Carminum minorum corpusculum
- 28.29
flumina, tunc Nilus mutato iure tumescit.
- 28.30
quippe quod ex omni fluvio spoliaverit aestas,
- 28.31
hoc Nilo natura refert, totumque per orbem
- 28.32
collectae partes unum revocantur in amnem ;
- 28.33
quoque die Titana canis flagrantior armat
- 28.34
et rapit umores madidos venasque calore
- 28.35
compescit radiisque potentibus aestuat axis,
- 28.36
Nilo bruma venit, contraria tempora mundo :
- 28.37
defectis solitum referens cultoribus aequor
- 28.38
effluit Aegaeo stagnantior, acrior alto
- 28.39
Ionio seseque patentibus explicat arvis :
- 28.40
fluctuat omnis ager ; remis sonuere novales ;
- 28.41
saepius, aestivo iaceat cum forte sopore,
- 28.42
cernit cum stabulis armeta natantia pastor.
- 29.1
Quisquis sollicita mundum ratione secutus
- 29.2
semina rimatur rerum, quo luna laborat
- 29.3
defectu, quae causa iubet pallescere solem,
- 29.4
unde rubescentes ferali crine cometae,
- 29.5
unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae
- 29.6
concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus,
- 29.7
unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus,
- 29.8
hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri
- 29.9
mens valet, expediat. Lapis est cognomine magnes
- 29.10
decolor obscurus vilis. non ille repexam
- 29.11
caesariem regum, non Candida virginis ornat
- 29.12
colla nec insigni splendet per cingula morsu ;
- 29.13
sed nova si nigri videas miracula saxi,
- 29.14
tunc pulchros superat cultus et quidquid Eois
- 29.15
Indus litoribus Rubra scrutatur in alga.
- 29.16
nam ferro meruit vitam ferrique rigore
- 29.17
vescitur ; hoc dulces epulas, hoc pabula novit ;
- 29.18
hinc proprias renovat vires ; hinc fusa per artus
- 29.19
aspera secretum servant alimenta vigorem ;
- 29.20
hoc absente perit : tristi morientia torpent
- 29.21
membra fame, venasque sitis consumit apertas.
- 29.22
Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes,
- 29.23
et Venus, humanas quae laxat in otia curas,
- 29.24
aurati delubra tenent communia templi.
- 29.25
effigies non una deis : sed ferrea Martis
- 29.26
forma nitet, Venerem magnetica gemma figurat.
- 29.27
illis conubium celebrat de more sacerdos.
- 29.28
ducit flamma choros ; festa frondentia myrto
- 29.29
limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt
- 29.30
floribus, et thalamum dotalis purpura velat.
- 29.31
hic mirum consurgit opus : Cytherea maritum
- 29.32
sponte rapit caelique toros imitata priores
- 29.33
pectora lascivo flatu Mavortia nectit
- 29.34
et tantum suspendit onus galeaeque lacertos
- 29.35
implicat et vivis totum complexibus ambit.
- 29.36
ille lacessitus longo spiraminis actu
- 29.37
arcanis trahitur gemma de coniuge nodis.
- 29.38
pronuba fit Natura deis ferrumque maritat
- 29.39
aura tenax : subitis sociantur numina furtis.
- 29.40
Quis calor infudit geminis alterna metallis
- 29.41
foedera ? quae duras iungit concordia mentes ?
- 29.42
flagrat anhela silex et amicam saucia sentit
- 29.43
materiem placidosque chalybs cognoscit amores.
- 29.44
sic Venus horrificum belli compescere regem
- 29.45
et vultum mollire solet, cum sanguine praeceps
- 29.46
aestuat et strictis mucronibus asperat iras.
- 29.47
sola feris occurrit equis solvitque tumorem
- 29.48
pectoris et blando praecordia temperat igni.
- 29.49
pax animo tranquilla datur, pugnasque calentes
- 29.50
deserit et rutilas declinat in oscula cristas.
- 29.51
Quae tibi, saeve puer, non est permissa potestas ?
- 29.52
tu magnum superas fulmen caeloque relicto
- 29.53
fluctibus in mediis cogis mugire Tonantem.
- 29.54
iam gelidas rupes vivoque carentia sensu
- 29.55
membra feris, iam saxa tuis obnoxia telis,
- 29.56
et lapides suus ardor agit, ferrumque tenetur
- 29.57
inlecebris ; rigido regnant in marmore flammae.
- 30.1
Die, mea Calliope, tanto cur tempore differs
- 30.2
Pierio meritam serto redimire Serenam ?
- 30.3
vile putas donum, solitam consurgere gemmis
- 30.4
et Rubro radiare mari si floribus ornes
- 30.5
reginae regina comam ? sed floribus illis,
- 30.6
quos neque frigoribus Boreas nec Sirius urit
- 30.7
aestibus, aeterno sed veris honore rubentes
- 30.8
fons Aganippea Permessius educat unda :
- 30.9
unde piae pascuntur apes et prata legentes
- 30.10
transmittunt saeclis Heliconia mella futuris.
- 30.11
Dignius an vates alios exercuit unum
- 30.12
femineae virtutis opus ? quod sponte redempto
- 30.13
casta maritali successit Thessala fato
- 30.14
inque suos migrare virum non abnuit annos,
- 30.15
hoc Grai memorant. Latiis movet ora Camenis
- 30.16
praescia fatorum Tanaquil rediensque per undas
- 30.17
Cloelia Thybrinas et eodem flumine ducens
- 30.18
Claudia virgineo cunctantem crine Cybeben.
- 30.19
anne aliud toto molitur carminis actu
- 30.20
Maeonii mens alta senis ? quod stagna Charybdis
- 30.21
armavit, quod Scylla canes, quod pocula Circe,
- 30.22
Antiphatae vitata fames surdoque carina
- 30.23
remige Sirenum cantus transvecta tenaces,
- 30.24
lumine fraudatus Cyclops, contempta Calypso :
- 30.25
Penelopae decus est atque uni tanta paratur
- 30.26
scaena pudicitiae. terrae pelagique labores
- 30.27
et saevi totidem bellis quot fluctibus anni
- 30.28
coniugii docuere fidem. sit Claudia felix
- 30.29
teste dea castosque probet sub numine mores
← Previous · Next → — showing 701–800 of 1,423
Perseus Latin. CTS URN stoa0089.stoa001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.