intrinsecus admonens nos, ut quoniam ad similitudinem incorporei dei, non ad similitudinem corporei mundi facti sumus, incorporeos nos esse noscamus non solum quia deo incorporeo similes sumus, sed etiam quia corporeo mundo dissimiles. \'
- 1.27.1
XXVII. QVOD ANIMA CARO SVO ABSENTE ETIAM CORPORE SPIRITV PRAESENS POTERIT ESSE.
- 1.27.2
Ecce de statu uel uisione rationalis animae infinitarum pro quaestionis magnitudine rationum tactis breuiter potius causis quam satis usque discussis arbitror me de inlocalitate atque incorporalitate animae sufficiens dedisse responsum. tu nunc ita longe disparilem infraque positam euidenter intellegens corpoream uisionem non ulterius isto iacteris incerto, ut si carum tuum, sicut ipse dicis, absentem cogitas, idcirco eundem quia tibi corporaliter non adparet credas absentem, quia si tibi in illa sui parte carus est, qua uterque homines estis et qua uosmet uicario amore diligitis, ita tibi ille praesens est, ut tu ipse tibi. quidquid enim tu es substantialiter, hoc ille est. uisio uero intellectus est animae: si te uides, illum uides qui nihil est aliud quam tu, qui si corporaliter adsisteret, per signa certe corporis agnitionem sui tibi faceret. per quae si illud forte cepisses indicium, quo eundem tibi inimicum potius esse cognosceres, reuerberata utique adfectuum disparilitate anima tua ab eius anima quodam modo resiliret, et in uno corporaliter loco atque in eodem, si potest dici, uestigio satis scilicet essetis uoluntatum diuersitate seiuncti. quod cum ita sit, non arbitror animos sequestratione disici, quos uidemus iunctis corporibus posse separari. ac perinde parum est, quod officiunt corpora mutuis animorum repraesentationibus, si non aut per eadem in se imago dei quaeratur aut ipsa quaerantur. miserum namque est multumque uero contrarium, ut imago dei, id est uerus homo per corpus potius quam per se quaeratur. per se autem quaeritur atque agnoscitur, si per imaginem dei quaeritur, imago autem dei omnis anima rationalis est, proinde qui in se imaginem dei quaerit, tam se quam proximum quaerit, et qui illam in se quaerendo cognouerit, in omni eandem homine recognoscit. tu autem non inmerito carum tuum absentem te habere causaris, in quo corpus diligis, nec aliud quam corpus diligere in illo potes, quem non credis esse nisi corpus. dilige deum tuum, dilige in deo tuo carum tuum, imaginem dei tui. ille te perinde diligendo deum in deo diligat. si uterque unum\' quaeritis, ad unum tenditis, semper apud inuicem eritis, quia in uno consistitis. non autem uideo quod fieri queat, ut corpora in unum posita praesentia sibi esse possint et animi in uno praesentes sibi esse non possint. sed quoniam liber iste finem flagitat eo quod aliquibus superficie tenus adtactis, quamlibet multa breuitatis studio omissa fecerim, non tamen omnibus pro causae excellentia supersedi, quae post hinc disputanda sunt, principio secundi uoluminis ordiamur.
- 2.1.1
CLAVDIANI MAMERTI DE STATV ANIMAE: LIBER SECVNDVS.
- 2.1.2
I. QVIA OMNIA CONTRARIORVM CONPARATIONE FACILIVS DINOSCVNTVR.
- 2.1.3
Saepenumero mecum reputanti mihi, quonam pacto excellentissima ueritas tantum inimicorum semet habere siuerit, post multum de hac eadem quaestione tractatum non inprobabilis ratio, sicuti reor, adparuit: omnia scilicet dinoscuntur melius contrariorum conparatione. sic equidem lumen tenebris, sic uita morti, sic ueritas falsitati conposita plus delectat oportuit igitur hasce distantias pro suis qualitatibus sibi compotes sortiri patronos, ut nec falsi lateret defensor nec ueri uacaret adsertor itaque fieret, ut nec ille magis noceret occultus, nec otiosus iste torperet.
Next → — showing 1–100 of 232
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0089a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.