Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Epigrammata Ausonii de diversis rebus

Perseus Latin · Perseus Latin · 613 sections

  1. 46.4

    nunc ego sum Cynices primus, et ille deus.

  2. 47.1

    DISCIPULUS melior nulli meliorve magister

  3. 47.2

    εἰσ ἀρετὴν συνέβη καὶ Κυνικὴν σοφίην.

  4. 47.3

    dicere me novit verum, qui novit utrumque,

  5. 47.4

    καὶ θεὸν Ἀλκείδην, καὶ κύνα Διογένην.

  6. 48.1

    OGYGIDAE 1 me Bacchum vocant,

  7. 48.2

    Osirin Aegypti putant,

  8. 48.3

    Mysi Phanacen nominant,

  9. 48.4

    Dionyson Indi existimant,

  10. 48.5

    Romana sacra Liberum,

  11. 48.6

    Arabica gens Adoneum,

  12. 48.7

    Lucaniacus Pantheum.

  13. 49.1

    Αἰγυπιίων μὲν Ὄσιρισ ἐγώ, Μυσῶν δὲ Φανάκησ,

  14. 49.2

    Βάκχοσ ἐνὶ ζωοῖσιν, ἐνὶ φθιμένοισιν Ἀδωνεύσ,

  15. 49.3

    πυρογενής, δίκερως, Τυτανολέτης, Διόνυσοσ.

  16. 50.1

    Αἲξ χίμαροσ πήδη ποιμὴν ῤαβδοῦχοσ ἐλαίη εἶσ λίθοσ ἐκ πάντων λιτὸσ ἐγὼ Κορυδών.

  17. 51.1

    LESBIA Pieriis Sappho soror addita Musis,

  18. 51.2

    εἰμ' ἐνάτη λυρικῶν, Ἀονίδων δεκάτη.

  19. 52.1

    ORTA salo, suscepta solo, patre edita Caelo,

  20. 52.2

    Aeneadum genetrix, hic habito alma Venus.

  21. 53.1

    LAUDET Achaemenias orientis gloria telas:

  22. 53.2

    molle aurum pallis, Graecia, texe tuis;

  23. 53.3

    non minus Ausoniam celebret dum fama Sabinam.

  24. 53.4

    parcentem magnis sumptibus, arte parem.

  25. 54.1

    SIVE probas Tyrio textam subtemine vestem

  26. 54.2

    seu placet inscripti commoditas tituli.

  27. 54.3

    ipsius hoc dominae concinnat utrumque venustas,

  28. 54.4

    has geminas artes una Sabina colit.

  29. 55.1

    LICIA qui texunt et carmina, carmina Musis,

  30. 55.2

    licia contribuunt, casta Minerva, tibi.

  31. 55.3

    ast ego rem sociam non dissociabo Sabina,

  32. 55.4

    versibus inscripsi quae mea texta meis.

  33. 56.1

    HANG volo, quae non vult; illam, quae vult, ego nolo:

  34. 56.2

    vincere vult animos, non satiare Venus,

  35. 56.3

    oblatas sperno illecebras. detrecto negatas:

  36. 56.4

    nec satiare animum nec cruciare volo.

  37. 56.5

    nec bis cincta Diana placet nec nuda Cythere:

  38. 56.6

    illa voluptatis nil habet, haec nimium,

  39. 56.7

    callida sed mediae Veneris milli venditet artem

  40. 56.8

    femina, quae iungat, quod volo nolo vocant.

  41. 57.1

    Χρῆστος, Ἀκίνδυνος, αὐτοαδελφεοί, οἰκτρὰ δὲ, τέκνα,

  42. 57.2

    moribus umbo malis nomina falsa gerunt:

  43. 57.3

    οὐδ' οὗτοσ χρηδτός, οὐδ' οὗτοσ ἀκίνδυνόσ ἐδτιν.

  44. 57.4

    una potest ambos littera corrigere.

  45. 57.5

    αἴ κεν Χρῆδτός, ἔχῃ παρ' ἀδελφοῦ Ἀκινδύνου ἄλφα,

  46. 57.6

    κίνδυνοσ hic fiet, ἄχρηδτοσ erit.

  47. 58.1

    MALE NOMEN IMPOSITUM

  48. 58.2

    GERMANI fratres sunt, Chrestos, Aeindvnos alter,

  49. 58.3

    falsum nomen utrique: sed ut verum sit utrique,

  50. 58.4

    alpha suum Chresto det Acindynos, ipse sine alpha

  51. 58.5

    permaneat: verum nomen uterque geret.

  52. 59.1

    “TRIS uno in lecto: stuprum duo perpetiuntur.

  53. 59.2

    et duo committunt.” Quattuor esse reor.

  54. 59.3

    “Falleris: extremis da singula crimina et illum

  55. 59.4

    bis numera medium, qui facit et patitur.”

  56. 60.1

    EST LATINUM

  57. 60.2

    QUI REMINISCO putat se dicere posse latine

  58. 60.3

    hic ubi en scriptum est, faceret cor, si cor haberet.

  59. 61.1

    RITUS vocatus rhetor olim ad nuptias,

  60. 61.2

    celebri ut fit in convivio,

  61. 61.3

    grammaticae ut artis se peritum ostenderet,

  62. 61.4

    haec vota dixit nuptiis:

  63. 61.5

    “Ei masculini et feminini gignite

  64. 61.6

    generisque neutri filios.”

  65. 62.1

    LAETA bis octono tibi iam sub consule pubes

  66. 62.2

    cingebat teneras, Glaucia adulto, genas,

  67. 62.3

    et iam desieras puer anne puella videri:

  68. 62.4

    cum properata dies abstulit omne decus,

  69. 62.5

    sed neque functorum socius miscebere vulgo

  70. 62.6

    nec metues Stygios flebilis umbra lacus,

  71. 62.7

    verum aut Persephonae Cinyreius ibis Adonis,

  72. 62.8

    aut Iovis Elysii tu Catamitus eris.

  73. 63.1

    VIVEBAM: sum facta silex, quae deinde polita

  74. 63.2

    Praxiteli manibus vivo iterum Niobe,

  75. 63.3

    reddidit artificis manus omnia, sed sine sensu:

  76. 63.4

    hunc ego, cum laesi numina, non habui.

  77. 64.1

    VENERE

  78. 64.2

    ARMATAM vidit Venerem Lacedaemone Pallas.

  79. 64.3

    Nunc certemus, ait, iudice vel Paride.

  80. 64.4

    cui Venus: “ Armatam tu me, temeraria, temnis,

  81. 64.5

    quae, quo te vici tempore, nuda fui?”

  82. 65.1

    LAIS anus Veneri speculum dico: dignum habeat se

  83. 65.2

    aeterna aeternum forma ministerium,

  84. 65.3

    at mihi nullus in hoc usus, quia cernere talem,

  85. 65.4

    qualis sum, nolo. qualis eram, nequeo.

  86. 66.1

    ISTOS tergemino nasci quos cernis ab ovo,

  87. 66.2

    patribus ambiguis et matribus adsere natos,

  88. 66.3

    hos genuit Nemesis, sed Leda puerpura fovit:

  89. 66.4

    Tyndareus pater his et Iuppiter: hic putat, hic scit.

  90. 67.1

    VERA Venus Gnidiam cum vidit Cyprida. dixit:

  91. 67.2

    Vidisti nudam me, puto, Praxitele.

  92. 67.3

    “Non vidi, nec fas: sed ferro opus omne polimus.

  93. 67.4

    ferrum Gradivi Martis in arbitrio,

  94. 67.5

    qualem igitur domino scierant placuisse Cytheren,

  95. 67.6

    talem fecerunt ferrea caela deam.”

  96. 68.1

    BUCULA sum, caelo genitoris facta Myronis

  97. 68.2

    aerea: nec factam me puto, sed genitam.

  98. 68.3

    sic me taurus init, sic proxima bucula mugit.

  99. 68.4

    sic vitulus sitiens ubera nostra petit.

  100. 68.5

    miraris, quod fallo gregem? gregis ipse magister 5

← Previous · Next → — showing 301400 of 613

Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa010.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.