Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Incarnatione Domini Contra Nestorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 461 sections

  1. 7.16.1.1

    Cur ergo, haeretice, non hoc modo quae legeras integra et incorrupta posuisti? uides itaque apostolum hac ratione, qua natum dominum sine patre posuit, hac etiam sine matre posuisse, ut et qua ratione intellegeretur esse sine patre, hac nosceretur esse sine matre, et sicut non posset utique sine patre credi, ita sine matre quoque non posset intellegi.

  2. 7.16.2.1

    cur ergo, haeretice, non hoc modo quae in apostolo legeras incolumia et inuiolata posuisti, sed partem ingeris, partem subtrahis, et ut astruere falsitatem per scelus possis, ueritatis uerba furais? uideo a quo ductus. illius enim habere credendus es institutionem cuius sequeris exemplum. sic enim diabolus in euangelio temptans dominum si filius, inquit, dei es, mitte te deorsum. scriptum est enim: quia angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus uiis tuis. et cum hoc dixisset, cohaerentia et subiecta subtraxit, id est: super aspidem et basiliscum ambo.

  3. 7.16.3.1

    labis et c-onculcabis leonem et draconem. callide utique superiora posuit, inferiora subtraxit: illud enim posuit at circumscriberet, hoc reticuit ne se ipse damnaret. sciebat enim se aspidem et basiliscum, se leonem et draconem prophetica uoce signari. ita ergo et tu partem obiciens, partem subtrahens illud scilicet ponis ut circumuenias, hoc subtrahis, ne, si totum utique posueris, circumscriptionem tuam ipse condemnes. sed tempus tandem est ad ulteriora transire. nimis enim diu in singulis commorantes, dum affectu copiosae responsionis ducimur, modum libri etiam longioris excedimus.

  4. 7.17.1.1

    Ais ergo in alia disputatione, immo in alia blasphemia tua: et spiritum de diuina natura separauit, qui humanitatem eius creauit. ait enim quia, quod ex Maria natum est, de spiritu sancto est. qui et iustitia repleuit quod creatum est. ait enim: apparuit in carne, iustificatus est in spiritu. item qui eum fecit et daemoniis metuendum. ego enim, ait, in spiritu dei eicio daemones. qui et carnem eius fecit templum: uidi enim spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum. item qui ei donauit eleuationem in caelum. ait enim: dans mandatum apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus est. hunc denique qui tantam gloriam Christo donauit ......

  5. 7.17.2.1

    omnis ergo in his blasphemia tua haec est, ut nihil Christus per se habuerit, sed nec ipse, ut tu ais, solitarius homo aliquid a uerbo, id est a filio dei ceperit, sed totum in eo donum spiritus fuerit. si ergo omne id, quod tu ad spiritum refers, esse ipsius demonstrabimus, quid reliquum est nisi ut, quem tu ideo hominem uis intellegi, quia ut ais totum habuerit alienum, nos ideo probemus deum, quia habuerit totum suum? et quidem hoc non disputationibus tantum aut argumentis, sed uoce ipsius diuinitatis probabimus, quia nulla de deo rectius quam diuina testantur: et quia nulla se melius quam ipsa maiestas dei nouit, nullis de deo dignius creditur quam his, in quibus deus ipse est testis suus.

  6. 7.17.3.1

    primum ergo quod ais quia humanitatem eius spiritus sanctus crearit, possemus id nos simpliciter intellegere, si agnosceremus te id non infideliter protulisse. neque enim nos conceptam ex spiritu sancto domini carnem negamus, sed ita tamen conceptum corpus cooperante spiritu dicimus, ut creatum tamen sibi a filio dei hominem suum esse dicamus, dicente ipso in scriptis sacris spiritu sancto atque testante: sapientia aedificauit sibi domum.

  7. 7.17.4.1

    uides ergo quod ld, quod conceptum est a spiritu sancto, aedificatum a filio dei atque perfectum est: non quia aliud opus filii dei, aliud spiritus sancti sit, sed quia per unitatem diuinitatis ac maiestatis et operatio spiritus aedificatio filii dei sit et aedificatio filii dei cooperatio spiritus sancti. et ideo non solum spiritus sanctus in uirginem superuenisse, sed etiam uirtus altissimi obumbrasse uirginem legitur, ut, quia sapientia ipsa plenitudo diuinitatis est, sapientia sibi domum aedificante omnem diuinitatis plenitudinem nemo ambigat affuisse.

  8. 7.17.5.1

    sed infelii blasphemandi amentia dum separare Christum a filio dei nititur, non uidet se ipsam a se diuinitatis penitus separare naturam: nisi forte credit quod ideo aedificata ei a sancto spiritu domus sit, quia idoneus ac potens ad aedificatum sibi domum ipse non fuerit. sed hoc quam insanum est tam ridiculum, ut, qui nutu suo omnem caelestium ac terrestrium uniuersitatem creasse creditur, aedificare sibi corpus non potuisse credatur, praesertim cum uirtus sancti spiritus uirtus eius sit et ita unita sibi atque inseparabilis diuinitas sit trinitatis atque maiestas, ut nihil omnino in una deitatis persona possit intellegi quod a plenitudine diuinitatis ualeat separari.

  9. 7.17.6.1

    ergo hoc posito et intellecto, quod iuxta fidem scripturae sacrae spiritu sancto superueniente et uirtute altissimi obumbrante sapientia sibi domum aedificauerit, reliquae calumniarum blasphemiae nihil sunt. neque enim dubium est quod ipse per se atque in se uniuersa fecerit, in cuius nomine ac fide etiam credentium fides nulla non potuit: neque enim ille auxilio alterius eguit, cum ne illi quidem eguerint, qui in uirtute ipsius crediderunt.

  10. 7.17.7.1

    atque ideo et illud, quod ais quia spiritu iustificatus sit, et quod metuendum eum daemonibus spiritus sanctus fecerit, et quod caro eius a spiritu facta sit templum, et quod a spiritu sit eleuatus in caelum, sacrilega et furiosa sunt omnia: non quia in his omnibus quae ipse fecit unitas et cooperatio spiritus defuisse credenda sit, utpote cum numquam deitas a se desit et in operibus saluatoris semper uirtus fuerit trinitatis, sed quia tu domino Iesu Christo quasi inopi et inbecillo opitulatum uis spiritum sanctum, qui ea utique illi tribuerit quae praestare sibi ipse non quiuerit. disce itaque ex sacris testimoniis deum credere et falsitatem ueritati non admiscere, quia res non recipit et ratio perhorrescit, ut diuinis testimoniis daemonici spiritus intellegentia misceatur.

  11. 7.18.1.1

    Iam primum enim hoc, quod ais quia iustitia repleuerit quod creatum est, et hoc apostolico uis testimonio conprobare quo dicit: apparuit in carne, iustificatus est in spiritu, utrumque insano sensu et furioso spiritu loqueris, quia et hoc, quod a spiritu uis eum repletum esse iustitia, ideo ponis, ut ostendas eius uacuitatem cui praestitam esse asseras iustitiae adimpletionem, et hoc, quod super hac re apostolico testimonio uteris, diuini testimonii ordinem rationemque furaris.

  12. 7.18.2.1

    non enim ita ab apostolo positum est ut tu id truncum uitiatumque posuisti. quid enim apostolus ait? et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum est in spiritu. uides ergo quod mysterium pietatis uel sacramentum iustificatum apostolus praedicauit. non enim tam inmemor ipse dictorum suorum ac doctrinae erat, ut eum iustitia eguisse diceret quem ipse semper iustitiam praedicarat dicens: qui factus est nobis iustitia et sanctificatio et redemptio. alibi quoque sed abluti, inquit, estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis in nomine domini nostri Iesu Christi.

  13. 7.18.3.1

    quam longe ergo ab eo est ut adimpletione iustitiae indiguerit qui iustitia uniuersa conpleuit, et ut maiestas eius usam non habuerit cuius etiam nomen cuncta iustificet. uides ergo uel quam inepta blasphemia tua uel quam insana sit, quia id auferre domino deo nostro niteris, quod ita ab eo in omnes credentes large semper effunditur, ut numquam in ipso tamen iugi largitate minuatur.

  14. 7.19.1.1

    Dicis quoque quod spiritus eum fecerit daemonibus metuendum. ad quod quidem respuendum ac refutandum etiamsi ipsa dicti execrabilitas satis sufficit, tamen adhibemus exempla. dic mihi, quaeso, tu, qui hoc quod eum daemones metuerint non suum dicis, sed alienum, nec potestatis hoc uis fuisse, sed muneris, quomodo etiam nomen eius potestatem habuit qua ipse, ut tu ais, indigens fuit? quomodo in nomine eius daemones eiecti, debiles curati, mortui suscitati sunt? Petrus enim apostolus claudo illi, qui sedebat ad speciosam portam templi, in nomine, inquit, Iesu Christi surge et ambula.

  15. 7.19.2.1

    et iterum in cinitate Ioppe ad eum, qui ab annis octo paralyticus iacebat in lectulo, Aeneas, sanat te, inquit, Iesus Christus: surge et sterne tibi. Paulus quoque praecipio, inquit, tibi, ad spiritum Pythonis, in nomine Iesu Christi exi ab ea: et exiit ab ea daemonium. sed quam longe haec inbecillitas a domino nostro fuerit, hinc intellege, quod ego ne illos quidem imbecillos fuisse dico quos ille per nomen suum potentes fecerit, siquidem nulli umquam apostolorum post domini resurrectionem uel daemonem uel ullam infirmitatem obstitisse cognouimus.

  16. 7.19.3.1

    quomodo ergo metuendum eum spiritus reddidit qui alios fecit esse metuendos, aut in se ipso infirmus fuit cuius fides etiam per alios super uniuersa regnauit? postremo hi qui potestatem a deo acceperunt numquam potestate ipsa ut sua usi sunt, sed potestatem ipsam ad eum a quo acceperant retulerunt, quia nec potestas ipsa uim ullam umquam habere potuit nisi per nomen ipsius qui dedit. ideoque et apostoli et omnes ministri dei nihil in suo umquam, sed in Christi nomine atque inuocatione fecerunt, quia potestas ipsa inde accipiebat uirtutem unde habebat exordium, et dari per ministros nequaquam poterat nisi ab auctore uenisset.

  17. 7.19.4.1

    tu ergo, qui idem uis dominum fuisse quod unum ex seruis suis (quia, sicut apostoli nihil utique habuerant nisi a domino suo accepissent, ita tu nihil uis dominum ipsum habuisse nisi quod a spiritu acceperit, ac per hoc et ipsum quod habuit non ut dominum uis habuisse sed ut seruum accepisse.), dic mihi ergo quomodo ille potestate ipsa ut sua, non ut accepta utebatur? quid enim de eo legimus? surge, inquit paralytico, tolle grabatum tuum et uade in domum tuam. et iterum supplicanti pro filio patri uade, inquit, filius tuus uiuit. et illud ubi unicus matris ad sepulchrum deferebatur, adulescens, inquit, tibi dico, surge.

  18. 7.19.5.1

    numquid ergo, ut mos eorum erat qui potestatem a deo accipiebant, potestatem quoque ille dari sibi ad efficiendum inuocatione diuini nominis postulabat? cur non, sicut apostoli in nomine ipsius, ita quoque ipse in nomine spiritus operabatur? denique quid de ipso euangelium protestatur? erat, inquit, docens eos sicut potestatem habens, non sicut scribae eorum et Pharisaei. aut superbum et arrogantem forsitan uis fuisse, qui potestatem, quam a deo ut ais accepisset, suae potentiae deputaret? sed quid facimus quod potestas numquam est obsecuta famulis nisi per nomen auctoris nec habere efficientiam potuit, si aliquid sibi ex ea faciens deputauit.

  19. 7.20.1.1

    Sed quid tamdiu euidentibus quidem, sed tamen minoribus argumentis contra furentem blasphemiam agimus? audiamus ipsum ad discipulos loquentem deum: infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones eicite. et iterum in nomine, inquit, meo daemonia--, monia eicietis. numquid ad potestatem exercendam alterius nomine eguit qui ipsum nomen suum potestatem esse fecit? sed quid adhuc additur? ecce, inquit, dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici. ipse certe mitem, ut uere erat, et humilem corde se esse dicit.

  20. 7.20.2.1

    et quomodo pro summa utique potestate in nomine suo operari alios praecepit, si ipse in nomine operabatur alieno, aut aliis dabat quasi suum, quod ipse, ut tu uis, non habuerat, nisi accepisset alienum? dic mihi autem: qui sanctorum potestatem a deo accipientes sic operati sunt? aut numquid non insanus Petrus creditus fuerat aut furiosus Iohannes aut amens Paulus, si quibuscumque aut aegris dixissent \'in nomine nostro surgite\' aut claudis \'in nomine nostro ambulate\' aut mortuis \'in nomine nostro uiuite\' aut illud ad aliquos \'damus uobis potestatem calcandi super serpentes

  21. 7.20.3.1

    et scorpiones et super omnem potestatem inimici?\' intellege ergo ex hoc ipso insaniam tuam, quia, sicut haec uerba insana sunt si sint humanae praesumptionis, ita tu insanissimus qui diuinae haec non intellegis potestatis. ex duobus enim alterum confitearis necesse est, aut posse hominem diuinam potestatem et habere et dare, aut certe, si nullus omnino hominum id potest, deum fuisse qui potuit. nemo enim diuinam uirtutem potest tribuere in munificentia, nisi qui habuerit in natura.

  22. 7.21.1.1

    Sequitur autem in blasphemia tua quod caro eius templum a spiritu facta sit, ideo quia Iohannes dixerit: uidi enim spiritum descendentem de caelo et manentem super eum. quia furiosam assertionem tuam etiam diuinis testimoniis confirmare conaris, uideamus quam ob causam hoc quod tu ais testimonium sacrum dixerit uidi enim inquit spiritum descendentem sicut columbam et manentem super eum.

  23. 7.21.2.1

    discerne hic, si potes, quis maior sit, quis honoratiorP is qui descendebat an is ad quem descendebatur ? is qui deferebat honorem an is cui honor deferebatur? ubi hic in testimonio sonat quod carnem eius templum spiritus fecerit, aut in quo honorem dei minuit, si ad demonstrandum humano generi deum deus ipse descendit, cum utique non minor intellegi debeat is cuius indicata sit dignitas, quam is qui index fuerit dignitatis?

  24. 7.21.3.1

    sed absit ullam credere aut fieri m diumitate distantiam, quia eadem una deitas et aequalis potestas opinionem penitus impiae inaequalitatis excludit. et ideo in hoc negotio, cum et patris persona et filii et spiritus sancti sit, et cum filius dei sit ad quem descenditur, spiritus qui descendit, pater qui testimonium dicit, nullus plus habuit honoris, nullus quicquam accepit iniuriae, sed aequaliter ad plenitudinem deitatis totum redundat, quia quaeuis in trinitate persona honorem in se totius continet trinitatis.

  25. 7.21.4.1

    et ideo dici hinc amplius non necesse est nisi ad manifestandam tantum impietatis tuae causam atque originem, quia spinae utique ac tribuli ei radicibus emergentes qualitate sui stirpem suam produnt et ex eo ipso quod sunt indicant unde nascantur. ita ergo et tu, Pelagianae haereseos spinosa suboles, idem ostendis in germine quod pater tuus habuisse traditur in radice. ille enim, ut Leporius discipulus suus dixit, dominum nostrum asserebat Christum factum esse per baptismum, tu in baptismo templum dei dicis factum esse per spiritum. non quidem ad plenum eadem uerba sunt, sed ad plenum una peruersitas.

  26. 7.22.1.1

    Addis autem etiam hoc praedictis impietatibus tuis quod eleuationem domino in caelum spiritus condonarit, ostendens scilicet sacrilego sensu tuo, quod tam inbecillum ac tam egenum dominum legum Christum fuisse credis, quod, nisi eum spiritus eleuasset in caelum, adhuc hodie forsitan futurum aestimares in terra. ad probationem autem dicti etiam testimonium sacrum adhibens ait, inquis, enim: dans mandata apostolis, quos elegit, per spiritum sanctum eleuatus est.

  27. 7.22.2.1

    quid te appellem, quid te aestimem, qui corrumpendo diuinas litteras id agis, ne testimonia sacra habeant uim testimoniorum? nonum audaciae genus, quae id efficere argumentis nequitiae suae nititur, ut falsitatem ueritas confirmare uideatur. non enim ita in apostolicis actibus dictum est, ut tu ais. quid. enim scriptura dicit? quae coepit Iesus facere et docere usque in diem qua praecipiens apostolis, per spiritum sanctum quos elegit, assumptus est.

  28. 7.22.3.1

    quOd. utique hyperbaton est et ita intellegendum: quae coepit Iesus facere et docere usque in diem qua assumptus est, praecipiens apostolis, quos elegit per spiritum sanctum, ut responderi tibi forsitan amplius quam testimonio ipso in hac parte non habeat, quia sufficere utique ad plenum ueritati debet integritas testimonii, si falsitati poterat satis esse corruptio. sed tamen tu, qui putas dominum Iesum Christum non potuisse caelum ascendere nisi eleuatus esset a spiritu, dic mihi quomodo ipse ait: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo?

  29. 7.22.4.1

    agnosce ergo quam ridicule et stulte putes non potnisse eum caelum ascendere, qui, cum descendisset in terris, numquam afuisse dicatur e caelo, et an possibile ei fuerit linquenti inferos caelum ascendere, cui promptum fuerit etiam in terris sito semper in caelestibus permanere. quid autem illud quod ipse ait: ascendo ad patrem meum? numquid in ascensione hac intercessuram opem indicauit alterius, qui in hoc ipso quod ascensurum se esse dixit uirtutem propriae potestatis ostendit? Dauid quoque de ipsa domini ascensione ascendit, inquit, deus in iubilatione, dominus in uoce tubae: euidenter maiestatem ascendentis per potestatem ascensionis explicuit.

  30. 7.23.1.1

    Sed uideamus tamen qua tandem praecedentes blasphemias tuas adiectione concludas: qui tantam, inquis, gloriam Christo donauit. gloriam nominas ut contumeliam facias. nam in eo quod donatum dominum gloria asseris, dum accepisse dicis, indiguisse blasphemas. hoc enim agit impius sensus tuus, ut largitas munerantis indigentiam accipientis ostendat. et — o infelicem impietatem tuam — et ubi illud est quod de ascendente in caelum domino Iesu Christo ipsa olim diuinitas praenuntiauit, tollite, inquiens, portas, principes, uestras, et introibit rei gloriae?

  31. 7.23.2.1

    cumque ipse sibi, ut solet sermo diuinus, quasi sub inquirentis nomine respondisset: quis est iste rex gloriae? statim subdidit: dominus fortis et potens, dominus potens in proelio, sub proelii utique gesti nomine uictoriam domini triumphantis ostendens. deinde cum ad conplendam rei expositionem textum supra dicti sermonis iterasset, hac maiestatem domini caelum introeuntis conclusione monstrauit dicens: dominus uirtutum, ipse est rei gloriae. scilicet ne susceptio corporis honorem summae inminueret diuinitatis, eundem hic dominum uirtutum et regem caelestis gloriae esse docuit, quem superius uictorem inferni proelii indicauit.

  32. 7.23.3.1

    i nunc et donatam domino gloriam esse dicito, cum et propheta eum regem gloriae esse dixerit I et ipse de se ita testificatus sit: cum uenerit filius hominis in gloria sua. repugna, si potes, et contradicito, ut, 1 cum ille se habere testetur gloriam suam, tu accepisse eum dicas alienam: quamuis nos ita dicamus eum gloriam habere propriam, ut non negemus tamen hanc ipsam gloriae proprie-. tatem ei cum spiritu ac patre esse communem, quia, quid- i quid deus possidet, deitatis est, et regnum gloriae ita est filio i dei proprium, quod non est tamen a totius deitatis proprietate diuisum.

  33. 7.24.1.1

    Sed tempus tandem est finem libro, immo uniuerso° operi inponere, si pauca tamen sanctorum uirorum atque inlustrium sacerdotum dicta subdidero, ut id, quod auctoritate testimoniorum sacrorum ia.m approbauimus, etiam fide praesentis temporis roboremus.

  34. 7.24.2.1

    Hilarius, uir uirtutum omnium atque ornamentorum et sicut uita, ita etiam eloquentia insignis, qui et magister ecclesiarum et sacerdos non per sua tantum merita, sed etiam per profectus creuit aliorum et inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, ut per inuictae fidei fortitudinem etiam confessoris ceperit dignitatem, in libro fidei primo deum uerum ex deo uero dominum Iesum Christum et ante saecula natum et postea hominem genitum esse testatur.

  35. 7.24.3.1

    item in secundo libro: unus unigenitus deus in corpusculi humani formam sanctae uirginis utero insertus accrescit. qui omnia continet et intra quem cuncta sunt, humani partus lege profertur. item in eodem libro: angelus testis est, deus nobiscum est, ille qui nascitur. item in libro decimo: nati quoque in hominem ex partu uirginis dei sacramentum docuimus. item in eodem: namque cum in homine deus natus sit, non idcirco natus est, ne deus non maneret. item eiusdem in prooemio expositionis euangelii secundum Matthaeum: erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus deus nostri causa homo natus cognosceretur. item in consequentibus : ad id quod deus erat-, homo, id quod tum non erat, gigneretur. item in eodem: tertium deinceps illud congruum fuit, ut, quia deus homo genitus in mundo, et cetera.

  36. 7.24.4.1

    haec quidem pauca sunt de satis multis, sed tamen uides etiam ex his quae diximus, quod palam et euidenter natum ex Maria deum praedicat. et ubi illud tuum: non potuit creatura parere creatorem, et: quod natum est ex carne, caro est? longum est de singulis personis conuenientia dicere: enumeratio magis quam exsecutio dictorum agenda est, quia sibi ad exsecutionem sui ipsa sufficiunt.

  37. 7.25.1.1

    Ambrosius, eximius dei sacerdos, qui a manu domini non recedens in dei semper digito quasi gemma rutilauit, in libro qui est ad uirgines ita memorat: fraternus meus candidus et rubeus, candidus quia patris splendor est, rubens quia partus est uirginis. memento tamen in eo antiquiora diuinitatis insignia quam corporis sacramenta. non enim coepit ex uirgine, sed qui erat, uenit in uirginem.

  38. 7.25.2.1

    item ipsius in natale domini: uidete miraculum matris dominicae: uirgo concepit, uirgo peperit, uirgo cum parturiit, uirgo grauida, uirgo post partum, sicut in Ezechiele dicitur: et porta erat clausa et non est aperta, quia dominus transiuit per eam. gloriosa uirginitas et praeclara fecunditas. dominus mundi nascitur, et nullus est gemitus parientis: uacuatur uterus, infans excipitur, nec tamen uirginitas uiolatur. fas erat ut deo nascente meritum cresceret castitatis, nec per eius egressum uiolarentur integra, qui uenerat sanare corrupta. item in expositione euangelii secundum Lucam: quod ea potissimum lecta est ut deum pareret, quae erat desponsata uiro.

  39. 7.25.8.1

    natum certe ex uirgine deum praedicat, matrem Mariam dei nominat. et ubi illa est prodigiosa atque execrabilis uox tua qua ais: quomodo mater potest esse alieni a natura sua? si autem mater ab ipsis uocatur, humanitas est quod natum est, non deus. ecce eximius fidei magister et hominem dicit eam esse quae genuit et deum docet esse qui natus est, et tamen hoc non infidelitatis causam, sed fidei esse miraculum.

  40. 7.26.1.1

    Hieronymus, catholicorum magister, cuius scripta per uniuersum mundum quasi diuinae lampades rutilant, in libro ad Eustochium dei, inquit, filius pro nostra salute. hominis factus est filius. decem mensibus in utero ut nascatur expectat, et ille, cuius pugillo mundus includitur, praesepis continetur angustiis. item ipsius in commento Esaiae: dominus enim uirtutum, qui est rex gloriae, ipse descendit in uterum uirginalem et ingressus est et egressus orientalem portam, quae semper clausa est, de qua Gabrihel dicit ad uirginem: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi. propterea, quod nascetur ex te sanctum, uocabitur filius dei, et in Prouerbiis: sapientia aedificauit sibi domum.

  41. 7.26.2.1

    compara noc, si placet, aoctnnae tuae, immo blasphemiae qua ais: deus enim mensum creator est et non mensum p-artus. ecce enim Hieronymus, uir sicut maximae scientiae, ita probatissimae purissimaeque doctrinae, isdem prope uerbis, quibus tu dei filium mensum partum negas, ille partum mensum esse testatur. decem enim inquit mensibus in utero ut nascatur expectat. sed parua tibi forsitan uiri huius uideatur auctoritas: idem omnes atque isdem uerbis putato dicere, quia, quicumque dei filium partum esse uirginis non negat, partum esse mensum confitetur.

  42. 7.27.1.1

    Rufinus quoque, Christianae philosophiae uir, haud contemnenda ecclesiasticorum doctorum portio, ita in expositione symboli de domini natiuitate testatur: filius enim, inquit, dei nascitur ex uirgine, non principaliter soli carni sociatus, sed anima inter carnem deumque mediante generatus. numquid obscure deum ex homine natum testificatus est? Augustinus Hipponae Regiensis oppidi sacerdos ut autem homines, inquit, nascerentur ex deo, primum ex ipsis natus est deus: Christus enim deus. et Christus natus ex hominibus non quaesiuit nisi matrem in terra, quia iam patrem habebat in caelo, natus ex deo per quem efficimur, et natus ex femina per quem reficeremur.

  43. 7.27.2.1

    item illic: et uerbum caro factum est et habitauit in nobis. quid ergo miraris, quia homines ex deo nascuntur? attende ipsum deum natum ex hominibus. item eiusdem in epistula ad Uolusianum: sed! et ipse Moyses et ceteri prophetae ueracissime dominum Iesum prophetauerunt et ei gloriam magnam, dederunt. hunc non tamquam parem sibi nec in eadem miraculorum potentia superiorem, sed plene, dominum deum omnium et hominem propter homines factum uenturum pronuntiauerunt. qui propterea et ipse talia facere uoluit, ne esset absurdum, quae per illos fecerat, si ipse non faceret. sed tamen et aliquid proprium facere debuit, nasci de uirgine, a mortuis resurgere, in caelum ascendere. hoc deo qui parum putat, quid plus expectet ignoro.

  44. 7.28.1.1

    Sed forte, quia hi quos enumerauimus uiri in di-JI uersis mundi partibus fuerunt, minus probabiles tibi auctoritate uideantur: ridiculum id quidem, quia loco fides non imminuitur, et quid sit quis, non ubi sit, considerandum, praesertim cum religio omnes uniat et hi qui in fide una sunt in corpore\' quoque uno esse noscantur. sed tamen aliquos tibi, quos non despicias, etiam de orientalibus proferemus.

  45. 7.28.2.1

    Gregorius, splendidissimum scientiae ac doctrinae iubar, qui, cum olim iam uita functus sit, etiam nunc tamen auctoritate ac fide uiuit, et cum olim iam corpore absit ab ecclesiis, uoce tamen ac magisterio° non recedit, cum ergo, inquit, processisset ex uirgine deus in ea quam adsumpserat humana natura, unum I e duobus sibi inuicem contrariis existens, carne ac spiritu, aliud in deum adsumitur, aliud in deitatis I gratiam praestat. o noua et inaudita permixtio, o mira et inexquisita conpago. qui erat, fit, et creator creatur, et qui inmensus est, capitur, mediante anima deo et carni, et ille qui omnes diuites facit pauper efficitur. item rursus de epiphania: sed quid fit?

  46. 7.28.3.1

    quid de uobis agitur uel pro nobis? noua quaedam et inaudita efficitur permutatio naturarum, et deus homo fit. item illio: et dei filius coepit esse etiam hominis filius, non conuersus ex eo quod erat, inconuertibilis namque est, sed adsumens quod non erat, misericors enim est, ut capi posset qui capi non poterat.

  47. 7.28.4.1

    uides quam praeclare atque magnifice ita maiestatem deitatis praedicat, ut dignationem incarnationis insinuet, sciens utique admirabilis fidei doctor, ei his omnibus, quae nobis in mundum ueniens deus tribuit , beneficiorum esse cumulum, non honoris inminutonem, quia, quidquid homini deus praestitit, augere eius in nobis debet affectum, non inminuere dignitatem.

  48. 7.29.1.1

    Athanasius, Alexandrinae urbis sacerdos, eximium constantiae ac uirtutis exemplum, quem haereticae persecutionis procella non conterruit sed probauit quique similem semper splendenti speculo uitam habens prius paene indeptus est martyrii meritum quam confessoris caperet dignitatem, uideamus quid de domino Iesu Christo uel de domini matre senserit.

  49. 7.29.2.1

    haec ergo, inquit, intentio est et character sanctae scripturae, quod saepe diximus, duplicem esse in eadem saluatoris significationem, quod et semper deus fuit et. est filius, uerbum et lumen et sapientia patris, et quod postea propter nos carnem sumpsit ei Maria uirgine theotoco et homo factus est. item post alia: multi ergo sancti fuerunt et mundi a peccato: Hieremias uero ab utero sanctificatus est et Iohannes, cum esset in utero, exultauit in gaudio uoce Mariae theotoci.

  50. 7.29.3.1

    deum ntique, dei filium, qui, ut uerbis ipsius fidem \' uniuersorum loquar, uerbum est et lumen et sapientia patris, propter nos carnem sumpsisse dicit, et ideo theotocon uirginem Mariam, quia sit dei mater, appellat.

  51. 7.30.1.1

    Iohannes, Constantinopolitanorum antistitum decus, cuius sanctitas absque ulla gentiliciae persecutionis procella ad martyrii merita peruenit, quid de filii dei incarnatione senserit ac praedicarit ausculta. et illum, inquit, quem, si nuda deitate uenisset, non caelum, non terra, non maria, non ulla creatura sustinere potuisset, inlaesa uirginis uiscera portauerunt.

  52. 7.30.2.1

    huius ergo fidem atque doctrinam, si L aliorum ignorabas, sequi ac tenere debueras, cuius utique amore ac desiderio te antistitem sibi plebs religiosa delegit, quia, cum de Antiochena ecclesia te sibi sumeret sacerdotem, ex qua illum ante praelegerat, recepturam se in te credidit, quidquid in illo habere desisset. nonne, quaeso, hi omnes quasi prophetico olim spiritu ad confutandas blasphemias tuas cuncta dixerunt? tu enim dominum saluatoremque nostrum Christum esse clamitas non deum, illi autem Christum dominum uerum deum: tu Mariam Christotocon, non theotocon esse blasphemas, illi ita Christotocon non negant.

  53. 7.30.3.1

    ut theotocon esse cognoscant, non res tantum blasphemiis tuis sunt oppositae, sed et uerba rerum, ut aperte intellegamus olim aduersus blasphemias tuas munimen a deo inexpugnabile praeparatum, quod uenturam quandoque uim haereticae impugnationis parato iam muro frangeret ueritatis., et tu, o impiissime atque inpudentissime praeclarae urbis contaminator et catholicae ac sanctae plebis grauis et exitiosa contagio, stare in ecclesia. dei ac loqui audes, et blasphemiis ac furiosis uocibus tuis sacerdotes semper inlaesae fidei et catholicae confessionis infamas, dicens magistrorum priorum uitio plebem Constantinopolitanae urbis errare?

  54. 7.30.4.1

    tu ergo emendator priorum antistitum, condemnator ueterum sacerdotum, tu Gregorio excellentior, tu Nectario probatior, tu Iohanne praestantior omnibusque aliis orientalium urbium sacerdotibus, qui, etsi non eiusdem nominis cuius hi quos nominaui, eiusdem tamen fidei fuerunt? quod quidem, quantum ad hanc causam pertinet, sufficit, quia, cum de fide agitur, omnes in eo idem sunt quod optimi, in quo consortes sunt optimorum.

  55. 7.31.1.1

    Unde ego quoque ipse, humilis atque obscurus nomine sicut merito, licet mihi inter eximios Constantinopolitanae urbis antistites locum magistri usurpare non possim, studium tamen discipuli affectumque praesumo. adoptatus enim a beatissimae memoriae Iohanne episcopo in ministerium sacrum atque oblatus deo, etsi corpore absum, affectu illic sum, et illi dilectissimo mihi ac uenerandissimo dei populo, etsi nunc praesentia non admisceor, tamen mente coniungor.

  56. 7.31.2.1

    ct hinc est quod con- condolens ei atque conpatiens in uocem nunc quasi communis tristitiae ac doloris erupi, et, quod unum potui, per opusculorum nostrorum flebilem querimoniam quasi pro membrorum atque artuum meorum infirmitate clamaui. etenim si iuxta apostolum dolente quidem minore corporis parte condolet maior atque conpatitur, quanto magis dolente maiore minorem conpati oportet. inhumanissimum quippe est ut in uno atque eodem cor-1 pore maiorum infirmitatem minora non sentiant, cum minorum maiora patiantur.

  57. 7.31.3.1

    unde obsecro ac deprecor omnes uos, qui intra Constantinopolitanae urbis ambitum siti et per affectum patriae ciues mei et per unitatem fidei fratres estis, ut separetis uos ab illo, ut scriptum est, lupo rapaci, qui deuorat dei populum sicut cibum pa.nis. ne tetigeritis neque gustaueritis quicquam illius, quia sunt omnia in interitum. exite de medio eius ac separamini, et inmundum ne tetigeritis.

  58. 7.31.4.1

    mementote magistrorum ueterum sacerdotumque uestrorum, Gregorii per orbem nobilis, Nectarii sanctimonia insignis, Iohannis fide ac puritate mirabilis, Iohannis, inquam, Iohannis illius, qui uere ad similitudinem Iohannis euangelistae et discipulus Iesu et apostolus quasi super pectus domini semper affectumque discubuit. illius, inquam, mementote, illum sequimini, illius puritatem, illius fidem, illius doctrinam ac sancti-II moniam cogitate. illius mementote semper doctoris uestri ac nutritoris, in cuius quasi gremio quodammodo amplexuque creuistis, qui communis mihi ac uobis magister fuit, cuius discipuli atque institutio sumus.

  59. 7.31.5.1

    illius scripta legite, illius informationem tenete, illius fidem ac meritum amplexamini. quod etsi adsequi grande est ac difficile, sequi tamen pulchrum atque sublime, quoniam summarum rerum non adeptio tantum, sed etiam imitatio ipsa laudanda est, quia numquam fere aliquis eius rei portione ad plenum caret, ad quam scandere ac peruenire contendit.

  60. 7.31.6.1

    ille ergo nobis in sensu semper et quasi in conspectu sit, ille in animo atque in cogitatione uersetur, ille denique ipse uobis etiam haec quae a me sunt scripta commendet, quia haec quae ego scripsi ille me docuit. ac per hoc non tam mea haec quam illius esse credite, quia riuus ex fonte constat, et quidquid putatur esse discipuli, totum ad honorem referri conuenit magistri. te autem praeter omnia ac super omnia, deus pater domini nostri Iesu Christi, aeque uoce ac mente supplici obsecro, ut haec, quae ex largitate tui muneris scripsimus, tu dono tui amoris insinues.

  61. 7.31.7.1

    et quia, ut ipse nos dominus deus noster unigenitus tuus docuit, ita dilexisti hunc mundum, ut pro salute mundi unigenitum tuum mitteres, dones hoc plebi tuae quam redemisti, ut de incarnatione unigeniti filii tui et tuum donum et affectum illius sapiat, et hoc, quod pro nobis unigenitus tuus dominus deus noster et natus et passus est et resurrexit, ita omnes et intellegant et ament, ut dignatio sacrae maiestatis profectus sit nostri amoris, nec in animis uniuersorum humilitas illius imminutionem habeat honoris, sed augmentum semper pariat caritatis, ac beneficia sacrae misericordiae ita omnes pie ac sapienter intellegamus, ut tanto plus debere nouerimus nos deo nostro, quanto humilior propter nos factus est a se deus.

← Previous — showing 401461 of 461

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.