Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Statu Animae

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 232 sections

  1. 3.16.4

    Deus incorporeus est, imago autem dei humanus animus, quoniam ad similitudinem et imaginem dei factus est homo. enimuero imago incorporei corpus esse non potest, igitur quia imago dei est humanus animus, incorporeus est animus humanus.

  2. 3.16.5

    2. De uita.

  3. 3.16.6

    Omne inlocale incorporeum quoque est, porro uita corporis anima est et in corpore uiuente tam uiuit pars minima corporis, quam totum corpus. tantum ergo uitae in parte corporis est, quantum in toto corpore, et uita haec anima est, nec locale est quod tam magnum est in toto quam in aliquo et tam magnum in paruo quam in magno. non igitur localis est animus, et quidquid inlocale est corporeum non est: igitur anima corpus non est.

  4. 3.16.7

    3. De ratione.

  5. 3.16.8

    Item ratiocinatur anima rationalis et substantialiter inest animae ratiocinari et ratio incorporalis atque inlocalis est: igitur incorporalis est anima.

  6. 3.16.9

    4. De uoluntate.

  7. 3.16.10

    Item uoluntas animae substantia eius est et, si tota uult anima, tota uoluntas est et uoluntas corpus non est: igitur anima non est corpus.

  8. 3.16.11

    5. De memoria.

  9. 3.16.12

    Item memoria inlocalis quaedam capacitas est, quae nec multitudine recordabilium distenditur nec paucitate tenuatur et incorporaliter etiam corporalium reminiscitur. et cum meminit animus, totus meminit et totus memoria est qui meminit totus et memoria corpus non est: non igitur corpus est animus.

  10. 3.16.13

    6. De tactu.

  11. 3.16.14

    Item corpus in parte sui tactum ibi sentit, ubi tangitur, animus autem per non totum corpus, hoc est per partem corporis totus sentit, huius modi uero sensus inlocalis est et omne inlocale incorporeum est: incorporea ergo est omnis anima.

  12. 3.16.15

    7. De accessu ac recessu.

  13. 3.16.16

    Item corpus nec adpropinquat deo nec recedit a deo, animus autem et proximat et longinquat inlocaliter: igitur animus corpus non est.

  14. 3.16.17

    8. De motu.

  15. 3.16.18

    Item corpus mouetur per locum, animus autem per eundem non mouetur: animus igitur non est corpus.

  16. 3.16.19

    9. De mensura.

  17. 3.16.20

    Item longitudo latitudo et altitudo in corpore sunt et quidquid hisce caret corpus non est, hisce autem caret animus: corpus igitur non est.

  18. 3.16.21

    10. De dextro et sinistro.

  19. 3.16.22

    Dextrum sinistrum, sursum deorsum, anterius et posterius in omni sunt corpore, in nulla autem sunt anima: incorporea igitur omnis est anima.

  20. 3.16.23

    En quousque ex omni scilicet disputationum nostrarum parte contraximus quidquid toto opere moliti sumus, quoniam quod istic quam breuissime recapitulauimus nisi praemissis disputationibus fieri probabile non quiuit, quamquam si negotium tantum adsertor idoneus nanctus esset, non sicuti egomet dignitatem causae admodum inpari oratione dehonorauisset. neque uero ipse aliquanto latius prolixiusque hanc eandem quaestionem agitare non potui. uerum scilicet par fuit quoad aduersarius reniti ualuit eo usque proeliari aut quoad in fugam cessit tergum praebere et manu captum plumbeis pugionibus exarmare. ulterius porro progredi et in auras tela iacere et sine hoste pugnare cassa contentio est et uirium frustratio, quod ita erit ingloriosum, ut inlaboriosum.

  21. 3.17.1

    XVII. CONTRA FASTEDIOSVM ET CALVMNIATOREM HORVM LIBRORVM QVALITER DEVINCATVR DE MVNDO PROPOSVIT CONPARATIONEM.

  22. 3.17.2

    Quid tu igitur, ait aliquis, per haec tria uolumina aduersum breuem paginam spatiatus es, si uerbum uerbo satis? sed non id negotii est fallaciam struere, quod destruere. neget quispiam sphaeram esse mundum: uno quidem hoc ille uerbo negauerit, sed non id uno item uerbo uel timaeus adstruxerit. proinde quidquid illud ampliuscule sermocinati sumus, non modo sola falsi confutatio, sed ueri etiam coegit adstructio. quippe diuersum est dedocere noxia et utilia docere, nec hoc idem est sentem solo uellere, quod frugem iacere, non ergo id ipsum est eruere uitium, quod serere uirtutem. multo igitur amplius operae insumendum est in utroque horum, quam in alterutrum. porro autem cum utraque agitare mihi prouincia fuerit, in tam praepedito negotio praesertim magis mira est parcitas quam prolixitas. nam cum sese undeunde clarescentes atque ostentantes proderent aliasque multipliciter progignerent, latius dicendae causae praescripsi numerum, modum statui, limitem fixi, ne uel in aciem plures necessario proferrem uel diutius rato certarem uel longius iusto procederem.

  23. 3.18.1

    XVIII. IN FINE HVIVS LIBRI VENIAM A SVO PETIT CONFLICTORE ET INTER VTRVMQVE CERTAMEN IPSVM DELIGIT IVDICEM.

  24. 3.18.2

    Te nunc, quisque ille es aduersus cuius scripta nosmet iniuria scriptorum tuorum dicere conpulit, oro quaesoque non obirascaris mihi, neque enim conuicium rettuli neque rependi maledictum. solam tibi pro falsitate ueritatem haud pari uicissitudine reponderaui, illis ego quae, quo magis tua, tibi magis noxia sunt aduersarius sum eroque atque uti eisdem ipse quoque aduersere causa tui suadeo. pauca haec et exilia, prout arctum temporis siuit, responsa redhibui, tu tecum utrumque pensato et inter me teque personam iudicis sumito adhibetoque iustitiae libram. si lanx nostra pronior et uero grauior, non pigeat neque pudeat a transfugio refugium facere et a falsitate sub ueritate cedere. sin, quod ego nolim nec faxis persuasu istuc, uti(que) obstinatio est, edito pro sententia tua aliquid publicitus lectitandum neque nomen occulito: modo compos nostri deus et uita sit, quioniam altrinsecus continuati uiarum periculum fecimus, experiere scilicet, ueritatis uis quanta sit in excidio falsitatis.

  25. ep.1

    Si non haec quae ad te scribo, uenerande uir, discutienda et emendanda transmitterem, rite potuit uideri superfluum et elatum docere uelle, quem sciam nosse, et ex paupertatis inopia dare dragmam ei, qui multa scientiarum abundat talenta. hinc accidit quod libellorum a me transmissorum editio, quos philosophicae artis subtilissima disputatione disposui, me fecit cautum atque sollicitum, ut eorundem intellegentiam iudicio non committerem meo, sed ad potioris peritiam destinarem, et non tantum ea, quae nunc ex eorum lectione percepi, uerum etiam quae <unde)unde iam pridem memoriae reseruanda mandaui iudicio tuo probanda transmisi. bene etenim scit dignatio tua minime nos habere quorum conlatione de eis, quae ambigimus, firmi stabilesque reddamur. omnis natura quae ad deum peruenit notitia proprio nomine conpellatur et ideo nomen naturae unius cuiusque rei ostenditur.

  26. ep.2

    Nomen ergo dixere priores, quod rem notam faciat, quod ipsius rei imagines (tam)quam per sensus corporis, quod dirigit memoria, in auribus intromittit, ac sicut loquentibus nobis intellegimus, et absentias rerum et imagines memoriae retentas, cum uoluntas fuerit, cogitamus. sed duplex rerum natura: et corporalis igitur et spiritualis. omnis quippe creatura aut spiritus aut corpus est. corporalia scilicet per corpus sentimus, intellectualia intellectu percipimus. ergo duobus modis quantum in hac uita datur omnis rei habetur notitia. quid sit ergo, quod dicitur tria esse genera quaestionum, an sit, quid sit, quale sit? cur quaeso dicitur, an sit, cumomnis notitia rem ostendens ambiguitatem tollat et dubitare non sinat? sed ego puto ita positum esse hoc ambiguum, quia non omnia substantiarum sunt, sed reperiuntur aliqua, quae probationes earum ostendunt. uerbi causa si requiratur, utrum bonum substantia est an non, respondemus non esse substantiam, sed priuationem mali. recte enim quaeritur in quaestione prima, utrum corpus sit an spiritus, et in subsequente requiritur, quale sit, utrum corpus animale sit an apirituale, spiritus rationalis an inrationalis. recte igitur definita sunt tria esse genera quaestionum, de quibus iam satis breuiter, ut arbitror, diximus. nunc etiam uideamus quot genera sunt corporum.

  27. ep.3

    Quamuis innumerabiles species sub se habeat, tria tamen sunt genera, hoc est corpus quod uiuit et sentit, corpus quod \' uiuit et non sentit, corpus quod nec uiuit nec sentit. sed hoc genus corporis, quod nec uiuit nec sentit, quattuor elementa esse puto, terram aquam aerem et ignem, quae principalia sunt et simplicia, ex quibus omnia [quae] conpacta sunt corpora, id est animalium uiuentia et sentientia, arborum fruticum et herbarum uiuentia, sed non sentientia.

  28. ep.4

    Quam ob rem quid differant inter se euidentissime liquet, quae sint eorum communia, deo iuuante intentius inquiramus. sic enim uolumus inspirante domino et auxiliante, ut non tantum creaturam ipsius scrutemur, uerum etiam ascendentes ad creatricem substantiam per ea, quae facta sunt, intellectu conspiciamus et, quamuis non perueniamus ad id, ut eius substantiam intellegere ualeamus et quid sit sciamus, saltem id, quod non sit, euidentissime teneamus.

  29. ep.5

    Igitur omne corpus quantitati et qualitati subiectum est, in subiecto autem corpore corpus non est. corpus enim subiectum est, non in subiecto, quia corpus substantia est, non accidens. accidentia autem in substantia sunt, non substantiae. accidit ergo corpori quantitas et qualitas, quantitas enim in mensuris est, qualitas in coloribus. non hoc esse ipsum corpus quod quantum esse nec hoc esse ipsum quod quale esse, quia et colore mutato corpus manet et in diminuto corpore quantitas quae prima fuerat non est ac per hoc non esse magnum quod magnitudo, nec longum quod longitudo, nec hoc latum quod latitudo, nec coloratum quod color ipse. est etiam corpori mensura numerus et pondus, unde etiam sancta scriptura ait deum omnia in mensura et numero et pondere disposuisse, sed hoc alio modo ad spirtum rationalem referri, quod in consequentibus dicendum, uideo. nunc uero de corpore quae coepimus explicemus. sicut enim diximus non hoc esse magnum quod magnitudo, sic nec mensura quod mensurabile, nec numerus quod numerabile, nec pondus quod ponderabile. minu<itur) igitur, quoniam in tota parte habet sursum et deorsum, habet dexteram et sinistram, habet ante et retro. mouetur per tempus et locum nec iudicat et iudicatur, partibus secatur infinite.

  30. ep.6

    Age nunc uideamus quid sit quod corpus uiuificatum et non sentificat. melius enim coaequatum est uitae id, quod accipit et quod dat uita enim, quae non est minor in parte quam in toto et non parti minori minor est nec partem praebet maiori maiorem et minori minorem, non est corpus, sed spiritus. spiritus pecoris, qui non subsistit post corpus, praetermittendus ibi est, ut ad rationalem spiritum ueniamus. igitur spiritus quantitatem non habet, si uero longus esset aut latus, quantus rite utique diceretur. prudenter enim secernitur et segregatur a corpore, quia quantitati non subiacet, quamuis subiaceat qualitati. accidunt animo disciplinae, M accidit iustitia et iniustitia, castitas et libido. quattuor enim sunt uirtutes principales, id est prudentia et temperantia, fortitudo et iustitia. non enim hoc est animus (prudens) quod prudentia, nec iustus quod iustitia, nec temperatus quod temperantia, nec forti quod fortitudo. aliud est esse animum, aliud iustum animum. cum enim dico iustum animum, duo quaedam intellego: hoc enim de prudentia et temperantia et fortitudine dixerim, quia potest esse animus, ut nullatenus sit uirtutibus praeditus, sed si eas non habuerit, consequens est, ut uitium habeat. conligitur enim subiectum semper esse animum aut uitiis aut uirtutibus, subiectum eum esse sicut diximus disciplinis, quae sine eo esse non possunt. uerum enim ratio numeri disciplina est. numquam enim. erit ut quattuor et duo septem faciant aut septem et tres undecim. similiter et figura circuli non recipit contrarietatem. numquam erit ut figura circuli ex duabus aut tribus lineis fiat aut quadrigona ex tribus ant trigona ex quattuor. si enim addideris uel minueris aliquid, iam nec trigona nec quadrigona erit, manet enim aeterna et incommutabilis. harum rationes disciplinarum et in subiecto sunt animo et sine eo esse non possunt. conligitur aeternum esse illud in quo est, sicut illud quod in eo est. ergo inmortalis est anima et id quod uiuit scit semper et cernit. sed non semper hoc cogitat, quia cum scit secura de se, quod amittat se in multis cogitationibus, distendit se ac si per tempus, non per locum mota mouet tamen et corpus per tempus et locum, scilicet iudicat et iudicatur.

  31. ep.7

    Vide ergo anima humana quam magnum bonum sis, dam de corporibus iudicas, dum et rationi coniungeris, dum aeternae ueritatis fis particeps. non enim a te diligenda sunt quae infra te sunt, et quamuis mensura insit, tu tamen mensura non es. cogitationi tuae numerus uoluptatique tuae pondus tu scilicet nec numerus nec pondus es. refer uoluntatem tui amoris ad illum numerum sine numero, de quo psalmista dicit: et sapientiae eius non est numerus, ad illam mensuram sine mensura, ad illud pondus sine pondere, a quo omnia ponderantur et mensurantur. ipsum est summum bonum, a quo facta sunt omnia corporum genera bona, ipsum <a quo) rationalium magna bona: relinque bona et magna bona et summum bonum ama simplexque bonum., id est pater et filius et spiritus sanctus, trinitas haec unus deus. et tamen sic diligendum est corpus aut spiritus, secundum quod diligenda sunt, sicut quidam nobilissimus tractator sanctarum scripturarum dixit: quattuor pones dilectionis regulas, quod supra nos, quod iuxta nos, quod nos, quod infra nos. diligamus ergo illud summum bonum, quod supra nos est non loco ordinis, sed naturae, quia non potest coaequari creatura creatori. solus enim filius coaequatur patri, similiter et spiritus sanctus, quia non sunt creatura, sed inter eos una natura.

  32. ep.8

    Haec, quae breui sermone digessimus, subposita pictura demonstrat: 10

← Previous — showing 201232 of 232

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0089a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.