Liber de Divinis Scripturis sive Speculum quod fertur S. Augustini
- 86.4
tudine perfert nuntium. Item in ecclesiastico: lapide luteo lapidatus est piger: et omnis loquitur de aspernatione eius. de stercore boum lapidatus est piger: omnis qui tetigerit illum excutiet manus.
- 87.1
LXXXVII. SINE TIMORE HOMINVM MANDATA DEI PRAEDICANDA.
- 87.2
In ezechihel propheta: Et tu, fili hominis, ne timueris eos, neque paueas a facie eorum, quia insanient et conuenient aduersum te in circuitu. uerba eorum ne timeas, et a facie eorum ne paueas, quia domus exasperans est. Item illic: Ecce dedi faciem tuam potentem aduersus facies eorum, et constantiam tuam confortabo aduersus contentiones eorum, et erit fortior petra constantia tua. Item illic: Et ne timueris ab eis, neque terrearis a facie eorum, quia domus
- 87.3
exasperans est. Item in euangelio secundum matthaeum: Quod dico uobis in tenebris, dicite in lumine, et quod in aure auditis, praedicate supra tecta et in plateis. nec timeatis eos qui occidere corpus possunt, animam autem non possunt interficere: timete autem magis eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam.
- 88.1
LXXXVIII. DE STVLTO.
- 88.2
In prouerbiis: Vir stultus. et iniquus uadit uias non bonas: ipse autem adnuit oculo et significat pede. Item illic: Vir stultus mala sibi fabricat, in suis autem labiis thensaurizat ignem. Item illic: Non conueniunt stulto labia
- 88.3
fidelia, neque iustis labia mendacia. Item illic: Vt quid abundant diuitiae stulto? possidere enim sapientiam insensatus non poterit. Item illic: Ira est patri filius insipiens, et dolor matris eius. Item illic: Non desiderat sapientiam, cui deest sensus: magis enim ducitur inprudentia. Item illic: Os hominis stulti contritio est ei, labia autem eius laqueus animae ipsius. Item illic: Stultitia uiri exterminat uias eius, dominum autem causatur corde suo. Item illic: Stultitia inest cordi iuuenis, uirga autem et disciplina longe est ab eo. Item illic: Grauis est lapis et uix portabilis harena, ira autem stulti grauior ambobus. Item illic: Tamquam ager uir insipiens, et sicut uinea homo cui deest
- 88.4
: si reliqueris eum inplebitur spinis et in faenum fiet et erit desertus, et maceriae parietum eius effodientur. Item illic: Sicut canis cum conuertitur ad uomitum suum odibilis efficitur, sic stultus malitia sua conuersus in peccatis suis. Item in ecclesiastico: Cum fatuis ne consilium habeas: non enim poterunt continere. Item illic: Qui minoratur corde, cogitat inania, et uir inprudens et errans cogitat stulta. Item illic: Ex ore fatui inprobabilis parabola, non enim dicit illam in tempore. Item illic: Cor fatui quasi uas confractum, et omnem scientiam non tenebit. Domus clausa fatuo sapientia, et scientia (in)sensati inenarrabilia uerba. Item illic: Conpedes in pedibus stultorum doctrina et quasi uinculum manus dexterae. fatuus in risu exaltat uocem suam, et uir sapiens uix tacite ridebit. Item illic: In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum.
- 88.5
Item illic: Harenam et sal et massam ferri facilius est portare quam hominem inprudentem et fatuum et impium. Item illic: Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis denuntiat de illo. Item illic: Praecordia fatui quasi rota carri, et quasi axis uersatilis cogitatus ab illis. Item illic: Sapientiam qui docet fatuum quasi qui conglutinat testam. Item illic: Narratio fatui quasi sarcina in uia. Contribulant minae cor sapientis: stultus autem flagellatur et non sentit. Qui docet puerum stultum, contumeliam facit aequitati. Item in prouerbiis: In risu stultus agit nefaria. Item illic: Ex ore stultorum baculus contumeliae, labia autem sapientium custodiunt eos. Item illic: Omnia contraria sunt uiro insipienti, arma uero intellectus labia sapientiae. Item illic: Sapiens timendo de-
- 88.6
clinat a malo, stultus uero sibi confidens miscetur iniquo: seruiet autem stultus prudenti. Item in esaia propheta: Stultus enim stulta loquetur, et cor eius uana intellegit, ut consummet iniqua et loquatur ad dominum errorem, ad dispargendas animas esurientes et ut animas sitientes inanes faciat. consilium enim malorum iniqua cogitauit, disperdere humiles in sermonibus iniquis et dissipare uerba humilium in iudicio. nam pii iustitiam cogitauerunt et hoc consilium manebit. Item in ecclesiastico: Datus fatui non erit utilis tibi: oculi enim illius septemplices. exigua dabit et multa inproperabit, et apertio oris illius inflatio est.
- 89.1
LXXXVIIII. IRACVNDIAM DEPOSENDAM.
- 89.2
: Anima benedicta omnis simplex: uir autem animosus uel iracundus non honeste agit. Item illic: Stul-
- 89.3
tus ipsa eadem die pronuntiat iram suam, occultat autem suam contumeliam astutus. Item illic: Iracundus agit sine consilio, uir autem prudens multa sustinet. Item illic: Ira perdet etiam sapientes, responsum autem humile auertit iram. Item illic: Vir iracundus parat lites, patiens autem etiam futuras mitigat. Item illic: Noli esse amicus uiro animoso, cum amico autem iracundo noli conmorari, ne forte discas uias eius et sumas laqueum animae tuae. Item illic: Totam iram suam profert stultus, sapiens autem dispensat eam per partes. Item illic: Vir animosus fodit contentionem, uir autem iracundus exobruet peccata. Item in ecclesiastico: Homo iracundus incendit litem, et uir peccator
- 89.4
turbabit amicos et in medium pacem habentium inmittet delaturam. Item illic: Zelus et iracundia minuet dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus. Item in ecclesiaste: Noli festinare in spiritu tuo irasci, quia ira in sinu stultorum requiescit. Item apostolus ad ephesios: Irascimini autem et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam uestram. Item illic: Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferatur a uobis cum omni malitia. Item illic: Nunc autem deponite uos omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, multiloquium. Item iacobus apostolus: Sit uero omnis homo citatus audire et tardus loqui., piger in iracundia: iracundia enim uiri iustitiam dei non operatur. Item in euangelio se-
- 89.5
cundum matthaeum: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio. quicumque autem dixerit fratri suo ; racha, reus erit concilio. quicumque uero dixerit: fatue, reus erit gehennae ignis.
- 90.1
XC. QVOD HOMO A DEO FACTVS HVIVS GENVS VEL NATVRA DICATVR CVIVS OPVS FVERIT IMITATVS SIVE DEL SIVE DIABOLI.
- 90.2
In deuteronomio: Haec domino retribuistis sicut plebis fatua et non sapiens? nonne hic ipse pater tuus possedit te et creauit te et fecit te? Item illic: Dominum, qui te genuit, dereliquisti et oblitus es deum, qui te nutriuit. Item in euangelio secundum matthaeum baptista : Videns autem multos ex pharisaeis et sadducaeis
- 90.3
uenientes ad baptismum suum dixit ad eos: progenies uiperarum, quis ostendit uobis fugire ab ira uentura? facite ergo fructus dignos paenitentiae. et ne dixeritis intra uos: patrem habemus abraham. dico enim uobis, quoniam potens est deus de lapidibus istis suscitare filios abrahae. iam enim securis ad radicem arboris posita est: omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in igne mittetur. Item illic: Amen amen dico uobis, quia omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. seruus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. si ergo filius uos liberauit, uere liberi eritis. scio quia semen abrahae estis, sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. ego quod uidi aput patrem meum loquor, et uos quae uidistis aput patrem uestrum facitis. Item illic: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris uestri facere uultis: ille enim homicida fuit ab initio, et in ueritate non stetit, et ueritas non est in eo. Item illic: Qui est ex deo, uerba
- 90.4
dei audit. ideo uos non auditis, quia ex deo non estis. Item apostolus ad ephesios: Et uos cum essetis mortui delictis et peccatis uestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum huius mundi, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos omnes aliquando conuersati sumus in desideriis carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et ceteri. Item ad : Et uos qui aliquando eratis alienati et inimici sensus eius in operibus malis, nunc autem reconciliati in sanguine carnis eius per mortem ipsius, exhibete uos sanctos et inmaculatos et sine crimine coram ipso. Item illic: Nolite mentiri inuicem, spoliantes uos ueterem hominem cum actibus eius, et induite nouum, qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui illum creauit. Item petrus apostolus I: Gratia uobis et pax adimpleatur in recognitionem domini nostri iesu
- 90.5
christi, qui nunc omnia nobis diuina uirtute sua quae ad uitam et pietatem pertinent donauit per agnitionem eius qui nos uocauit sua inlustri uirtute, per quam honorifica et maxima nobis promissa donantur, ut per haec sitis diuinae consortes naturae post euasionem quae est in mundo in cupiditate perditae uitae. Item iohannes apostolus I: Filioli, nemo uos seducat. qui facit iustitiam, iustus est, sicut et ille iustus est. qui facit peccatum, a diabolo est, quia ab initio diabolus peccat. et in hoc apparuit filius dei, ut solueret opera diaboli. omnis qui natus est ex deo non peccat, quia semen eius in ipso manet, et non potest peccare, quia de deo natus est. hinc apparent filii dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est ex deo et qui non diligit fratrem suum.
- 91.1
XCI. SAPIENTES RESPONDENDVM VERBVM INTERROGANTI.
- 91.2
In ecclesiastico: Esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas: et cum sapientia loquere responsum uerum.
- 91.3
Item : Adtende autem, fili, in omnibus operibus tuis., et esto sapiens in uniuersis sermonibus tuis. Item ad : Sermo christi habitet in uobis abundanter in omni sapientia et omni intellectu spiritali: docentes et castigantes uosmet ipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus uestris deo. omnia quaecumque facitis in uerbo uel in opere, omnia in nomine domini nostri iesu christi, gratias agentes deo patri per ipsum. Item illic: Sermo uester in gratia dei sale sit conditus, ut sciatis quemadmodum oporteat uos unicuique respondere. Item ad corinthios I: Et uos quoniam aemulatores estis spiritalium, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis. Item illic: Cum conuenitis autem, unusquisque uestrum
- 91.4
habet, doctrinam habet, interpretationem habet. omnia ad aedificationem fiant uobis, Item petrus apostolus in epistula I: Parati semper ad confessionem omni poscenti a uobis uerbum de fide et spe, quae in uobis est: cum modestia et timore conscientiam habentes bonam, ut in eo quod detractant de uobis confundantur, uidentes uestram bonam in christo conuersationem.
- 92.1
XCII. DE SERVO FIDELI ET PRVDENTE ET COMMONITIONE DOMINORVM.
- 92.2
In prouerbiis: Seruus prudens obtinebit dominorum inprudentiam, et inter fratres diuidit partem. Item illic: Filio doloso nihil erit boni: seruo autem sapienti prosperi
- 92.3
erunt actus. Item illic: Iram uiri mitigat seruus prudens, autem uirum quis sufferet? Item illic: Non laedas seruum operantem in ueritate, neque mercennarium dantem animam suam. Item illic: Seruus sensatus dilectus sit tibi quasi anima tua: non defraudes illum libertate, nec inopem relinquas illum. Item in ecclesiastico: Si eat tibi seruus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem, sic illum tracta, quia in sanguine animae tuae parasti eum. si laeseris illum iniuste et extollens discesserit, quem quaeres? et qua uia quaeres illum? Seruo sensato liberi seruient, et uir scius non murmurabit. Item paulus apostolus ad colossenses: Domini, quod iustum est et aequum, seruis praestate, scientes quoniam et uos dominum habetis in caelis
- 92.4
iudicem. Item ad ephesios: Et uos domini, eadem facite ad illos, dimittentes minas, scientes quod et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est aput deum. Item in deuteronomio: Non tradetis seruum domino suo, qui confugit ad uos, sed uobiscum habitabit in omni loco, quocumque placuerit ei, nec tribulabitis eum. Item in prouerbiis: Noli tradere seruum in manus domini, ne forte maledicat te et extermineris.
- 93.1
XCIII. DE COMMONITIONE SERVORVM.
- 93.2
Paulus apostolus ad ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis uestri sicut christo: non ad oculum seruientes, non ut hominibus placentes, sed ut serui christi facientes uoluntatem dei, ex toto animo cum beniuolentia seruientes sicut domino et
- 93.3
non hominibus, scientes quod unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc consequetur a domino, siue seruus siue liber. Item ad timotheum I: Quicumque sub iugo sunt serui, dominos suos omni honore dignos habeant, ut nomen domini et doctrina non blasphemetur. qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quod fratres sunt: sed magis serviant, quoniam fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt. Item ad titum: Serui dominis suis subditi sint in omnibus, et placeant, non contradicentes, non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes, ut doctrinam saluatoris nostri dei ornent in omnibus. Item petrus apostolus I: Serui, obaudite cum omni timore dominis uestris, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. haec est enim gratia aput deum, si propter conscientiam dei sustineat quis iniuriam patiens iniuste. quae enim gloria est, si peccantes
- 93.4
cruciemini et sufferatis ? sed si bene facientes et patientes iniuriam sustineatis, haec est gratia aput deum.
- 94.1
XCIIII. OBOEDIENDVM REGIBVS ET POTESTATIBVS SAECVULI.
- 94.2
Paulus apostolus ad romanos: Omnibus potestatibus sublimioribus subditi estote: non est enim potestas nisi a deo, quae autem sunt a deo ordinata sunt. itaque qui resistit potestati dei ordinationi resistit. qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem sumunt. nam principes non sunt timori bono operi, sed malo. uis autem non timere potestatem? quod bonum est fac, et habebis laudem ex illa. dei enim minister est tibi in bonum. si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. dei minister, uindex est in iram ei qui malum fecit. ideoque subditi estote non solum propter iram, sed et propter conscientiam. ideo tributa penditis, ministri enim dei sunt ad hoc ipsum seruientes. reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui uectigal . uectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. nemini quidquam debeatis, nisi ut inuicem uos diligatis. Item ad
- 94.3
titum: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse, obaudire, ad omne opus bonum paratos esse, neminem blasphemare, litigiosos non esse, sed modestos, omnes ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. Item petrus apostolus I: Subiecti estote omni humanae ordinationi propter , siue regi tamquam praecellenti, siue ducibus tamquam ab eo in hoc ipsum missis ad uindictam malorum, laudem uero bonorum — quoniam sic est uoluntas dei, ut bene facientes obmutescere faciatis stultorum hominum ignorantiam —, ut liberi, non ut uelamen malitiae habentes libertatem, sed sicut serui dei. omnes honorate, fraternitatem diligite, deum uero timete, regem autem honorificate.
- 95.1
XCV. LVMEN ITINERIS NOSTRI ESSE LEGEM DEI.
- 95.2
In psalmo XVIII: Praeceptum domini lucidum inluminans oculos. Item in psalmo CXVIII: Lucerna pedibus meis
- 95.3
uerbum tuum, domine, et lumen semitis meis. Item in prouerbiis: Quia lucerna est mandatum legis et lux uitae et increpatio et disciplina. Item in esaia propheta: De nocte uigilat spiritus meus ad te, deus, quia lux praecepta tua sunt super terram.
- 96.1
XCVI. DE MORTE IVSTORVM.
- 96.2
libro sapientiae: Iustus autem si morte praeuentus fuerit, in refrigerio erit. senectus enim uenerabilis est non diuturna, nec numero annorum conputata: cani sunt enim sensus hominis, et aetas senectutis uita inmaculata, quae placita deo facta dilecta est, et uiuens inter peccatores translata est. raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, aut ne fictio deciperet animam illius. Item illic: -
- 96.3
autem in breui repleuit tempora longa: placita enim erat domino anima eius. propter hoc properauit educere eam de media iniquitate. populi autem uidentes et non intellegentes, nec ponentes in praecordiis suis talia, quia gratia dei et misericordia in sanctos eius et respectus in electos eius. condemnat autem iustus mortuus uiuos impios, et iuuentus celerius consummata longaeuitatem iniusti. uidebunt enim finem sapientis, et non intellegent quid cogitauerit de illo deus et quare munierit illum dominus. illos autem dominus inridebit: et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum. Item illic: Iusti autem in perpetuum uiuent, et aput dominum est merces illorum, et cogitatio illorum aput altissimum. ideo accipiunt regnum decoris et diadema speciei de manu domini: quoniam deus dextera sua teget illos, et brachio suo defendet . Item iob: Mors enim uiro iusto requiem dat. Item in
- 96.4
: Et audiui uocem de caelo dicentem mihi: scribe: beati mortui qui in domino moriuntur amodo. etiam, dicit spiritus, ut requiescant a laboribus . opera enim eorum sequuntur eos. Item illic: Modicum plora super mortuum, quoniam requieuit. Item illic: Luctus mortui septem dies.
- 97.1
XCVII. DE MORTE INIQVORVM.
- 97.2
In ecclesiastico: Cum enim moritur homo nequam, hereditabit serpentes et bestias et uermes. Item illic: Stuppa collecta synagoga peccantium: consummatio enim illorum inferi et flamma ignis. uia peccantium plana ab offensu, et finis illorum inferi et tenebrae et poenae. Item in libro sapientiae: Videbunt enim finem sapientis, et
- 97.3
non intellegent quid cogitauerit de illo deus et quare munierit illum dominus. illos autem dominus inridebit. et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum. Item in euangelio secundum : Homo quidam erat diues, et induebatur purpuram et byssum, et epulabatur cottidie splendide. et erat quidam mendicus nomine lazarus, qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, cupiens saturari ex his quae cadebant de mensa diuitis, et nemo illi dabat. sed et canes ueniebant et lingebant ulcera eius. factum est autem ut moreretur lazarus mendicus et portaretur ab angelis in sinu abrahae. mortuus est autem et diues et sepultus est in infernum. et eleuans oculos cum esset in tormentis, uidet abraham de longe, et lazarum in sinu eius requiescentem. et exclamauit uoce magna dicens: pater abraham, miserere mei et mitte lazarum, et intinguat summum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. et dixit illi abraham: recordare, fili, quia percepisti bona in uita tua, et lazarus similiter mala:
- 97.4
nune autem hic consolatur, tu uero cruciaris. et super haec omnia inter uos et nos chaos magnum est, at qui ueniunt ad nos transire non possint ad uos neque inde huc transmeare. et dixit illi: rogo ergo te, pater, ut mittas in domum patris mei, habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum. et dixit illi abraham: habent moysen et prophetas, audiant illos. et ille dixit: non, pater abraham: sed si quis ex mortuis surrexerit et abierit ad illos, persuadebit illis, et paenitentiam agent. dixit autem illi abraham: si moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis surrexerit, credent ei.
- 98.1
XCVIII. DE AVARITIA.
- 98.2
In prouerbiis: Qui continet triticum in angustia, relinquet illud inimicis. pretio grauans triticum in populo maledictus erit. benedictio autem super caput participantis. Item in ecclesiastico: Est qui locupletatur parce agendo, et\' haec pars mercedis illius, cum dicit: inueni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus: et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis. Item in ambacum .
- 98.3
propheta:s o qui adquirit auaritiam malam domui; suae! cogitasti confusionem domui tuae, peccauit anima tua. Item ia euangelio secundum lucam: Ait quidam de turba ad iesum: magister, dic fratri meo, ut diuidat mecum heredi- . dixit autem illi iesus: homo, quis me constituit iudicem aut diuisorem supra uos? et ait ad illos: uidete et cauete ab omni auaritia, quia non in abundantia cuiusquam uita eius ex his quae possidet dixit autem ad illos et similitudinem. hominis cuiusdam diuitis uberes fructus possessio adtulit, et cogitauit aput se dicens: quid faciam, quia non habeo quo colligam fructus meos? et dixit: hoc faciam: destruam horrea mea et maiora faciam illa, et illic colligam omnes fructus meos, et dicam animae meae: habes multa bona in annos multos, epulare. dixit autem illi deus: stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quae autem praeparasti cuius erunt? sic est qui sibi thensaurizat et non est in deum diues. Item
- 98.4
apostolus ad timotheum I: Nihil intulimus in mundum: uerum quia nec possumus. habentes autem uictum et uestitum his contenti simus. nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in et laqueum diaboli et desideria multa, quae nihil prosunt, et nocent, quae demergunt hominem in interitum et perditionem. radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. tu autem, homo dei, haec fuge.
- 99.1
XCVIIII. DE SACRIFICIO SPIRITALI.
- 99.2
In psalmo ITII: Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in domino. Item in psalmo XLVIIII: Inmola deo tuo sacrificium laudis, et redde altissimo uota tua: inuoca me in die tribulationis tuae, et eripiam te, et glorificabis me. Item
- 99.3
illic: Sacrificium laudis honorificabit me: illic est iter, quod ostendam illi salutare meum. Item in psalmo L: Sacrificium deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum deus non spernit. Item in psalmo XCV: Adferte domino, patriae gentium, adferte domino gloriam et honorem, adferte domino gloriam nomini eius. tollite hostias et introite in atria eius. adorate dominum in aula sancta eius. Item in ecclesiastico: Sacrificium salutare adtendere mandatis et discedere ab omni iniquitate. Item in prouerbiis: Initium uiae iustae faciens bona: accepta sunt aput deum magis quam immolare hostias.
- 100.1
C. QVOD VNVSQVISQVE SVO OPERE IVDICETVR.
- 100.2
In psalmo VIIII: Infixae sunt gentes in interitu, quem fecerunt: in laqueo isto, quem occultauerunt, conprehensus est spes eorum. cognoscitur dominus iudicia faciens: in operibus manuum suarum conprehensus est peccator. Item in prouerbiis: Sua enim impietate suam animam auferunt. Item illic: Iniquitates uirum capiunt: restibus autem peccatorum suorum unusquisque constringitur. hic moritur cum innumerabilibus, quoniam sine disciplina est: de multitudine autem uitae suae proiectus est et periit propter stultitiam. Item in prouerbiis: Sicut uua acerba dentibus nociua est et fumus oculis, sic iniquitas eis qui utuntur ea. Item in
- 100.4
libro sapientiae: Vt scirent quia per quae peccat quis per haec et torquetur. Item illic: Homo autem se occidit per malitiam suam. Item in euangelio secundum matthaeum: Ex sermonibus tuis iustificaberis, et uerbis tuis condemnaberis. Item secundum iohannem: Qui autem non credit, iam iudicatus est. Item in leuitico: Ex fratribus autem uestris filiis israhel unusquisque fratrem suum non deprimat in suspiriis. Item in ecclesiastico: Ne despicias hominem auertentem se a peccato: memento quoniam omnes sumus in correptionem. Item illic: Sicut aues uolantes passeres, ita maledictum uanum non superueniet ulli.
- 101.1
CI. QVOD DOMINVS IN SVO ARBITRIO RELIQVERIT HOMINEM NEC VELIT QVEMQVAM PERIRE.
- 101.2
In ecclesiastico: Dominus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in arbitrio suo. adiecit mandata et praecepta, si uolens mandata seruare et fidem placitam facere. adposuit aquam et ignem: ad quod uis exporrige manum tuam. ante hominem uita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. Item illic: Nemini mandauit impie agere, et nemini dedit laxamentum peccandi. Item apostolus ad titum: Hoc enim bonum et acceptum coram saluatore nostro deo, qui omnes homines uult saluos fieri et in agnitionem ueritatis uenire. Item iacobus apostolus: Vnde bella? unde rixae in uobis? nonne de uoluntatibus uestris, quae militant in membris uestris, et sunt uobis suauissima ?
- 102.1
CII. DE TRISTITIA DELICTI.
- 102.2
In prouerbiis: Sicut tinea uestimento et uermis ligno, ita tristitia uiro nocet cor. Item illic: Cor laetum bonam ualitudinem facit: uiri autem tristis arescunt ossa. Item in ecclesiastico: Beatus uir, qui non est lapsus uerbo oris sui et non est stimulatus in tristitia delicti. felix qui non habuit maestitiam et non excidit ab spe sua.
- 103.1
CIII. QVOD IN BAPTISMO OMNIA PECCATA DIMITTANTVE ET QVOD IN NOVITATE VITAE AMBVLANDVM SIT.
- 103.2
Paulus apostolus ad romanos: Commendat autem suam caritatem deus in nobis: quoniam, si cum adhuc pecca-
- 103.4
tores essemus, christus pro uobis passus est, multo magis nunc reconciliati in sanguine ipsius salui erimus ab ira per ipsum. si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem fili eius, multo magis reconciliati salui erimus in uita ipsius. Item illic: An ignoratis, fratres, quod quicumque baptizati sumus in christo iesu in mortem ipsius baptizati sumus ? ergo cum illo sepulti sumus per baptismum in mortem, ut quomodo christus surrexit ex mortuis, ita et nos in nouitate uitae ambulemus. si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus: scientes quia uetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato: qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. si autem monui sumus cum christo, credimus quia etiam simul uiuemus cum eo: scientes quod christus surgens ex mortuis iam non moritur, mors in eum iam non dominabitur. quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel: quod autem uiuit, uiuit deo. ita et uos existimate uos mortuos esse peccato, uiuentes autem deo in christo iesu. Item illic: Igitur ego ipse mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. nihil ergo
- 103.6
nunc damnationis est his qui sunt in christo iesu, qui non secundum carnem ambulant. lex enim spiritus uitae in christo iesu liberauit te a lege peccati et mortis. Item illic: Obsecro autem uos, fratres, per misericordias dei, ut exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, deo placentem, rationabile obsequium uestrum. et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae, ut probetis uos quae sit uoluntas dei, et quod bonum et bene placitum est Item ad corinthios: Nescitis quia pusillum fermentum totam massam fermentat? expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. nam et pascha nostrum immolatus est christus. itaque sollemnitatem celebremus non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et ueritatis. Item illic: Nolite errare: neque fornicarii, neque idola colentes, neque molles, neque adulteri, neque masculorum
- 103.8
concubitores, neque fures, neque auari, non ebriaci, non maledici, non rapaces regnum dei possidebunt et haec quidem fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine domini nostri iesu christi et in spiritu dei nostri. Item ad ephesios: Hoc igitur dico et testificor in domino, ut iam non sic amplius ambuletis, sicut gentes ambulant in uanitate mentis suae, tenebris obcaecatum habentes intellectum, alienati a uita dei, per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis eorum, qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis et auaritiae. uos autem non ita didicistis christum, si tamen illum audistis et in ipso docti estis, sicut est ueritas in iesu, ut deponatis secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui conrumpitur secundum desideria erroris. renouamini autem spiritu mentis uestrae: induite nonum hominem, qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate et ueritate. Item petrus apostolus II: Gratia uobis et pax adimpleatur in recogni-
- 103.10
tionem domini nostri iesu christi, qui nunc omnia nobis diuina uirtute sua quae ad uitam et pietatem pertinent donauit per agnitionem eius qui nos uocauit sua inlustri uirtute, per quam honorifica et maxima nobis promissa donantur, ut per haec sitis diuinae consortes naturae post quae eat in mundo in cupiditate perditae uitae. sed et uos properate omnes, subinferentes in fide uirtutem, in uirtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate amicam fraternitatem, in affectione fraternitatis caritatem. haec uobis cum sint et superent, ut non uacui nec sine fructibus inueniamini in domini nostri iesu christi recognitione. cui autem non praesto sunt haec, caecitatem autem, uanitatem et obliuionem accipiet, si non purgetur priorum delictorum contagione.
- 104.1
CIIII. DE SVBSTANTIA DEI.
- 104.2
In psalmo LXVIII: Infixus sum in limum profundi, et non est substantia. Item in hieremia propheta: Non
- 104.4
audierunt uocem substantiae: a uolatilibus caeli usque ad pecora mente exciderunt et perierunt Item illic: Quoniam quis stabit in substantia domini et uidit uerbum eius? quis aurem praebuit et audiuit? Item illic: Si stetissent in substantia mea et si audissent uerba mea et si docuissent populum meum, auertissem illos a pessimis adinuentionibus suis.
- 105.1
CV. ADSVMENDA ARMA SPIRITALIA CONTRA NEQVITIAS SPIRITALES.
- 105.2
In deuteronomio: Si autem exieris conmittere bellum aduersos inimicos tuos, et custodies te ab omni re mala. Item apostolus ad romanos: Igitur non regnet peccatum
- 105.4
in uestro mortali corpore, at obaudiatis ei. sed neque exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete uos deo tamquam ex mortuis uiuentes et membra uestra arma iustitiae deo. Item ad corinthios II: In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus — arma enim militiae nostrae non carnalia, sed potentia deo ad destructionem munitionum —, consilia destruentes et omnem extollentem se aduersus scientiam dei, in captiuitatem redigentes omnem cogitationem, in obsequium christi perducentes. Item ad : De cetero confortamini in domino et in potestate uirtutis eius. induite uos arma dei, ut possitis resistere aduersus insidias diaboli: quoniam non est uobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates, aduersus huius mundi rectores tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus. propterea induite uos arma dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti estote, praecincti lumbos uestros in ueritate et induti loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum fidei,
- 105.6
in quo possitis omnia iacula candentia nequissimi extinguere, et galeam salutis et gladium spiritus, quod est uerbum dei, per omnem orationem et obsecrationem orantes in omni tempore in spiritu, et in uigilantes semper in omni oratione pro omnibus sanctis. Item ad thessalonicenses I: Non dormiamus, sed uigilemus et sobrii simus. nam qui dormiunt nocte dormiunt, et qui inebriantur nocte ebrii sunt. nos autem cum diei simus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis. quoniam non posuit nos deus in iram, sed in adquisitionem salutis per dominum nostrum iesum christum, qui mortuus est pro nobis, ut siue uigilemus siue dormiamus simul cum illo uiuamus.
- 106.1
CVI. PACIENDVM PRIVS ET SIC DOCENDVM.
- 106.2
In euangelio secundum matthaeum: Quicumque soluerit ex mandatis istis minimis et sic docuerit homines,
- 106.4
minimus uocabitur in regno caelorum: qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. Item illic: Non omnis qui mihi dicit: domine, domine, intrabit in regno caelorum, sed qui facit uoluntatem patris mei, qui est in caelis, ipse intrabit in regno caelorum. Item ad romanos: Non enim auditores legis iusti sunt aput deum, sed qui faciunt legem iustificabuntur aput deum. Item ad corinthios I: Ego sic curro, non quasi in incertum, sic pugno, non quasi aerem caedens, sed liuidum facio corpus meum et seruituti subicio, ne dum aliis praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Item ad romanos: Propterea -
- 106.6
bilis es, homo omnis qui iudicas: in quo enim de alio iudicas. te ipsum damnas: eadem enim agis qui iudicas. scimus autem quia iudicium dei est secundum ueritatem in eos qui talia agunt. aestimas autem hoc, homo, tu qui iudicas de his qui talia agunt et facis ea, quia tu effugies iudicium dei?
- 107.1
CVII. NON HABENDAM SPEM IN HOMINE.
- 107.2
In psalmo CXVII: Bonum est sperare in domino quam sperare in homine: bonum est confidere in domino quam confidere in principibus. Item in psalmo CXLV: Nolite in principibus, neque in filiis hominum, quibus non est salus. Item in hieremia propheta: Maledictus homo, qui spem habet in homine, et confirmauerit carnem, brachii sui, et a deo recesserit cor eius. Item illic: Qui confidunt
- 107.4
in homine, maledicti sunt, quoniam deus nihil fecit illos.
- 107.5
Item in propheta: Vae, ultiones enim tuae uenerunt, nunc erunt probationes eorum. nolite fidere in amicis, neque speretis in ducibus. Item apostolus: Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem: quoniam timor poenam habet, qui autem timet non est perfectus in caritate.
- 108.1
CVIII. CONSOLANDOS LVGENTES VEL VISITANDOS INFIRMOS.
- 108.2
In ecclesiastico: Non desis plorantibus in et cum lugentibus ambula. non pigriteris uisitare infirmum: ei his enim in dilectione firmaberis. Item apostolus ad romanos: Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus: id ipsum inuicem sentientes.
- 109.1
CVIIII. NON DICENDVM MALVM BONVM NEQVE BONVM MALVM.
- 109.2
In prouerbiis: Qui iustum iudicat iniustum, iniustum autem iustum, abominabilis est apud deum. Item illic: Qui dicit iustum impium esse, maledictus erit populis et odibilis gentibus. nam qui arguunt, meliora sperabunt. Item in esaia propheta: Vae his qui dicunt quod malum est bonum et quod bonum est malum, qui dicunt tenebras lucem et lucem tenebras, qui ponunt amarum dulce et dulce amarum.
- 110.1
CX. ABSTINENDVM DELICIIS.
- 110.2
In ecclesiastico: Qui in deliciis est a puero, seruus erit: nouissime autem dolebit super se. Item in amos
- 110.4
propheta: Qui dormitis in lectis eburneis et deliciamini super thoros eorum, qui manducatis haedos de gregibus et uitulos de armentis lactantes, qui plaudetis ad sonum organorum, sicut sempiterna aestimauerunt ea et non quasi fugientia: qui bibunt saccatum uinum et optima unguenta unguuntur et non dolebant nihil in interitum ioseph. Item apostolus paulus ad romanos: Non ergo blasphemetur bonum nostrum. non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto. nam qui in hoc seruit christo, placet deo et probatus est hominibus. itaque quae pacis sunt sectemur, et quae aedificationis sunt inuicem custodiamus. nolite propter escam destruere opus dei. omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offensionem manducat. bonum est non manducare carnem et non bibere uinum neque in quo frater tuus scandalizatur
- 110.6
aut offenditur ant Item ad corinthios I: Omnis autem qui in agone contendit ab omnibus continens est et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem caedens, sed liuidum facio corpus meum et seruituti subicio, ne forte cum aliis praedicauerim ipse reprobus efficiar. Item ad timotheum: Quae autem uere uidua est et desolata, sperat in deum et instat orationibus nocte et die: quae autem in deliciis agit, uiuens mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita: cum enim in deliciis egerint in christo, nubere uolunt, habentes damnationem, quia primam fidem inritam fecerunt.
- 110.7
Item in epistula iacobi apostoli: Et uos deliciati estis super terram et luxoriati estis, creastis autem corda uestra
- 110.9
in die occisionis. Item in hieremia propheta: Qui manducant iucunditates, interierunt in excessu: qui super coccinea, amplexi sunt stercora. Item petrus apostolus II: Nam si angeli fortitudine et uirtute cum sint maiores, non portant domini exsecrabile iudicium: hi uero qui uelut pecora naturaliter in luem et perniciem nati et ipsi quia ignorant exsecrantur, in periculo suo perient, recipientes mercedem iniustitiae, dulcedinem aestimantes malignitatem, deliciis coinquinati et infamati in summis uoluptatibus, conuiuiis adtenti, oculos habentes adulteros et incessabiles delictis, refigurantes spiritus stabilitos et cor exercitatum: cupidi et maledicti, fili abrelicti, qui a uia ueritatis .
- 111.1
CXI. ERIPIENDOS POSITOS IN NECESSITATE BT IN TRISTITIA.
- 111.2
In prouerbiis: Erue eos qui ducuntur in mortem et redime qui interficiuntur, ne parcas. si autem dixeris: non noui hunc, scito quia dominus corda omnium nouit: et qui finxit spiritum omnium, ille scit omnia, qui reddit unicuique secundum opera eius. Item in ecclesiastico: Libera eum qui iniuriam patitur de manu proterui, et non aegre feras in anima tua in iudicando. esto pupillis misericors ut pater, et pro uiro matri illorum: et eris uelut filius altissimi obaudiens, et miserebitur tui magis quam mater. Item in esaia propheta: Inquirite iudicium, eripite iniuriam accipientem, iudicate pupillo, et iustificate uiduam. et uenite, disputemus, dicit dominus: et si fuerint peccata uestra ut , ut niuem dealbabo: si autem ut coccum, ut
- 111.4
lanam candidam efficiam. Item in hieremia propheta: Eripite direptum de manu eam. Item in prouerbiis: Nolite tradere seruum in manus domini, ne forte maledicat te et extermineris. Item in psalmo LXXXI: Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
- 112.1
CXII. VINEAM APPELLARI HOMINEM, POPVLOS VEL GENTES.
- 112.2
In leuitico: Non seminabis uineam tuam ob duplicem fructum, et uestimentum ex duplici textura exsecrabile non cooperies te. Item in deuteronomio: Ex uinea enim sodomorum uitis eorum, et propago illorum ex gomorra: una eorum uua fellis, botrus amaritudinis in ipsis. Item in psalmo LXXVIIII: Vineam de aegypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam: uiam fecisti in conspectu eius, et
- 112.4
plantasti radices eius et replesti eam. operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros dei. extendisti palmites eius usque ad mare, et usque ad flumina propagines eius. ut quid destruxisti maceriam eius, et uindemiant eam omnes qui transeunt uiam? exterminauit eam aper de silua, et singularis ferus depastus est eam. deus uirtutum, conuerte nunc, respice de caelo et uide, et uisita uineam istam, et dirige eam quam plantauit dextera tua. Item in cantica canticorum: Vineae in odorem floruerunt, et omni loco odor. Quaenam est haec quae descendit a deserto? sicut uitis propago fumo incensa odorificatur. Item in esaia propheta: Vinea enim domini sabaoth domus est israhel, et homo iuda nouellum dilectum. sustinui ut faceret uuam, fecit autem spinas. Item in prouerbiis: Tamquam ager uir insipiens, et sicut uinea homo cui deest prudentia: si reliqueris eum, inplebitur spinis et in faenum fiet et erit desertus, et ma-.
- 112.6
ceriae parietum eius effodientur. Item in hieremia propheta: Pastores multi exterminauerunt uineam meam, et contaminauerunt portionem meam, dederunt partem meam concupiscibilem in desertum. Item illic: Ego te plantaui uitem uniuersam fructiferam ueram, quomodo conuersa es in amaritudinem uitis alienae? Item in osee propheta: Vinea in maceria bona israhel, fructus eius uberrimus secundum multitudinem fructuum suorum. Item in iohel propheta: Ascendit super terram meam gens ualida et innumerabilis: dentes eius sicut dentes leonis, et molares eius sicut catuli leonum. posuit uineam meam in exterminium et ficus meas in confractionem: scrutinans scrutinauit et proiecit, et exaltauit uites suas. Item in euangelio secundum matthaeum: Ait iesus: simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui prodiuit primo mane conducere operarios
- 112.8
in uineam suam. conuentione autem facta cum operariis, ut singulis denariis diurnis operarentur, misit illos in uineam suam. et egressus circa horam tertiam uidit alios stantes operarios in foro otiosos, et ait illis: ite et uos in uineam meam, et quod iustum fuerit dabo uobis. et illi abierunt. et iterum prodiuit circa horam sextam et nonam et idem fecit. sed et circa undecimam horam egressus est et inuenit alios stantes, et ait illis: quid hic statis tota die otiosi? et illi dixerunt: quia nemo nos conduxit. et ait illis: ite , operamini in uineam. uespera autem facta dixit dominus uineae procuratori suo: uoca operarios et redde illis mercedem, initium faciens a nouissimo usque ad primos. Item illic: Et ait illis: aliam parabolam audite. homo quidam erat paterfamilias, qui plantauit uineam et saepem illi circumdedit et fodit in ea lacum et aedificauit in ea turrem, et locauit illam colonis, et peregre profectus est. cum autem adpropinquasset tempus frugum, misit seruos suos ad cultores uineae, ut acciperent fructum uineae. et adprehensis seruis coloni, alium
- 112.10
quidem ceciderunt, alium uero occiderunt, alium uero lapidauerunt. et iterum misit alios seruos plures prioribus, et similiter fecerunt. postremo autem misit filium suum unicum dicens: reuerebuntur filium meum. illi autem dixerunt intra se: hic est heres, uenite, occidamus eum et possideamus hereditatem eius. et adprehensum eum eiecerunt extra uineam et occiderunt eum. cum ergo uenerit dominus uineae, quid faciet colonis? et illi dixerunt: malos male perdet, et uineam suam tradet aliis cultoribus, qui reddant illi fructum in temporibus suis.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 809
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa080a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.