Epigrammata Ausonii de diversis rebus
- 33.7
crine tegis faciem, cognosci nolo. sed heus tu
- 33.8
occipiti calvo es? ne tenear fugiens,
- 33.9
quae tibi iuncta comes? dicat tibi. dic rogo, quae sis.
- 33.10
sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
- 33.11
sum dea, quae factique et non facti exigo poenas,
- 33.12
nempe ut paeniteat, sic METANOEA vocor.
- 33.13
tu modo dic, quid agat tecum, quandoque volavi,
- 33.14
haec manet; hanc retinent, quos ego praeterii.
- 33.15
tu quoque dum rogitas, dum percontando moraris, 15
- 33.16
elapsam dices me tibi de manibus.
- 34.1
DICEBAM tibi: “Galla, senescimus; effugit aetas,
- 34.2
utere rene tuo: casta puella anus est.”
- 34.3
sprevisti. obrepsit non intellecta senectus
- 34.4
nec revocare potes, qui periere, dies.
- 34.5
nunc piget et querens, quod non aut ista voluntas
- 34.6
tunc fuit, aut non est nunc ea forma tibi.
- 34.7
da tamen amplexus oblitaque gaudia iunge
- 34.8
da: fruar, et si non quod volo, quod volui.
- 35.1
TRINACUM quondam currentem in litoris ora
- 35.2
ante canes leporem caeruleus rapuit,
- 35.3
at lepus: “ In me omnis terrae pelagique rapina est,
- 35.4
forsitan et caeli; si canis astra tenet.”
- 36.1
CAPTUS FUERNT
- 36.2
TAM segnis scriptor, quam lentus, Pergame, cursor,
- 36.3
fugisti et primo captus es in stadio.
- 36.4
ergo notas scripto tolerasti, Pergame, vultu
- 36.5
et quas neglexit dextera, frons patitur.
- 37.1
PERGAME, non recte punitus fronte subisti
- 37.2
supplicium, lentae quod meruere manus.
- 37.3
at tu, qui dominus, peccantia membra coherce:
- 37.4
iniustum falsos excruciare reos.
- 37.5
aut inscribe istam, quae non vult scribere, dextram,
- 37.6
aut profugos ferri pondere nocte pedes.
- 38.1
CANUS rogabat Laidis noctem Myron:
- 38.2
tulit repulsam protinus
- 38.3
causamque sensit et caput fuligine
- 38.4
fucavit atra candidum,
- 38.5
idemque vultu, crine non idem Myron
- 38.6
orabat oratum prius,
- 38.7
sed illa formam cum capillo comparatis
- 38.8
similemque, non ipsum, rata
- 38.9
(fortasse et ipsum, sed volens ludo frui)
- 38.10
sic est adorta callidum:
- 38.11
“Inepte, quid me, quod recusari, rogas?
- 38.12
patri negavi iam tuo.”
- 39.1
EIUS UXOR
- 39.2
LAIDAS et Glyceras, lascivae nomina famae.
- 39.3
coniunx in nostro carmine eum legeret,
- 39.4
ludere me dixit falsoque in amore iocari.
- 39.5
tanta illi nostra est de probitate fides.
- 40.1
UXOR, vivamus quod viximus, et teneamus
- 40.2
nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:
- 40.3
nec ferat ulla dies, ut commutemur in aevo;
- 40.4
quin tibi sim iuvenis tuque puella mihi.
- 40.5
Nestore sim quamvis provectior aemulaque annis
- 40.6
vincas Cumauam tu quoque Deiphoben;
- 40.7
nos ignoremus, quid sit matura senectus.
- 40.8
scire aevi meritum, non numerare decet.
- 41.1
QUI primus, MEROE, nomen tibi condidit, ille
- 41.2
Thesidae nomen condidit Hippolyto,
- 41.3
nam divinare est, nomen componere, quod sit
- 41.4
fortunae et morum vel necis indicium.
- 41.5
Protesilae, tibi nomen sic fata dederunt,
- 41.6
victima quod Troiae prima futurus eras.
- 41.7
ldmona quod vatem, medicum quod Iapyga dicunt,
- 41.8
discendas artes nomina praeveniunt.
- 41.9
et tu sic Meroe, non quod sis atra colore,
- 41.10
ut quae Niliaea nascitur in Meroe;
- 41.11
infusum sed quod vinum non diluis undis,
- 41.12
potare imnixtum sueta merumque merum.
- 42.1
ME lapidem quondam Persae advexere, tropaeum
- 42.2
ut fierem bello: nunc ego sum Nemesis.
- 42.3
ac sicut Graecis victoribus adsto tropaeum,
- 42.4
punio sic Persas vaniloquos Nemesis.
- 43.1
EXCIPS adverso quod pectore vulnera septem,
- 43.2
arma super velleris quod, Thrasybule, tua,
- 43.3
non dolor hic patris est, Pitanae sed gloria maior.
- 43.4
rarum, tam pulchro funere posse frui.
- 43.5
quem postquam maesto socii posuere feretro,
- 43.6
talia magnanimus edidit orsa pater:
- 43.7
“Flete alios, natus lacrimis non indiget ullis.
- 43.8
et meus, et talis, et Lacedaemonio.”
- 44.1
MAGNANIMA
- 44.2
MATER Lacaena clipeo obarmans filium,
- 44.3
Cum hoc, inquit, aut in hoc redi.
- 45.1
QUIDAM superbus opibus et fastu tumens
- 45.2
tantumque verbis nobilis
- 45.3
spernit vigentis clara saecli nomina,
- 45.4
antiqua captans stemmata,
- 45.5
Martem Remumque et conditorem Romulum
- 45.6
privos parentes nuneupans.
- 45.7
hos ille Serum veste contexi iubet:
- 45.8
hos caelat argento gravi,
- 45.9
ceris inurens ianuarum limina
- 45.10
et atriorum pegmata.
- 45.11
credo, quod illi nec pater certus fuit
- 45.12
et mater est vere lupa.
- 46.1
INVENTOR primus Cynices ego. “Quae ratio istaec
- 46.2
Alcides multo dicitur esse prior.”
- 46.3
Alcida quondam fueram doctore secundus:
← Previous · Next → — showing 201–300 of 613
Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa010.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.