Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Psalmus Contra Partem Donati

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 291 sections

  1. 1.201

    quia qui iudici credebant non curabant de praecone.

  2. 1.202

    quando dedit sanctam cenam, nec tunc illum exclusit inde,

  3. 1.203

    et posset per illum tradi, etiam si inde exisset ante.

  4. 1.204

    sed nobis exemplum datum est malos fratres tolerare,

  5. 1.205

    ut, cum non possunt excludi, solo separemur corde.

  6. 1.206

    Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

  7. 1.207

    Rogo, respondete nobis, quid uultis rebaptizare.

  8. 1.208

    lapsos sacerdotes uestros pellitis a communione

  9. 1.209

    et nemo tamen post illos ausus est rebaptizare

  10. 1.210

    et quoscumque baptizarunt uobis communicant hodie.

  11. 1.211

    quid ab eis acceperunt, si non habebant quid dare?

  12. 1.212

    legite quomodo adulteri puniantur in sancta lege;

  13. 1.213

    non enim dicere possunt, quia peccarunt a timore.

  14. 1.214

    si sancti soli baptizant, post istos rebaptizate.

  15. 1.215

    quid calumniamini nobis, quia sumus in unitate,

  16. 1.216

    qui nondum eramus nati in illa persecutione?.

  17. 1.217

    scriptum est peccata patrum ad filios non pertinere,

  18. 1.218

    sed nemo dat fructum bonum, si praecisus est de uite.

  19. 1.219

    Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

  20. 1.220

    Scitis catholica quid sit et quid sit praecisum a uite.

  21. 1.221

    si qui sunt inter uos cauti, ueniant, uiuant in radice;

  22. 1.222

    antequam nimis arescant, iam liberentur ab igne.

  23. 1.223

    ideo non rebaptizamus, quod unum signum est in fide,

  24. 1.224

    non quia uos sanctos uidemus, sed solam formam tenere,

  25. 1.225

    quia ipsam formam habet sarmentum, quod praecisum est de uite.

  26. 1.226

    sed quid illi prodest forma, si non uiuit de radice?

  27. 1.227

    uenite, fratres, si uultis, ut inseramini in uite.

  28. 1.228

    dolor est cum uos uidemus praecisos ita iacere.

  29. 1.229

    numerate sacerdotes uel ab ipsa Petri sede

  30. 1.230

    et in ordine illo patrum quis cui successit uidete:

  31. 1.231

    ipsa est petra quam non uincunt superbae inferorum portae.

  32. 1.232

    Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate..

  33. 1.233

    Talis si quis ad te ueniat plenus catholica fide,

  34. 1.234

    quales illos sanctos uiros omnes solemus audire,

  35. 1.235

    et si tibi dicat: \'frater, quid me uis rebaptizare?

  36. 1.236

    quid sit ante factum nescio, nunc autem sum in Christi fide.

  37. 1.237

    si me maculat quod nescio, tu qualis sis nunc ostende:

  38. 1.238

    uultus tuos ecce attendo, ignoro quid sit in corde.

  39. 1.239

    si me maculat quod nescio, tu me maculas fortasse,

  40. 1.240

    et si te credo esse sanctum, quibus communicas uide.

  41. 1.241

    si maculat quod nescimus, iam non potes sanctus esse,

  42. 1.242

    quem maculant tot peccata, quae committunt uestri occulte.

  43. 1.243

    si autem quod nescis non curas, nec ego quod factum est ante*. —

  44. 1.244

    et tamen christianum talem audes <tu) rebaptizare.

  45. 1.245

    Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

  46. 1.246

    Uae qui pro cathedris uestris sic contenditis iniuste.

  47. 1.247

    clamatis uos solos sanctos, aliud dicitis in corde,

  48. 1.248

    quia uidetis et uos multos malos abundare ubique.

  49. 1.249

    numquid dicere potestis: \'mixti sumus intra rete\'?

  50. 1.250

    respondetur enim uobis iam uos illud disrupisse.

  51. 1.251

    neque dicere potestis paleas uos sustinere;

  52. 1.252

    iterum enim respondemus: hoc fecissetis et ante.

  53. 1.253

    non enim peiores erant illo Iuda traditore,

  54. 1.254

    cum quo apostoli acceperunt primum sacramentum cenae,

  55. 1.255

    cum tanti sceleris reum inter se iam scirent esse;

  56. 1.256

    nec tamen hos inquinabant sordes in alieno corde.

  57. 1.257

    et tamen christianos fratres audetis rebaptizare.

  58. 1.258

    Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.

  59. 1.259

    Audite, fratres, quod dico, et mihi irasci nolite.

  60. 1.260

    quia non sunt falsa quae auditis, potestis et considerare.

  61. 1.261

    quid si ipsa mater ecclesia uos alloquatur cum pace

  62. 1.262

    et dicat: \'o filii mei, quid querimini de matre?

  63. 1.263

    quare me deseruistis, iam uolo a uobis audire.

  64. 1.264

    accusatis fratres uestros et ego laceror ualde.

  65. 1.265

    quando me premebant gentes, multa tuli cum dolore.

  66. 1.266

    multi me deseruerunt, sed fecerunt in timore;

  67. 1.267

    uos uero nullus coegit sic contra me rebellare.

  68. 1.268

    dicitis mecum uos esse, sed falsum uidetis esse:

  69. 1.269

    ego catholica dicor et uos de Donati parte.

  70. 1.270

    iussit me apostolus pro regibus mundi orare;

  71. 1.271

    uos inuidetis, quod reges iam sunt in christiana fide.

  72. 1.272

    si filii estis, quid inuidetis, quia auditae sunt preces meae?

  73. 1.273

    quando enim dona miserunt, noluistis acceptare

  74. 1.274

    et obliti estis prophetas, qui illud praedixerunt ante,

  75. 1.275

    quod gentium reges magni missuri essent dona ecclesiae.

  76. 1.276

    quae dona cum respuistis, ostendistis uos non esse

  77. 1.277

    et Macarium coegistis suum dolorem uindicare.

  78. 1.278

    sed ego quid uobis feci, uestra mater in toto orbe?

  79. 1.279

    expello malos quos possum, quos non possum cogor ferre;

  80. 1.280

    fero illos, donec sanentur aut separentur in fine.

  81. 1.281

    uos me quare dimisistis et crucior de uestra morte?

  82. 1.282

    si multum malos odistis, quales habetis uidete.

  83. 1.283

    si et uos toleratis malos, quare non in unitate,

  84. 1.284

    ubi nemo rebaptizat nec altare est contra altare?

  85. 1.285

    malos tantos toleratis, sed nulla bona mercede,

  86. 1.286

    quia, quod debetis pro Christo, pro Donato uultis ferre\'.

  87. 1.287

    cantauimus uobis, fratres, pacem, si uultis audire.

  88. 1.288

    uenturus est iudex noster: nos damus, exigit ille.

  89. retractationes.1

    PSALMUS CONTRA PARTEM DONATI, LIBER I.

  90. retractationes.2

    1. Uolens etiam causam Donatistarum ad ipsius humillimi uulgi et omnino inperitorum atque idiotarum notitiam peruenire et eorum, quantum fieri per nos posset, inhaerere memoriae, psalmum, qui eis cantaretur, per latinas litteras feci, sed usque ad U litteram, quales abecedarias appellant. tres uero ultimas omisi, sed pro eis nouissimum quasi epilogum adiunxi, tamquam eos mater adloqueretur ecclesia. ypopsalma etiam, quod respondetur, et prooemium causae, quod uoluimus ut cantaretur, non sunt in ordine litterarum; earum quippe ordo incipit post prooemium. ideo autem non aliquo carminis genere id fieri uolui, ne me necessitas metrica ad aliqua uerba, quae uulgo minus sunt usitata, conpelleret.

  91. retractationes.3

    2. Iste psalmus sic incipit: Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate, quod eius ypopsalma est.

← Previous — showing 201291 of 291

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa072.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.