Ephemeris id est totius diei negotium
- 8.7
aut in sanguinea gladio grassamur harena.
- 8.8
per mare navifragum gradior pedes et freta cursu
- 8.9
transilio et subitis volito super aera pinnis,
- 8.10
infandas etiam veneres incestaque noctis
- 8.11
dedecora et tragicos patimur per somnia coetus,
- 8.12
perfugium tamen est, quotiens portenta soporum
- 8.13
solvit rupta pudore quies et imagine foeda
- 8.14
libera mens vigilat: totum bene conscia lectum
- 8.15
pertractat secura manus: probrosa recedit
- 8.16
culpa tori et profugi manascunt crimina somni,
- 8.17
cerno triumphantes inter me plaudere: rursum
- 8.18
inter captivos trahor exarmatus Alanos.
- 8.19
templa deum sanctasque fores palatiaque aurea
- 8.20
specto et Sarrano videor discumbere in ostro
- 8.21
et mox fumosis conviva adcumbo popinis.
- 8.22
Divinum perhibent vatem sub frondibus ulmi
- 8.23
vana ignavorum simulacra locasse soporum
- 8.24
et geminas numero portas: quae fornice eburno
- 8.25
semper fallaces glomerat super aera formas:
- 8.26
altera, quae veros emittit cornea visus,
- 8.27
quod si de dubiis conceditur optio nobis,
- 8.28
desse fidem laetis melius quam vana timeri,
- 8.29
ecce ego iam malim falli; nam, dum modo semper
- 8.30
tristia vanescant, potius caruisse fruendis,
- 8.31
quam trepidare malis, satis est bene, si metus absit,
- 8.32
sunt et qui fletus et gaudia controversum
- 8.33
coniectent varioque trahant eventa relatu.
- 8.34
Ite per oblicos caeli, mala somnia, mundos,
- 8.35
inrequieta vagi qua difflant nubila nimbi;
- 8.36
lunares habitate polos: quid nostra subitis
- 8.37
limina et angusti tenebrosa cubilia tecti?
- 8.38
me sinite ignavas placidum traducere noctes,
- 8.39
dum redeat roseo mihi Lucifer aureus ortu.
- 8.40
quod si me nullis vexatum nocte figuris
- 8.41
mollis tranquillo permulserit aere somnus,
- 8.42
hunc lucum, nostro viridis qui frondet in agro
- 8.43
ulmeus, excubiis habitandum dedico vestris
← Previous — showing 201–237 of 237
Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa008.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.