Psalmus Contra Partem Donati
- 1.1
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.2
Abundantia peccatorum solet fratres conturbare.
- 1.3
propter hoc dominus noster uoluit nos praemonere
- 1.4
comparans regnum caelorum reticulo misso in mare
- 1.5
congreganti multos pisces omne genus hinc et inde.
- 1.6
quos cum traxissent ad litus, tunc coeperunt separare,
- 1.7
bonos in uasa miserunt, reliquos malos in mare.
- 1.8
quisquis nouit euangelium, recognoscat cum timore.
- 1.9
uidet reticulum ecclesiam, uidet hoc saeculum mare;
- 1.10
genus autem mixtum piscis iustus est cum peccatore;
- 1.11
saeculi finis est litus: tunc est tempus separare;
- 1.12
qui modo retia ruperunt, multum dilexerunt mare;
- 1.13
uasa sunt sedes sanctorum, quo non possunt peruenire.
- 1.14
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.15
Bonus auditor fortasse quaerit, qui ruperint rete.
- 1.16
homines multum superbi, qui iustos se dicunt esse.
- 1.17
sic fecerunt (et) scissuram et altare contra altare.
- 1.18
diabolo se tradiderunt, cum pugnant de traditione
- 1.19
et crimen quod commiserunt in alios uolunt transferre.
- 1.20
ipsi tradiderunt libros et nos audent accusare,
- 1.21
ut peius committant scelus quam commiserunt et ante.
- 1.22
qui possent causam librorum excusare de timore,
- 1.23
quia Petrus Christum negauit, dum terreretur de morte,
- 1.24
modo quo pacto excusabunt factum altare contra altare
- 1.25
et pace Christi conscissa spem reponunt in homine?
- 1.26
quod persecutio non fecit, ipsi fecerunt in pace.
- 1.27
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.28
Custos noster, deus magne, tu nos potes liberare
- 1.29
a pseudoprophetis istis, qui nos quaerunt deuorare.
- 1.30
maledictum cor lupinum contegunt ouina pelle.
- 1.31
nomen iusti ouina pellis, schisma est in lupino corde.
- 1.32
qui non nouerunt scripturas, hos solent circumuenire;
- 1.33
audiunt enim \'traditores\' et nesciunt quid gestum est ante.
- 1.34
quibus si dicam: \'probate\', non habent quid respondere.
- 1.35
suis se dicunt credidisse: dico ego mentitos esse;
- 1.36
quia et nos credidimus nostris, qui eos dicunt tradidisse.
- 1.37
uis nosse qui dicant falsum? qui non sunt in unitate.
- 1.38
olim iam causa finita est, quod uos non statis in pace.
- 1.39
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.40
Dixerunt maiores nostri et libros fecerunt inde,
- 1.41
qui tunc causam cognouerunt, quo recens possent probare:
- 1.42
erant quidam traditores librorum de sancta lege
- 1.43
episcopi de Numidia et non quilibet de plebe.
- 1.44
cum Carthaginem uenissent episcopum ordinare,
- 1.45
inuenerunt Caecilianum iam ordinatum in sua sede.
- 1.46
irati sunt, quia ipsi non potuerunt ordinare.
- 1.47
erant Botrus et Caelestius hostes Caeciliano ualde,
- 1.48
impii fures superbi, de quibus longum est referre.
- 1.49
iunxerunt se simul omnes crimen in illum conflare,
- 1.50
dicunt ordinatorem eius sanctos libros tradidisse.
- 1.51
sic pacis retia ruperunt et errant modo per mare.
- 1.52
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.53
Ecce quam bonum et iocundum fratres in unum habitare!!
- 1.54
audite uocem prophetae, ut sitis in unitate.
- 1.55
crimen nobis quis probauit antiquum de traditione?
- 1.56
quis obiecit in iudicio? qui sederunt iudicare?
- 1.57
quibus testibus conuicit, quis ausus est affirmare?
- 1.58
sed hoc libenter finxerunt, quod se nouerant fecisse.
- 1.59
quia fama iam loquebatur de librorum traditione,
- 1.60
sed qui fecerant latebant in illa perturbatione,
- 1.61
inde alios infamarunt, ut se ipsos possent celare.
- 1.62
per illos ceteri errarunt principes ex ipsa parte,
- 1.63
quia non credere collegis putauerunt sibi turpe.
- 1.64
iam, fratres, finiatur error et simus in unitate.
- 1.65
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.66
Fecerunt quod uoluerunt tunc in illa caecitate.
- 1.67
non iudices consederunt, non sacerdotes de more,
- 1.68
quo solent in magnis causis congregati iudicare,
- 1.69
non accusator et reus steterunt in quaestione,
- 1.70
non testis, non documentum, quo possent crimen probare,
- 1.71
sed furor dolus tumultus, qui regnant in falsitate.
- 1.72
proferantur nobis gesta, quae in concilio solent esse,
- 1.73
uideamus quae res coegit fieri altare contra altare.
- 1.74
si malus erat sacerdos, deponendus erat ante,
- 1.75
si non poterat deponi, tolerandus intra rete,
- 1.76
sicut modo toleratis tam multos malos aperte,
- 1.77
et qui fertis pio furore, ferretis unum pro pace.
- 1.78
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.79
Gaudium magnum esset nobis, si tunc nolletis errare;
- 1.80
sed si tunc non uisum est uerum, uel nunc experti uidete.
- 1.81
multos nunc habetis prauos, qui uobis displicent ualde,
- 1.82
nec tamen hos separatis a uestra communione.
- 1.83
non dico de illis peccatis, quae potestis et negare:
- 1.84
fustes ignes mortes dico, quae committunt uestri in luce,
- 1.85
et tamen suffertis illos uel errore uel timore.
- 1.86
quantum erat, ferrent unum patres uestri pro unitate,
- 1.87
si tantus erat tumultus, ut non possent degradare.
- 1.88
adde quod innocens erat et nil poterant probare.
- 1.89
sed ne crimen quaereretur, ubi se uidebant esse,
- 1.90
finxerunt se nimis iustos, cum totum uellent turbare.
- 1.91
Omnes qui gaudetis de pace, modo uerum iudicate.
- 1.92
Honores uanos qui quaerit, non uult cum Christo regnare,
- 1.93
sicut princeps huius mali, de cuius uocantur parte.
- 1.94
nam Donatus tunc uolebat Africam totam obtinere;
- 1.95
tunc iudices transmarinos petiit ab imperatore.
- 1.96
sed haec tam iusta petitio non erat de caritate.
- 1.97
hoc ipsa ueritas clamat, quam uolo modo referre.
- 1.98
nam consensit imperator, misit qui sederent Romae
- 1.99
sacerdotes, qui tunc possent Caecilianum cum illo audire.
- 1.100
dicta causa est, nil probatum est: ausus est et appellare
Next → — showing 1–100 of 291
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa072.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.