De Incarnatione Domini Contra Nestorum
- 6.11.2.1
non quia piissima illa ac religiosissima plebs dei contaminari uel impiissimi cuiusquam sanguine uelit, sed quia in magnis plerumque urbibus feruens dei amore populus, cum exsurgere contra deum suum quempiam uiderit, calorem fidei retinere non nouit. sed esto: infans, si tamen ita est, contradicere ac reclamare symbolo non potueris: cur adultior iam robustiorque tacuisti? creuisti certe et uir factus es et ministerio ecclesiastico insertus.
- 6.11.3.1
per tot ergo aetates, per tot officii ac dignitatis gradus numquam intellecta a te fides est, quam tamdiu ante docuisti. diaconum certe eius te et presbyterum fuisse nosti: si displicebat tibi salutis regula, cur suscipiebas eius rei honorem cuius non approbabas fidem? sed prouidus uidelicet uir et simplex religiosus ita temperare te inter utrumque uoluisti, ut teneres et sacrilegi perfidiam et catholici dignitatem.
- 6.12.1.1
Plaga ergo auditus tui et uulnus aurium tuarum est deus natus et deus passus. et ubi illud est tuum, Paule apostole: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis et Graecis Christum dei uirtutem et dei sapientiam? quid est sapientia et uirtus dei? deus utique. Christum autem, qui crucifixus est, dei uirtutem ac sapientiam praedicat. ergo si absque dubio sapientia dei Christus, ergo absque dubio Christus deus. nos ergo inquit praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.
- 6.12.2.1
crux itaque domini, quae stultitia gentibus et Iudaeis scandalum fuit, tibi utrumque est. neque enim aut stultitia ulla maior est quam non credere aut maius scandalum quam audire nolle. uulnerabantur ergo illorum aures ad praedicationem ac passionem dei, sicut nunc uulnerantur tuae: plagam esse hoc auditus sui putabant, sicut tu putas: et hinc erat quod ad nomen dei ac domini Iesu Christi praedicante Christum deum Paulo apostolo claudebant illi capitis sui aures, sicut tu claudis animi.
- 6.12.3.1
par m hac parte utriusque uestrum uideri posset impietas, nisi quod hoc maius est crimen tuum, quod illi eum negabant in quo adhuc passio ostendebat hominem, tu eum denegas quem etiam resurrectio iam probauit deum. ac per hoc illi eum persequebantur in terra, tu persequeris et in caelo. nec solum id, sed hoc utique crudelius et scelestius, quod illi negabant per ignorantiam, tu post fidem, illi nescientes dominum, tu confessus deum, illi sub aemulatione legis, tu sub professione antistitis, illi eum a quo se arbitrabantur alienos, tu eum cuius sacerdos es. facinus indignum et inauditum ! eum ipsum persequeris insectatione, cuius adhuc uteris dignitate.
- 6.13.1.1
Sed magno uidelicet perfidiae atque impietatis tuae argumento ad negandum ac persequendum dominum deum uteris dicens: homousios parienti debet esse natiuitas. nondum ad plenum dico ac profero in dei natiuitate penitus hoc non esse seruandum, quia non parientis fuit natiuitas ipsa, sed nati, et ipse natus est ut uoluit, cuius fuit hoc ipsum ut nasceretur. interim quia homousion parienti dicis natiuitatem esse debere, ego dominum Iesum Christum homousion fuisse dico et patri pariter et matri.
- 6.13.2.1
pro personarum enim diuersitate reddidit parenti unicuique similitudinem suam. secundum diuinitatem enim homousios patri, secundum carnem autem homousios matri fuit: non quod alter qui homousios patri, alter qui homousios matri, sed quia idem dominus Iesus Christus et homo nascens et deus utriusque in se parentis \'habuit proprietatem, dum et in eo quod homo est humanae matris reddidit similitudinem, et in eo quod deus est dei patris habuit ueritatem.
- 6.14.1.1
Alioquin si non idem Christus ex Maria est qui ex ^ deo natus, duos absque dubio Christos facis secundum illud scilicet Pelagianae impietatis scelus, quae solitarium hominem ex uirgine natum asserens eruditorem eum dixit humani generis magis quam redemptorem fuisse, quia non redemptionem uitae hominibus, sed uiuendi dederit exemplum, uidelicet ut sequentes eum homines, dum similia agerent, ad consimilia peruenirent. una ergo impietatis uestrae origo, eadem errorum radix est. illi solitarium hominem ex Maria natum asserunt, et tu idem: illi filium hominis a filio dei separant, et tu idem.
- 6.14.2.1
illi saluatorem aiunt per baptisma Christum esse factum, tu in baptismo templum dei factum; illi eum deum non negant factum post B passionem, tu negas etiam post ascensionem. in uno ergo admodum tantum distat uestra peruersitas, quod illi in terris blasphemare uidentur dominum, tu et in caelo. uicisti, non negamus, quos imitaris, ac supergressus es: illi quasi alia quando desinunt deum negare, tu numquam. quamquam nec ^ illorum sit habenda ad plenum uera confessio, qui saluatori post passionem tantum honorem diuinitatis impertiunt, et cum eum ante deum negent, postea confitentur, quia, ut mihi uidetur, in deo qui partem denegauerit totum negat, et qui non w semper fuisse confessus fuerit semper negat:
- 6.14.3.1
sicut et tu, etiamsi hodie in caelo dominum Iesum Christum, qui ex Maria uirgine natus est, uerum deum diceres, tamen nisi semper deum diceres non uere confitereris. sed uidelicet non uis mutare in aliquo aut uariare sententiam: quem natum hominem solitarium dicis, etiam hodie deum non esse contendis. o noua ac singularis impietas. quem cum haereticis hominem esse asseris, deum nec cum haereticis conSteris.j
- 6.15.1.1
Sed tamen, ut dicere institueram, duos a te absque dubio Christos fieri, id ipsum dilucidandum est. dic mihi, quaeso, tu qui Christum a filio dei separas, quomodo in symbolo Christum ex deo natum esse fatearis? ais enim; credo in deum patrem et in Iesum Christum filium eius. habes ergo hic Iesum Christum filium dei. dicis autem ex Maria non eundem filium dei natum. ergo alter ex deo Christus, alter ex Maria. duo ergo in sententia tua Christi sunt, qui, cum in symbolo Christum non neges, alterum ex Maria Christum asseris quam eum quem in symbolo confiteris.
- 6.15.2.1
sed dicis forsan Christum non esse ex deo natum. et quomodo in symbolo ais: credo in Iesum Christum filium dei? aut ! negaturus es ergo symbolum aut confessurus filium dei Christum. si autem confiteris in symbolo Christum filium dei, necesse est ut eundem ex Maria confitearis Christum filium dei: aut si alium ei Maria Christum asseris, duos utique Christos esse blasphemas.
- 6.16.1.1
Sed tamen etiamsi perfidia ac peruersitas tua hac symboli fide non concludatur, nonne, quaeso, ratione ipsa ac luce I ueritatis obrueris? dic mihi, quaeso, quisquis ille es, haeretice -trinitas certe est quam credimus, quam confitemur, pater i et filius et spiritus sanctus. de maiestate patris ac spiritus nulla quaestio est: filio calumniaris, eo quod non eundem ex Maria dicas editum quem ex deo patre generatum — dic mihi ergo, cum filium dei unigenitum natum ex deo non neges, hunc qui ex Maria natus est quem uelis esse? dicis hominem solitarium iuxta illud quod ipse dixit: quod natum est ex carne, caro est.
- 6.16.2.1
sed appellari homo non potest solitarius qui sola non est humanae creationis lege generatus: quod enim in ea natum est, inquit angelus, de spiritu sancto est. et hoc tamen etiam tu ipse, qui omnia admodum sacramenta salutis neges, negare non audes. cum ergo de spiritu sancto natus sit, et dici homo non queat solitarius qui est deo inspirante conceptus, si ille non est qui iuxta apostolum semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens et uerbum caro factum est et humiliauit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem et qui propter nos egenus factus est, cum esset diues, dic mihi ergo: quis ille est qui et ex spiritu sancto editus et deo obumbrante conceptus? alterum absque dubio esse dicis.
- 6.16.3.1
duo ergo sunt, id est et ille qui ex deo patre in caelo genitus, et ille qui ex Maria deo inspirante conceptus. ac per hoc quartus est hic quem introducis, quem in tantum, cum uerbis hominem solitarium dicas, re ipsa solitarium non fuisse confirmas, ut eum, etiamsi non ita ut debes, tamen et honorabilem et uenerandum et adorandum esse fatearis.
- 6.16.4.1
ergo cum et adorandus sit utique dei filius qui ex patre natus, et adorandus qui per spiritum sanctum ex Maria procreatus, duos ergo et honorabiles tibi et uenerabiles facis, quos in tantum a se diuidis, ut peculiariter suo quemque honore uenereris. ac per hoc intellegis quod negando ac separando a se filium dei totum, quantum in te est, sacramentum diuinitatis euertis. dum enim quartam in trinitate personam conaris inserere, uides te totam trinitatem penitus denegasse.
- 6.17.1.1
Quae cum ita sint, negans unum Iesum christum filium dei negasti omnia. nam haec ratio ecclesiastici sacramenti et catholicae fidei eat, ut, qui partem sacramenti denegat, partem non ualeat confiteri. ita enim sibi conexa. et concorporata sunt omnia, ut aliud sine alio stare non possit, et qui unum ex omnibus denegauerit, alia ei omnia credidisse non prosit. itaque si negas deum dominum Iesum Christum, necesse est at filium dei denegans etiam patrem neges, quia iuxta ipsius dei uocem qui non habet filium, nec patrem habet, qui autem habet filium, et patrem habet.
- 6.17.2.1
negans ergo genitum etiam genitorem negas. negans quoque filium dei in carne natum consequens est ut etiam in spiritu natum neges, quia idem natus in carne qui prius natus in spiritu. non credens ergo in carne editum necesse est etiam passum esse non credas. non credens autem illius passionem quid reliquum est nisi etiam resurrectionem neges, quia fides suscitati ex fide mortui est nec stare potest ratio resurrectionis, nisi fides mortis ante praecesserit.
- 6.17.3.1
negans ergo passum et mortuum, negans quoque ab inferis resurgentem consequens utique est ut neges etiam ascendentem, quia ascensio sine resurrectione esse non potuit, et qui resurrexisse non creditur, necesse est nec ascendisse credatur, dicente apostolo: qui enim descendit, ipse est et qui ascendit. ergo, quantum in te est, dominus Iesus Christus neque ah inferis resurrexit neque caelum ascendit nec ad dei patris dexteram sedit neque ad illum qui expectatur examinationis ultimae diem ueniet nec uiuos ac mortuos iudicabit.
- 6.18.1.1
Intellegis itaque, o infelix et furiosa peruersitas, euacuasse te penitus omnem symboli fidem, omnem spei sacramentique uirtutem. et in ecclesia insuper stare ausus es et esse te sacerdotem putas, cum illa omnia denegaueris per quae sacerdos esse coepisti ? redi ergo ad uiam rectam, recipe sensum pristinum, resipisce tandem si aliquando sapuisti, regredere ad temet ipsum, si tamen habuisti in te quondam aliquid quo nunc regrediaris, agnosce sacramenta salutis tuae, per quae innouatus, per quae renatus es.
- 6.18.2.1
non minus tibi nunc opus sunt quam tunc fuerunt, ut te per paenitentiam nunc regenerent quae per fontem ante generarunt. tene plenum symboli ordinem, tene perfectam fidei ueritatem: crede in patrem deum, crede in filium deum, in unum genitorem et unum genitum dominum omnium Iesum Christum, homousion patri, natum in deitate, natum in corpore, duplicis quidem natiuitatis, sed unius maiestatis, qui creator omnium creaturarum idem fuerit natus ex patre qui postea natus ex uirgine.
- 6.19.1.1
Hoc enim, quod in carne atque ex carne uenit, ortus eius fuit, non inminutio, et natus tantum est, non demutatus, quia, licet in forma dei manens formam serui assumpserit, infirmitas tamen habitus humani non infirmauit naturam dei, sed incolumi utique atque integra diuinitatis uirtute in carne hominis totum quod actum est profectus fuit hominis, non defectio maiestatis. nam cum editus in carne humana deus sit, non ideo est in carne natus, ne deus in se maneret, sed ut deo in se manente homo deus esset.
- 6.19.2.1
et ideo Martha cum carnalibus oculis hominem cerneret, spiritalibus tamen deum confitebatur dicens: utique, domine, ego credidi quia tu es christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uenisti: ideo Petrus reuelante spiritu sancto cum extrinsecus filium hominis aspiceret, dei tamen filium praedicabat dicens: tu es Christus filius dei uiui: ideo Thomas cum carnem tangeret, deum se tetigisse credebat dicens: dominus meus et deus meus: unum enim Christum omnes confitebantur, ne duos facerent.
- 6.19.3.1
hunc ergo crede, et ita crede dominum omnium Iesum Christum, unigenitum et primogenitum, eundem rerum creatorem quem hominum conseruatorem, eundem prius conditorem totius mundi quem postea redemptorem generis humani: qui cum patre atque in patre permanens, homousios patri, et iuxta apostolum formam serui accipiens humiliauit se usque ad mortem, mortem autem crucis, et iuxta symbolum natus est ex Maria uirgine, crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus, et tertia die resurrexit secundum scripturas et in caelum ascendit, et iterum ueniet iudicare uiuos ac mortuos.
- 6.19.4.1
haec est enim fides uera, haec salus uera, deum ac dominum Iesum Christum eundem et ante omnia credere et post omnia, quoniam, ut scriptum est, Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula. in heri enim omne praeteritum tempus ostendit, in quo ante principium natus a patre est: in hodie autem saeculi istius spatia, in quo rursus ex uirgine natus est, passus est, resurrexit: in eo uero quod ipse in saecula dicitur, omnis futurae aeternitatis inmensitas designatur.
- 6.20.1.1
Sed dicis forsitan, si eundem in fine temporum natum dicam ex uirgine, qui ante omnia natus fuerit ex deo patre, carneum me etiam ante mundi initia deum dicere, qui ipsum dicam postea hominem quem semper deum, ac per hoc hominem illum qui natus sit postea semper fuisse. nolo te hac ignorantiae caecitate atque hac errorum nocte confundi, ut putes me hominem qui ex Maria natus est ante exordia rerum asserere, et deum etiam ante principia mundi semper corporeum
- 6.20.2.1
praedicare. non ita, inquam, non ita dico, quod, priusquam nasceretur, homo in deo fuerit, sed quod postea in homine deus natus sit. non enim caro illa quae ex carne uirginis nata est semper fuit, sed deus qui semper fuit ei carne uirginis in carne hominis aduenit. uerbum enim caro factum est: non carnem secum exhibuit, sed carni se hominis dignatione diuinitatis uniuit. dic enim mihi: quando uel ubi uerbum caro factum est, aut ubi exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, aut ubi egenus factus est, cum esset diues, nisi in illo sacro uirginis utero, ubi, dum incarnatur uerbum dei, caro dicitur factum, dum editur, formam serui in ueritate suscipit, dum humana condicione patibulo affigitur, fit egenus et pauper redditur passione carnali, cum esset diues maiestate diuina?
- 6.20.3.1
alioquin si, ut ipse ais, post haec in eum, ut in unum prophetarum atque sanctorum, diuinitas uenit, ergo et in illis, in quibus habitare dignatus est, uerbum caro factum est, ergo et per unumquemque illorum exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens, ac per hoc nihil nouum nec praecipuum in Christo factum est, nihil singulare, nihil mirabile nec conceptio ipsius habuit nec natiuitas nec mors.
- 6.21.1.1
Et tamen, ut ad superiora redeamus, cum haec ita sint omnia sicut diximus, quomodo Iesus Christus, quem tu hominem tantummodo esse asseris, etiam antequam ei uirgine nasceretur, semper fuisse legitur et a prophetis atque apostolis deus etiam ante saecula praedicatur, dicente Paulo: unus dominus Iesus Christus, per quem omnia, sed et alibi: quoniam in Christo, inquit, creata sunt omnia in caelis et in terra, uisibilia et inuisibilia? symbolus quoque et humana pariter et diuina auctoritate contextus credo, inquit, in deum patrem et in dominum Iesum Christum filium eius, et post alia: deum uerum de deo uero, per quem et saecula conpaginata sunt et omnia facta, et item: qui propter nos uenit et natus est ex Maria uirgine, et crucifixus est, et sepultus est.
- 6.22.1.1
Quomodo ergo, cum ipsa confessione nostra ante uirginis partum atque conceptum dominicus homo omnino non fuerit, Christus tamen, qui a te solitarius homo dicitur, deus scriptis sacris sine exordio praedicatur, et tanta hominis ac dei unitas legitur, ut et homo deo semper antea coaeternus et postea homini deus conpassus esse uideatur, cum utique nec ininitiabilis homo nec passibilis deus esse credendus sit?
- 6.22.2.1
illud est utique quod iam superioribus scriptis testati sumus, quod unitus homini, id est suo corpori deus nullam fieri patitur inter hominem ac deum humana opinione distantiam nec admitti omnino uoluit, ut alius a quoquam filius hominis, alius dei filius crederetur, sed ita omnibus scriptis sacris dominicum hominem conectit deo atque concorporat, ut nec in tempore admodum hominem quis a deo nec in passione possit deum ab homine discernere.
- 6.22.3.1
si enim ad tempus respicis, inuenies semper filium hominis cum dei filio, si ad passionem, inuenies semper cum filio hominis dei filium: ita scilicet unitum et indiuiduum sibi Christum filium hominis ac dei filium, ut, quantum ad uocem scripturae pertinet, nec homo separari a deo tempore nec ab homine deus omnino ualeat passione.
- 6.22.4.1
hine enim illud est: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis qui est in caelo: ubi cum dei filius loqueretur in terris, filium esse hominis testabatur in caelis et eundem filium hominis, quem ascensurum dicebat in caelum, descendisse quoque antea testabatur e caelo. uel illud: si uideritis filium hominis ascendentem ubi erat prius: cum eum qui ex homine natus est nominet, in supernis tamen semper fuisse testatur. sed et apostolus, si ad tempus respicitur, per Christum omnia facta praedicat: unus enim inquit dominus Iesus Christus, per quem omnia: si autem ad passionem, maiestatis dominum crucifixum esse designat: si enim, inquit, cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent.
- 6.22.5.1
et ideo etiam symbolus, unigenitam et primogenitum dominum legum Christum, deum uerum ex deo uero, homousion patri et creatorem omnium docens, natum ex Maria uirgine et crucifixum postea et sepultum esse testatur, ita concorporans scilicet dei et hominis filium et uniens hominem ac deum, ut nec in tempore fieri ulla ualeat nec in pas- : sione diuisio, cum idem utique dominus Iesus Christus et per aeternitatem temporis deus et per tolerantiam passionis homo esse doceatur: ac sic, licet nec homo ininitiabilis nec deus passibilis dici debeat, in uno tamen domino Iesu Christo et homo ante perpetuus et deus mortuus praedicatur.
- 6.22.6.1
uides ergo quod Christus omnia est et nomen illius significatio est utriusque naturae, quia et homo et deus natus ita in se cuncta conplectitur, ut in eius nomine nihil deesse noscatur. non ergo ante partum uirginis eadem in praeterito aeternitas hominis quae dei: sed quia in utero uirginis unitus est deus homini, factum est ut in Christo omnino non possit alterum sine altero nominari.
- 6.23.1.1
Quidquid ergo de domino Iesu dixeris, totum dicis. et in dei enim filio filium hominis et in hominis filio dei filium nuncupabis, tropo scilicet synecdoches, quo et a parte totum intellegitur et a toto portio nominatur, docentibus id utique etiam scripturis sacris, in quibus dominus saepe hoc tropo utens, dum de aliis sic docet, sic etiam uoluit intellegi de se ipso. neque enim in diuinis uoluminibus aliter uel dies interdum uel res uel homines uel tempora designantur: sicut illud, quod quadringentis Israhelem seruiturum annis in Aegypto deus praedicit dicens ad Abraham: sciens scito quia peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et seruituti eos subicient et affligent eos annis quadringentis, cum, si omne tempus ex quo deus locutus est consideretur, plus sint quam quadringenti, si autem illud tantum quo ser- I uierunt, minus.
- 6.23.2.1
quod scilicet tempus nisi hoc tropo intellegitur, mentitur forsitan, quod absit a Christianis sensibus, dei sermo: sed dum utique a tempore diuinae uocis et totum uitae tempus annos plus quam quadringentos et seruitus minus multo quadringentos habet, fit ut uel a toto pars uel a parte totum ualeat intellegi. non dissimilis quoque etiam de diebus interdum ac noctibus significatio est, ubi, cum in utroque tempore unus dies intellegatur, in parte unius temporis tempus utrumque monstratur. hoc siquidem modo etiam illud quod de tempore dominicae passionis obscurum uidpt.ur aperitur.
- 6.23.3.1
cum enim snb exemplo Ionae prophetae futurum filium hominis dominus in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus esse praedixerit, et post sextam sabbati qua crucifixus est non nisi una tantum apud inferos die et duabus noctibus fuerit, quomodo diuini sermonis ueritas inuenitur? tropo scilicet synecdochico, id est ut et ad diem qua crucifixus est nox praeterita, et ad noctem qua resurrexit dies futura referatur: ac sic additis et nocte quae praecessit diei suae et die qui subsecutus est nocti suae i nihil deesse integro tempori noscitur, quod a sui parte suppletur. scatent his rationum exemplis scripturae sacrae, sed longum est uniuersa memorare.
- 6.23.4.1
sic enim dicente psalmo: quid est homo, quod memor es eius? a parte totum intellegitur, dum uno homine nuncupato plenitudo humani generis demonstratur, sic etiam illud, ubi Achab peccauit, peccasse plebs dicitur, dum uniuersitate appellata a toto portio designatur. Iohannes quoque praecursor domini post me, inquit, uenit uir qui ante me factus est, quia prior me erat, quomodo igitur post se uenturum indicat quem ante se fuisse designat? si enim de homine hoc qui postea natus est intellegitur, quomodo ante ipsum fuit? si de uerbo, quomodo post me uir uenit, nisi quod in uno domino Iesu Christo et posteritas hominis et uerbi antiquitas demonstratur?
- 6.23.5.1
ac sic fit ut unus idemque dominus et ante illum fuerit et post illum uenerit, quia et secundum carnem est Iohanne posterior et secundum diuinitatem omnibus prior, et ideo ille uirum tantummodo nominans et hominem demonstrauit et uerbum, quia, cum dominus Iesus Christus filius dei et homine consummatus fuerit et uerbo, unum de eo dicens omnia demonstrauit. et quid plura? dies me, ut reor, deficiet, si omnia quae de hoc dici possunt colligere aut enarrare temptauero: et satis haec quae nunc diximus in hac negotii parte dumtaxat et ad symboli sunt expositionem et ad causae officium et ad libri modum.
- 7.1.1.1
Quod euenire his solet qui, cum pelagus iam euasertut, 25 aut praetentas portubus syrtes aut uiciua litoribus saxa formidant, hoc. mihi admodum accidit, ut reseruatis ad ultimum quibusdam haereticorum calumniis, cum iam ad exacti laboris terminum uenerim, eum ipsum finem incipiam metuere ad quem desiderauerim peruenire. sed, ut propheta ait: dominus mihi adiutor est, non timebo quid faciat mihi homo. non timeamus praetentas haereticorum insidiantium foueas et obsaeptas spinis passim h horrentibus uias, quae cum asperent magis itinera quam claudant, de emundatione nobis est potius labor quam de inpossibilitate formido, quia, cum nobis agentibus rectum iter infirmiter se obiciant et horreant ambulantibus magis quam obsint, plus habet officium et opus nostrum in purgatione quod agat quam ex difficultate quod timeat
- 7.1.2.1
igitur ad monstruosum ijlud letiferi serpentis caput mittentee manum et pertractare omnia admodum colligata ingentibus spiris tortuosi corporis membra cupientes te, quem semper precati sumus, etiam atque etiam, domine Iesu, precamur, ut des nobis uerbum in apertione oris ad destructionem munitionum, cogitationes destruentes et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei, ut captiuemus omnem intellectum in oboedientia tua, quia ille uere liber fit.
- 7.1.8.1
qui coepent tibi esse captiuus. adostoI ergo tuo officio, tuo operi, tuis pro te supra mensuram uirium contendentibus. da hiantia noui serpentis ora et tumentia le talibus uenenis colla conterere, qui facis supra serpentes et scorpiones inlaesos credentium pedes ingredi ac super aspidem et basiliscum ambulare et conculcare leonem et draconem, tribuisque per intrepidam innocentiae constantis audaciam, ut delectetur infans ab ubere super foramen aspidis, et in cauerna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittat.
- 7.1.4.1
da rgo et nobis in cauernas huius inmanissimi ac scelestissimi reguli innocuas manus mittere, et si in foraminibus iam quibusdam, id est in sensuum humanorum latebris aut cubile habuit aut oua posuit aut squamosi tractus semitam dereliquit, aufer ah uniuersis perniciosissimi anguis huius sordidum et ferale contagium, extrahe illatas perfidiae inmunditias et obsessas redolenti caeno animas uentilabro sacrae purgationis emunda, ut speluncae latronum domus orationum sint, et in quibus nunc ut scriptum est diuersoriis hericii et onocentauri et pilosi et diuersorum prodigiorum monstra uersantur, in his sancti spiritus tui dona, id est fidei ac religionis decora resplendeant.
- 7.1.5.1
ac sicut eiectis quondam idolorum cultibus exterminatisque simulacris fecisti ex fanis daemonum templa !uirtutum, inserens in cauernas serpentium et scorpionum fulgentes luminis tui radios, et ex cubilibus errorum ac turpitudinum domos ornamentorum ac pulchritudinum reddidisti, ita in omnibus, quorum oculos caligo haereticae peruersitatis obsedit, lucem misericordiae tuae ac ueritatis infunde, ut incarnationis tuae magnum ac salutiferum sacramentum reserato tandem ac puro lumine contuentes ita te ex sacrosancto illo inmaculatae uirginis utero editum in mundo uerum hominem esse intellegant, ut uerum tamen deum semper fuisse cognoscant.
- 7.2.1.1
Ac priusquam de his rebus loqui incipio quas necdum libris superioribus praelibaui, aequum arbitror ut ea nitar exsoluere quae iam ante promisi, ut expleta. penitus sponsione liberius de intactis dicere ordiar cum de pollicitis satisfecero. ait ergo ad destruendam sacrae natiuitatis fidem sibilans in dei ecclesia nouus coluber: nemo anteriorem se parit.
- 7.2.2.1
primum ergo te non solum quid dicas, sed etiam unde dicas nescire arbitror. si enim scires aut intellegeres unde diceres, nequaquam unigeniti dei natiuitatem mortalis opiniunculae ratione censeres neque ei qui extra conceptum humanae originis natus est humanis definitiunculis praeiudicare temptares aut terrenas impossibilitates omnipotentiae diuinitatis obiceres, si deo inpossibile nihil esse cognosses. nemo ergo inquis anteriorem se parit. dic mihi, quaeso, de quibus te loqui causis, de quorum animantium aestimas definire naturis? hominibus te an feris, auibus an pecudibus legem putas ponere? ista enim sunt et alia huiuscemodi de quibus haec dici possunt.
- 7.2.3.1
nemo enim ex his anteriorem se gignere praeualet, quia quae orta iam fuerint redire in id rursum nequeunt ut noua creatione generentur: et ideo nemo anteriorem se parere, quia nec anteriorem gignere potest, quia non uenit causa pariendi nisi ex possibilitate generandi. tu ergo id in na.tiuitate omnipotentis dei quod in ortu terrenorum animalium considerandum putas, et ei naturam humanae condicionis obicis qui est auctor ipse naturae? uides ergo, ut supra dixi, nescire te unde aut de quo dicas, qui facturam factori conparas et ad aestimandam dei omnipotentiam earum rerum exemplo uteris, quae ipsae utique non essent, nisi id ipsum ex deo essent quod sunt. deus ergo ut uoluit, quando uoluit et ex qua uoluit aduenit.
- 7.2.4.1
nec tempus ei nec persona nec consuetudo hominum nec exempla rerum praeiudicarunt, quia obsistere ei lex non potuit creaturarum qui est creator ipse cunctorum, et posse ei quod uoluit promptum fuit, quia potestas affuit uoluntati. uis scire aliquatenus quanta sit omnipotentia dei? ego id deum etiam de creaturis suis facere posse credo quod tu eum de se ipso facere potuisse non credis. omnia enim animantia quae posteriora se pariunt, si modo id deus iubeat, anteriora multo parere se facilius possunt. nam et cibi ipsi et pocula, si ea diuinitatis uoluntas sit, in conceptus quosdam et progenies uerti possunt.
- 7.2.5.1
aquae denique ipsae, quibus ab exordio rerum manantibus aeque admodum omnia animantia utuntur, corporari, si id deus iubeat, in uisceribus et gigni possunt. quis enim sacris operibus modum statuit aut diuinam potentiam circumscripsit, aut quis, ut scriptum est, dicet ei: quid fecisti? si negas omnia deum posse, nega anteriorem nasci ex Maria deo nascente potuisse. si autem impossibile deo nihil est, cur ei impossibilitatem in suo ipso aduentu obicis cui impossibile in omnibus nihil esse cognoscis?
- 7.3.1.1
Secunda autem peruersitatis tuae uel calumnia blasphematrix uel blasphemia calumniatrix est qua ais: homousios parienti debet esse natiuitas, non dissimilis superiori: uerbis enim magis quam re et genere diuersa est. cum enim de natiuitate agitur dei, idem dicis, potentiorem ex Maria non potuisse nasci, quod superius, anteriorem non potuisse generari. et ideo uel id quod supra dictum est etiam de hoc responsum puta, uel id quod nunc dicendum est etiam de illo responderi existima.
- 7.3.2.1
ais ergo: homousios parienti debet esse natiuitas. si ad t.errenas creationes respicis, uel maxime ita euenit: sin autem ad ortum dei, quid in natiuitate eius naturae exempla consideras, quia constitutiones constitutori sunt obnoxiae, non constitutionibus constitutor? uis autem plenius scire quam non solum impiae, sed etiam ineptae sint hae calumniae tuae et non uidentis penitus dei omnipotentiam cantilenae? dic mihi, quaeso, tu, qui non nisi ex paribus paria nasci putas, unde inexplicabilis illa quondam in heremo coturnicum innumerositas ad pastum Israheliticae plebis repente nata sit. non enim eas ante in aliquo loco a genetricibus suis editas, sed subito aduentu legimus illatas.
- 7.3.3.1
cibus denique ipse ille caelestis unde per quadraginta annos in Hebraeorum castra defluxit? numquid mannam manna generauit? sed haec de uetustis rerum miraculis. quid de nouis? paucis panibus ac pisciculis innumeras populorum sequentium turbas dominus Iesus Christus in heremo non semel pauit. satietatis ratio in Cibis non fuit. quae esurientes causa inuisibilis et arcana saturauit, praesertim cum plus multo superfuerit satietati quam appositum fuerat esuritioni?
- 7.3.4.1
qua ratione hoc totam, qua causa actum est, ut, cum satietatem edentes caperent, etiam aug- mentis ineffabilibus cibus ipse ditesceret? natum in Galilaea uinum de aquis legimus. dic mihi: quomodo disparem a sui qualitate substantiam dispar natura generauit, praesertim cum, id quod dominicae natiuitati maxime conuenit, nobilioris ad-
- 7.3.5.1
modum rei ortus ei mteriore processerit t dic mihi ergo quomodo ei illa aquae simplicitate egregior uini et admirabilis sapor natus sit? quomodo aliud sit haustum, aliud infusum? numquid cisterna illa uel puteus hanc naturam habuit, ut aquas ei se sumptas in optima uina mutaret? aut numquid uasorum id qualitas aut ministrorum egit industria? nihil utique ipsorum. et quomodo facti ratio cogitatione cordis non conprehenditur, cum facti tamen ueritas conscientiae firmitate seruetur? caeco super oculos in euangelio lutum positum est et oculi abluto eo nati sunt.
- 7.3.6.1
numquid aut aqua hanc naturam habuit ut oculos pareret, aut lutum ut lucem crearet? nihil utique horum, praesertim cum aqua caeco nihil conferat, lutum autem uidentibus etiam obesse possit. et quomodo res nocendi uim in se habens officium remedii ac salutis exhibuit, et quae obesse sanis solet, quasi ministra tunc sanitatis fuit? dicis itaque dei hoc tribuisse uirtutem, dei praestitisse medicinam, et omnia haec quae diximus omnipotentiam penitus effecisse diuinam, qui potens sit utique et ex insolitis noua condere et ex contrariis salubria constituere et ea, quae in impossibilitatibus atque inefficientiis sita sint, in rerum possibilitates effectusque mutare.
- 7.4.1.1
Idem ergo de ortu ipsius domini quod de rebus omnibus confitere. crede deum natum ut uoluit, quem non negas potuisse quod uoluit: nisi forte uirtutem, quae ei ad alia omnia affuit, ad se ipsum aestimas defuisse, et ipsi ad natiuitatem suam omnipotentia sua defuit, quae ab eo procedens uniuersa penetrauit. tu mihi in natiuitate domini obicias: nemo anteriorem se parit, et in partu quo omnipotens deus natus est dicas: homousios parienti debet esse natiuitas? quasi uero cum quolibet hominum humanis legibus agas, cui impossibilitatem suam obicias, quem terrena infirmitate concludas.
- 7.4.2.1
communem oniuium dicis condicionem esse nascendi, eandem legem esse generandi, non potuisse penitus in uniuersitate generis humani uni tantum homini contingere quod uetuerit deus omnibus prouenire. non intellegis de quo dicas, non uides de quo loquaris: quia auctor utique omnium condicionum cunctarum lex naturarum est, per quem est et quidquid homo potest et quidquid non potest, quia ipse utriusque rei penitus modum statuit, et usque quo accederet facultas et quo ulterius non progrederetur infirmitas.
- 7.4.3.1
quam lusane ergo tu ei impossibilitatem humanam obicis, cui possibilitas ipsa debetur. si personam domini terrenis infirmitatibus aestimes et omnipotentiam dei humanis rationibus metiaris, nihil utique quod secundum corporeas ipsius passiones deo congruum uideatur inuenies. si enim ueri simile uideri potest ut Maria anteriorem se deum parere non quiuerit, quomodo ueri simile erit quod crucifixus ab hominibus deus fuerit? et tamen idem qui crucifixus est deus ipse praedixit: si affiget homo deum
- 7.4.4.1
suum, quia uos affigitis mer si ideo uatus ex uirgme dominus non putabitur, quia anterior parienti fuerit qui nascebatur, quomodo deus sanguinem habuisse credatur? et tamen ad presbyteros Ephesiorum dicitur: regite ecclesiam dei, quam adquisiuit sanguine suo. postremo quomodo auctor uitae priuatus ulta existimabitur? et tamen Petrus auctorem, inquit, uitae interfecistis. nemo in terris situs esse in caelo potest. et quomodo dominus ipse dicit: filius hominis qui est in caelo? si denique ideo natum ex uirgine deum non putas, quia homousios parienti debet esse\' natiuitas, quomodo res dissimiles ex dissimilibus crediturus es substitisse naturis?
- 7.4.5.1
ergo apud te nec coturnices subito uentuB intulit nee manna. decidit nec uinum ex aqua prodiit nec multa hominum milia exiguo cibo pasta sunt nec post lutum caeco lumen apparuit. quodsi haec omnia incredibilia utique et contra rationem uidentur nisi a deo facta credantur, cur in natiuitate eius denegas quod in operibus confiteris? aut numquid praestare ortui suo aduentuique non potuit, quod humanis remediis atque utilitatibus non negauit?
- 7.5.1.1
Longum est de hac re et prope fabulosum amplius dicere. sed tamen ad confutandam ineptiam atque insaniam tuam, qua ais quod homousios parienti natiuitas esse debet, id est quod dissimilem se quaelibet parere non possit, etiam terrenarum rerum exempla proferam, quo ex dissimilibus nasci multa conuincam: non quod in tali re comparatio ulla aut fieri possit aut esse debeat, sed ut non dubites in sacro ortu existere id potuisse quod etiam in terrenis his et caducis uideas prouenire. apes, sicut minima admodum, ita prudentissima ac [sollertissima animalia, ex diuersissimis edi legimus atque exire naturis.
- 7.5.2.1
cum enim sint miri ingenii animantia et non solum sensu, sed etiam prudentia abundent, excerptis quibusdam herbarum floribus procreantur. quod maius exemplum adhibendum aut assumendum putas? ex inanimis animalia, ex insensibilibus sensibilia nascuntur. qui opifex illic, qui fabricator est, qui formator corporum, qui inspirator animarum? sonum denique ipsum, quo inter se quasi loquuntur, quis dedit?
- 7.5.3.1
concmnitatem \' pedum, ingenium orium elegantiamque pinnarum quis finxit atque composuit? ingenium, iram, prouisionem, motum, placiditatem, concordiam, dissensionem, bella, pacem, ordinationem, dispositionem, officia, principatus, omnia denique quae sunt illis quasi cum Humano genere communia, cuius doctrina aut cuius munere, quo imbuente atque instituente sumpserunt? numquid hoc a paterno semine indeptae sunt aut in genitali utero atque in materna carne didicerunt?
- 7.5.4.1
nec uterum utique norunt nec semen sciunt: depasti tantummodo flores in aluearia congeruntur, ex quibus inaestimabili opificio apes exeunt. nihil illic genetricum uiscera prolibus conferunt neque apes ex apibus eduntur: operariae tantum sunt, non procreatrices. ex herbarum flosculis animantia prodeunt: quid simile herbis et animantibus? quis fabricator igitur rerum istarum sit, credo, intellegis. i nunc et ambige, an potuerit natiuitati suae dominus id tribuere quod uides eum etiam facturis minimis praestitisse.
- 7.5.5.1
superfluum forte sit post haec et alia addi aliquid: sed tamen etiam non necessaria ad exemplum addantur ad cumulum. lucustis repente subtexi aera, impleri terras uidemus. prode earum semina, prode ortus, prode generatrices. inde enim, at uides, exeunt, unde nascuntur. praescribe his rebus omnibus, quod homousios parienti esse natiuitas sua debet, et tam inuenieris in praescriptionibus his ridiculus, quam nunc es in neganda domini natiuitate furiosus. et quid post haec? numquid progredi nos debere ultra uel tu ipse existimas? adhuc addimus tamen aliquid. ex ouis uolucrum, quas in Aegypto hibes uocant, basiliscos serpentes gigni indubitabile est. quid cognatum et consentaneum aui atque serpenti? cur homousios parienti natiuitas sua non est?
- 7.5.6.1
et tamen haec omnia nec gignentes agunt nec nascentes sciunt, sed fiunt latentibus causis et inexplicabili quadam atque multiplici gignentis lege naturae. et tu eius natiuitati terrenarum opinionum praescriptiunculas obicias, qui nec earum quidem natiuitatum rationem reddere potes, quae nutu ipsius ac praeceptione nascuntur, cuius arbitrium totum agit, cuius imperium totum efficit, cui nihil contra ire, nihil obsistere potuit et ad totum quod possibilitate agendum erat uelle suffecit.
- 7.6.1.1
Sed tempus tandem est ut reliquas etiam occultiores et insidiosiores blasphemias tuas, quia, quod maluissemus, iam ignorare non possumus, saltim ne ignorantes capiant detegamus. posuisti in quodam pestifero tractatu tuo dicens: quoniam diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine natus est Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.
- 7.6.2.1
ueneficorum quorundam, ut aiunt, haec consuetudo est, ut in poculis quae conficiunt uenenis mella permisceant, ut dulcibus nocitura celentur, et dum quis mellis dulcedine capitur ueneni peste perimatur. ita ergo et tu dicens: diuinae naturae imago est homo, hanc autem proiecit diabolus in corruptionem, doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, oras quodammodo poculi pestilentis dulcedine quadam et quasi melle circumlinis, ut haurientes ingestum poculum homines, dum illecebrosa degustant, perniciosa non sentiant.
- 7.6.3.1
dei nomen obicis ut religionis nomine mentiaris, sancta praemittis ut peruersa suadeas et confitendo deum id efficias, ut eum ipsum neges quem confiteris. quis enim non uidet quo eas, quid moliaris? dicis quippe: doluit sic pro imagine sua deus, sicut pro statua sua imperator, et corruptam reparat imaginem: et sine semine formauit de uirgine naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat: quoniam enim per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum.
- 7.6.4.1
hoc ergo tanto studio, hoc tanto actu praelocutionibus blandis fallax insidiator egisti, ut deum in praecedentibus nominans ad hominem in consequentibus peruenires, et eum ipsum solitarii hominis contumelia post afficeres cui subdolae humilitatis officio honorem dei antea detulisti- . dicis ergo quod imaginem dei, quam diabolus proiecerit in corruptionem, pietas diuina repararit: corruptam enim inquis reparat imaginem.
- 7.6.5.1
iam hoc quam subdole quod ais corruptam reparat imaginem, scilicet ut persuadeas nihil plus fuisse in eo in quo imago reparabatur, quam in ea ipsa imagine fuerit cui reparatio praestabatur. ac per hoc idem tantummodo uis esse dominum quod Adam, nihil plus imaginis reparatorem quam ipsam imaginem corruentem. denique quid agas, quid moliaris, sequentibus probas dicens: sine semine formauit naturam secundum illum qui sine semine nascitur Adam, et per hominem humanam naturam suscitat.
- 7.6.6.1
simuem ln ommous et parem Adae dominum Iesum fuisse asseris: illum utique sine semine et hunc sine semine, illum hominem solum et hunc hominem solitarium. ac per hoc uides te diligenter cauisse ac prospexisse, ne dominus Iesus Christus aut maior in aliquo Adae aut forte melior putaretur; cum ita eos sibi mensuris paribus conparaueris, ut derogaturum te quodammodo Adae aliquid crederes, si ei deum quippiam praetulisses.
- 7.7.1.1
Quoniam enim inquis per hominem mors, ideo et per hominem resurrectio mortuorum. etiamne apostolico testimonio peruersitatem tuam ac scelus probare niteris et contagione impietatis tuae uas electionis infamas, uidelicet ut, quia. a te auctor salutis tuae non intellegitur, idcirco etiam I apostolus deum negasse uideatur?
- 7.7.2.1
et tamen, si apostolicie testi- I montis uti placebat, cur uno eius contentus cuncta siluisti et, hoc non subdidisti statim: Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum, aut illud: sapientiam loquimur inter perfectos, et post alia: quam nemo, inquit, prin.cipum saeculi huius cognouit. si enim cognouissent, numquam dominum maiestatis crucifixissent, uel illud: quoniam in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter, et: UDUS dominus Iesus Christus, per quem omnia?
- 7.7.3.1
an in ; parte apostolum probans et in parte reprobans in eo tantum recipis in quo pro dispensatione hominem Christum nominat, in eo repudias in quo deum? Paulus enim hominem Iesum non negat, sed deum tamen eundem hominem confitetur et ita humano generi per hominem resurrectionem uenisse praedicat, ut in homine tamen ipso deum resurrexisse confirmet. uide enim, an eum qui resurrexit deum praedicet, qui eum qui crucifixus est deum maiestatis esse testatur.
- 7.8.1.1
Sed tamen ne dominum Iesum quasi unum de plebe redderes, dedisti ei aliquid dignitatis, tribuens ei honorem ut sancto homini, non diuinitatem ut uero homini ae uero deo. quid enim dicis? formauit deus dominicam incarnationem: theodochon formam honoremus cum deo sicut unam formam deitatis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. superius imaginem dei Adam esse dixisti, hic Christum imaginem dicis: illum statuam et hunc statuam.
- 7.8.2.1
sed gratiae uidelicet tibi pro honore dei agendae sunt, quod theodochon formam honorandam cum deo esse concedis. in quo non tam honor est quam iniuria: neque enim in hoc ipso tribuis domino Iesu Christo honorem diuinitatis, sed negas. subtili quippe impietatis arte honorandum cum deo dicis, ne deum esse fatearis, et hoc ipso, quo uideris cum fallaciter coniunxisse, disiungis. nam cum utique eum non ut deum colendum, sed quasi cum deo honorandum esse blasphemes, ideo ei tribuis diuinae uicinitatis coniunctionem, ut deitatis auferas ueritatem.
- 7.8.3.1
impiissime et callidissime hostis dei, peragere uis scelus negantis sub nomine confitentis. honoremus, inquis, sicut diuinae uoluntatis inseparabilem statuam, sicut imaginem latentis dei. profecit uidelicet apud nos per beneficia sua honor creatoris ac redemptoris nostri domini Iesu Christi. si ideo ab eo de aeterno interitu redempti sumus, ut redemptorem nostrum statuam diceremus, digno uidelicet obsequio, digno cultu respondere benignitati ac pietati illius nitimur, si maiestatem, quam ille propter nos humiliare non rennuit, nos etiam auferre conemur.
- 7.9.1.1
Sed excusas uidelicet illatam domino contumeliam subditi honoris officio, dicens: tamquam imaginem latentis dei. in hoc quod imaginem dicis humanae eum comparas condicioni, in hoc quod latentis dei certissimae derogas dignitati. deus enim inquit Dauid manifeste ueniet, deus noster, et non silebit. et uenit utique et non siluit, qui, priusquam ipse quippiam post ortum suum diceret, aduentum suum et terrenis pariter et diuinis testibus declarauit, dum stella indicat, dum magi adorant, dum angeli annuntiant. quid quaeris amplius? adhuc uox illius silebat in terris et honor illius iam clamabat in caelo.
- 7.9.2.1
latuisse ergo in eo ac latere tu deum dicis? at non hoc prophetae, non patriarchae, non denique lex uniuersa praedixit. non dicebant enim latitaturum, qui uenturum omnibus praedicebant, erras, infelix caecitas, causas blasphemandi quaerens et non inueniens. tu eum latuisse etiam post aduentum suum dicis: ego eum nec prius quidem latuisse comprobo quam ueniret. numquid enim patriarcham illum eximium, cui uocabulum uisio dei praesentis imposuit, qui ex subplantatoris nomine in Israhelis nomen ascendit, numquid sacramentum nascituri ex uirgine dei latuit? qui cum mysterium futurae incarnationis ei concertatione luctantis secum hominis agnouisset, uidi, inquit, deum facie ad faciem, et salua facta est anima mea. quid, quaeso, uiderat, ut uidisse se deum crederet?
- 7.9.3.1
numquid inter fulgura se ei et tonitrua deus protulit aut reserato intrinsecus caelo coruscans se ei facies diuinitatis ostendit? nihil utique eorum, sed e di- uerso magis uidit hominem et agnouit deum. o uere dignus indepto nomine et qui interioribus magis quam exterioribus oculis uocabuli a deo dati meruit dignitatem. luctantem secum humanam speciem uidebat et uidere se deum protestabatur. sciebat utique, quod illa hominis species dei ueritas erat, quia, in qua tunc erat specie deus uisus, in ea erat speciei ipsius postea ueritate uenturus.
- 7.9.4.1
quamquam quid miremur, si tantus patriarcha indubitanter credidit quod ei ipse per se deus tam euidenter ostendit, dicente ipso: uidi deum facie ad faciem, ^ et salua facta est anima mea? quid ei tantum deus praesentis diuinitatis ostenderat, ut demonstratam sibi faciem dei diceret? homo enim ei, ut uidebatur, tantummodo apparuerat, quem etiam in concertatione superauerat sed hoc utique per praecurrentia rerum indicia deus agebat, ut nemo esset qui deum natum ex homine non crederet, cum in humana specie deum iam patriarcha ante uidisset.
- 7.10.1.1
Sed quid ego in uno exemplo tamdiu commoror, quasi multa desint? numquid enim latere homines iam tum poterat in carne uenturus deus, cum de eo quasi ad omne humanum ( genus palam propheta diceret: ecce deus uester, et alibi: , hic est deus noster, et illud: deus fortis, pater futuri I saeculi, princeps pacis: et regni eius non erit finis? \' sed et cum iam uenisset, numquid latebat eos quod uenerat, qui uenisse eum palam confitebantur?
- 7.10.2.1
numquid ignorabat dei aduentum Petrus dicens: tu es Christus filius dei niui?j numquid Martha quid loqueretur aut quem crederet nesciebat, utique, inquiens, domine, ego credidi quia tu es Christus filius dei uiui, qui in hunc mundum uiui? omnes denique, qui ab eo uel morborum remedia uel membrorum restitutiones uel mortuorum uitam petebant, ab hominis id infirmitate an a dei omnipotentia postulabant? i
- 7.11.1.1
Diabolus denique ipse cum eum omni illecebrarum am-\' bitu, omni nequitiae suae arte temptaret, quid aut nesciens suspicabatur init quid temptans scire cupiebat? aut quid tantopere eum mouerat. quod deum in hominis humilitate quaerebat? numquid documentis prioribus id didicerat aut umquam uere in humano corpore deum uenisse cognouerat?
- 7.11.2.1
non utique: sed magnis signorum indiciis, magnis rerum experimentis et ueritatis ipsius uocibus ad suspicionem et inquisitionem rei huius conpellebatur, utpote et qui semel iam ab Iohanne audierat: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi, et iterum ab eodem: ego a te debeo baptizari, et tu uenis ad me? descendens quoque de caelo et stans supra caput domini columba euidentem se ac manifestam declarati dei indicem dederat.
- 7.11.3.1
uox quoque eum non per aenigmata nec per figuras a deo missa permouerat dicens: tu es filius meus dilectus: in te conplacui. et ideo, licet hominem extrinsecus in Iesu uideret, filium dei inuestigabat dicens: si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. numquid diabolo contemplatio hominis suspicionem diuinitatis eripuit, ut per hoc, quod hominem uidebat, crederet deum esse non posse? non utique: sed quid ait? si filius dei es, dic ut lapides isti panes fiant. non ambigebat utique esse posse quod an esset perscrutabatur: de ueritate ei erat sollicitudo, non de impossibilitate securitas.
- 7.12.1.1
Atqui sciebat utique dominum Iesum Christum ex Maria natum esse, sciebat pannis obuolutum in praesepio positum, pauperem eius inter humana exordia paruitatem fuisse et egenam etiam legitimis incunabulorum ministeriis infantiam: non dubitabat quoque eum ueram carnem habere, uere hominem natum esse. et cur ei hoc ad securitatem parum uisum est? cur eum, quem uere hominem esse nouerat, deum posse esse credebat? disce ergo, infelix furor, disce, insana et crudelis impietas, disce tandem uel a diabolo minoris esse perfidiae.. ille dixit: si filius dei es, tu dicis: filius dei non 88. quod ille interrogauit, tu negas. nemo adhuc inuentus est praeter te qui diabolicam impietatem fuerit supergressus. quod ille in domino confessus est esse posse, tu non credis esse potuisse.
- 7.13.1.1
Sed cessauit postea forsitan et conquieuit cassatisque temptationibus suis deposuit suspicionem, quia non inueniebat effectum? mansit quin immo in eo semper et usque ad ipsam domini crucem suspicio in eo per formidines proprias cumulata peruenit. quid plura? ne tunc quidem opinari de eo filium dei desiit, postquam tantum in eum persecutoribus suis licere cognouit.
- 7.13.2.1
sed callidus utique hostis inter ipsas quoque corporeas passiones signa diuinitatis aspiciens, etiamsi esse eum malebat hominem, suspicari tamen conpellebatur deum, quia, licet hoc mallet credere quod uolebat, cogebatur tamen ad id certis rerum indiciis quod timebat. nec mirum. quamuis enim eum et consputatum et flagellatum et contumeliis affectum et in crucem actum uideret, cernebat tamen inter ipsas iniuriarum indignitates diuinas exabundare uirtutes, dum uelum templi scinditur, dum sol refugit, dum dies obscuratur, dum passionis uirtutem omnia sentiunt et cuncta etiam quae deum nesciunt opus diuinitatis agnoscunt.
- 7.13.3.1
et ideo hoc uidens diabolus ac tremens omni modo peruenire ad dei agnitionem etiam in ipsa hominis consummatione temptauit., dicens per eos qui crucifixerant: si filius dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. sensit utique dominum deum nostrum passione corporis redemptionem humanae salutis operari, simulque per eam et se destrui ac subiugari et nos redimi atque saluari, et ideo hostis generis humani omni modo et omni dolo cassari ea uoluit quae agi pro omnium redemptione cognouit.
- 7.13.4.1
si filius dei, inquit, est, descendat nunc de cruce, et credimus ei, scilicet ut motus uerborum contumelia dominus desereret sacramentum, dum ulcisceretur iniuriam. uides ergo dominum etiam in cruce positum filium dei appellari, uides eos hoc quod nominant suspicari. disce itaque, ut superius dixi, uel a persecutoribus ipsis uel a diabolo filium dei credere. quis umquam aequauit daemoniacam infidelitatem? quis supergressus est? ille eum filium dei esse suspicatus est etiam cum mortem pertulit, tu negas etiam cum resurrexit: ille eum deum suspicatus est cui se occuluit, tu negas cui probauit.
- 7.14.1.1
Uteris ergo aduersus deum scripturis sacris et suos I ipsos in ipsum testes agere conaris. sed quomodo? uere, ut non solum dei, sed etiam testimoniorum ipsorum praeuaricator sis. nec mirum utique si, quia id quod uis non potes, id facis solum quod potes: quia uertere in deum testimonia sacra non uales, quod uales, ipsa peruertis. dicis enim: ergo et Paulus mentitur de Christo dicens: sine matre, sine genealogia. interrogo te de quo hoc uelis dixisse Paulum?
- 7.14.2.1
de filio et uerbo dei an de Christo, quem tu a filio dei separas et hominem tantum esse blasphemas? si de Christo, utique quem hominem solitarium dicis, quomodo nasci homo sine matre, sine genealogia maternae originis potuit? sin autem de dei uerbo ac dei filio, quid facimus quod idem apostolus, ut tu, sacrilege, aestimas, testis tuus, eodem loco atque eodem testimonio eum, quem tu sine matre asseris, etiam sine patre esse testatur dicens: sine patre, sine matre, sine genealogia? ergo superest ut apostoli testimonio utens, quia filium dei sine matre asseris, etiam sine patre esse blasphemes.
- 7.14.3.1
uides ergo peruersitatis ac nequitiae tuae studio in quod te impietatis praeruptum ieceris, ut, quod nemo adhuc a saeculis nisi in- sanus fortasse dixit, dum filium dei matrem non habuisse dicis, etiam patrem ipsius denegares. et hoc tamen nescio impietate maiore an ineptia, quia quid stultius, quid ineptius quam filii nomen ponere et patris nomen uelle reticere? sed dicis: non reticeo nec nego. et quis ergo te furor conpulit testimonium illud ponere, ubi, dum matrem eum non habuisse dicis, etiam patrem eius negasse uidearis?
- 7.14.4.1
nam cum in eodem testimonio sicut sine matre, ita etiam sine patre esse dicatur, necesse est ut, si sine matre ibi intellegi potest, eodem modo, quo sine matre esse ibi intellegitur, etiam sine patre esse credatur. sed hoc praerupta illa ad negandum deum insania non intellexit, quae, cum id truncum poneret quod integrum scriptum esset, non uidit reserata sacri uoluminis serie redargui impudens atque apertum posse mendacium.
- 7.14.5.1
o stulta blasphemiae amentia, quae, dum ipsa non uidet quid sequi debeat, etiam illud non sapuit quid legi possit: quasi uero, quia auferebat sibi intellegentiam, auferre posset omnibus lectionem, aut ideo perdituri omnes ad legendum oculos capitis sui essent, quia ipse iam mentis oculos perdidisset. audi ergo, haeretice, quod furatus es: audi plena et integra, quae debilia ac truncata posuisti. apostolus duplicem dei natiuitatem insinuare omnibus cupiens, ut et in deitate natum dominum et in carne monstraret, ait: sine patre, sine matre.
- 7.14.6.1
alterum enim proprium est diuinitatis natiuitati, alterum carnis, et sicut in deitate est sine matre, ita in corpore est sine patre generatus. ac sic, cum nec sine patre nec sine matre sit, et! sine patre tamen et sine matre credendus est, quia, si dum ex patre nascitur respicis, sine matre est, si dum ei matre, sine patre. ac sic in singulis natiuitatibus alterum habens alterum in utraque non habuit, quia nec diuinitatis natiuitas matre eguit et ad natiuitatem corporis sibi ipse suffecit. sine patre ergo inquit apostolus, sine matre, sine genealogia.
- 7.15.1.1
Quomodo sine genealogia dominum fuisse dicit, cum euangelium Matthaei a genealogia coeperit saluatoris dicens: liber generationis Iesu Christi, filii Dauid, filii Abraham? ergo et iuxta euangelistam habet genealogiam et iuxta apostolum non habet, quia iuxta euangelium ex matre habet, iuxta apostolum ex patre non habet. et ideo bene apostolus dicens sine patre, sine matre, sine genealogia ubi eum sine matre genitum esse posuit, ibi etiam sine genealogia esse memorauit. ac per hoc in utraque domini natiuitate et euangelica sibi et apostolica simul scripta conueniunt, quia et iuxta euangelistam habet genealogiam sine patre incarnatus, et iuxta apostolum non habet sine matre dominus in deitate generatus, Esaia dicente: generationem autem eius quis enarrabit?
← Previous · Next → — showing 301–400 of 461
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0076c.stoa003.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.