Eclogarum Liber
- 3.19
quam melius mutare fuit? miseratus egentem
- 3.20
cur aliquem fracta persensi mente dolorem?
- 3.21
quid volui, quod nolle bonum foret? utile honesto
- 3.22
cur malus antetuli? num dicto aut denique voltu
- 3.23
perstrictus quisquam? cur me natura magis quam
- 3.24
disciplina trahit? sic dicta et facta per omnia
- 3.25
ingrediens ortoque a vespere cuncta revolvens
- 3.26
offensus pravis dat palmam et praemia rectis.
- 4.1
EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
- 4.2
his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
- 4.3
omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
- 4.4
sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,
- 4.5
alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
- 4.6
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
- 4.7
ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
- 4.8
si consentitur, mora nulla intervenit Est Est,
- 4.9
sin controversum, dissensio subiciet Non.
- 4.10
hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
- 4.11
iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
- 4.12
seditio, et tales agitat quoque curia lites.
- 4.13
coniugia et nati cum patribus ista quietis
- 4.14
verba serunt studiis salva pietate loquentes.
- 4.15
hinc etiam placidis schola consona disciplinis
- 4.16
dogmaticas agitat placido certamine lites,
- 4.17
hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
- 4.18
estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;
- 4.19
nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
- 4.20
est nocturna homini, non est lux ista diei.
- 4.21
est et Non igitur, quotiens lucem esse fatendum est,
- 4.22
set non esse diem. mille hinc certamina surgunt,
- 4.23
hinc rauco, multi quoque talia commeditantes
- 4.24
murmure concluso rabiosa silentia rodunt.
- 4.25
Qualis vita hominum, duo quam monosyllaba versant!
- 5.1
TER binos deciesque novem super exit in annos
- 5.2
iusta senescentum quos implet vita virorum,
- 5.3
hos novies superat vivendo garrula cornix
- 5.4
et quater egreditur cornicis saecula cervus,
- 5.5
alipedem cervum ter vincit corvus et illum
- 5.6
multiplicat novies Phoenix, reparabilis ales.
- 5.7
quem nos perpetuo decies praevertimus aevo,
- 5.8
Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.
- 5.9
Haec cohibet finis vivacia fata animantum.
- 5.10
cetera secreti novit deus arbiter aevi,1
- 5.11
tempora quae Stilbon volvat, quae saecula Phaenon,
- 5.12
quos Pyrois habeat, quos Iuppiter igne benigno
- 5.13
circuitus, quali properet Venus alma recursu,
- 5.14
qui Phoeben, quanti maneant Titana labores,
- 5.15
donec consumpto, magnus qui dicitur, anno,
- 5.16
rursus in anticum veniant vaga sidera cursum,
- 5.17
qualia dispositi steterunt ab origine mundi.
- 6.1
MIRARIS quicumque manere ingentia mundi
- 6.2
corpora, sublimi caeli circumdata gyro,
- 6.3
et tantae nullam moli intercedere labem,
- 6.4
accipe, quod mirere magis, tenuissima tantis
- 6.5
principia et nostros non admittentia visus:
- 6.6
parvarum serie constant conexa atomorum;
- 6.7
set solidum in parvis nullique secabile segmen.
- 6.8
unde vigor viresque manent aeternaque rerum
- 6.9
mobilitas nulloque umquam superabilis aevo.
- 6.10
divinis humana licet conponere. sic est
- 6.11
as solidus, quoniam bis sex de partibus aequis
- 6.12
constat et in minimis paribus tamen una manet vis.
- 6.13
nam si quid numero minuatur, summa vacillat
- 6.14
convulsaeque ruunt labefacto corpore partes.
- 6.15
ut, medium si quis vellat de fornice saxum,
- 6.16
incumbunt cui cuncta, simul devexa sequentur
- 6.17
cetera communemque trahent a vertice lapsum;
- 6.18
non aliter libra est. si defuit uncia, totus
- 6.19
non erit as nomenque deunx iam cassus habebit.
- 6.20
nec dextans retinet nomen sextante remoto,
- 6.21
et dodrans quadrante satus auctore carebit
- 6.22
divulsusque triens prohibet persistere bessem.
- 6.23
iam quincunx tibi nullus erit, si gramma 1 revellas.
- 6.24
et semis cui semis erit pereuntibus assis
- 6.25
partibus? et cuius librae pars septima septunx?
- 6.26
libra igitur, totum si nulla in parte vacillet.
- 6.27
ponderis et numeri morumque operumque et aquarum
- 6.28
libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes.
- 6.29
telluris, medio quae pendet in aere, libra est 2
- 6.30
et solis lunaeque vias sua libra cohercet.
- 6.31
Libra dii somnique pares determinat horas,1
- 6.32
libra Caledonios sine litore continet aestus:
- 6.33
tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.
- 7.1
OMNIA, quae vario rerum metimur in actu,
- 7.2
astrorum dominatus agit; terrenaque tantum
- 7.3
membra homini: e superis fortuna et spiritus auris
- 7.4
septeno moderanda choro: set praesidet ollis
- 7.5
sortitus regimen nitidae Sol aureus aethrae.
- 7.6
nec sola in nobis moderatur tempora vitae,
- 7.7
dum breve solliciti spatium producimus aevi:
- 7.8
creditur occultosque satus et tempora vitae
- 7.9
materno ducenda utero formare videndo
- 7.10
et nondum exortae leges conponere vitae.
- 7.11
namque ubi conceptus genitali insederit arvo,
- 7.12
haut dubium Solem cuicumque insistere signo.
- 7.13
qui cum vicini stationem ceperit astri,
- 7.14
contiguos nullum transfundit lumen in ortus.
- 7.15
ast ubi conversis post menstrua tempora habenis
- 7.16
scandit purpureo iam tertia sidera curru,
- 7.17
obliqua exilem demittit linea lucem,
← Previous · Next → — showing 101–200 of 447
Perseus Latin. CTS URN stoa0045.stoa007.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.