Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Ephemeris id est totius diei negotium

Perseus Latin · Perseus Latin · 237 sections

  1. 3.55

    execror et tacitum si paenitet altaque sensus

  2. 3.56

    formido excruciat tormentaque sera gehennae

  3. 3.57

    anticipat patiturque suos mens saucia manes.

  4. 3.58

    Da, pater, haec nostro fieri rata vota precatu.

  5. 3.59

    nil metuam cupiamque nihil: satis hoc rear esse,

  6. 3.60

    quod satis est; nil turpe velim nec causa pudoris

  7. 3.61

    sim mihi; non faciam cuiquam, quae tempore eodem

  8. 3.62

    nolim facta mihi. nec vero crimine laedar

  9. 3.63

    nec maculer dubio: paulum distare videtur

  10. 3.64

    suspectus vereque reus. male posse facultas

  11. 3.65

    nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.

  12. 3.66

    sim tenui victu atque habitu, sim carus amicis

  13. 3.67

    et semper genitor sine vulnere nominis huius,

  14. 3.68

    non animo doleam, non corpore: cuncta suetis

  15. 3.69

    fungantur membra officiis: nec saucius ullis

  16. 3.70

    partibus amissum quidquam desideret usus.

  17. 3.71

    pace fruar, securus agam, miracula terrae

  18. 3.72

    nulla putem, suprema dii cum venerit hora,

  19. 3.73

    nec timeat mortem bene conscia vita nec optet.

  20. 3.74

    purus ab occultis cum te indulgente videbor,

  21. 3.75

    omnia despiciam, fuerit cum sola voluptas

  22. 3.76

    iudicium sperare tuum; quod dum sua differt

  23. 3.77

    tempora cunctaturque dies, procul exige saevum

  24. 3.78

    insidiatorem blandis erroribus anguem.

  25. 3.79

    Haec pia, sed maesto trepidantia vota reatu,

  26. 3.80

    nate, aput aeternum placabilis adsere patrem,

  27. 3.81

    salvator, deus ac dominus, mens, gloria, verbum,

  28. 3.82

    filius, ex vero verus, de lumine lumen,

  29. 3.83

    aeterno cum patre manens, in saecula regnans,

  30. 3.84

    consona quem celebrant modulati carmina David:

  31. 3.85

    et responsuris ferit aera vocibus amen.

  32. 4.1

    SATIS precum datum deo,

  33. 4.2

    quamvis satis numquam reis

  34. 4.3

    fiat precatu numinis.

  35. 4.4

    habitum forensem da, puer.

  36. 4.5

    dicendum amicis est have

  37. 4.6

    valeque, quod fit mutuum.

  38. 4.7

    quod cum per horas quattuor

  39. 4.8

    cursum citatis sol equis

  40. 4.9

    inclinet ad meridiem,

  41. 4.10

    monendus est iam Sosias.

  42. 5.1

    TEMPUS vocandis namque amicis adpetit;

  43. 5.2

    ne nos vel illis demoremur prandium,

  44. 5.3

    propere per aedes curre vicinas, puer.

  45. 5.4

    scis ipse, qui sint: iamque dum loquor, redi.

  46. 5.5

    quinque advocavi; sex enim convivium

  47. 5.6

    cum rege iustum: si super, convicium est..

  48. 5.7

    abiit; relicti nos sumus cum Sosia.

  49. 6.1

    SOSIA, prandendum est. quartam iam totus in horam

  50. 6.2

    sol calet: ad quintam flectitur umbra notam.

  51. 6.3

    an vegeto madeant condita opsonia gustu

  52. 6.4

    (fallere namque solent), experiundo proba.

  53. 6.5

    concute ferventes palmis volventibus ollas,

  54. 6.6

    tingue celer digitos iure calente tuos,

  55. 6.7

    vibranti lambat quos umida lingua recursu

  56. 7.1

    Puer, notarum praepetum

  57. 7.2

    sollers minister, advola,

  58. 7.3

    bipatens pugillar expedi,

  59. 7.4

    cui multa fandi copia,

  60. 7.5

    punctis peracta singulis,

  61. 7.6

    ut una vox absolvitur.

  62. 7.7

    ego volvo libros uberes

  63. 7.8

    instarque densae grandinis

  64. 7.9

    torrente lingua perstrepo:

  65. 7.10

    tibi nec aures ambigunt,

  66. 7.11

    nec occupatur pagina

  67. 7.12

    et mota parce dextera

  68. 7.13

    volat per aequor cereum.

  69. 7.14

    cum maxime nunc proloquor

  70. 7.15

    circumloquentis ambitu,

  71. 7.16

    tu sensa nostri pectoris

  72. 7.17

    vix dicta iam ceris tenes,

  73. 7.18

    sentire tam velox mihi

  74. 7.19

    vellem dedisset mens mea,

  75. 7.20

    quam praepetis dextrae fuga

  76. 7.21

    tu me loquentem praevenis.

  77. 7.22

    Quis, quaeso, quis me prodidit?

  78. 7.23

    quis ista iam dixit tibi,

  79. 7.24

    quae cogitabam dicere?

  80. 7.25

    quae furta corde in intimo

  81. 7.26

    exercet ales dextera?

  82. 7.27

    quis ordo rerum tam novus,

  83. 7.28

    veniat in aures ut tuas,

  84. 7.29

    quod lingua nondum absolverit?

  85. 7.30

    doctrina non hoc praestitit

  86. 7.31

    nec ulla tam velox manus

  87. 7.32

    celeripedis compendii:

  88. 7.33

    natura munus hoc tibi

  89. 7.34

    deusque donum tradidit,

  90. 7.35

    quae loquerer, ut scires prius

  91. 7.36

    idemque velles, quod volo.

  92. 8.a

    Discutiunt nobis placidos portenta sopores,

  93. 8.b

    qualia miramur, cum saepius aethere in alto

  94. 8.c

    conciliant varias coetu vaga nubila formas

  95. 8.1

    quadrupedum et volucrum, vel cum terrena marinis

  96. 8.2

    monstra admiscentur; donec purgantibus euris

  97. 8.3

    difflatae liquidum tenuentur in area nubes,

  98. 8.4

    nunc fora, nunc lites, lati modo pompa theatri

  99. 8.5

    visitur: et turmas equitum caedesque latronum

  100. 8.6

    perpetior: lacerat nostros fera belua vultus

← Previous · Next → — showing 101200 of 237

Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa008.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.