Ancient Texts

← Library

Epistulae imperatorum pontificum aliorum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 2,627 sections

  1. 1.1.1

    Temporibus Constantii imperatoris filii Constantini durior orta est persecutio Christianorum ab impiis haereticis Arrianis annitente Constantio, qui et Athanasium episcopum resistentem haereticis persecutus est et, ut damnaretur ab omnibus episcopis, imperauit. quod etiam metu principis facere temptauerunt omnes ubique pontifices inauditum innocentemque damnantes; sed Liberius Romanus episcopus et Eusebius Uercellensis et Lucifer Caralitanus et Hilarius Pictauensis dare sententiam noluerunt. hi ergo mittuntur in exilium pro fide seruanda.

  2. 1.2.1

    cum Liberio Damasus diaconus eius se simulat proficisci. unde fugiens de itinere Romam redit ambitione corruptus. sed eo die, quo Liberius ad exilium proficiscebatur, clerus omnis id est presbyteri et archidiaconus Felix et ipse Damasus diaconus et cuncta ecclesiae officia omnes pariter praesente populo Romano sub iureiurando firmarunt se uiuente Liberio pontificem alterum nullatenus habituros. sed clerus contra fas, quod minime decebat, cum summo periurii scelere Felicem archidiaconum ordinatum in loco Liberii episcopum susceperunt. quod factum uniuerso populo displicuit et se ab eius processione suspendit.

  3. 1.3.1

    post annos duos uenit Romam Constantius imperator; pro Liberio rogatur a populo. qui mox annuens ait \'habetis Liberium, qui, qualis a uobis profectus est, melior reuertetur). hoc autem de consensu eius, quo manus perfidiae dederat, indicabat. tertio anno redit Liberius, cui obuiam cum gaudio populus Romanus exiuit. Felix notatus a senatu uel populo de urbe propellitur. et post parum temporis impulsu clericorum, qui peiurauerant, inrumpit in urbem et stationem in <basilica> Iuli trans Tiberim dare praesumit. quem omnis multitudo fidelium et proceres de urbe iterum cum magno dedecore proiecerunt.

  4. 1.4.1

    post aunos octo Ualentiniano et Ualente consulibus X Kalendarum Decembrium die defunctus est Felix. Liberius misericordiam fecit in clericos, qui peiurauerant, eosque locis propriis suscepit. itemque octauo Kalendas Octobr. Gratiano et Dagalaifo consulibus Liberius humanis rebus eximitur.

  5. 1.5.1

    tunc presbyteri et diacones Ursinus Amantius et Lupus cum plebe sancta, quae Liberio fidem seruauerat in exilio constituto, coeperunt in basilica luli procedere et sibi Ursinum diaconum pontificem in loco Liberii ordinari deposcunt; periuri uero in Lucinis Damasum sibi episcopum in loco Felicis expostulant. Ursinum Paulus Tiburtinus episcopus benedicit. quod ubi Damasus, qui semper episcopatum ambierat, comperit, omnes quadrigarios et imperitam multitudinem pretio concitat et armatus fustibus ad basilicam Iuli perrumpit et magna fidelium caede per triduum debacchatus est.

  6. 1.6.1

    post dies septem cum omnibus periuris et arenariis, quos ingenti corrupit pretio, Lateranensem basilicam tenuit et ibi ordinatus episcopus et redimens iudicem urbis Uiuentium et praefectum annonae Iulianum id egit, ut Ursinus uir uenerabilis, qui prius fuerat pontifex ordinatus, cum Amantio et Lupo diaconibus in exilium mitteretur. quod ubi factum est, coepit Damasus Romanam plebem, quae sibi nolebat procedere, fustibus et caede uaria perurguere. presbyteros quoque numero septem detentos per officium nititur ab urbe propellere, sed plebs fidelis occurrens eosdem presbyteros eruit et ad basilicam Liberii sine mora perduxit.

  7. 1.7.1

    tunc Damasus cum perfidis inuitat arenarios quadrigarios et fossores omnemque clerum cum securibus gladiis et fustibus et obsedit basilicam hora diei secunda septimo Kalendarum Nouembrium die Gratiano et Dagalaifo conss. et graue proelium concitauit. nam effractis foribus igneque subposito aditum, unde inrumperet, exquirebat; nonnulli quoque de familiaribus eius tectum basilicae destruentes tegulis fidelem populum perimebant. tunc uniuersi Damasiani irruentes in basilicam centum sexaginta de plebe tam uiros quam mulieres occiderunt; uulnerauerunt etiam quam plurimos, ex quibus multi defuncti sunt. de parte uero Damasi nullus est mortuus.

  8. 1.8.1

    post tres autem dies sancta plebs in unum conueniens coepit aduersus eum domini mandata recitare dicentis: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam uero non possunt occidere; psallebat etiam in laudibus et dicebat: posuerunt mortalia seruorum tuorum escas uolatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum uelut aquam in circuitu Hierusalem et non erat, qui sepeliret.

  9. 1.9.1

    saepe igitur eadem plebs adunata in basilica Liberii clamabat dicens \'Christiane imperator, nihil te latet. omnes episcopi Romam ueniant. agatur causa. quintum iam bellum Damasus fecit. a sede Petri homicidas foras !* dei autem populus episcopos conuenire multis precibus exorabat, ut memoratum tanta impietate maculatum sententia iusta percellerent; quem in tantum matronae diligebant, ut matronarum auriscalpius diceretur.

  10. 1.10.1

    uoces ergo plebis ad Ualentinianum principem sunt delatae, qui pietate commotus reditum concessit exulibus. tunc Ursinus cum Amantio et Lupo diaconibus septimo decimo Kalendarum Octobrium Lupicino et Iouino conss. ad urbem rediit. cui plebs sancta gratanter occurrit.

  11. 1.11.1

    sed Damasus tantorum sibi conscius scelerum non mediocri timore concussus redemit omne palatium, ne facta sua principi panderentur. imperator nesciens quid Damasus perpetrasset edictum prorogat, ut Ursino exilio relegato nulla ulterius populos contentio nefanda collideret. tunc Ursinus episcopus uir sanctus et sine crimine consulens plebi tradidit se manibus iniquorum et sexto decimo Kal. Decembr. iussione imperatoris ad exilium sponte properauit.

  12. 1.12.1

    sed populus timens deum multisque persecutionibus fatigatus non imperatorem, non iudices nec ipsum auctorem scelerum et homicidam Damasum timuit sed per coemeteria martyrum stationes sine clericis celebrabat. unde cum ad sanctam Agnem multi fidelium conuenissent, armatus cum satellitibus suis Damasus irruit et plurimos uastationis suae strage deiecit.

  13. 1.13.1

    quod factum crudelissimum nimis episcopis Italiae displicebat. quos etiam cum ad natale suum sollemniter inuitasset et nonnulli conuenissent ex eis, precibus apud eos molitur et pretio, ut sententiam in sanctum Ursinum proferant. qui responderunt \'nos ad natale conuenimus, non ut inauditum damnemus).

  14. 1.14.1

    ita praua eius intentio caruit quo nitebatur effectu.

  15. 1.14.2

    EXINDE PRESBVTERI DIUERSIS MODIS AFFLICTI PER EXILIA ET PEREGRINA LOCA DISPERSI SUNT. EX QVIBUS MARCELLINUS ET FAU- STINIS PRESBVTERI DE CONFESSIONE UERAE FIDEI ET OSTENTATI- ONE SACRAE COMMUNIONIS ET PERSECUTIONE ADUERSANTIUM UERI- TATI PRECES UALENTINIANO THEODOSIO ET ARCADIO PRINCIPIBUS OPTULERUNT ITA:

  16. 2.1.1

    Deprecamur mansuetudinem uestram, piissimi imperatores Ualentiniane Theodosi et Arcadi, ut haec in contemplatione Christi filii dei, qui uestrum iuuat imperium, infatigabiliter legere dignemini. sublime regnum uestrum tunc ad sublimiora dei patris omnipotentis et Christi unigeniti filii eius opitulatione conscendit, cum nec in exiguis hominibus despicitis ueritatem nec in multis uel potentibus mendacium roboratis. hoc enim iustissimum est et saluberrimum apud regnum iustitiae, ut personae probentur ex merito ueritatis, non ueritas praesumatur ex potentia personarum; siquidem ius saeculi ideo scriptum est, ne contra uerum aequumue potentia uel multitudo praeualeat, etiamsi ab exiguis uindicetur.

  17. 2.2.1

    quod si haec tanta cura etiam in rebus rei publicae a uestra tranquillitate et prouisione seruanda est, ut contra omnem uim potentiamue etiam in minimis ius ueri optineat, quo possit tradita uestro imperio dei nutu florere res publica, quomodo in negotiis diuinis sanctae fidei ueritas impiorum caterua et fraudulentissimis eorum circumuentionibus obfuscatur et premitur? maxime cum uos principes Romani imperii piam Christianae religionis fidem puritatemque tot uestris constitutionibus uindicetis: totum quidem quia ueneratores Christi filii dei pro fide catholica decernitis et omni nisu contra haereticos et perfidos imperii uestri auctoritate conscribitis, non quasi aliqua propriae sententiae noua temptantes, sicut quidam anteriores principes in suam aliorumque perniciem conati sunt, sed ut ostendatis uestras sententias uestramque piam fidem cum sacris scripturarum diuinarum sententiis et piis confessionibus conuenire.

  18. 2.3.1

    sed hoc cum magis post atrocissimas prioris temporis persecutiones iuuare sanctam deberet ecclesiam, magis affligit, cum idem ipsi egregii episcopi, qui eam ante hoc sub adsertione uel adsensu haereseos persecuti sunt, nunc quoque sub auctoritate catholici nominis persecuntur et, quanto nunc sub ementita piae fidei professione hoc fraudulentius agunt, tanto et perniciosius grassantur et dolentius aestuat ueritas, quod ei adhuc non licet nec sub uobis imperatoribus, qui piam fidem defenditis, respirare.

  19. 2.4.1

    sed ne hoc ad inuidiam sine rei probatione referre uideamur, causam ut possumus explicamus; quaesumus autem, supplices quaesumus, ut regias aures uestras nobis exiguissimis commodetis, dum ostendimus non nos esse haereticos et tamen quasi haereticos uehementer adfligi, cum nec ipsi, qui nos uehementer adfligunt, uel socii eorum possint nunc dicere uel probare, quod simus haeretici, sed ne quidem de se negare, quod superiori tempore haeresim aut acerrime uindicauerint cum intolerabili supplicio fidelium aut certe ei manus dederint damnata catholica fide, quam prius adserebant, dum metuunt pro Christo filio dei exilium perpeti, pro quo etiam laico fideli quaeuis mors atrocissima subeunda est, quia nobis donatum est, ut ait apostolus, pro Christo, non tantum ut in eum credamus sed ut etiam pro illo patiamur; talis enim mors uel passio beatae inmortalitatis occasio est.

  20. 2.5.1

    Non latet mansuetudinem et deuotam deo religionem uestram, quam impia quamue pestifera sit haeresis Arriana, contra quam a patribus nostris apud Nicaeam spiritali uigore conscriptum est, ita ut et apostolicae fidei pia confessio seruaretur atque ipsius haereseos perpetua damnatio seruaretur, ne quis falli posset in posteris.

  21. 2.6.1

    sed Arrius ut cor Pharaonis non credens diuinam in se tunc datam fuisse sententiam nescio qua ratione subripuit apud Constantinum sperans, quod ipsius suffragio spiritalium sacerdotum sententia rescissa recipi posset in ecclesiam. denique idem Constantinus iusserat, ut ei sanctus ac beatae memoriae episcopus Alexander communicaret, non ille Alexander, qui fuit diuinae fidei episcopus in Alexandria (qui et plenus sapientia et spiritu sancto feruens eundem Arrium primus et detexit et expulit et in perpetuum damnauit), sed iste Alexander, qui in hac Constantinopolitana urbe fuit et ipse admirabilis episcopus.

  22. 2.7.1

    qui cura uideret, quod Arrius saeculi istius rege niteretur, exclamauit ex imo pectoris dolore stans in loco sacrarii ad Christum uerum et sempiternum regem et dominum omnium regum, ne illam labem in ecclesia pateretur intrare. cuius oratio quam constans fuerit, quam fidelis, hinc probatum est, quod idem Arrius, antequam intraret ecclesiam. dedit poenas nouas et grauissimas usque ad turpem interitum. nam cum pridie quam se putauit sanctam ecclesiam imperatoris auxilio homo impius intraturum, cum nihil languoris, nihil doloris in corpore pateretur sed, quod grauius est, solo animi morbo insanabiliter aegrotaret, humana consuetudine secessum petit atque illic cum sedit, grauissimo repente dolore cruciatus omnia sua uiscera et ipsum cor, quod erat thesaurum impietatis, effudit in stercora atque ita (mirabile dictu!) internis omnibus euacuatis attenuatus est uel ad momentum sicut luridati corporis tabe resolutus est, ut per angustias foraminis et sedilis totus ipse laberetur.

  23. 2.8.1

    digna haec poena impio, digna haec mors turpis pestifero haeretico atque de spiritu diaboli foetidissimis membris digna haec sepultura: nouo enim exemplo et cruciari debuit et perire, qui nouas aduersus unigenitum filium dei commentatus fuerat impietates, dicens eum non uere de patre natum et quia erat, quando non erat, et quia ex nihilo substitutus est, ne eiusdem substantiae et diuinitatis et sempiternitatis et omnipotentiae, cuius et pater est, crederetur. hoc ideo retulimus augustae mansuetudini uestrae.

  24. 2.9.1

    ut uero intenta uestra prudentia animaduertat. quam uenerabilis fides sit conscripta apud Nicaeam aduersus Arrium, cui et deus non solum per auctoritatem scripturarum diuinarum sed etiam per sacratissimam orationem sancti quoque Alexandri testimonium dedit, et quam exsecrabilis est impia doctrina Arrii, quam in ipso Arrio nouo genere supplicii sententia diuina damnauit non expectans in illo diem iudicii, ut exemplo poenae eius ceteri perterriti praecauerent.

  25. 2.10.1

    quo utique exemplo nec illud dubitandum est, etiam hos apud deum esse damnatos, qui Arrii impiam doctrinam renouandam uel suscipiendam esse crediderunt. quomodo enim eos perpetua poena disiungit, quos impia doctrina non separat ? pares reos etiam uestris legibus unus carcer includit atque una ferit sententia. sed et illud ambigi non potest, hos esse uere catholicos, qui per exilia, per genera suppliciorum, per atrocitatem mortis illam fidem sine dolo uindicant, quae apud Nicaeam euangelica atque apostolica ratione conscripta est. quam deus apertissime probauit supplicio Arrii impugnantis eam.

  26. 2.11.1

    quod si haec apud uos uera sunt, quae apud scripturas diuinas uera roborantur, aduertite, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sint, qui sub his diuinis regulis et professionibus fidem suam ac deuotionem Christo deo consecrauerunt nullum timorem diuino timori praeponentes.

  27. 2.12.1

    sed licet Arrius sit sepultus in stercoribus, reliquit tamen suae impietatis heredes; denique non defuerunt uermes, qui de eius putrido cadauere nascerentur. per quos quae gesserit diabolus artifex erroris, longum est exsequi, etiamsi exsequi possemus; infinita sunt enim et incredibilia, non tamen falsa. illud uero nunc, quod ad praesentem causam facit, exponimus, quod imperatorem Constantium per fraudulentam disputationem Arrianae impietatis participem fecerunt. dedissent et isti in praesenti poenas, si non oporteret secundum apostoli sententiam et haereses esse, ut probati manifesti fierent.

  28. 2.13.1

    habentes ergo hi, quos diximus, uermes Arrii adsistentem sibi regiam potestatem primum quidem per singulos in euersionem catholicae fidei et in excidium sacrae religionis pro Arriana impietate contendunt, ita ut resistentes aut calumniis adpeterent uel poenis uel exilio cruciarent et necarent. ubi tamen amplius per suam rabiem grassati sunt et fecerunt sui ubique terrorem, non iam contenti ire per singulos, postremo cogunt undique in unum episcopos conuenire et datur locus ad synodum Orientalibus quidem Seleucia Isauriae, Occidentalibus uero ciuitas Ariminensis.

  29. 2.14.1

    atque illic primum quidem episcopi pro sancta fide uenientes confirmant illam expositionem, quae apud Nicaeam conscripta est, ita ut nihil inde minueretur, eo quod euangelicam fidem uerbis inexpugnabilibus explicaret et Arrii impiam doctrinam diuina auctoritate damnaret. tunc demum oblatam ab Ursacio, Ualente, Germinio et Gaio huiusmodi fidei conscriptionem, quae et fidem catholicam reprobaret et Arrium absolueret, immo et introduceret pestiferam eius doctrinam, execrantur et damnant tam impiam fidem eorum quam etiam ipsos, inexpiabile scelus esse iudicantes, qui patrum fidem uenerabilem uiolent, si hos tam impios atque impiam eorum conscriptionem pateretur ecclesia.

  30. 2.15.1

    mittunt quoque decem legatos ad imperatorem Constantium scribentes, quae gesta sunt, et hortantes simul, ut ipse quoque decreta patrum pro fide uenerabili contra haereticos inuiolata seruaret.

  31. 2.16.1

    mittunt sane et haeretici legatos: quos tunc familiarissime et ut suos suscepit Constantius; eos uero legatos, qui pro fide catholica contra haereticos uenerant, reprobat et per suos nunc gratia inuitat, nunc minis perterret et interim sola dilatione discruciat, ut in ultimum, cum iram regis metuunt, cum non dignantur pro Christo filio dei exilium perpeti, cum propriis sedibus et ecclesiarum perniciosissimis possessionibus oblectantur, rescindant, quod pie uindicauerant, et suscipiant, quod ut impium damnauerant.

  32. 2.17.1

    liceat in hoc apud uos religiosos imperatores in causa dei dolentius ingemiscere: episcopi plus iram regis terreni timuerunt quam Christum uerum deum et sempiternum regem; grauius exilium temporale esse crediderunt quam perpetuam poenam secundum Esaiam indormitabilis uermis et ignis inextinguibilis; suauiora habuerunt propria domicilia et possessiones quam in regno Christi beatam et perpetuam habitationem.

  33. 2.18.1

    sed Constantius non contentus ruina et labe decem legatorum mittit Ariminum, ut omnes illic episcopi similiter uerterentur. qui et ipsi malo illo exemplo legatorum suorum piam fidem patrum, quam uindicauerant, reprobant subscribentes in illa fide Arrianorum, quam integro et libero iudicio damnauerant.

  34. 2.19.1

    aduertit sapientia uestra Ariminensem synodum piissime coeptam sed impiissime terminatam. eadem autem et apud Seleuciam Isauriae ab episcopis impietas commissa est. iudicate, piissimi et religiosissimi imperatores, in quo rei sunt et in quo merentur adfligi, qui nolunt cum talibus episcopis conuenire, qui cum primum fidem integram uindicarent et impiam fidem reprobarent, postea, cum metuunt exilium, cum rebus suis et sedibus oblectantur. uertunt sententias, damnantes ad nutum haeretici imperatoris illam apostolicam, quam uindicauerant, fidem et suscipientes illam Arrii, quam reprobauerant, impietatem.

  35. 2.20.1

    nonne gratum habere debuerunt, si tamen credebant futurum dei iudicium, omnia mala perpeti quam esse uenerabilis fidei proditores, cuius uirtus sancti quoque Alexandri orationibus et Arrii supplicio fuerat adprobata? maxime cum et gloriosae passionis praecessisset exemplum licet paucissimorum episcoporum, qui ne euangelicam apostolicamque fidem uiolarent, ne impiis adquiescerent, non exilium, non supplicium nec aliquam atrocitatis mortem recusauerunt.

  36. 2.21.1

    denique ante synodum Anminensem Paulinus de Triueris constantissimus episcopus datur in exilium piam fidem uindicans et execrans consortium Arrianorum.

  37. 2.22.1

    sed et apostolicus uir Lucifer de Sardinia Caralitanae ciuitatis episcopus ob hoc, quod bene esset agnitus per contemptum saeculi, per studium sacrarum litterarum, per uitae puritatem, per constantiam fidei, per gratiam diuinam, a Romana ecclesia missus est legatus ad Constantium et ob hoc, quod fidem uenerabilem uindicauit, quod detexit et conuicit haereticos, ductus est in exilium cum omni atrocitate iniuriarum.

  38. 2.23.1

    similiter et Eusebius a Uercellis nec non et Dionysius Mediolanensium, Constantio regi primum familiaris, cum adhuc ignoraret eum fautorem esse haereticorum; postea tamen quam ei cognitum est et probatum, quod haereticos uindicaret, respuit regis impiam familiaritatem, malens exilium, ne Christi dei amicitiam perderet, ne sanctorum consortium non haberet.

  39. 2.24.1

    sed et Rodanius mittitur in exilium nec non et Hilarius, qui etiam scripta contra haereticos et praeuaricatores edidit, licet postea uero interruperit fauens praeuaricatoribus, ut non dicamus interim, quia f ubi et haereticis, in quos eloquentiae suae uiribus perorauerat.

  40. 2.25.1

    Maximus quoque de Neapoli Campaniae, eo quod esset inhabili stomacho et corpore delicatior, primum quidem, ut cederet, diu adflictus iniuriis, deinde ubi ob constantiam animi fideique uirtutem carnis infirmitate non uincitur, ductus est in exilium atque illic martyr in domini pace requieuit.

  41. 2.26.1

    sed et Rufininus, mirae quidem simplicitatis sed admirabilior in tuenda fide, effusione sui sanguinis praeuenit exilium. denique cum pro fidei integritate persistit, hunc Epictetus atrox ille et dirus de Centumcellis episcopus ante raedam suam currere coegit et, cum diu currit, sic in uia ruptis uitalibus sanguinem fundens expirauit. sciunt hoc Neapolitani in Campania, ubi reliquiae cruoris eius in obsessis corporibus daemonia affligunt, pro gratia utique fidei illius, pro qua et sanguinem fudit.

  42. 2.27.1

    fuerunt et alii episcopi de Aegypto, licet pauculi, quorum alii in fugam uersi sunt, alii uero in exilium dati, eo quod nollent cum episcopis impiis et crudelibus conuenire. quam utique salubre fuerat, quam pulcrum quamue gloriosum, si omnes illi episcopi pari uirtute et simili conspiratione fidem, quam recte semper uindicauerant, in finem usque ser. uassent, non exilia neque supplicia pertimescentes ad capiendam utique futuram in dei Christi regno perpetuam beatitudinem!

  43. 2.28.1

    et tacemus, quod fortassis ipsum illum Constantium, quamuis regni potestate terribilem, tantorum tamen episcoporum unita constantia confutasset et frangeret, fortassis etiam et intellegere fecisset magnum pretium esse istius fidei, pro qua nullus episcoporum exilium proscriptiones tormenta mortemque recusaret. sed paululum territus tantus episcoporum numerus cateruatim dederunt marus impietati et ad maiorem iam uesaniam incalluit impietas tam facili strage multitudinis.

  44. 2.29.1

    non hoc minus sacrilegium est, non haec minor impietas, quam si sub persecutore gentili idolo sacrificatum est, quia et in haeresi perterritum subscribere daemoniis sacrificare est, siquidem docentibus scripturis diuinis doctrina daemoniorum est haeresis, sicut et idolatria.

  45. 2.30.1

    interea quia apud quosdam multitudo praeponitur ueritati, eo quod pauculos habeat sectatores, et ob hoc affligimur, quod in paucis sequimur inuiolabilem fidem et multos uitamus propter impias haereses et sacrilegas praeuaricatorum subscriptiones: quid censetis in hac causa o iustissimi imperatores et catholicae fidei uindices? de his duabus partibus cui calculum datis? una est pars, in qua multi sunt episcopi; sed ubi multi sunt, illic per praeuaricationem sacra Christi fides uiolata est semper ante defensa, illic metu regis Arrii suscepta impietas est semper ante damnata. ubi uero paucissimi sunt, illic per exilia, per cruciatus, per effusionem sanguinis, per ipsam mortem fides Christi uindicatur et Arrii impietas atque omnis haeresis ut summum malum execrabiles sunt.

  46. 2.31.1

    sed etsi non est dubitandum paucos episcopos esse pretiosos de merito confessionis et inuiolabilis fidei, multos uero nullificari merito haereseos uel praeuaricationis, quia in causa ueri, maxime in causa religionis et sacrae fidei, non numerus numero comparandus est sed pura illa apostolica fides probata exiliis, probata cruciatibus licet unius, multorum infidelitatibus praeponenda est: tamen necessarium est damnatae praeuaricationis diuinum quoque praesens proferre documentum, ut sicut in Arrio impia secta eius diuina animaduersione punita praeiudicat et de sectatoribus eius, quod eadem illos poena maneat, qua torquetur et Arrius, ita et de praeuaricatoribus sacrae fidei nihil aliud sentiendum sit, quam quod in uno uel duobus praeuaricatoribus poenis praesentibus diuino iudicio determinatum est.

  47. 2.32.1

    Potamius Odyssiponae ciuitatis episcopus primum quidem fidem catholicam uindicans, postea uero praemio fundi fiscalis, quem habere concupiuerat, fidem praeuaricatus est. hunc Osius de Corduba apud ecclesias Hispaniarum et detexit et reppulit ut impium haereticum. sed et ipse Osius Potami querela accersitus ad Constantium regem minisque perterritus et metuens, ne senex et diues exilium proscriptionemue pateretur, dat manus impietati et post tot annos praeuaricatur in fidem et regreditur ad Hispanias maiore cum auctoritate, habens regis terribilem iussionem, ut si quis eidem episcopus iam facto praeuaricatori minime uelit communicare, in exilium mitteretur.

  48. 2.33.1

    sed ad sanctum Gregorium Eliberitanae ciuitatis constantissimum episcopum fidelis nuntius detulit impiam Osii praeuaricationem; unde et non adquiescit memor sacrae fidei ac diuini iudicii in eius nefariam communionem. sed Osius, qui hinc plus torqueretur, si quis ipso iam lapso staret integram fidem uindicans inlapsa firmitate uestigii, exhiberi facit per publicam potestatem strenuissimae mentis Gregorium, sperans quod eodem terrore, quo ipse cesserat, hunc quoque posse cedere. erat autem tunc temporis Clementinus uicarius, qui ex conuentione Osii et generali praecepto regis sanctum Gregorium per officium Cordubam iussit exhiberi.

  49. 2.34.1

    interea fama in cognitionem rei cunctos inquietat et frequens sermo populorum est \'quinam est ille Gregorius, qui audet Osio resistere?\' plurimi enim et Osii praeuaricationem adhuc ignorabant < et), quinam esset sanctus Gregorius, nondum bene compertum habebant. erat enim etiam apud eos, qui illum forte nouerant, rudis adhuc episcopus, licet apud Christum non rudis uindex fidei pro merito sanctitatis.

  50. 2.35.1

    sed ecce uentum est ad uicarium et multi ex administratoribus intersunt et Osius sedet iudex, immo et supra iudicem, fretus regali imperio, et sanctus Gregorius exemplo domini sui ut reus adsistit non de praua conscientia sed pro conditione praesentis iudicii, ceterum fide liber, et est magna expectatio singulorum, ad quam partem uictoria declinet. et Osius quidem auctoritate nititur suae aetatis, Gregorius uero auctoritate nititur ueritatis; ille quidem fiducia regis terreni, iste autem fiducia regis sempiterni. et Osius scripto imperatoris utitur, sed Gregorius scripto diuinae uocis obtinet.

  51. 2.36.1

    et cum per omnia Osius confutatur, ita ut suis uocibus, quas pro fide et ueritate prius scripserat, uindicaretur, commotus ad Clementinum uicarium (non) inquit \'cognitio tibi mandata est sed exsecutio. uides, ut resistit praeceptis regalibus: exsequere ergo, quod mandatum est, mittens eum in exilium). sed Clementinus, licet non esset Christianus, tamen exhibens reuerentiam nomini episcopatus in eo maxime homine, quem uidebat rationabiliter et fideliter obtinere, respondit Osio \'non audeo\' inquiens (episcopum in exilium mittere, quamdiu adhuc in episcopali nomine perseuerat. sed da tu prior sententiam eum de episcopatus honore deiciens et tunc demum exequar in eum quasi in priuatum, quod ex praecepto imperatoris fieri desideras\'.

  52. 2.37.1

    ut autem uidit sanctus Gregorius, quod Osius uellet dare sententiam. ut quasi deiectus uideretur, appellat ad uerum et potentem iudicem Christum totis fidei suae uiribus exclamans \'Christe deus, qui uenturus es iudicare uiuos et mortuos, ne patiaris hodie humanam proferri sententiam aduersus me minimum seruum tuum, qui pro fide tui nominis ut reus adsistens spectaculum praebeo, sed tu ipse, quaeso, in causa tua hodie iudica, ipse sententiam proferre dignaberis per ultionem. non hoc ego quasi metuens exilium fieri cupio, cum mihi pro tuo nomine nullum supplicium non suaue sit, sed ut multi praeuaricationis errore liberentur, cum praesentem et momentaneam uiderint ultionem\'.

  53. 2.38.1

    et cum multo inuidiosius et sanctius deum uerbis fidelibus interpellat. ecce repente Osius. cum sententiam conatus exprimere os uertit, distorquens pariter et ceruicem de sessu in terram eliditur atque illic expirat uel, ut quidam uolunt, obmutuit. inde tamen effertur ut mortuus. tunc admirantibus cunctis etiam Clementinus ille gentilis expauit et, licet esset iudex, tamen timens, ne de se quoque simili supplicio iudicaretur. prostrauit se ad pedes tanti uiri obsecrans eum, ut sibi parceret, qui in eum diuinae legis ignoratione peccasset et non tam proprio arbitrio quam mandantis imperio.

  54. 2.39.1

    erat tunc stupor in omnibus ac diuinae uirtutis admiratio, quod in illo spectaculum totum nouum uisum est: nam qui proferre uoluit humanam sententiam. mox diuinam perpessus est grauiorem. et iudex, qui iudicare uenerat iam pallens ut reus timebat iudicari, et qui quasi reus in exilium mittendus adstiterat, a iudice prostrato rogabatur, ut parceret quasi iudex.

  55. 2.40.1

    inde est, quod solus Gregonus ex numero uindicantium integram fidem nec in fugam uersus nec passus exilium. cum unusquisque timuit de illo ulterius iudicare.

  56. 2.41.1

    uidetisne damnatae a deo praeuaricationis mira documenta? scit melius omnis Hispania, quod ista non fingimus. sed et Potamio non fuit inulta sacrae fidei praeuaricatio. denique cum ad fundum properat, quem pro impia fidei subscriptione ab imperatore meruerat impetrare, dans nouas poenas linguae, per quam blasphemauerat, in uia moritur nullos fructus fundi uel uisione percipiens.

  57. 2.42.1

    non fuit auari hoc tormentum leue: moritur, qui propter concupiscentiam fundi fiscalis fidem sacram uiolauerat et, cum ad fundum properat, poenali morte praeuenitur, ne uel uisionis solatio potiretur. in sacro euangelio legimus uerba improperantis ad diuitem, qui sibi de conditis uanissime gloriabatur: stulte, inquit, hac nocte anima tua abs te auferetur; quae praeparasti, cuius erunt? si quis hoc scriptum et de Potamio conuenire consideret, intelleget in eum non leuiter iudicatum, maxime passum linguae supplicium, in qua et dines ille apud inferos uehementius cruciatur.

  58. 2.43.1

    sed et Florentius, qui Osio et Potamio iam praeuaricatoribus sciens in loco quodam communicauit, dedit et ipse noua supplicia. nam cum in conuentu plebis sedet in throno suo. repente eliditur et palpitat atque foras sublatus uires resumpsit. et iterum et alia uice cum ingressus sedisset. similiter patitur nec adhuc intellegens poenas suae maculatae communionis. nihilominus postea cum intrare perseuerasset, ita tertia uice de throno excutitur, ut quasi indignus throno repelli uideretur. atque elisus in terram ita palpitans torquebatur, ut cum quadam duritia et magnis cruciatibus eidem spiritus extorqueretur, et inde iam tollitur non ex more resumendus sed sepeliendus.

  59. 2.44.1

    scit hoc, quod referimus, magna ciuitas Emerita, cuius in ecclesia plebs hoc ipsum suis uidit obtutibus. sed et hoc considerandum est, quia Florentius haec passus est, qui nondum subscripserat impietati. sed tantum quod communicauit praeuaricatoribus fidei non ignorans eorum praeuaricationem.

  60. 2.45.1

    hoc ideo intulimus. ut uideant illi, quid sibi agendum sit, qui cum non subscripserint ut praeuaricatores, tamen per communionem praeuaricatoribus sibi cognitis copulati sunt. et puto quod intellegant, quid exemplo Florentii timere debeant.

  61. 2.46.1

    sed longum est referre alia quoque documenta poenis praesentibus damnatae praeuaricationis, quae diuinum iudicium uariis in locis exercuit. ad hoc scilicet, ut qui scripturas diuinas quadam ratione non respicit, uel praesenti ultionis diuinae animaduersione intellegat, quid sibi sectandum sit quidue uitandum. uindicare uoluit deus uel in paucos sine dubio et illa ratione. <ne>, quae per scripturam diuinam de praeuaricatorum futuris suppliciis minitatur, uelut fabula putaretur, si nunc in hoc saeculo in neminem uindicaret.

  62. 2.47.1

    intellegant nunc omnes episcopi praeuaricatores fidei, quam grauissimis suppliciis reseruati sunt, quando in suos socios in hoc quoque saeculo ad stuporem omnium uindicatum est. ad hoc enim etiam praesentes poenas praeuaricationis exposuimus, ut quod in paucos uindicatum est, credatur et in omnes eorum similes uindicari, maxime cum et scriptura diuina hoc ipsum adseueret, quod et per praesentia documenta monstratum est, et hoc consideretur, piissimi imperatores, in quo rei sunt. qui cum talibus diuina sacramenta non copulant, quorum et perpetua supplicia sacris leguntur in libris et suppliciorum exempla uidentur in saeculo.

  63. 2.48.1

    Sed quaesumus miram beniuolentiani uestram. ut adhuc nobis pro contemplatione Christi dei infatigabilem audiendi patientiam commodetis. dum adhuc, summatim licet. exponimus, in quantum creuit impietas. execrabiles enim Arriani in partibus Orientis et maxime in Aegypto non fuerunt hoc solo contenti. ut episcopi damnata fide integra in eorum impiam sententiam declinarent, sed hos ipsos. qui primum fuerant per catholicos episcopos ordinati. ubi pro eorum desideriis subscripserunt, in laieorum numerum exige bant et postea iterum eos idem haeretici episcopos ordi nabant, ut non solum fidem catholicam damnare uiderentur sed etiam ordinationem factam per catholicos episcopos.

  64. 2.49.1

    intendite in hoc aduersus catholicos quasi quendam triumphum haereticorum et miseram et quasi ultimam et foedissimam captiuitatem in his episcopis. qua damnata pia fide et catholicis episcopis in eorum se dominium delusionemque tradiderunt metu exilii et ut episcopale nomen apud homines retinere uiderentur, quod utique iam apud deum post subscriptiones impias non habebant. sed ideo nominis istius etiam cum omni dedecore quaerebatur auctoritas, ne illis possessiones ecclesiae tollerentur, quas utinam numquam possedisset ecclesia, ut apostolico more uiuens fidem integram inuiolabiliter possideret! et nunc his talibus non communicare summa impietas dicitur et hoc sub uobis imperatoribus, qui, ut uestrae constitutiones elocuntur, uenerabilis ecclesiae diuinam sanctimoniam uindicatis (non est autem mirum. si haec tam atrocia eorum commissa occupati rei publicae prouisionibus ignoratis).

  65. 2.50.1

    has eorum impietates execrantes episcopi, qui pro fide poenas exilii perpetiebantur uel qui se in fugam dederunt, licet essent corpore discreti per interualla regionum, tamen spiritu in unum positi per mutuas litteras apostolico uigore decernunt nullo genere talibus episcopis posse communicari, qui fidem illo modo, quo supra retulimus, prodiderunt, nisi si laicam postulauerint communionem dolentes suis impietatibus.

  66. 2.51.1

    sed mortuo Constantio patroao-4iaereticorum Iulianus solus tenuit imperium. ex cuius praecepto omnes episcopi catholici de exiliis relaxantur. solet hoc facere diuinitas, ut etiam per aduersarios Christianae religioni suae consulat, ut tanto magis. qui cultores sunt Christi, pro fidelibus elaborent.

  67. 2.52.1

    sed non multo post Iuliano intercepto Iouianus efficitur imperator, qui uindicans fidem catholicam dedit calculum episcopis catholicis. sed illi egregii episcopi, quam(quam) sub Constantio integram, quam uindicauerant, fidem haeretica subscriptione damnauerant, uidentes quod imperator pro catholicis episcopis interuenit, iterum se ad confessionem fidei catholicam transtulerunt. et ubi iam fides et ueneratio Christi est, quando pro terreni imperatoris arbitrio episcopi nunc ex catholicis fiunt haeretici et idem ipsi ex haereticis ad fidem catholicam reuertuntur?

  68. 2.53.1

    sed etsi quidam confessores fatigati in ultimo talium se com. muuioni iungendos esse crediderunt euertentes illa statuta, quae prius aduersus eos prophetica et euangelica atque apostolica auctoritate decreuerant, numquid hoc potest diuinam obruere ueritatem? numquid hoc potest euangelicis praeiudicare doctrinis? numquid apostolicas labefactare sententias et illam praesertim dei uocem dicentis: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit?

  69. 2.54.1

    sed etapostoli Pauli uasis electionis a Christo domino pronuntiati, cuius ad Galatas scribentis haec uerba sunt: sed etsi nos aut angelus de caelo euangelizauerit praeterquam euangelizauimus uobis, anathema sit! unde et idem ipse inferius in eadem epistola prosequitur dicens: si enim. quae destruxi, haec iterum aedifico, praeuaricatorem me constituo. confessor utique factus est de euangeliis, de uocibus prophetarum, de doctrinis apostolorum: quis fidelium dubitet hunc confessionis meritum non habere, si scripturarum diuinarum iura subuertens incipiat aedificare, quae destruunt euangelia?

  70. 2.55.1

    an non scripturae diuinae impugnantur, quando cum episcopis filii dei negatoribus pax ecclesiastica copulatur? quis est enim. qui considerans uim diuinae religionis pacem perfidorum deo placere confidat, nisi si, ut a patribus decretum est, in laicorum se numerum tradant suae perfidiae dolentes?

  71. 2.56.1

    sed esto, habeant pacem cum infidelibus: in quo tamen offendunt, in quo laedunt imperatores, in quo rem publicam uexant, qui diuini contemplatione iudicii huiusmodi pacem respuunt, quae sacrilegos recipit, praeuaricatores fidei honorat, fauet hypocritis, despicit ueritatem, Christi dei ueri filii negatores tamquam dominos ecclesiae constituit, populum perfidiae labe contaminat, euertit euangelia? hinc rei sumus, hinc sub nominis uestri auctoritate patimur persecutiones ab his episcopis, qui pro nutu prioris imperatoris haeresim uindicantes contra fidem catholicam perorabant. heu gemitus: idem episcopi aduersus fideles et catholicae fidei defensores haeretici prius imperatoris decreta praeferebant, idem et nunc episcopi aduersus fideles et catholicae fidei defensores catholicorum imperatorum iura proponunt!

  72. 2.57.1

    haec cum dolore omnium uiscerum loquimur deflentes, non quod non sit fidelibus gloriosum sub quolibet pro uero perpeti, sed quia tantus est stupor in saeculo. ut haec illorum tantis inuoluta perfidiis non agnoscatur impietas. ut nemo intellegat, quomodo etiam regias aures semper inludunt in uexationem Christianorum et fidelium sacerdotum sed sub uocabulo pacis impietas tegitur et speciosum nomen unitatis opponitur ad patrocinium perfidorum.

  73. 2.58.1

    sed bene, quod ipse saluator uirtutem suae pacis exposuit, ne quis simplici pacis uocabulo caperetur et eam quibuscumque saeculi impietatibus copularet, dicens pacem meam relinquo uobis, pacem meam do uobis; non sicut hic mundus dat. ego do uobis. pacem suam a mundi pace discreuit. nam si haec pax deo grata est, quae in ecclesiam recepit episcopos infideles, quid ergo opus est in persecutionibus aestus perpeti, carcerem sustinere. ire obuiam gladiis atque omnia genera suppliciorum mortisque tolerare. quando quidem post negationem. post perfidiae sacrilegia propter pacem hanc, quam deo placere confidunt, securus unusquisque infidelium tamquam inlibatus saluo episcopali honore suscipitur?

  74. 2.59.1

    nani iam secundum hanc adsertionem et martyres iudicandi sunt. ad quos enim fructus poenas mortemque ferre maluerunt? si enim, qui metu persecutionis negauerunt filium dei, non habent poenam. immo potius honorantur, nec martyres coronam passionis sperare debuerunt, immo potius pendunt supplicia suae temeritatis. hoc omni necesse est consequatur; non enim fieri potest. ut non ubi t contraria iudicentur. nonne manifestum est. ad quam uocem coartantur uocabulo pacis istius uel quod pronuntiare cogantur, ut si negatores filii dei recte in honore corroborantur, credamus martyres tamquam pro sua temeritate puniri?

  75. 2.60.1

    sed absit: absit, ut hoc admittat con scientia Christiana; credimus enim filio dei pronuntianti: qui me negauerit coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo, et qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo.

  76. 2.61.1

    uerumtamen et in hac causa diuinum iudicium cognoscite prolatum praesentibus documentis, ne quis putaret acceptandam pacem talium episcoporum, etiamsi ad uerae fidei confessionem reuerterentur post subscriptiones impias uel nefarias haereticorum communiones, quibus scientes subcubuerunt, ne aut possessiones ecclesiae perderent aut honores. sanctus uir Maximus episcopus, cuius supra meminimus.

  77. 2.62.1

    fidem uindicans rectam consortiumque reprobans haereticorum ductus est in exilium. in loco eius praeuaricatores ordinant nomine Zosimum. qui et ipse prius quidem catholica uindicabat. res ista in Neapoli ciuitate Campaniae acta est. cognoscit hoc sanctus Maximus et de exilio scribens dat in eum sententiam non solum episcopali auctoritate sed etiam aemulatione ac uirtute martyrii feruens in gloriam diuinam.

  78. 2.63.1

    sed post aliquot annos beatus Lucifer de quarto exilio Romam pergens ingressus est Neapolim Campaniae, ut diximus, ciuitatem, ad quem Zosimus uenire temptauit illa forte fiducia. qua scilicet iam de impietate correxisse uidebatur. sed hunc confessor Lucifer suscipere noluit non ignorans, quae gesserat. immo et sancti spiritus feruore episcopi et martyris Maximi sententiam robustius exequitur dicens, quod episcopatum ipsum, quem sibi ut adulter uindicat spiritalis, animaduertentis dei iudicio non habebit <et> hic quoque sentiet poenam suae impietatis.

  79. 2.64.1

    sed non post multum temporis idem Zosimus cum in coetu plebis uult exsequi sacerdotis officia, inter ipsa uerba sacerdotalia eius lingua protenditur nec ualet eam reuocare intra oris capacitatem, eo quod contra modum naturae extra os penderet ut boui anhelo. sed ut uidit se linguae officium perdidisse, egreditur basilica et (res mira!) foris iterum in officium lingua reuocata est. et primum quidem non intellegitur compleri in eum sententiam martyris et confessoris, sed cum hoc totiens patitur, quotiens et basilicam diuersis diebus temptauit intrare, ipse postremo recognouit ob hoc sibi linguam inter pontificii sollemnia uerba denegari, ut sanctorum episcoporum in eum rite prolata sententia probaretur. denique cessit episcopatum, ut ei lingua, quae cesserat, redderetur.

  80. 2.65.1

    non res antiquas referimus, quae solent quadam ratione in dubium uenire: uiuunt adhuc praesentia ista documenta, nam et Zosimus hodieque in corpore est usum iam linguae non amittens, posteaquam maluit cum amissione episcopatus uiuere dolens suis impietatibus. nonne etiam de similibus praeiudicatum est nihil illis prodesse, quod quasi sub correctione episcopi esse perseuerant? non enim correctio est ista sed inlusio, prout sunt imperatorum tempora, fidem uertere.

  81. 2.66.1

    haec, haec res decepit et Ualentem imperatorem, cum in haereticis uidet constantiam defensionis, in istis autem egregiis catholicis inconstantiam fidei. nam utique probatur illi, quod hi, qui se catholicos adserebant, subscripsissent prius cum haereticis damnantes quam primum defenderant fidem, et dicebant haeretici si nostra fides mala est, quare sub Constantio pro ipsa subscriptum est ab his, qui nunc se catholicos dicunt hanc fidem uindicantes, quam cum primum defenderent conuicti rationibus sub Constantio damnauerunt his rebus Ualens motus ignorans uirtutem uerae fidei et constantiam cum inconstantia conferens impietatem haereticorum cum (quadam iustitia uindicabat.

  82. 2.67.1

    et tacemus, quod etiam sub Ualente iterum se quidam haereticis tradiderunt, quos nunc nihilominus uidemus inter catholicos nominari. inde est, unde etiam plebes haereticorum ad fidem impiam roboratae sunt, dum haeretici in malo perseuerant et, qui putantur catholici, de bono recedunt aliquotiens subcumbentes haereticis. qua enim auctoritate hi tales episcopi contra haeresim praedicant, cui se subscripsisse negare non possunt? et qua fiducia catholicam fidem plebi suadere nitantur, cum constet, quod eam impiis subscriptionibus reprobauerint?

  83. 2.68.1

    uidetisne etiam uestris temporibus, sed ut credimus ignorantibus uobis, fidem quidem piam, atque utinam uel uere, sed etsi uere cum quadam tamen iniustitia uindicari, cum per indignos episcopos uindicatur in afflictionem piam fidem defendentium sacerdotum et in perniciem fidelium laicorum? sed nefas putatur tot praeuaricatores deicere et conscientem ad iniustitiam turbam reprobare. et ubi est iustitia uerae religionis, si addicenda est impiae multitudini et hoc sub piissimis et religiosissimis imperatoribus?

  84. 2.69.1

    non sic in diluuio iudicatum est, ut turba uinceret infidelium, sed et Noe ille iustissimus ideo magis deo placuit, quod in illo excidio mundi solus iustus inuentus est. nihilominus et in Sodoma et Gomorra graues poenas dedit impia multitudo, unde hospitalissimus Loth ob iustitiam liberatus est cum duabus tantummodo filiabus. sed nec dei aemulator Helias, qui fuit singularis, obtritus est, cum aduersus illum quadringenti quinquaginta falsi sacerdotes niterentur, sed omnis turba illa impia sacerdotum luit poenas sub unius fidelis manu et hoc spectante rege Achab, qui falsos sacerdotes impie uindicabat.

  85. 2.70.1

    sed nec Iehu rex Israel detulit impiae multitudini sacerdotum; denique omnes falsos sacerdotes, qui sub rege Achab fuerant in culmine, cum religiosa fraude in domum religionis impiae conuocasset quasi eos post ritus religionis remuneraturus, iussit occidi, ita ut nemo de his superesset, et legimus. quia ob hoc factum ita placuit domino. ut filii eiusdem regis quarta progenie sederent in throno Israel.

  86. 2.71.1

    sunt et alia multa simillima exempla. quae quidem nos non ideo dicimus. quasi qui uelimus alicuius sanguinem fundi: absit hoc a uotis nostris; hoc enim qui nunc fieri cupit, exorbitat a legibus Christianis. factum est quidem tunc, quia et illo tempore id ipsum diuina lege fieri licebat. quando adhuc totum corporaliter agebatur, donec cresceret instructio spiritalis. sed non, quia quidem nunc non licet bonis et fidelibus falsorum sacerdotum sanguinem cupere, idcirco fideles falsis sacerdotibus addicendi sunt, ita ut grauissimis eorum persecutionibus affligantur.

  87. 2.72.1

    falsum uideatur. quod dicimus, si non uariis in locis ecclesiae fidelium sacerdotum alibi inuasae et alibi destructae sunt, si non interpellationibus illorum sancti quique comprehensi et diu ad iniurias inclusi et postremo missi sunt in exilium. si non etiam et ceteri quidam in carr-ere, alii autem tractu et caede mulcati animas reddiderunt, ob nullam aliam causam, quam quia metu diuini iudicii nolebant communicare cum perfidis uel sociis perfidorum.

  88. 2.73.1

    in Hispania Uincentius presbyter uerae tidei antistes quas non atrocitates praeuaricatorum passus est, eo quod nollet esse socius impiae praeuaricationis illorum. eo quod beatissimo Gregorio communicaret. illi Gregorio, cuius supra, ut potuimus, fidem uirtutemque retulimus? contra quem primum quidem interpellauerunt Baeticae prouinciae consularem, tunc demum sub specie intercessionis postulatae ex aliis locis plebeia colligitur multitudo et irruunt die dominica in ecclesia et Uincentium quidem non inueniunt, eo quod ipse praemonitus etiam populo praedixerat, ne illo die procederent, quando cum caede ueniebant. hoc enim putauit fieri melius. si irae locum daret.

  89. 2.74.1

    sed illi, qui ad caedem parati uenerant, ne sine causa furor illorum uenisse putaretur, certa Christo deo deuota ministeria, quae illic inuenta sunt. ita fustibus eliserunt. ut non multo post expirarent. sed quia plebs sancta Uincentii presbyteri magis eos execrabantur post illas eorum caedes, quae in dominico factae sunt, egregii episcopi, ut plebs uniuersa terreretur, ab ipsis principalibus incipiunt: denique postulant exhibitionem decurionum ciuitatis illius et ut includantur in carcerem. ex quibus unus principalis patriae suae, eo quod fidem firmiter ut fidelis in deo retineret execrans labem praeuaricationis, inter eos et ipse catenatus fame frigore necatus est cum fletu et gemitu illius prouinciae, quae honestam uitam eius optime nouerat.

  90. 2.75.1

    egregii et catholici episcopi Luciosus et Hyginus huius crudelitatis auctores sunt. et interea inuaserunt quidem basilicam, sed fidem plebis inuadere <non> potuerunt. denique alibi in agello eadem plebs basilicam sibi ecclesiae fabricauit, ad quam cum sancto Uincentio conueniret. sed satanas, qui nusquam patitur Christum pie coli. inflammat eos et iterum deposita postulatione ex diuersis urbibus decurionum ac plebeia multitudo colligitur.

  91. 2.76.1

    simul etiam et presbvteri eius ad locum ueniunt, ecclesiae illius ianuas confringunt diripientes inde, quicquid ad sacra ecclesiae ministeria pertinebat. et postremo, quod horroris est dicere, ad cumulum perpetrati sacrilegii ipsum altare dei de dominico sublatum in templo sub pedibus idoli posuerunt. haec utique illi faciunt, qui paenitentes de impia subscriptione suscepti sunt ad catholicam disciplinam propter bonum pacis et unitatis! quid grauius gentilis cultor idolorum faceret, si haberet licentiam ecclesiam persequendi?

  92. 2.77.1

    sed apud Triueros Bonosus presbyter inclusus intestatus ac diu poenas senex dedit propter obseruantiam intaminatae fidei illius, pro qua et inclytus Paulinus eiusdem ciuitatis episcopus in exilio martyr animam dedit. in ipsa quoque urbe Roma quam graues persecutiones fidelibus inlatae sunt! ubi et beatus Aurelius episcopus communicans beatissimo Gregorio aliquotiens afflictus est; sed hic uir sanctus, licet sit saepenumero afflictus, tamen propria accersione requieuit.

  93. 2.78.1

    in Macarium uero presbyterum multa impiorum commissa sunt. hic erat in eadem urbe Roma presbyter mirae continentiae, non uino stomachum releuans, non carnis esculentia corpus curans, sed oleo solo escas asperiores mitigans, ieiuniis et orationibus uacans. sane pro merito fidei et abstinentia habebat gratiam sancti spiritus in hoc, ut de obsessis corporibus eiceret daemonia. ideo uitam eius meritumque memorauimus, ut tanto magis impii iudicentur hi, qui tales uiuere non sinunt in Romano imperio.

  94. 2.79.1

    eodem tempore grauis aduersum nostros persecutio inhorruerat infestante Damaso egregio archiepiscopo, ita ut fidelibus sacerdotibus per diem sacros plebis coetus ad deseruiendum Christo deo conuocare libere non liceret. sed quia pro conditione rerum quolibet tempore uel clam salutis nostrae sacramenta facienda sunt, idem sanctus presbyter Macarius dat uigilias in quadam domo conuocans fraternitatem, ut uel noctu diuinis lectionibus fidem plebs sancta roboraret.

  95. 2.80.1

    sed diabolus, qui fauet impiis, quia et impii fauent diabolo, nec in occulto patitur diuina sacramenta celebrari. denique tendunt insidias clerici Damasi et, ubi cognouerunt, quod sacras uigilias celebrat cum plebe presbyter Macarius, irruunt cum officialibus in illam domum et plebem dissipant non resistentem ipsumque presbyterum comprehensum non iam ducere dignantur sed per silices trahunt, ita ut in coxa eius perniciosum uulnus fieret, atque alio die sistunt eum ante iudicem ut magni criminis reum.

  96. 2.81.1

    cui quidem iudex ueluti sub imperiali rescripto et minis extorquere contendit, ut cum Damaso conueniat. sed presbyter memor diuini iudicii praesentem iudicem non timens reppulit perfidi communionem atque ideo datur in exilium et, cum est apud Ostiam, atrocitate illius uulneris moritur.

  97. 2.82.1

    cuius quidem tanta fuit sanctitas, ut eum etiam episcopus loci illius nomine Florentius communicans Damaso cum quadam ueneratione suspexerit. namque cum in quodam uetusto monumento eum fratres sepelissent, non est passus idem Florentius iacere eum illic, ubi indigna sepultura uideretur, sed transfert eum inde et sepelit in basilica martyris Asterii, ubi in loco presbyterii qui t iuxta sepulturam. hoc pio suo obsequio, in quantum poterat, Damasi scelus a se facere contendebat alienum.

  98. 2.83.1

    aduertat tranquillitas uestra: si haec fieri uultis in Romano imperio aduersus sanctos et fideles ab his qui praeuaricatores sunt, nonne metus est, ne sanguis fidelium Romanum grauet imperium? nam idem Damasus accepta auctoritate regali etiam alios catholicos presbyteros nec non et laicos insecutus misit in exilium perorans hoc ipsum per gentiles scolasticos fauentibus sibi iudicibus, cum utique uestrae constitutiones aduersus haereticos decretae sint. non aduersus catholicos, et tales catholicos, qui fidem integram nec sub haereticis imperatoribus reliquerunt, et quidem grauia multa perpessi.

  99. 2.84.1

    sed et nuper temptauit grauiter persequi beatissimum Ephesium episcopum sanctae fidei aemulatione feruentem, ordinatum intaminatae plebi Romanae a constantissimo episcopo Taorgio et ipso inlibatae fidei uiro. sub inuidia falsi impositi cognomenti per suos defensores interpellans iudicem Bassum quasi aduersum Luciferianos.

  100. 2.85.1

    sed Bassus olim catholicam fidem uenerans sciebat in Lucifero nullam haereseos fuisse prauitatem, quippe quem et bene nouerat pro fide catholica decem annos exilia fuisse perpessum, et pro constantia suae integritatis reppulit accusationes Damasi negans se facturum, ut homines catholicos et integrae fidei uiros insequeretur, dicens maxime, quod ipsae constitutiones imperatorum contra haereticos solummodo promulgatae uideantur, non contra hos, qui sanctissimam fidem sine saeculi ambitione conseruant. et tunc primum erubuit Damasus, quod inuentus est iudex, qui solus imperialia scripta piissime interpretans tueretur.

Next → — showing 1100 of 2,627

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0045a.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.