Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Carminum minorum corpusculum

Perseus Latin · Perseus Latin · 1,423 sections

  1. 30.30

    absolvens puppisque moras crimenque pudoris :

  2. 30.31

    Penelope trahat arte procos fallatque furentes

  3. 30.32

    stamina nocturnae relegens Laertia telae :

  4. 30.33

    non tamen audebunt titulis certare Serenae.

  5. 30.34

    Quodsi nobilitas cunctis exordia pandit

  6. 30.35

    laudibus atque omnes redeunt in semina causae,

  7. 30.36

    quis venerabilior sanguis, quae maior origo

  8. 30.37

    quam regalis erit ? non hoc privata dedere

  9. 30.38

    limina nec tantum poterat contingere nomen

  10. 30.39

    angustis laribus ; patruo te principe celsam

  11. 30.40

    bellipotens inlustrat avus, qui signa Britanno

  12. 30.41

    intulit Oceano Gaetulaque reppulit arma.

  13. 30.42

    claram Scipiadum taceat Cornelia gentem

  14. 30.43

    seque minus iactet Libycis dotata trophaeis.

  15. 30.44

    cardine tu gemino laurus praetendis avitas :

  16. 30.45

    inde Caledoniis, Australibus inde parentum

  17. 30.46

    cingeris exuviis. necdum moderamina mundi

  18. 30.47

    sumpserat ilia domus, cum te Lucina beatis

  19. 30.48

    adderet astrorum radiis, o maxima rerum

  20. 30.49

    gloria : post genitam didicit regnare Serenam.

  21. 30.50

    Quid dignum memorare tuis, Hispania, terris

  22. 30.51

    vox humana valet ? primo lavat aequore solem

  23. 30.52

    India : tu fessos exacta luce iugales

  24. 30.53

    proluis inque tuo respirant sidera fluctu.

  25. 30.54

    dives equis, frugum facilis, pretiosa metallis,

  26. 30.55

    principibus fecunda piis, tibi saecula debent

  27. 30.56

    Traianum ; series his fontibus Aelia fluxit.

  28. 30.57

    hinc senior, pater, hinc iuvenum diademata fratrum.

  29. 30.58

    namque aliae gentes, quas foedere Roma recepit

  30. 30.59

    aut armis domuit, varies aptantur in usus

  31. 30.60

    imperii ; Phariae segetes et Punica messis

  32. 30.61

    castrorum devota cibo ; dat Gallia robur

  33. 30.62

    militis ; Illyricis sudant equitatibus alae :

  34. 30.63

    sola novum Latiis vectigal Hiberia rebus

  35. 30.64

    contulit Augustos. fruges, aeraria, miles

  36. 30.65

    undique conveniunt totoque ex orbe leguntur :

  37. 30.66

    haec generat qui cuncta regant. nec laude virorum

  38. 30.67

    censeri contenta fuit, nisi matribus aeque

  39. 30.68

    vinceret et gemino certatim splendida sexu

  40. 30.69

    Flaccillam Mariamque daret pulchramque Serenam.

  41. 30.70

    Te nascente ferunt per pinguia culta tumentem

  42. 30.71

    divitiis undasse Tagum ; Callaecia risit

  43. 30.72

    floribus et roseis formosus Duria ripis

  44. 30.73

    vellere purpureo passim mutavit ovile.

  45. 30.74

    Cantaber Oceanus vicino litore gemmas

  46. 30.75

    expuit ; effossis nec pallidus Astur oberrat

  47. 30.76

    montibus : oblatum sacris natalibus aurum

  48. 30.77

    vulgo vena vomit, Pyrenaeisque sub antris

  49. 30.78

    ignea flumineae legere cerauriia Nymphae ;

  50. 30.79

    quaeque relabentes undas aestumque secutae

  51. 30.80

    in refluos venere palam Nereides amnes

  52. 30.81

    confessae plausu dominam cecinere futuris

  53. 30.82

    auspicium thalamis. alio tum parvus in axe

  54. 30.83

    crescebat Stilicho votique ignarus agebat,

  55. 30.84

    debita cui longe coniunx, penitusque remoto

  56. 30.85

    orbe parabatur tanti concordia fati.

  57. 30.86

    Nee tua mortalis meruit cunabula nutrix,

  58. 30.87

    ubera prima dabant gremio redolente Napaeae

  59. 30.88

    ternaque te nudis innectens Gratia membris

  60. 30.89

    adflavit docuitque loqui. quacumque per herbam

  61. 30.90

    reptares, fluxere rosae, candentia nasci

  62. 30.91

    lilia ; si placido cessissent lumina somno,

  63. 30.92

    purpura surgebat violae, factura cubile

  64. 30.93

    gramineum, vernatque tori regalis imago,

  65. 30.94

    omina non audet genetrix tam magna fateri

  66. 30.95

    successusque suos arcani conscia voti

  67. 30.96

    spe trepidante tegit. Gestabat Honorius arto

  68. 30.97

    te pater amplexu. quotiens ad limina princeps

  69. 30.98

    Theodosius privatus adhuc fraterna veniret,

  70. 30.99

    oscula libabat teque ad sua tecta ferebat

  71. 30.100

    laetior ; in matrem teneris conversa querellis :

  72. 30.101

    quid me de propriis auferre penatibus ? inquis :

  73. 30.102

    imperat hic semper ! praesagia luserat error

  74. 30.103

    et dedit augurium regnis infantia linguae,

  75. 30.104

    defuncto genitore tuo sublimis adoptat

  76. 30.105

    te patruus magnique animo solacia luctus

  77. 30.106

    restituens propius quam si genuisset amavit

  78. 30.107

    defuncti fratis subolem ; nec carior olim

  79. 30.108

    mutua Ledaeos devinxit cura Lacones :

  80. 30.109

    addidit et proprio germana vocabula nato

  81. 30.110

    quaque datur fratris speciem sibi reddit adempti.

  82. 30.111

    denique cum rerum summas electus habenas

  83. 30.112

    susciperet, non ante suis intendit amorem

  84. 30.113

    pignoribus quam te pariter fidamque sororem

  85. 30.114

    litus ad Eoum terris acciret Hiberis.

  86. 30.115

    Deseritur iam ripa Tagi Zephyrique relictis

  87. 30.116

    sedibus Aurorae famulas properatur ad urbes.

  88. 30.117

    incedunt geminae proles fraterna puellae :

  89. 30.118

    inde Serena minor, prior hinc Thermantia natu,

  90. 30.119

    expertes thalami, quarum Cythereia necdum

  91. 30.120

    sub iuga cervices niveas Hymenaeus adegit.

  92. 30.121

    utraque luminibus timidum micat, utraque pulchro

  93. 30.122

    excitat ore faces, qualis Latonia virgo

  94. 30.123

    et solo Iove nata soror cum forte revisunt

  95. 30.124

    aequorei sortem patrui (spumantia cedunt

  96. 30.125

    aequora castarum gressus venerata dearum ;

  97. 30.126

    non ludit Galatea procax, non improbus audet

  98. 30.127

    tangere Cymothoen Triton totoque severos

  99. 30.128

    indicit mores pelago pudor ipsaque Proteus

  100. 30.129

    arcet ab amplexu turpi Neptunia monstra) :

← Previous · Next → — showing 801900 of 1,423

Perseus Latin. CTS URN stoa0089.stoa001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.