Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Liber de Divinis Scripturis sive Speculum quod fertur S. Augustini

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 809 sections

  1. 113.1

    CXIII. QVOD SANCTI HOMINES IN SIMILITVDINE NVBIVM SINT VOCATI.

  2. 113.2

    In esaia propheta: Nunc autem nuntiabo uobis quid faciam uineae meae, auferam maceriam eius et erit in direptionem, et destruam parietem eius et erit in . et nubibus mandabo ne pluant super eam pluuiam.

  3. 113.4

    Item in deuteronomio: Expectetnr sicut pluuia eloquium meum, et descendant sicut ros uerba mea, sicut imber super gramen, et sicut nix super faenum. Item in esaia propheta: Delectetur caelum de summo, et nubes rorent iustitiam, producat terra misericordiam et iustitiam simul. Item illic: Qui sunt isti qui ut nubes uolant et sicut columbae cum suis ad me ueniunt? Item indas apostolus de impiis: Nubes sine aqua uento circumferendae.

  4. 114.1

    CXIIII. QVOD HOMINES ARBORVM FERANT IMAGINEM ET FAENI ET OMNIS AVIS ET BESTIARVM.

  5. 114.2

    In psalmo XXVIII: Vox domini praeparantis cedros, et reuelauit condensa. Item in psalmo LI: Ego autem sicut

  6. 114.4

    oliua fructifera in domo domini. Item in psalmo XCI: Iustus ut palma floriet, et sicut cedrus quae in libano est multiplicabitur. plantati in domo domini in atriis domus dei nostri florebunt Item in psalmo CXXVII: Filii tui sicut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae. Item in osee propheta: Et disponam illis in illa die testamentum cum bestiis agri et cum uolatilibus caeli et cum serpentibus terrae. Et orietur sicut gramen iudicium in incultum. Item in ezechiel propheta: Et accipiam ego mihi de electis cedri, et de uertice cordis eorum euellam plantationem, et plantabo illud in monte excelso, et suspendam illud in monte alto israhel et plantabo illud, et producet propaginem et faciet fructum et erit in cedrum magnam. et requiescet sub ea omnis auis, et omne uolatile sub umbra eius requiescet et

  7. 114.6

    propagines eius restituentur. et cognoscent omnia ligna campi quia ego sum dominus, qui humilio lignum altum et exalto lignum humile et lignum uiride et reuirescere facio lignum aridum. Item in esaia propheta: Omnis caro faenum, et omnis gloria hominum ut flos faeni. aruit faenum et flos decidit, uerbum autem domini manet in aeternum. Item illic: Ecce faciam noua quae nunc orientur, et faciam in deserto uiam et in sicca terra flumen. benedicent me bestiae agri, sirenes et filiae passerum, quod dederim in deserto aquam et flumina in sicca terra ad potandum genus meum electum, populum, quem mihi adquisiui, ut enarret uirtutes meas. Quoniam ego dabo aquam in sitim qui - , lant in siccitate: et ponam spiritum meum in semine tuo, et orietur ut faenum in medio aquae, et sicut salix secus flumina aquae. Et omnia ligna agri plaudent ramis. Item in psalm o CII: Homo sicut faenum dies eius, et sicut flos faeni ita

  8. 114.8

    floriet Item in psalmo CXXVIII: Fiant sicut faenum aedificiorum, quod prius quam euellatur arescit Item in os propheta: Floriet ut lilium, et mittet radices suas sicut thus. extendentur rami illius, et erit uelut oliua fructifera, et odor eius sicut thuris. et ego confirmabo eum sicut iuniperum maturescens: ex me inuentus est fructus tuus. Item in danihel propheta: Dixit danihel ad nabucodonosor: arborem quam uidisti confirmatam et , cuius altitudo perueniebat usque ad caelum et latitudo eius in uniuersa terra, et folia eius lata, et fructus eius multus, et cibus omnium in ea, et subtus habitabunt bestiae terrae, et in ramis eius aues caeli, tu es, rex: quoniam magnificatus es et potentiam accepisti, et magnitudo tua magnificata est et peruenit usque ad caelum, et dominatio tua usque ad fines

  9. 114.10

    terrae. Item illic: Vidi arietem cornibus percutientem secundum mare et aquilonem et austrum: et omnes bestiae non stabant in conspectu eius, et non erat qui eriperet de manu eius. Item in ezechiel propheta: Principes in medio eius sicut leones rugientes rapere, animas hominum deuorantes in potentia sua. Item illic: Principes eius in medio eius sicut lupi rapientes rapinas ad effundendum sanguinem, ut . Item in ecclesiastico: Noli esse sicut leo in domo tua, euertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. Item in psalmo XXI: Circumdederunt me uituli multi, tauri pingues obsederunt me. aperuerunt in me os suum sicut leo rapiens et rugiens. Item in euangelio secundum matthaeum iohannes baptista: Videns autem multos ex pharisaeis et sadducaeis

  10. 114.12

    uenientes ad baptismum suum dixit ad eos: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugire ab ira uentura? facite ergo fructus dignos paenitentiae. et ne dixeritis: patrem habemus abraham. dico enim uobis: potens est deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae. iam enim securis ad radicem arboris posita est. omnis ergo arbor, quae non facit fructum. bonum, excidetur et in igne mittetur. Item illic: Ecce ego mitto uos sicut oues in medio luporum. estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Item illic: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. nam ex fructu arboris cognoscitur. generatio serpentum, quomodo potestis quae bona sunt loqui, cum sitis mali? Item in esaia propheta: In tribulatione et angustia leo et catulus leonis, inde et aspides et progenies aspidum, qui ferebant in asinis et camelis diuitias ad gentem, quae non proderit illis.

  11. 114.14

    Item in hieremia propheta: Ouis errans israhel: leones expulerunt eum: primus comedit eum rex assyriorum, et nouissimus ossa eius rex babylonis. Item illic: Sicut leones exsurrexerunt et sicut catuli leonum. in calore suo dabo illis poculum et inebriabo eos, ut , ut dormiant somnum aeternum et non surgant, dicit dominus.

  12. 115.1

    CXV. NON MVRMVRANDVM.

  13. 115.2

    In exodo: Propter quod audiuit dominus murmurationem uestram, quod murmurastis ad nos. non enim ad nos est murmuratio uestra, sed aduersus deum.

  14. 116.1

    CXVI. HOMINES IN SIMLLITVDINE STELLARVM VOCARI.

  15. 116.2

    In genesi: Eduxit autem abraham foras et dixit illi: respice in caelum et numera stellas, si potes numerare eas: sic erit semen tuum. Item in psalmo CXLVI: Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina uocans- Item in hieremia propheta: Stellae autem lumen dederunt in uigiliis suis et laetatae sunt. uocabis eas, et dixerunt: adsumus, et fulserunt cum laetitia. Item in danihelo propheta: Et hi qui intellegunt splendebunt sicut claritas firmamenti, et a iustis multi quasi stellae in saeculo. Item in libro iudicum: Stellae ex ordine expugnauerunt . Item in naum propheta: Multiplicasti negotiatores tuos sicut stellas caeli. Item apostolus ad corinthios I: Stella enim ab stella differt in claritate. ita et resurrectio mortuorum. Item ad philippenses: Inter quos sicut luminaria in hoc mundo, uerbum uitae continentes. Tunc iusti fulgebunt.

  16. 117.1

    CXVII. HOMINES MALOS CANES VOCARI.

  17. 117.2

    In regnorum II: Et audiens abessa filius saruiae semei maledicentem regem dauid, dixit ad regem: ut quid maledicit canis hic maledictus dominum meum regem? permitte et transeam et auferam caput eius. Item in psalmo XXI: Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. LVIII: ad uesperum et famem patientur ut canes, et circumibunt ciuitatem. ipsi dispargentur ad manducandum: si autem non saturentur, et murmurabunt. Item in ecclesiastico: Quae communicatio sancto homini ad canem? Item in esaia: Videte quoniam omnia excaecata sunt, non cognouerunt sapere: omnes canes muti qui non poterunt latrare, somniantes in cubile. et canes inprobi animi, nescientes satietatem: et sunt nequam, nescientes intellectum. omnes uias suas secuti sunt, unusquisque in id ipsum. Item in secundum matthaeum: Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi elidant uos. Item illic: Non licet tollere panem filiorum et mittere canibus. Item paulus apostolus ad philippenses: Videte canes, uidete malos operarios, uidete circumcisionem. Item in apocalypsi: Foras canes et malefici et adulteri et idolis seruientes.

  18. 118.1

    CXVIII. QVOD DOMVS VEL TEMPLVM HOMO IPSE DEBEAT INTELIGI.

  19. 118.2

    In leuitico: Si autem iterum superuenerit macula et orta fuerit in domum, postquam euolsi fuerint lapides et postquam rasa fuerit domus et postquam defricata est, introibit sacerdos et uidebit: si diffusa est macula lapidis in domum, et perseuerans est in ea domo, inmunda est. et demolient ipsam domum, et materiam eius et lapides eius et omnem puluerem domus eicient foras ciuitatem in locum inmundum. Item in prouerbiis: Domus superborum destruet dominus. Item illic: Qui altam facit domum suam, quaerit ruinam. Item illic: Cum sapientia aedificatur domus, et cum intellectu erigitur. cum sensu inplentur horrea plena omnibus diuitiis pretiosis et bonis. Item illic: Praepara in exitu opera tua, et praeparare in agro, et ueni retro me, et aedificabis domum tuam. Item in ecclesiastico: Qui aedificat domum suam inpendiis alienis quasi qui colligit lapides suos in hieme. Item illic: Si non timorem domini tenueris instanter, cito subuertetur domus tua. Item illic: Non omnem hominem inducas in domum tuam: multae enim sunt insidiae dolosi. Item in iob: Numquid non sciet quod mors conteret domum terrenam, et omne quod est mortale dissoluetur? Item in hieremia: s o qui aedificat domum suam non cum iustitia et superiora caenaculi eius non cum iudicio! Item in euangelio : Et omnis qui audit sermones meos et facit eos, similem aestimabo eum uiro prudenti, qui aedificauit domum suam super petram. descendit pluuia, aduenerunt flumina, uenerunt uenti et inpigerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. et omnis qui audit hos sermones meos et non facit eos similis est uiro stulto, qui aedificat domum suam super harenam. descendit pluuia, uenerunt flumina et inpigerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina domus illius magna Item secundum iohannem: Soluite templum hoc manu factum, et in triduo illud resuscitabo sine manibus. dixerunt ergo iudaei: quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud? iesus autem dicebat de templo corporis sui. Item apostolus ad corinthios I: Nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? si quis autem templum dei uiolauerit, uiolabit illum deus: templum enim dei sanctum est, quod estis uos. Item illic: Aut nescitis quoniam membra uestra templum est spiritus sancti, qui in uobis est, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis magno pretio. glorificate et tollite deum in corpore uestro. Item II: Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod aedificationem a deo habemus, domum non manu factam, aeternam in caelis. nam in hoc gemimus, habitaculum nostrum, quod de caelo est, superuestiri cupientes: si tamen spoliati, non nudi inueniamur.

  20. 119.1

    CXVIIII. LVMBIS SPIRITALIBVS HOMINEM DEBERE ESSE PRAECINCTVM.

  21. 119.2

    In exodo de agno paschae: Sic autem comedetis eum: lumbis uestris praecinctis, et calciamenta uestra in pedibus uestris sint, et bacula uestra in manibus uestris, et edetis illud cum sollicitudine. Item in regnorum IIII: Et dixit elisee ad giezi: praecinge lumbos tuos et accipe baculum meum in manu tua et uade: et si inueneris obuians aliquem, non benedicas eum, sed et si quis benedixerit te, non respondebis ei: et cum ueneris, inpone baculum meum super faciem pueri eius. Item illic: Vocauit elisee unum ex filiis prophetarum et dixit illi: praecinge lumbos tuos et accipe lenticulam olei et uade in regmath galaditide. et cum intraueris ibi, ecce ibi est ieu filius namessi. ingressus autem segregabis eum de medio fratrum illius et induces illum de cubiculo in cubiculum. et accipies lenticulam et infundes in caput illius, et dices: haec dicit dominus: unxi te in regem israhel. et aperies ostium et effugies nec restabis ibidem. Item in prouerbiis: Succincta fortiter lumbos suos firmauit brachia sua in opus. Item in esaia propheta: Itaque tollet signum in nationes, in eas quae longe et in eas quae prope sunt: et trahet eas ab extremo terrae, et ecce cito leuiter uenient. non esurient neque laborabunt neque dormitabunt neque dormient neque soluent zonas suas a lumbis suis neque rumpentur corrigiae calciamentorum eorum. Item ad hie-

  22. 119.4

    remiam prophetam: Et tu adcinge lumbos tuos et exurge et dic omnia quaecumque mandauero tibi: ne timeas faciem formides in conspectu eorum. Item in naum propheta: Considera uiam, tene lumbos, uiriliter age in uirtute nimis. Item in euangelio secundum lucam: Sint autem lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes, et uos similes hominibus expectantibus dominum suum quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, confestim aperiatis serui illi, quos cum uenerit dominus inueniet uigilantes b Item petrus apostolus: Succincti lumbos mentis uestrae, sobrii perfecte, sperate in eam quae offertur uobis gratiam in reuelatione iesu christi. quasi fili uestrae desideriis. miscentes uos illis prioribus . eos. In naum

  23. 119.6

    sed secundum eum qui uos uocauit sanctum et uos sancti omni conuersatione estote, quia scriptum est: sancti estote, quia et ego sanctus sum.

  24. 120.1

    CXX. HOMINES SIVE SANCTOS SIVE IMPIOS MONTES VOCARI.

  25. 120.2

    In psalmo LXIIII: Et campi tui replebuntur ubertate: pinguescent fines deserti, et exultatione colles adcingentur. induti sunt arietes ouium, et conualles abundabunt frumento: etenim clamabunt et hymnum dicent. Item in psalmo LXXXVI: Fundamenta eius in montibus sanctis, diligit dominus portas sion super omnia tabernacula iacob. gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei. Item in psalmo CXIII: Montes exultabunt ut arietes, et colles sicut agni ouium. Item in prouerbiis: Super cacumina montium praedicatur, in portis autem potentium adsistit. Item in esaia propheta: Et non derelinquam illos, sed aperiam in montibus flumina, et

  26. 120.4

    in medio camporum fontes : faciam desertum in stagna et sitientem terram in flumina aquarum. Item michaeas propheta: Adpropinquate montibus aeternis. Item iohel propheta: Et erit in illa die, destillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lactem. Item in naum: Haec dicit dominus princeps aquarum multarum: exterminabo sculptilia tua et fusilia tua in sepulturam: quia ecce ueloces pedes super montes euangelizantes et adnuntiantes pacem. Item in ezechiel propheta: Fili hominis, confirma faciem tuam super montes israhel et prophetare ad eos, et dices: montes israhel, audite uerbum domini. Item illic: Vestri autem montes israhel facient uuam et fructum uestrum, quod uos manducabitis, populus meus, qui adpropriant uenire. Item

  27. 120.6

    in esaia propheta: Ecce clamate montes laetitiam, et colles et omnia ligna, quae in ipsis sunt. Item illic: Erumpant montes iucunditatem, quia misertus est deus populo suo. Item illic: Nam montes et colles exilient expectantes uos in gaudio, et omnia ligna agri plaudent ramis.

  28. 121.1

    CXXI. QVOD SPIRITVS INMVNDI VEL VITIA, MONTES, COLLES, BESTIAE, AVES, PETRAE, GENTES, LAPIDES ET SPINAE NVNCVPENTVR.

  29. 121.2

    In psalmo XLV: Propterea non timebimus, dum conturbabitur terra et tranferentur montes in corde maris. sonauerunt et turbatae sunt aquae eorum, conturbati sunt montes in

  30. 121.4

    fortitudine eius. Item in psalmo LXXIII: Quia inimicus exprobrauit domino, et populus insipiens exacerbauit nomen tuum. ne tradas bestiis animas confitentes tibi, animas pauperum tuorum ne obliuiscaris in finem. Item in ecclesiastico: Quasi a facie colubri fuge peccata. si accesseris ad illa, suscipient te quasi dentes leonis in deuorando interficientes. quasi romphaea bis acuta iniquitatium uindex. Item in esaia propheta: Et erit in illa die, detrahet dominus muscas, quae dominantur in partes fluminis aegypti, et apes, quae sunt in regione eorum. Item illic: Mundate a conspectu eius uias, et auferte offendicula de itinere populi mei. Item illic: Ingredimini. per portas meas et facite

  31. 121.6

    iter populo meo et lapides de uia proicite. Item in hieremia propheta: Date domino deo uestro gloriam antequam obscuret et priusquam offendant pedes uestri in montibus tenebrosis. Item in naum propheta: Montes commoti sunt ab illo, et colles tremuerunt, et formidauit uniuersa terra, et petrae confractae sunt abante eum. Item in ambacum propheta: Defluxerunt gentes, uehementer, liquefacti sunt colles aeternales. Item in ezechiel propheta: Aquila illa magna magnarum alarum, longa extensione, plena unguibus, quae habet ducatum intrandi in libanum et accipere electa cedri, summa teneritudinis euolsit et adtulit in terra chanaam, in ciuitate murata posuit ea. Item in iob: Et dissolue quod cum lapidibus

  32. 121.8

    agri testamentum tuum est. Item in amos propheta: Et abstuli amorraeum a facie eorum, cuius erat altitudo ut altitudo cedri et fortitudo eius sicut ilex: et abstuli fructus eius a summo et radices eius ab imo. Item iohel propheta: Quia gens ascendit super terram, gens ualida et innumerabilis: dentes eius sicut dentes leonis, et molares eius sicut catuli leonum. posuit uineam meam in exterminium et ficus meas in confractionem. Item secundum matthaeum: Imperauit iesus, et exiit daemonium illud, et sanus factus est puer ab illa hora. tunc accesserunt ad iesum discipuli secreto et dixerunt: quare nos non potuimus expellere illud? ait illis: propter incredulitatem uestram. amen dico uobis: si haberetis fidem sicut granum sinapis. diceretis huic monti: transi hinc illuc, et transiret, et nihil uobis inpossibile esset.

  33. 122.1

    CXXII. QVOD NON SIT AEQVALIS OMNIS SANCTVB DEO.

  34. 122.2

    In exodo: Quis similis tibi in diis, domine? Item in psalmo LXXXVIII: Quoniam quis in nubibus aequabitur domino? aut quis similis erit deo inter filios dei? deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et metuendus super omnes qui in circuitu eius sunt. domine deus uirtutum, quis similis tibi? potens es, domine, et ueritas tua in circuitu tuo.

  35. 123.1

    CXXIII. QVOD ANGELORVM CVSTODIA MVNIAMVR.

  36. 123.2

    In deuteronomio: Statuit fines gentium secundum numerum angelorum dei. Item in tobi raphahel angelus: Et cum orares tu et sarra nurus tua, ego obtuli

  37. 123.4

    memoriale orationis uestrae ante dominum. Item secundum matthaeum: Videte, ne contemnatis unum ex istis pusillis credentibus in me: dico uobis, quoniam angeli eorum semper in caelum uident faciem patris mei, qui est in caelis. Item in actibus apostolorum: Nuntiauit petrum stare ad ostium. dixerunt: non, sed angelus eius est. Item in apocalypsi iohannis: Et angelo ephesi ecclesiae scribe.

  38. 124.1

    CXXIIII. HOMINEM NVNCVPARI PARIETEM.

  39. 124.2

    In psalmo LXI: Quo usque inruitis in homines, inter- uniuersos tamquam parieti inclinato et maceriae in-

  40. 124.4

    pulsae? uerum tamen honorem meum cogitauerunt repellere. Item in psalmo LXXVIIII: Vt quid destruxisti maceriam eius? Item in ezechiel propheta: Et instruent parietem, et ipsi unguent eum. si cadet, dic ad unguentes eum. et cadet, et erit pluuia inundans, et dabo lapides glebas petrarum in alligamenta eorum, et cadent, et spiritum extollentem, et rumpetur. et ecce cecidit paries, et dicent uobis: ubi est unctio uestra, quam unxistis? propterea haec dicit dominus: rumpam spiritum extollentem cum ira, et pluuia inundans in ira mea erit, et lapides petrarum et glebas in iracundia mea superducam in consummatione. et effodiam parietem, quem unxistis, et cadet. et ponam illum ad terram et reuelabuntur fundamenta eius, et conruit et consummamini cum increpationibus: et cognoscetis quia ego sum dominus. et consummabo iram meam super parietem et super unguentes eum, et cadet. et dixi ad uos: non est paries neque qui unguunt illum. sed prophetae israhel, qui prophetant in hierusalem,

  41. 124.6

    et qui uident ei pacem, et non est pax., dicit dominus. Item in euangelio secundum matthaeum: Vae uobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui similes estis monumentis dealbatis, quae quidem uidentur a foris hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus humanis et omni spurcitia. Item in actibus apostolorum: Percutiet te deus, paries dealbate. Item ad ephesios: Et legem mandatorum sententiis euacuauit, ut duos conderet in semet ipso in uno nouo homine: et medium parietem consepti soluens, inimicitiam in carne sua. Item in esaia propheta: Et effluent lateres. et cadet murus, quoniam regnauit dominus in sion et in hierusalem. Item illic: Altitudinem refugii parietis toi

  42. 124.8

    humiliabit et descendit usque ad pauimentum. Item illic: Et ciuitates munitas deicies et deduces usque ad pauimentum, et conculcabunt eas pedes mansuetorum et humilium. Item illic: Et a pauimento uox tua infirmabitur. Item illic: Populus iste qui me inritat contra me semper: isti sacrificant in hortis et incendunt super lateres daemoniis, quae nihil sunt, et in monumentis et speluncis dormiunt propter somnia, qui edunt carnes suillas et ius sacrificiorum: inquinata sunt omnia uasa eorum.

  43. 125.1

    CXXV. SANCTOS SPIRITALI CIBO VEL POCVLO SATIARI.

  44. 125.2

    In deuteronomio: Non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo, quod exierit de ore domini. Item in amba-

  45. 125.4

    cum propheta: Iustus autem ei fide mea uiuit Item in euangelio secundum : Bespondit iesus et dixit illi: omnis qui bibet ex aqua hac sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed erit illi fons aquae uiuae salientis in uitam aeternam. Inter haec autem rogabant eum discipuli dicentes: rabbi, manduca. ait autem illis iesus: ego cibum habeo manducare, quem uos non scitis. dicebant ergo discipuli eius inter semet ipsos: numquid aliquis adtulit ei manducare? dicit eis iesus: meus est cibus, ut faciam uoluntatem eius qui me misit et ut perficiam opus eius. Item illic: Et dixit illis: amen dico uobis, non moyses dedit uobis panem de caelo, sed pater meus dat nobis panem de caelo illum uerum. panis enim dei est qui descendit de caelo et uitam dat huic mundo. dixerunt: domine, semper da nobis panem istum. et dixit iesus: ego sum panis uitae: qui uenit ad me

  46. 125.6

    non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. Item illic: Murmurabant autem iudaei de eo quod dixit: ego sum panis qui descendi de caelo, et dicebant: nonne hic iesus filius ioseph, cuius nos nouimus patrem et matrem? quomodo ergo hic dicit: ego de caelo descendi? Iterum ait: ego sum panis uitae. patres uestri manducauerunt mannam in deserto et mortui sunt. hic est autem panis, qui de caelo descendit, ut qui ex eo manducauerit non moriatur. ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi: si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum: et hic panis, quem ego dabo pro huius mundi uita, corpus meum est. conmiserunt igitur inuicem iudaei dicentes: quomodo potest iste nobis corpus suum dare manducare? et dixit illis iesus: amen amen dico nobis, nisi manducaueritis corpus fili hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis. qui enim manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habebit uitam aeternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die. caro enim mea uere est cibus et sanguis meus uere est potus.

  47. 125.8

    qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo. sicut misit me uiuus pater et ego uiuo propter patrem, et qui me manducat et ipse uiuet propter me. hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducauerunt patres uestri mannam, et mortui sunt. qui hunc panem, uiuet in aeternum.

  48. 126.1

    CXXVI. AQVAM ET IGNEM POPVLOS VEL VITIA APPELLARI.

  49. 126.2

    In psalmo XVII: Circumdederunt me gemitus mortis, et torrentes iniquitatis conturbauerunt me. dolores inferni inuenerunt me, praeuenerunt me laquei mortis. Adsumpsit me de multitudine aquarum, eruit me de inimicis meis potentibus. Item in psalmo CXXXVI: Super flumina babylonis, illic sedimus et fleuimus, dum recordaremur sion. in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Item in esaia

  50. 126.4

    propheta: Ponam flumina in insulis et stagna arefaciam. et adducam caecos in uia, qua ignorabant, et semitas, quas nesciebant, faciam illos calcare et faciam illis tenebras in lucem et quae praua sunt dirigam. haec uerba faciam et non derelinquam illos. Item illic: Meus es tu. etiam si transieris per ignem, non conbureris, flamma autem te non conburet. etiam si transieris per aquam, tecum sum et flumina te non concludent: quia ego dominus deus tuus sanctus israhel, qui te saluum facio. Item in hieremia propheta: Et nunc quid tibi est et uiae aegypti, ut bibas aquam geon? et ut quid tibi et uiae assyriorum, ut bibas aquas fluminum? Item illic: Aqua aegypti dixit: ascendam et operiam terram.,

  51. 127.1

    CXXVII. QVOD VOCATVS AD FIDEM RETRO REDIRE NON DEBEAT.

  52. 127.2

    In esaia propheta: Ne memores sitis pristinorum neque antiquorum cogitetis. Item secundum matthaeum: Cum uidisset autem iesus maximam turbam circa eum, praecepit, ut irent trans regionem. et ad eum unus ex scribis et dixit ei: magister, sequar te quocumque ieris. ait illi iesus: uulpes cubilia habent et uolucres caeli ubi requiescant, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet et ecce alius ex discipulis eius dixit ad eum: domine, permitte mihi prius ire et sepelire patrem meum. cui respondens iesus dixit: sequere me, et sine, mortui mortuos suos sepeliant: autem uade, et adnuntia regnum dei. Item secundum lucam: Et ait alter: sequar te, domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt. ait ad illum :

  53. 127.4

    nemo inponens manum suam in aratro, aspiciens retro, aptus est regno dei.

  54. 128.1

    CXXVIII. QVOD DIABOLVS ANGELVS A DOMINO FVERIT FACTVS ET POSTMODVM TRANSGRESSIONE MVTATVS SIT.

  55. 128.2

    In psalmo LXXXI: Ego dixi: dii estis et fili excelsi omnes: uos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis. Item in psalmo CIII: Draco hic, quem formasti ad inludendum eum. Item in iob: Praecepto autem peremit draconem desertorem. Item in esaia propheta: Quomodo cecidit de caelo lucifer, qui mane oriebatur? Item in ezechiel propheta: Tu es signaculum

  56. 128.4

    similitudinis et corona decoris, et in deliciis paradisi dei fuisti. cum cherubin posui te in monte sancto dei et peccasti et uulneratus es a monte domini. corrupta est doctrina tua cum decore. propter multitudinem peccatorum tuorum in terram te proieci, in conspectu regum dedi te in propter multitudinem peccatorum tuorum. Et dixisti: deus sam, ego habitationem dei habitaui.

  57. 129.1

    CXXVIIII. DE SIMILITVDINE CERVI.

  58. 129.2

    In psalmo XVII: Deus, qui praecinxit me uirtutem, et posuit inmaculatam uiam meam, qui perfecit pedes meos tamquam cerui, et super excelsa statuit me. Item in psalmo XLI: Sicut ceruus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, deus. Item in prouerbiis: Ceruus amicitiae et pullus gratiarum tuarum confabulentur tecum. Item in canticis canticorum: Ecce hic uenit saliens super montes et exiliens super colles. similis est frater meus ceruae uel hinnulo ceruorum super montes so-

  59. 129.4

    corum. Item in esaia propheta: Illic occurrent cerui et uidebunt faciem suam inuicem. in numero transierunt, et una earum non periit, altera ad alteram non quaesiuit, quoniam dominus mandauit illis, et spiritus eius congregauit eas. et ipse mittit in eas sortem, et manus eius diuisit pasturam. in aeternum tempus hereditatem possidebitis, et in saecula saeculorum requiescetis in ea.

  60. 130.1

    CXXX. QVOD POPVLI AQVAE DICANTVR.

  61. 130.2

    In libro hester: Flumina autem erant gentes, quae conuenerunt perdere genus iudaeorum. Item in hieremia: Ecce aquae ascendunt ab aquilone in torrentem inundantem et inundabunt terram et plenitudinem eius, ciuitatem et in-

  62. 130.4

    habitantes in ea. et clamabunt uniuersi et ululabunt [et] omnes qui habitant terram a uoce impetus eius, ab armis et a pedibus eius et a commotione curruum. eorum et a sono rotarum eius. Item amos propheta: Ecce dies ueniunt, dicit dominus: et inmittam famem super terram, non famem panis nec sitim aquae, sed famem ad audiendum uerbum domini. et mouebuntur aquae usque ad mare et ab aquilone usque ad austrum, quaerentes uerbum domini, et non inuenient. Item in apocalypsi iohannis: Aquae, quas uidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae et gentes et linguae sunt.

  63. 131.1

    CXXXI. DE FONTIBVS DOMINI.

  64. 131.2

    In psalmo LXVII: In ecclesiis benedicite dominum deum de fontibus israhel. Item in prouerbiis: Non deficiant a

  65. 131.4

    te fontes domini, sed custodi eos in toto corde tuo. Item illic: Bibes aquas de tuis uasis et de puteorum tuorum fonte. tibi aquae de tuo fonte, in tuis autem plateis circumeant aquae tuae: fons aquae tuae sit tibi proprius, et nemo extraneus communicet tibi. Item illic: Fons uitae in manu iusti. Item illic: Lex sapienti fons uitae. Item illic: Praecepta domini fons uitae: faciunt autem declinare a laqueo mortis. Item illic: Fons uitae est consilium possidenti illud. Item illic: Flumen autem manat et fons uitae.

  66. 132.1

    CXXXII. QVOD AQVAE SINT SVPER CAELVM.

  67. 132.2

    In genesi: Et diuisit deus inter aquam, quae est sub firmamento, et inter aquam, quae est super firmamentum Item illic: Eruperunt omnes (fontes) abyssi, et cataractae caeli apertae sunt, et factae sunt pluuiae diluuii super omnem terram. Item in hieremia propheta: Dominus qui fecit terram in uirtute sua et in sua prudentia extendit caelum et multitudinem aquae in caelo. Item illic: In uoce posuit sonum aquarum in caelo. Item in danihelo: , aquae omnes super caelum, dominum. Item in psalmo GXLVIII: Laudate eum, caeli caelorum, et aquae, quae sunt super caelos, laudent nomen domini.

  68. 133.1

    CXXXIII. DE EBRIETATE ET CALICE IRARVM.

  69. 133.2

    In esaia propheta: Deficite, amentes estote, et crapulamini non a sicera neque a uino: quoniam potionauit uos deus spiritum conpunctionis. Item illic: Ideo audi, humiliata et ebria non a uino. Veniet enim ut flumen uehemens ira domini cum indignatione. Item in ambacum propheta: Circumdedit te calix dexterae domini, et conuenit iniuria super honorem tuum. Item in psalmo X: Pluit super peccatores laqueos, ignem, sulfur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. Item in apocalypsi : Cecidit, cecidit babylon magna: de uino irae fornicationis eius

  70. 133.4

    biberunt omnes gentes. Item illic: Si quis adorat bestiam et imaginem eius, et accipit character in fronte sua aut in manu sua, et hic bibet de indignatione dei, quae mixta est mera in calice irae eius, et cruciabitur in igne et sulfore in conspectu angelorum et agni. et fumus et cruciatus eorum in saecula saeculorum ascendit. Item illic: Et audiui aliam uocem de caelo dicentem: exite de ea, populus meus, ut ne communicetis peccatis eius et de plagis eius ut ne accipiatis. quia adpropinquauerunt peccata eius usque ad caelum, memoratus est deus iniquitates eius. reddite ei, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius. in calice, quo miscuit, miscete ei duplum: et quantum magnificauit se et luxoriata est, tantum date ei tormentum et luctum. quia in corde suo dicit: sedeo regina, et uidua non sum, et luctum non uidebo. propterea una hora ueniet plaga eius, mors et famis et luctus, et igne cremabitur: quoniam fortis est dominus deus, qui iudicat eam.

  71. 134.1

    CXXXIIII. QVOD DOMINV6 DEVS HOC NOMEN HABITAT.

  72. 134.2

    In : Ego sum qui sum. Item illic: Sic dices filiis israhel : qui est, misit me ad uos. Item illic: Et dixit dominus ad moysen: sic dices filiis israhel: dominus deus patrum uestrorum, deus abraham et deus isaac et deus iacob, misit me ad uos: hoc mihi nomen est sempiternum et memorabile in saecula saeculorum. Item in : Dominus conterens bella, dominus nomen est ei. Item in amos propheta: Qui euocat aquam maris et effundit eam super faciem terrae, dominus deus omnipotens nomen est illi.

  73. 135.1

    CXXXV. HOMINEM DEI VOCARI TERRAM DELICIARVM

  74. 135.2

    In psalmo LXXXIIII: , domine, terram tuam. auertisti captiuitatem iacob. remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum. Item illic: Et terra nostra dabit fructum suum. Item in psalmo CVI: Posuisti desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum : et conlocauit illic esurientes. Item in esaia: Quae sine aqua est, erit in palude: et in sitienti terra erit fons aquae. nec erit illic amplius leo nec ulla bestiarum malarum. Item illic: Ecce faciam noua quae nunc orientur. et faciam in deserto uiam et in sicca terra flumen. Item

  75. 135.4

    illic: Et erunt sicut hortus ebrius et sicut fons, cui non deficit aqua. Item in ezechiel propheta:. Et dicent: terra illa, quae erat exterminata, facta est ut hortus deliciarum. Item secundum matthaeum: Qui autem supra terram bonam seminatus est, hic est qui audit uerbum et intellegit, et facit fructum: aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum. qui habet aures audiendi, audiat.

  76. 136.1

    CXXXVI. DE VOLPIBVS IN SIMILITVDINE HOMINVM.

  77. 136.2

    In iudicum: Et abiit samson et conprehendit uolpes trecentas, et sumpsit lampadas et alligauit illis caudam ad

  78. 136.4

    caudam inuicem binis, et posuit lampadas singulas inter duas caudas in medium, et succendit lampadas igni et dimisit in manipula alienigenarum: et suocendit spica eorum et quae metita erant, sed et uineas et oliueta. Item in cantica canticorum: Capite nobis uulpes pusillas exterminantes uineam. Item in hieremia propheta: Ideo factum est in dolore cor nostrum, et propter hoc obscurati sunt oculi nostri, super montem sion, quia exterminatus est, uulpes transierunt per eum. Item in ezechiel: Haec dicit dominus: uae his qui prophetant de corde suo et omnino non uident! sicut uulpes in deserto prophetae tui, non steterunt in firmamento, et congregabant regem super domum non surrexerunt qui dicerent in die domini. Item

  79. 136.6

    secundum matthaeum: Vulpes foueas habent et uolucres caeli ubi requiescant, filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Item secundum lucam: Accesserunt quidam ex dicentes ei: exi et uade hinc, quia herodes uult te occidere. et ait illis iesus: ite, dicite uulpi illi: ecce expello daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummabor. ite, quoniam inpossibile est prophetam perire extra hierusalem.

  80. 137.1

    CXXXVII. DE HOSPITALITATE.

  81. 137.2

    In regnorum IIII: Et abiit inde elisaeus in carmelum et inde uenit in soman. et factus est dies, et erat ibi mulier magna, quae cum detinuisset eum, ut manducaret panem, et cum frequenter introiret et exiret, dixit mulier ad uirum

  82. 137.4

    suum: ecce scio quia homo dei est hic, qui uenit ad nos, et sanctus est, et ideo omnibus modis faciamus ei domum in superioribus de parietibus pusillis, et ponemus ibi mensam et lectum et sellam et candelabrum: et cum uenerit ad nos, diuertet ibi. et facto die, uenit elisaeus et ascendit in et recubuit ibi. et postea residens dixit ad giezi puerum suum: uoca somaniten istam. et ille uocauit eam: in conspectu eius, dixit ad eam: ecce omni honore et praeparastis nobis habitationem, quid retribuemus tibi? et dixit elisaeus ad giezi puerum suum: quid ergo faciemus ei? et dixit giezi: manifeste non est ei filius, et uir eius senex est. et ille dixit: uoca illam. et uocauit eam ad ianuam. et dixit elisaeus: in testimonio erit sermo hic, quia secundum tempus hoc uiues, et tu concipies filium. et dixit mulier: noli, homo dei, deridere ancillam tuam. et concepit mulier et peperit filium in eodem tempore. Item in libro sapientiae: Quia oportet iustum esse et humanum. Item apostolus ad romanos: Hospitalitatem sectantes, bene-

  83. 137.6

    dicite et nolite maledicere. Item petrus apostolus: Hospitalitatem inuicem sine murmuratione exhibete. Item in libro iudicum: Et senior hospiti: pax tibi! omnia quae desunt tibi a me erunt, solummodo ne in plateis hic maneas. et induxit uirum in domum suam et misit cibum iumentis eius, et lauerunt uiri pedes suos, et manducauerunt et biberunt.

  84. 138.1

    CXXXVIII. HOMINES MESSEM VEL FRVGES NVNCVPARI.

  85. 138.2

    In euangelio secundum matthaeum iohannes baptista: Ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentia: uenit autem fortior me, cuius non sum dignus calciamenta portare: ille uos baptizabit in spiritu sancto. qui habet

  86. 138.4

    in manu sua et mundabit aream suam: frumentum quidem suum congeret in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili. Item illic: Ait iesus discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci: rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Item illic: Qui seminat bonum semen, filius est hominis, ager autem hic mundus est, bonum uero semen hi sunt filii regni: nam zizania filii sunt iniqui. inimicus, qui illa seminauit, diabolus est, messis autem consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur, sic erit in consummatione saeculi. mittet filius hominis angelos suos, et congregabunt de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem. et mittet eos in camino ignis: ibi erit fletus et stridor dentium. Item secundum iohannem: Nonne dicitis quia adhuc quattuor menses sunt et messis uenit? ecce dico uobis: adleuate oculos uestros et uidete regiones, quia albae sunt ad messem. sicut autem qui metet mercedem accipiet et colliget fructum

  87. 138.6

    in uitam aeternam, et qui seminat gaudebit simul cum eo qui metet in hoc est enim uerbum ueritatis, quia alius est qui seminat et alius est qui metet. ego misi uos metere in quod uos non laborastis: alii autem laborauerunt, et uos in labore illorum introistis.

  88. 139.1

    CXXXVIIII. VXOREM EXCEPTA CAVSA ADVLTERII NON DIMITTENDAM.

  89. 139.2

    In euangelio secundum matthaeum: Accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum et dicentes: si licet homini dimittere uxorem de quacumque causa? quibus respondens iesus ait: non legistis quia qui fecit ab initio masculum et feminam dixit: propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adherebit uxori suae, et erunt duo in carne una?

  90. 139.4

    quod ergo deus iunxit, homo non disiungat. dicunt ei: quare ergo moyses praecepit, ut daretur liber repudii et dimitteretur uxor? quibus iesus ait: quia moyses secundum duritiam uestram permisit uobis dimittere uxores uestras, ab initio autem non ita fuit. dico autem uobis quia quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa adulterii et aliam ducit adulterium facit, et qui dimissam a uiro ducit moechatur. Item apostolus ad corinthios I: His autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio, non ego sed dominus, uxorem a uiro non discedere. quod si discesserit, manere innuptam aut uiro reconciliari. et uir uxorem ne dimittat.

  91. 140.1

    CXL. DE TABERNACVLO.

  92. 140.2

    In esaia propheta: Tabernacula tua non commouebuntur, neque fatigabuntur pati tabernaculi eius in aeternum

  93. 140.4

    tempus, neque funes eius disrumpentur: quoniam nomen domini magnum uocabis. Item in hieremia propheta: Tabernaculum tuum miserum factum est, periit, et omnes pelles eius disruptae sunt.

  94. 141.1

    CXLI. DE PEDIBVS LAVANDIS.

  95. 141.2

    In genesi abraham: Paruit autem ei deus ad ilicem mambrae, sedenti illi ad ostium tabernaculi eius medio die. adleuatis autem oculis suis uidit, et ecce tres uiri stabant super eum. et ut uidit, adcurrit obuiam eis ab ostio tabernaculi sui et adorauit super terram et dixit: domine, si inueni gratiam ante te, ne praetereas puerum tuum: sumatur autem aqua et lauentur pedes uestri, et refrigerate sub arborem, et sumam panem et manducabitis, et postea , propter quod declinastis ad puerum uestrum. et diae-

  96. 141.4

    runt: sic facito, ut dixisti. Item in euangelio secundum : Et caena facta, cum diabolus iam misisset se in cor iudae scarioth, ut eam traderet, sciens iesus quia omnia dedit pater in manus eius et quia a deo exiuit et ad deum uadit, surrexit a caena, et posuit uestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se. deinde misit aquam in peluem et coepit lauare pedes discipulorum et extergere de linteo, quo erat praecinctus. uenit ad simonem petram. dicit ei ille: domine, tu mihi lanae pedes? respondit iesus et dixit ei: quod ego facio, tu nescis, cognosces postea. dicit ei petrus: non lauabis mihi pedes in aeternum. respondit iesus: si non lauauero tibi pedes, non habebis partem mecum. dicit ei simon petrus: domine, sed non tantum pedes, sed etiam manus et caput. dicit ei iesus: qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lauet, sed est mundus: et uos mundi estis, sed non omnes. sciebat enim quis esset qui traderet eum. propterea dixit: mundi estis, sed non omnes. et postquam lauit pedes eorum, accepit uestimenta, et cum iterum

  97. 141.6

    , dicit eis: scitis quid fecerim uobis? uos uocastis me magistrum et dominum, et bene dicitis: sum enim. si ergo ego laui pedes uestros dominus et magister, quanto magis et uos debetis alter alterius lauare pedes? exemplum enim dedi uobis, ut quemadmodum ego facio uobis, etiam uos faciatis. amen dico uobis, quia non est seruus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum. haec scientes, beati estis, si feceritis ea. Item ad timotheum I: Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuerit unius uiri uxor, in operibus bonis habens testimonium, si filios nutriuit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lauit, si tribulationem patientibus subministrauit, si omne opus bonum subsecuta est. Item in genesi: Et produxit ad eos symeon, et adtulerunt aquam et lauauerunt pedes.

  98. 142.1

    CXLII. OMNIA IN GLORIAM VEL IN NOMINE DOMINI FACIENDA.

  99. 142.2

    Apostolus ad corinthios I: Siue manducatis siue bibitis siue facitis aliquid, omnia in gloriam dei. Item ad : Omnia quaecumque facitis in uerbo uel in opere, omnia in nomine domini nostri iesu christi, gratias agentes deo patri per ipsum.

  100. 143.1

    CXLIII. DE SANCTA VITA SAMVHELIS ET PAVLI APOSTOLI, QVOD NOS CAPTI SINT AVARITIA.

← Previous · Next → — showing 701800 of 809

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa080a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.