De Genesi Ad Litteram
- 10.2.1
Quamobrem primo uidendum est, utrum sancta scriptura libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare permittat: tum recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit aut in rei huius incerto quem modum tenere debeamus. certe enim sexto die fecit deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est: masculum et feminam fecit eos. quorum illud superius, ubi imago dei commemorata est, secundum animam, hoc autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus. et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera dei, in quibus creauit omnia simul, quaesiuimus. quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus illud credibilius uel tolerabilius dici uisum est. quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis uero eius in mundo corporeo tamquam in semine ratio, ne cogeremur contra uerba scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est et de limo uirum et de eius latere feminam, aut in illis sex dierum operibus nullo modo factum esse hominem, aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem dei; aut certe etsi non contra uerba scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus uel in ea creatura spiritali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, non commemoraretur in operibus dei, uel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae - uelut in hominibus, qui iam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum — ac sic eam uel angelorum filiam uel, quod est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus.
- 10.3.1
Sed nunc, si ob hoc mulier non de uiro, sed similiter ut ille a deo factam animam adseritur accepisse, quia singulas singulis deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae; aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut uel angelorum uel, quod indignissimum est, caeli corporei uel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. ac per hoc uidendum est, etsi latet, quid uerum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc, quod modo dixi, an in illis primis dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur, an nouas subinde animas fieri, quarum nulla uel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus dei. horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. siue enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora, siue non ratio animae uelut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino, cum factus est dies, facta sit anima, sicut ipse dies, sicut caelum et terra et caeli lumina, congruenter dictum est: fecit deus hominem ad imaginem suam.
- 10.3.2
Hoc uero tertium quomodo non repugnet ei sententiae, qua et sexto die factus accipitur homo ad imaginem dei et post diem septimum uisibiliter creatus, non tam facile uideri potest. nouas quippe animas fieri, quae neque ipsae neque ratio earum tamquam in parente prolis sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis et inchoatis deus in die septimo requieuit, si dixerimus, cauendum est, ne frustra tam diligenter scriptura commendet sex diebus consummasse deum omnia opera sua, quae fecit bona ualde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit, nisi intellegatur rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in se ipso habere, non in creatura aliqua condidisse, sed, quia non alterius generis creatura est anima quam illius, secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem dei, non recte dici deum ea facere nunc, quae tunc non consummauit. iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod nouum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creauit, nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas uniuersitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas, quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit.
- 10.3.3
Quapropter nihil iam timentes, ne contra uerba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas uicerit, sentire uideamur, suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuuat deus, ne forte fieri possit, ut, si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere, donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. quodsi ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus saltem non uidebitur nostra dubitatio laborem deuitasse quaerendi, sed adfirmandi temeritatem, ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur, si quem uero nec diuini eloquii nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumtio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.
- 10.4.1
Ac primum illud firmissime teneamus animae naturam nec in naturam corporis conuerti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus, nec in naturam animae inrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris, nec in naturam dei, ut quae fuit anima, fiat quod est deus, atque ita uicissim nec corpus nec animam inrationalem nec substantiam, qua deus est, conuerti et fieri animam humanam. illud etiam non minus certum esse debet animam non esse nisi creaturam dei. quapropter, si neque de corpore neque de anima inrationali neque de se ipso deus animam fecit hominis, restat, ut aut de nihilo eam faciat aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creauit omnia simul, uiolentum est uelle monstrare et, utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. nec exigendum est a nobis, quod uel conprehendere homo non ualet uel, si iam ualet, mirum, si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante potest etiam ipse tale aliquid intellegere. tutius est igitur de huius modi rebus non humanis agere coniecturis, sed diuina testimonia perscrutari.
- 10.5.1
Quod ergo ex angelis tamquam parentibus deus creet animas, nulla mihi de canonicis libris occurrit auctoritas. multo minus itaque ex mundi corporeis elementis; nisi forte illud mouet, quod apud Ezechielem prophetam, cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus ex quattuor uentis caeli aduocatur spiritus, quo perflante uiuificantur, ut surgant. sic enim scriptum est: et dixit mihi dominus: propheta super spiritum, propheta, fili hominis, et dic ad spiritum: haec dicit dominus: a quattuor partibus uentorum caeli ueni et inspira in mortuos hos, et uiuant. et prophetaui, sicut praecepit mihi dominus, et introiuit spiritus uitae in eos, et reuixerunt et steterunt super pedes suos, congregatio multa ualde. ubi mihi uidetur prophetice significatum non ex illo tantum campo, ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quattuor mundi partium fuisse figuratum. neque enim etiam flatus ille ex corpore domini substantia erat spiritus sancti, quando sufflauit et ait: accipite spiritum sanctum, sed utique significatum est sic etiam ab ipso procedere spiritum sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ipse processit. sed quia mundus non ita deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa uerbo eius unigenito filio, non possumus dicere ita esse animam de substantia dei, quemadmodum flatus ille a quattuor uentis de natura mundi factus est; sed tamen aliud eum fuisse, aliud significasse puto, quod exemplo flatus ,<x corpore domini procedentis recte intellegi potest, etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per spiritum domini, qui repleuit orbem terrarum, figurata reuelatione praeuidit.
- 10.6.1
Illud ergo iam uideamus, cuinam potius sententiae diuina testimonia suffragentur: eine, qua dicitur unam animam deum fecisse et dedisse primo homini, unde ceteras faceret, sicut ex eius corpore cetera hominum corpora, an ei, qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa ceteras. illud enim, quod per Esaiam dicit: omnem flatum ego feci, cum hoc eum de anima dicere quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. nam siue ex una primi hominis anima siue ex aliquo suo secreto omnes procul dubio animas ipse facit.
- 10.6.2
Et illud, quod scriptum est: qui finxit singillatim corda eorum, si nomine cordium uoluerimus animas intellegere, neque hoc repugnat cuiquam duorum, de quibus nunc ambigimus. siue enim ex una illa, quam flauit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora, siue singulas uel fingat et mittat uel in eis ipsis, quibus miserit, eas fingat, quamquam hoc non mihi uideatur dictum, nisi ex eo, quod per gratiam nostrae animae ad imaginem dei renouatione formantur. unde dicit apostolus: gratia enim salui facti estis per fidem et hoc non ex uobis, sed dei donum est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis. non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata uel ficta possumus intellegere, . sed sicut in psalmo dictum est: cor mundum crea in me, deus.
- 10.6.3
Hinc esse etiam illud puto: qui finxit spiritum hominis in ipso; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, id est reficere ac renouare. sed etiam hoc si non de gratia, in qua renouamur, sed de natura, in qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci potest, quia uel ex una illa primi hominis tamquam semen animae adtractum ipse fingit in homine, ut uiuificet corpus, siue spiritum uitae non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam uiuam.
- 10.7.1
Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait: sortitus sum animam bonam et, cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum, diligentiorem considerationem flagitat. magis enim uidetur adtestari opinioni, qua non ex una propagari, sed desuper animae uenire creduntur ad corpora. uerum tamen quid est: sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeunt, quaenam cui homini tribuatur, aut alias deus ad horam conceptorum uel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum quisque habeat sorte, quae acciderit. mirum, si hoc eos saltem adiuuat, qui credunt animas alibi factas singillatim mitti a deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas dicunt. secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae uenire ad corpora possunt putari nisi secundum opera sua? neque enim secundum naturam, in qua fiunt ab illo, qui omnes naturas bonas facit. sed absit, ut contradicamus apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni aut mali, unde confirmat non potuisse se ex operibus dici, sed ex uocante: maior seruiet minori, cum de geminis ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis. sequestremus ergo . paululum hoc de libro Sapientiae testimonium; neque enim neglegendi sunt, seu errent seu uerum sapiant, qui hoc specialiter et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris dei et hominum hominis Christi Iesu. quod, si necesse fuerit, quale sit postea considerabimus, ut, si Christo conuenire non potuerit, quaeramus, quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam fidem ueniamus putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus uiuere.
- 10.8.1
Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae. pro illis enim, qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc uidetur sonare, cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant, quia non rursus quemadmodum, quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed deus eum reddet, qui resuscitat mortuos. ae per hoc eundem spiritum dixit eorum, cum moriuntur, dei autem, cum resurgunt. quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed deo mittente animas uenire adserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut eorum dixerit spiritum, cum moriuntur, quia in eis erat et ab eis exit, dei autem, cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur. proinde etiam hoc testimonium neutri eorum aduersatur.
- 10.8.2
Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia dei, qua interius renouamur. omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis? per oculum quippe fidei contuentes dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit, et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur. accepto autem spiritu dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus. sic innouatur facies terrae per noui testamenti gratiam numerositate sane. torum.
- 10.9.1
Illud etiam, quod apud Ecclesiasten scriptum est: et conuertatur puluis in terram, sicut fuit, et spiritus reuertatur ad deum, qui dedit eum, neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a deo animam dari, quod conuerso puluere in terram suam, id est carne, quae de puluere facta est, reuerteretur spiritus ad deum, qui dedit illum, respondent illi: utique ita est. redit enim spiritus ad deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflauit conuerso puluere, id est humano corpore, in terram suam, unde primitus factum est. neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamuis inde sit creatus ex illo uno, qui homini primo datus est, sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes reuertitur, a quibus eam constat certe esse propagatam. quemadmodum ergo caro non redit ad homines, ex quibus creata est, sed ad terram, unde primo homini formata est, ita et spiritus non redit ad homines, a quibus transfusus est, sed ad deum, a quo primae illi carni datus est.
- 10.9.2
Quo testimonio sane satis admonemur ex nihilo deum fecisse animam, quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura sicut corpus ex terra; et ideo, cum redit, non habet. quo redeat, nisi ad auctorem, qui eam dedit, non ad eam creaturam, ex qua facta est, sicut corpus ad terram. nulla est enim creatura, ex qua facta est, quia ex nihilo facta est, ac per hoc ad factorem redit, quae redit, a quo ex nihilo facta est. non enim omnes redeunt, quoniam sunt, de quibus dicitur: spiritus ambulans et non reuertens. ,
- 10.10.1
Quocirca difficile est quidem omnia de hac re scripturarum sanctarum testimonia conligere: quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt; sed tamen, nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur, quibus ostenditur, quod deus animam fecerit uel quod eam primo homini dederit, quonam modo per diuini eloquii testimonium ista quaestio soluatur ignoro. si enim scriptum esset, quod similiter sufflauerit deus in faciem formatae mulieris et facta fuerit in animam uiuam, iam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus, adhuc tamen expectaretur, quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. prima uero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam diuinitus Euae datam, quia non ex illo tamquam proles orta est. si autem homini, qui primus ex illis natus est, commemoraret scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in ceteris etiam tacente scriptura oporteret intellegi.
- 10.11.1
Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit adcommodari, quod scriptum est: per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt; et paulo post: sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi. ex his enim uerbis apostoli qui defendunt animarum propaginem sententiam suam sic adstruere moliuntur: si secundum solam carnem, inquiunt, potest intellegi peccatum uel peccator, non cogimur in his uerbis ex parentibus animam credere; si autem quamuis per inlecebram carnis non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est, quod dictum est : in quo omnes peccauerunt, si non ex Adam etiam anima sicut caro propagata est? aut quomodo per illius inoboedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt?
- 10.11.2
Cauendum est enim, ne uel deus uideatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit, uel possit esse anima praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccauit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum, quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti baptismi etiam cum paruulis atque infantibus currant, in quibus si hoc uinculum peccati soluitur, quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur, quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine baptismo exirent. si enim per hoc sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari; at cum uideamus hoc uniuersaliter ecclesiam retinere, ut cum uiuentibus curratur et uiuentibus succurratur, ne, cum mortui fuerint, nihil fieri possit quod prosit, non uidemus, quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque paruulum non esse nisi Adam et corpore et anima et ideo illi Christi gratiam necessariam. aetas quippe illa in se ipsa nihil egit uel boni uel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est. unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare mirandus est.
- 10.12.1
Uerissime quippe ac ueracissime scriptum est: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur, ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. carnem itaque concupiscentem aduersus spiritum dicit apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet aduersus delectationem, quam solus habet. solus quippe habet, ni fallor, illud desiderium non cum carnis uoluptate uel carnalium rerum cupiditate conmixtum, quo desiderat et deficit anima in atria domini; solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: concupisti sapientiam: serua mandatum, et dominus praebebit illam tibi. nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio seruiant, quo solus accenditur, uelut cum adsumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti et cetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia, oboedientiam caro exhibet, non concupiscentiam mouet. his atque huius modi bonis desideriis, quibus sola anima concupiscit, cum aduersatur aliquid, quod eandem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem.
- 10.12.2
Sic enim dicta est caro in eo, quod secundum ipsam facit anima, cum ait: caro concupiscit, quemadmodum dictum est: auris audit et oculus uidet, quis enim nescit, quod anima potius et per aurem audiat et per oculum uideat? ita loquimur et cum dicimus; manus tua subuenit homini, cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subueniatur. quodsi de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere, quae per carnem non uidentur, dictum est: uidebit omnis caro salutare dei, non utique nisi de anima, qua uiuit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie uidere, id est formam, qua indutus est propter nos, non pertineat ad con-r cupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita uelit accipere, quod dictum est: uidebit omnis caro salutare dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem uitam praebet, uerum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit, quod in potestate non est, ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est uiolenta quaedam carnis inlecebra in corpore mortis huius, ueniens de uindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae. contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. non autem regnat, cum desideriis eius, id est his, quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non oboeditur. proinde apostolus numquid ait: non sit peccatum in uestro mortali corpore — sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum uocat, deprauata scilicet ex prima transgressione natura - sed, non, inquit, regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius, nec exhibeatis membra uestra arma iniquitatis peccato?
- 10.13.1
Secundum hanc sententiam nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat, nec Manichaeis consentimus, qui cum uiderent non posse carnem sine anima concupiscere aliam quandam animam suam ex alia natura deo contraria carnem habere putauerunt, unde concupiscat aduersus spiritum. nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit nec ex illa est, quae in Adam prima peccauit?
- 10.13.2
Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt adtribuere quidam nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur. quis uero audeat adfirmare furta, mendacia, periuria non esse peccata, nisi qui -talia uult inpune committere? at his plena est puerilis aetas, quamuis in eis non ita ut in maioribus punienda uideantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio conualescat, posse praecepta salutaria Melius intellegere eisque libentius oboedire. sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem uoluntatem uel corporis uel animi si ueritas et aequitas obpugnauerit, quibus possunt uiribus dictorum atque factorum repugnant. pro qua? nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragan uidebitur eis uel ad percipienda, quae alliciunt, uel ad uitanda, quae offendunt. de infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteris; neque enim in prauis moribus naturae dona culpanda sunt, aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea seuit furantis manus. aut uero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad deum conuertendo correxerint? quanto minus filiis, si recte uixerint!\'
- 10.14.1
Sed illa aetas uehementem quaestionem monet, cuius anima, cum peccatum nullum habeat de proprio uoluntatis arbitrio, quaeritur quomodo possit iustificari per illius unius hominis oboedientiam, si per alterius unius inoboedientiam rea non est. haec uox eorum est, qui animas hominum ex hominibus parentibus creatas uolunt non quidem nisi a creatore deo, sed sicut etiam corpora. non enim et haec parentes creant, ac non ille, qui ait: priusquam te formarem in utero, noui te.
- 10.14.2
Quibus respondetur animas quidem corporibus hominum deum nonas singillatim dare ad hoc, ut in carne peccati de originali peccato ueniente recte uiuendo carnalesque concupiscentias sub dei gratia subigendo meritum conparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis et in Christo in aeternum cum angelis uiuant; sed necesse esse, ut, cum membris terrenis atque mortalibus maximeque de peccati carne propagatis miro modo coaptantur, ut ea primitus uiuificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tamquam obliuione praegrauentur. quae si esset quodammodo indigestibilis, creatori tribueretur; cum uero paulatim ab huius obliuionis torpore anima resipiscens possit conuerti ad deum suum eiusque misericordiam et ueritatem primo ipsa pietate conuersionis, deinde seruandi praecepti eius perseuerantia promereri, quid ei obest illo uelut somno paululum inmergi, unde paulatim euigilans in lucem intellegentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per uoluntatem bonam eligere uitam bonam ? quod quidem non poterit, nisi adiuuerit gratia dei per mediatorem. hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, uerum etiam secundum spiritum erit Adam; si autem curauerit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte uiuens illud etiam, quod de Adam culpabile tractum est, mandatum a labe peccati recipere merebitur illa conmutatione, quam sanctis resurrectio pollicetur.
- 10.14.3
Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum uiuere, necessarium habet mediatoris sacramentum, ut, quod per eius fidem nondum potest, per eorum, qui eum diligunt, fiat. eius enim sacramento soluitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati, a quo nisi adiutus etiam iuuenis carnalem concupiscentiam non domabit nec ea subiugata aeternae uitae meritum adprehendet nisi eius dono, quem promereri studet. ideo uiuus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit, ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere. ipsa quippe adfectio grauat etiam corpore exutam, nisi, cum in corpore est, per unicum sacrificium ueri sacerdotis expietur.
- 10.15.1
Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curauerint sui uel infidelitate uel neglegentia? hoc quidem etiam de maioribus dici potest. possunt enim uel repente emori uel apud eos aegrotare, ubi eis, quo baptizentur, nemo subueniat. sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet inmerito plecti pro his, quae in sua uita sua uoluntate commiserint; illa uero anima, cui quaedam contagio tracta de . carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo inputari potest - neque enim ullo peccato, sed natura, qua sic facta est, et deo dante carni data est — cur alienabitur ab aeterna uita, si baptizando infanti nemo subuenerit? an forte nihil oberit? quid ergo prodest ei, cui subuenitur, si nihil obest, cui non subuenitur?
- 10.15.2
Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum scripturas sanctas, uel quod apud eas inueniatur uel quod eis non aduersetur, conantur adserere animas nouas non de parentibus tractas corporibus dari, nondum me audisse uel uspiam legisse fateor. non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adiuuari uideatur, occurrerit. possunt enim adhuc dicere deum praescium, quomodo quaeque anima uictura esset, si diutius in corpore uiueret, ei procurare lauacri salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praeuidet pietatem, cum ad annos fidei capaces ueniret, si nunc eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeueniri. occultum itaque est atque ab humano uel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans uel continuo uel cito moriturus; sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuuet, de quorum nunc sententiis disceptamus. illa enim explosa opinione, qua putantur animae pro ante actae uitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solui meruisse uideatur, quae non multa peccauerat, ne contradicamus apostolo nihil nondum natos boni uel mali egisse testanti, nec illi, qui animae traducem adfirmant, possunt pro se ostendere, cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari nouas uolunt singulis singulas. occulta ergo ista causa est et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur nec aduersatur.
- 10.16.1
Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit necessarium baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae sunt, cuius inoboedientia peccatores constituti sunt multi, cum respondent peccatores quidem omnes constitui secundum carnem, secundum animam uero nonnisi eos, qui eo tempore male uixerunt, quo et bene potuissent, omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium baptismi sacramentum, sine quo ex hac uita etiam in illa aetate emigl-are non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris, oberit ei post mortem, nisi, cum adhuc in ipsa carne est, sacramento mediatoris expietur, eique diuinitus hoc auxilium procurari, quam deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos hic uiueret, pie fuisse uicturam, quam propter aliquid, quod ipse nouit, et nasci uoluit in corpore et cito extraxit e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest. nisi incertos nos eorum salutis fieri qui hac uita bene gesta in ecclesiae pace defuncti sunt, si non solum secundum id, quod quisque uixit, uerum etiam secundum id, quod uicturus esset, si amplius uiuere potuisset, quisque iudicandus est? quandoquidem ualent apud deum merita mala non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si, antequam fuerint commissa, pro uenerit, nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius. deus enim praescius illius futurae malitiae cur non eum secundum ipsam potius iudicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex corpore peccati participata conluuies, ideo subueniendum iudicauit per baptismum, quia praesciuit eam, si uiueret, pie fideliterque fuisse uicturam?
- 10.16.2
An ideo potius refelli hoc inuentum potest, quia meum est, illi autem, qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia fortasse proferunt uel testimonia scripturarum uel documenta rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem uel certe ostendant non esse contra id, quod sentiunt, illud apostoli, quo gratiam, qua salui efficimur, magna intentione commendans dicit: sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur, et: sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per oboedientiam unius hominis iusti constituentur multi, eosdemque multos peccatores non quibusdam exceptis, sed omnes intellegi uolens superius ait de Adam: in quo omnes peccauerunt? unde utique infantum animas non posse secerni et eo, quod dictum est "omnes" et eo, quod eis per baptismum subuenitur non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta. et liquida uel ratione* quae scripturis sanctis non repugnet, uel earum ipsarum scripturarum auctoritate redarguantur.
- 10.17.1
Iam itaque uideamus, quantum suscepti huius operis necessitas patitur; quale etiam illud sit, quod paulo ante distulimus. scriptum est enim in libro Sapientiae: puer autem eraming.eniosus et sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. cum enim uideatur illos adiuuare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed uenire ad corpus uel descendere deo mittente animas dicunt, rursus hoc inpedit eorum sententiam, quod ait: sortitus sum animam bonam, cum procul dubio uel ex uno fonte manare quodammodo tamquam riuulos uel pari natura fieri animas credunt, quas deus mittit in corpora, non autem alias bonas uel magis bonas et alias non bonas uel minus bonas. unde enim bonae aut magis bonae seu non bonae aut minus bonae animae, nisi uel moribus secundum liberum uoluntatis arbitrium uel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus grauantur corpore, quod corrumpitur et adgrauat animam? sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam uenirent ad corpora, nec ex corpore minus grauante potuit iste dicere animam suam bonam, qui ait: sortitus sum animam bonam. et cum essem magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum. accessisse enim dixit bonitati, qua bonus erat, sortitus uidelicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum ueniret. aliunde ergo bonus, antequam ueniret ad corpus; sed utique non differentia morum, quia nullum ante uitae gestae meritum, non differentia corporis, quia prius bonus, quam ueniret ad corpus. unde igitur?
- 10.17.2
Hoc autem illis, qui ex traduce animae illius praeuaricatricis animas creari adserunt, quamuis pro eis sonare non uideatur, quod dictum est: ueni ad corpus, tamen in ceteris non incongrue coaptatur, ut, cum dixisset: puer autem eram ingeniosus, id ipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subiungeret: et sortitus sum animam bonam, uidelicet ex paterno ingenio uel corporali temperamento. deinde, cum essem, inquit, magis bonus, ueni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intellegatur, ne hoc quidem, quod dictum est: ueni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno uenisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, uidelicet uel a cruore menstruo — dicuntur enim ex hoc ingenia grauari — uel a contaminatione adulterina. ita et haec uerba libri huius aut magis eis fauent, qui animarum traducem loquuntur, aut, si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.
- 10.18.1
Quae si de domino secundum humanam, quae a uerbo adsumta est, creaturam uelimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conueniant; maxime illud, quia idem ipse, qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius, cum ista uerba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est ex semine uiri se in sanguine coagulatum: a quo nascendi modo utique alienus est uirginis partus, quam non ex uiri semine carnem concepisse Christi nullus ambigit christianus. sed quia et in Psalmis, ubi ait: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea; ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me. diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt, ibi etiam dixit: deus, deus meus, respice me; ut quid me dereliquisti? longe a salute mea uerba delictorum meorum, quae rursus ei non conueniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis eius, et quia in ipso euangelio, puer proficiebat aetate et sapientia, si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro sapientiae leguntur, propter humilem formam serui et unitatem corporis ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi domino coaptari, quid ingeniosius illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur ? et quid illa anima melius, quae, etiamsi uincant non 15 certando, sed probando, qui animarum traducem adfirmant, non erit consequens, ut etiam ipsa ex illius praeuaricatoris traduce uenisse credenda sit, ne per illius hominis inoboedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius oboedientiam ab illo reatu liberati iusti constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero uirginis, cuius caro, etiamsi de peccati propagatione uenit, non tamen de peccati propagatione concepit, ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex seuerit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis repugnat legi mentis? quam sancti patres coniugati refrenantes non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt nec tamen tantummodo quousque licebat eius inpetum pertulerunt. proinde corpus Christi quamuis ex carne feminae adsumtum. est, quae de illa carnis peccati propagine concepta fuerat, tamen, quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. non enim accepit inde reatum moriendi, qui adparet in motu carnis non uoluntario, quamuis uoluntate superando, aduersus quem spiritus concupiscit, sed accepit inde, non quod contagioni praeuaricationis, sed quod exsoluendae indebitae morti et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret: quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum ualeret.
- 10.18.2
Denique si a me quaeratur, unde acceperit animam Iesus Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores; sed tamen pro meo captu libentius responderim "unde Adam* quam de Adam". si enim puluis adsumtus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit diuinitus animari, quanto magis corpus adsumtum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet leuaturus! et fortasse ideo ait: sortitus sum animam bonam — si tamen hoc de illo oportet intellegi — quia solent quae sorte dantur diuinitus dari. aut, quod fidenter dicendum est, ne uel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subuecta putaretur, ut cum ea uerbum caro fieret et habitaret in nobis, ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit.
- 10.19.1
Est in epistula, quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam diligenti consideratione dignissimus. cum enim per Melchisedech, in quo huius rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Leui, uidete ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha. et hi quidem, qui de filiis sunt Leui, sacerdotium accipientes mandatum habent a decimis populi secundum legem, hoc est a fratribus suis, quamuis et ipsi ex lumbis Abrahae exierunt. qui autem non est ex genere eorum decimauit Abraham et habentem promissionem benedixit. sine ulla autem contradictione qui minor est a maiore benedicitur. et hic quidem decimas morientes homines accipiunt, ibi autem qui testificatur se uiuere. et, sicut oportet dicere, propter Abraham et Leui accipiens decimam decimatus est; adhuc enim in lumbis patris sui fuit. si ergo etiam hoc ualet ad istam distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Leuitico sacerdotium Christi, quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimauit Abraham, in quo et ipse Leui decimatus est, profecto Christus ab eo non est decimatus. at si propterea decimatus est Leui, quia in lumbis erat Abrahae, propterea non est decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. porro autem, si non secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Leui fuisse in Abraham, ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est. quid est ergo, quod adfertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Leui, quod Leui decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt, nisi quia necesse est intellegamus secundum aliquem modum ibi Christum non fuisse? quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? ergo secundum animam ibi non fuit. non est igitur anima Christi de traduce praeuaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.
- 10.20.1
Hic existunt illi, qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Leui constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimauit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat, ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens, ut ibi Leui secundum animam fuerit. hoc ad me non multum adtinet, qui utrorumque conlationem adhuc audire sum paratior quam utrorumlibet iam confirmare sententiam. interim Christi animam ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere uolui. inuenient isti, quid eis pro ceteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum mouet, quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum . Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus; sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit; ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc, quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.
- 10.20.2
Ille est ergo decimatus in Abraham, qui, licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est . Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam, quamuis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere . non autem et ille ibi decimatus est, cuius caro inde non feruorem uulneris, sed materiam medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur, quod curabatur, non illud, unde curabatur. eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem uulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de uirgine adsumtum est propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate resurrectionis exemplum. quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto, quod etiam ipsi, qui animarum traducem defendunt, consentiant — per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est — et quod in Abraham, si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a Leuitico sacerdotio distinguit.
- 10.21.1
An forte dicent: sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit? hic respondetur: quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt, qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ei parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae uisu tactuque sentitur . et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis inconparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam uim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae diuinitus non de propagine concumbentium in carnem Christi adsumta atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat adfirmare, quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et rationem seminis occultam? sed quid laborem in re, quae persuaderi uerbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praeuolare conatum nec totum expectare a sermone? breuiter itaque conligam: si potuit et de anima fieri - quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit — ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praeuaricationis adtraxerit; si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. iam de ceterarum animarum aduentu, utrum ex parentibus an desuper sint, uincant qui potuerint. ego adhuc inter utrosque ambigo et moueor aliquando sic, aliquando autem sic, saluo eo dumtaxat, ut uel corpus esse animam uel aliquam corpoream qualitatem siue coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci uocant, non credam nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam adiuuante deo mentem meam.
- 10.22.1
Est aliud testimonium non neglegendum, quod pro se possunt proferre, qui uenire desuper animas credunt, dicente ipso domino: quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. quid hac, inquiunt, sententia determinatius non posse ex carne animam nasci? quid est enim aliud anima quam spiritus uitae, creatus utique, non creator? contra quos illi alii: quid enim, inquiunt, nos aliud sentimus, qui dicimus carnem ex carne, animam ex anima? nam ex utroque constat homo, de quo utrumque uenire sentimus, carnem de carne operantis, spiritum de spiritu concupiscentis, ut interim omittatur, quod illud dominus non de carnali generatione, sed de spiritali regeneratione dicebat.
- 10.23.1
His igitur, quantum pro tempore potuimus, pertractatis omnia paria uel paene paria ex utroque latere rationum testimoniorumque momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia, qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo paruulorum praeponderaret. de quibus quid eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit; si quid forte postea deus dederit, si . quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, non grauabor. nunc tamen non esse contemnendum testimonium paruulorum, ut quasi refelli, si ueritas contra est, neglegatur, ante denuntio. aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut sufficiat fidei nostrae scire nos, quo pie uiuendo - uenturi sumus, etsi nesciamus, unde uenerimus; aut, si non inpudenter aestuat anima rationalis etiam hoc nosse de se ipsa, absit peruicacia contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseuerantia pulsandi, ut, si nobis hoc expedire nouit, qui melius quam nos quid nobis expediat utique nouit, det etiam hoc, qui dat bona data filiis suis. consuetudo tamen matris ecclesiae in baptizandis paruulis nequaquam spernenda est neque ullo modo superflua deputanda nec omnino credenda, nisi apostolica esset traditio. habet enim et illa parua aetas magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere.
- 10.24.1
Admoneo sane, quantum ualeam, si quos ista praeoccupauit opinio, ut animas credant ex parentibus propagari, quantum possunt se ipsos considerent et interim sapiant corpora non esse animas suas. nulla enim propior natura est, qua diligenter inspecta possit etiam deus, qui supra omnem creaturam suam incommutabilis permanet, incorporaliter cogitari, quam ea, quae ad ipsius imaginem facta est, et nihil uicinius aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito, quod anima corpus sit, etiam deus corpus esse credatur. propter hoc enim corporalibus adsuefacti et adfecti sensibus nolunt animam credere aliud esse quam corpus, ne, si corpus non fuerit, nihil sit, ac per hoc tanto magis timent etiam de deo credere, quod corpus non sit, quanto magis timent deum credere nihil esse. ita enim feruntur in phantasias uel phantasmata imaginum, quae cogitatio de corporibus uersat, ut his subtractis tamquam per inane pereundum sit reformident. ita necesse est, ut et iustitiam et sapientiam pingant quodammodo in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possunt incorporeas cogitare, nec tamen dicunt, quando iustitia uel sapientia mouentur, ut uel laudent eas uel secundum eas aliquid agant, quem colorem, quam staturam, quae liniamenta [uel quales formas] conspexerint. sed de his alias et multa iam diximus et, si deus uoluerit, ubi res uidebitur postulare, dicemus. nunc quod dicere coeperamus, si de traduce animarum a parentibus uel non dubitant quidam, quod ita sit, uel dubitant, an ita sit, animam tamen corpus esse non audeant credere aut dicere, maxime propter quod dixi, ne deum quoque ipsum nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum, etsi naturae cuiusdam propriae cetera supergredientis, corpus tamen.
- 10.25.1
Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit non ob aliud, nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit et ideo timuit, ne nihil esset, si corpus non esset, nec de deo ualuit aliter sapere: qui sane quoniam est acutus interdum contra opinionem suam uisa ueritate superatur. quid enim uerius dicere potuit quam id, quod ait quodam loco: omne corporale passibile est? debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam deum corpus esse. neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam dei naturam passibilem crederet, ut iam non Christus in carne tantum neque in carne et anima, sed in ipso uerbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, uentum est ad sensus, quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est et ait: hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus; habens et ille oculos et aures suas, quibus populus dominum audire et uidere debuerat, habens et ceteros artus per quos et in cogitationibus utitur et in somnis fungitur.
- 10.25.2
Ecce, quibus auribus et quibus oculis debuit audire et uidere deum populus, quibus anima in somnis fungitur, cum, si ipsum Tertullianum quisquam uideret in somnis, numquam se diceret ab eo uisum et cum eo locutum, quem uicissim ipse non uidisset. postremo, si anima se ipsam uidet in somnis, cum iacentibus utique uno loco membris corporis sui ipsa per uarias imagines euagatur, quas uidet, quis eam uidit aliquando in somnis aerii coloris et lucidi, nisi forte ut cetera, quae similiter falso uidet? nam et hoc potest uidere. sed absit, ut eam talem, cum euigilauerit, credat; alioquin quando se aliter uiderit, quod magis crebrum est, aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae uidetur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur. quis enim Aethiops non paene semper nigrum se uidit in somnis aut, si in alio colore se uidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se umquam uidisset, si numquam istum legisset uel audisset.
- 10.25.3
Quid? quod ducuntur homines talibus uisis et de scripturis nobis uolunt praescribere tale aliquid esse non animam, sed ipsum deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur. similia quippe sunt illa uisa talibus dictis. ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra uanae opinionis nec intellegentes ita sanctos de suis uisis talibus iudicasse, qualiter iudicarent, si talia diuinitus in figuris dicta legerent uel audirent: sicut septem spicae et septem boues septem anni sunt, sicut linteum quattuor lineis alligatum uelut discus plenus uariis animalibus orbis terrarum est cum omnibus gentibus, sic omnia cetera et multo magis, quae de rebus incorporeis corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus.
- 10.26.1
Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus, adserens etiam timoris sui causam: ne etiam decrescere dicatur substantia, inquit, atque ita et defectura credatur. et tamen, quia per corpus eam localiter tendit, non inuenit exitum incrementorum eius, quam uult de semine exiguo aequari corporis quantitati, et ait: sed uis eius, in quo naturalia peculia consita retinentur, saluo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. hoc forte non intellegeremus, nisi adhibita similitudine planum faceret, quod dicebat. constitue, inquit, certum pondus auri uel argenti, rudem adhuc massam: conlectus habitus est illi et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri uel argenti. dehinc cum in lamminam massa laxatur, maior efficitur initio suo per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur. etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. tunc et splendor ipse prouehitur auri uel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus . tunc. et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam, qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. proinde et animae crementa reputanda non substantiua, sed prouocatiua.
- 10.26.2
Quis hunc crederet cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit et corpus non sit? quid autem absurdius quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse, dum tunditur, nisi decrescat ex altera, uel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? quomodo igitur inplebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? quomodo, inquam, inplebit carnem, quam uiuificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius, quod animauerit? timuit uidelicet, ne deficeret etiam minuendo, si cresceret, et non timuit, ne deficeret rarescendo, cum cresceret. sed quid amplius inmorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis nota sit, uel . quid certum teneam uel unde adhuc dubitem et quare dubitem? proinde et hoc uolumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde uideamus.
- 11.1.1
Et erant ambo nudi Adam et mulier eius et non pudebat illos. serpens autem erat prudentissimus omnium bestiarum quae sunt super terram quas fecit dominus deus. et dixit serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est.in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. et dixit serpens mulieri: non morte moriemini; sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis tamquam dii, scientes bonum et malum. et uidit mulier, quia bonum lignum in escam et quia placet oculis uidere et decorum est cognoscere. et sumens de fructu eius edit et dedit et uiro suo secum, et ederunt. et aperti sunt oculi amborum, et agnosuerunt, quia nudi erant; et consuerunt folia fici et fecerunt sibi campestria. et audierunt uocem domini dei deambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini dei in medio ligni paradisi. et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi es? et dixit ei: uocem tuam audiui deambulantis in paradiso et timui, quia nudus sum, et abscondi me. et dixit illi: quis nuntiauit tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducare s ab eo edisti? et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum. in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. Adae autem dixit: quia audisti uocem mulieris tuae et odisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes. fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es et in terram ibis. et uocauit Adam nomen mulieris suae "Uita"-, quoniam haec est mater omnium uiuentium. et fecit dominus deus Adam et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et dixit dominus deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. et nunc ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat, et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. et eiecit Adam et conlocauit eum contra paradisum uoluptatis; et ordinauit Cherubin et flammeam rhomphaeam quae uertitur custodire uiam ligni uitae.
- 11.1.2
Antequam huius propositae scripturae textum ex ordine pertractemus, admonendum arbitror, quod iam me et alibi in hoc opere memini praelocutum, illud a nobis esse flagitandum, ut ad proprietatem litterae defendatur, quod gestum narrat ipse qui scripsit. si autem in uerbis dei uel cuiusquam personae in officium propheticum adsumtae dicitur aliquid, quod ad litteram nisi absurde non possit intellegi, procul dubio figurate dictum ob aliquam significationem accipi debet; dictum tamen esse dubitare fas non est . hoc enim a fide narratoris et pollicitatione expositoris exigitur.,
- 11.1.3
Erant ergo ambo nudi: uerum est, omnino nuda erant corpora duorum hominum in paradiso conuersantium. nec pudebat eos: quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis repugnantem legi mentis suae? quae illos poena peccati post perpetrationem praeuaricationis secuta est usurpante inoboedientia prohibitum et iustitia puniente commissum. quod antequam fieret, nudi erant, ut dictum est, et non confundebantur; nullus erat motus in corpore, cui uerecundia deberetur; nihil putabant uelandum, quia nihil senserant refrenandum. quemadmodum propagaturi filios, iam antea disputatum est; non tamen eo modo credendum est, quo propagauerunt, posteaquam crimen admissi praedicta ultio consecuta est, cum, priusquam morerentur, iam in corpore inoboedientium hominum iustissimo reciprocatu inoboedientium membrorum tumultum mors concepta uersaret. nondum erant tales Adam et Eua, cum ambo nudi essent et non confunderentur.
- 11.2.1
Serpens autem erat ibi prudentissimus quidem, sed omnium bestiarum, quae erant super terram, quas fecerat dominus deus. translato enim uerbo dictum est ,,prudentissimus" uel, sicut plures latini codices habent, sapientissimus", non proprio, quo in bonum accipi sapientia solet uel dei uel angelorum uel animae rationalis, tamquam si sapientes apes etiam formicasque dicamus propter opera uelut imitantia sapientiam. quamquam iste serpens non inrationali anima sua, sed alieno iam spiritu, id est diabolico, possit sapientissimus dici omnium bestiarum. quantumlibet enim praeuaricatores angeli de supernis sedibus suae peruersitatis et superbiae merito deiecti sint, natura tamen excellentiores sunt omnibus bestiis propter rationis eminentiam. quid ergo mirum, si suo instinctu diabolus iam inplens serpentem eique suum spiritum miscens eo more, quo uates daemoniorum inpleri solent, sapientissimum eum reddiderat omnium bestiarum secundum animam uiuam inrationalemque uiuentium? abusione quippe nominis ita sapientia dicitur in malo, quemadmodum in bono astutia, cum proprie magisque usitate in latina dumtaxat lingua sapientes laudabiliter appellentur, astuti autem male cordati intellegantur. unde nonnulli, sicut in plerisque codicibus inuenimus, ad usum latinae locutionis non uerbum, sed potius sententiam transferentes astutiorem omnibus beatus istum serpentem quam sapientiorem dicere maluerunt. quid autem habeat hebraea proprietas, utrum illic in malo non abusiue, sed proprie possint dici et intellegi sapientes, uiderint, qui eam probe nouerunt. nos tamen aperte legimus alio scripturarum loco sanctarum sapientes ad malum, non ad bonum; et dominus dicit sapientiores esse filios saeculi filiis lucis ad consulendum sibimet in posterum quamuis fraude, non iure.
- 11.3.1
Nec sane debemus opinari, quod serpentem sibi. per quem temtaret persuaderetque peccatum, diabolus elegerit; sed cum esset in illo propter peruersam et inuidam uoluntatem decipiendi cupiditas, nonnisi per illud animal potuit, per quod posse permissus est. nocendi enim uoluntas potest esse a suo quoque animo praua; non est autem potestas nisi a deo et hoc abdita altaque iustitia, quoniam non est iniquitas apud deum.
- 11.4.1
Si ergo quaeritur, cur deus temtari permiserit hominem. quem temtatori consensurum esse praesciebat, altitudinem quidem consilii eius penetrare non possum et longe supra uires meas hoc esse confiteor. est ergo aliqua causa fortassis occultior. quae melioribus sanctioribusque reseruatur illius gratia potius quam meritis eorum; sed tamen, quantum uel donat sapere uel sinit dicere, non mihi uidetur magnae laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene uiuere. quia nemo male uiuere suaderet, cum et in natura posse et in potestate haberet uelle non consentire suadenti adiuuante tamen illo. qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. cur itaque temtari non sineret, quem consensurum esse praesciebat, cum id facturus esset propria uoluntate per culpam et ordinandus esset illius aequitate per poenam, ut etiam . sic ostenderet animae superbae ad eruditionem futurorum sanctorum, quam recte ipse uteretur animarum uoluntatibus etiam malis, cum illae peruerse uterentur naturis bonis?
- 11.5.1
Nec arbitrandum est, quod esset hominem deiecturus iste temtator, nisi praecessisset in anima hominis quaedam elatio conprimenda, ut per humiliationem peccati, quam de se falso praesumserit, disceret. uerissime quippe dictum est: ante ruinam exaltatur cor et ante gloriam humiliatur. et huius forte hominis uox est in psalmo: ego dixi in abundantia mea: non mouebor in aeternum. deinde iam expertus, quid mali habeat superba praesumtio propriae potestatis et quid boni adiutorium gratiae dei, domine, inquit, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem; auertisti autem faciem tuam et factus sum conturbatus. sed sine illud de hoc homine siue de alio dictum sit, extollenti se tamen animae et nimium tamquam de propria uirtute praefidenti etiam experimento poenae fuerat demonstrandum, quam non bene se habeat facta natura, si a faciente recesserit. hinc enim etiam maxime conmendatur, quale bonum sit deus, quando nulli ab eo recedenti bene est, quia et qui gaudent in mortiferis uoluptatibus esse sine dolorum timore non possunt et qui omnino malum desertionis suae maiore superbiae stupore non sentiunt aliis, qui haec discernere nouerunt, miseriores prorsus adparent, ut, si nolunt recipere medicinam talia deuitandi, ualeant ad exemplum, quo possint talia deuitari. sicut enim apostolus Iacobus dicit, unusquisque temtatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus. deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem, cum co.nsummatum fuerit, generat mortem. unde sanato superbiae tumore resurgitur, si uoluntas, quae ante experimentum defuit, ut permaneretur cum deo, saltem post experimentum adsit, ut redeatur ad deum.
- 11.6.1
Sic autem quidam mouentur de hac primi hominis temtatione, quod eam fieri permiserit deus, quasi nunc non uideant uniuersum genus humanum diaboli insidiis sine cessatione temtari. cur et hoc permittit deus? an quia probatur et exercetur uirtus et est palma gloriosior non consensisse temtatum quam non potuisse temtari? cum etiam ipsi, qui deserto creatore eunt post temtatorem, magis magisque temtent eos, qui in uerbo dei permanent, praebeantque illis contra cupiditatem deuitationis exemplum et incutiant contra superbiam timorem. pium. unde dicit apostolus: intendens te ipsum. ne et tu temteris. mirum est enim, quantum ista humilitas, qua subdimur creatori, ne tamquam eius adiutorio non egentes de nostris uiribus praesumamus. per scripturas omnes diuinas cura continua commendatur. cum ergo etiam per iniustos iusti ac per inpios pii proficiant, frustra dicitur: non crearet deus, quos praesciebat malos futuros. cur enim non crearet, quos praesciebat bonis profuturos, ut et utiles eorum bonis uoluntatibus exercendis admonendisque nascantur et iuste pro sua mala uoluntate puniantur?
- 11.7.1
Talem, inquiunt, faceret hominem, qui nollet omnino peccare. ecce nos concedimus meliorem esse naturam, quae omnino peccare nolit; concedant et ipsi non esse malam naturam, quae sic facta est, ut posset non peccare, si nollet. et iustam esse sententiam, qua punita est, quae uoluntate. non necessitate peccauit. sicut ergo ratio uera docet meliorem esse creaturam, quam prorsus nihil delectat inlicitum, ita ratio uera nihilominus docet etiam illam bonam esse, quae habet in potestate inlicitam delectationem, si extiterit, ita cohibere, ut non solum de ceteris licitis recteque factis. uerum etiam de ipsius prauae delectationis cohibitione laetetur. cum ergo haec natura bona sit, illa melior, cur illam solam et non utramque potius faceret deus? ac per hoc qui parati erant de illa sola deum laudare, uberius eum debent laudare de utraque; illa quippe est in sanctis angelis, haec in sanctis hominibus. qui autem sibi partes iniquitatis elegerunt laudabilemque naturam culpabili uoluntate deprauarunt, non quia praesciti sunt, ideo creari minime debuerunt. habent enim et ipsi locum suum, quem in rebus inpleant pro utilitate sanctorum. nam deus nec iustitia cuiusquam recti hominis eget. quanto minus iniquitate peruersi!
- 11.8.1
Quis autem sobria consideratione dicat: melius non crearet, quem praesciebat ex alterius iniquitate posse corrigi, quam crearet etiam, quem praesciebat pro sua iniquitate debere damnari? hoc est enim dicere: melius non esset, qui alterius malo bene utendo misericorditer coronaretur, quam esset etiam malus, qui pro suo merito iuste puniretur. cum enim ratio certa demonstrat duo quaedam non aequalia bona, sed unum superius, alterum inferius, non intellegunt tardicordes, cum dicunt: utrumque tale esset", nihil se aliud dicere quam: „solum illud esset". ac sic cum aequare uolunt genera bonorum, numerum minuunt et inmoderate augendo unum genus, alterum tollunt. quis autem hos audiret, si dicerent: quoniam excellentior sensus est uidendi quam audiendi, quattuor oculi essent et aures non essent? ita, si excellentior est creatura illa rationalis, quae sine ullius poenae conparatione, sine ulla superbia deo subditur, aliqua uero in hominibus ita creata est, ut in se dei beneficium non possit agnoscere nisi alterius uidendo subplicium, ut non altum sapiat, sed timeat, id est non de se praefidat, sed confidat in deum: quis recte intellegens dicat: "talis esset ista, qualis illa", nec uideat se nihil aliud dicere quam: "non esset ista, sed sola esset illa"? quod si inerudite atque insipienter dicitur, cur ergo non crearet deus etiam quos malos futuros esse praesciebat, uolens ostendere iram et demonstrare potentiam suam et ob hoc sustinens in multa patientia uasa irae, quae perfecta sunt in perditionem, ut notas faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae, quae praeparauit in gloriam? sic enim qui gloriatur, nonnisi in domino glorietur, cum cognoscit non suum, sed illius esse non solum, ut sit, uerum etiam, ut nonnisi ab illo bene sibi sit, a quo habet, ut sit.
- 11.8.2
Nimis itaque inportune dicitur: non essent, quibus deus tantam beneficientiam misericordiae suae tribueret, si aliter esse non possent, nisi essent et hi, in quibus uindictae iustitiam demonstraret.
- 11.9.1
Cur enim non utrique potius essent, quando in utrisque et bonitas dei et aequitas iure praedicatur? -
- 11.9.2
At enim: si deus uellet, etiam isti boni essent. quanto melius hoc deus uoluit, ut quod uellent essent, sed boni infructuose, mali autem inpune non essent et in eo ipso. aliis utiles essent! sed praesciebat, quod eorum futura esset uoluntas mala. praesciebat sane et, quia falli non potest eius praescientia, ideo non ipsius, sed eorum est uoluntas mala. cur ergo eos creauit, quos tales futuros esse praesciebat? quia, sicut praeuidit, quid mali essent facturi, sic etiam praeuidit de malis factis eorum quid boni esset ipse facturus. sic enim eos fecit, ut eis relinqueret, unde et ipsi aliquid facerent, quo quidquid etiam culpabiliter eligerent illum de se laudabiliter operantem inuenirent. a se quippe habent uoluntatem malam, ab illo autem et naturam bonam et iustam poenam, sibi debitum locum, aliis exercitationis adminiculum et timoris exemplum.
- 11.10.1
Sed posset, inquit, etiam ipsorum uoluntatem in bonum conuertere, quoniam omnipotens est. posset plane. cur ergo non fecit? quia noluit. cur noluerit, penes ipsum est. debemus enim non plus sapere quam oportet sapere. puto tamen paulo ante satis nos ostendisse non parui boni esse rationalem creaturam, etiam istam, quae malorum conparatione cauet malum. quod genus bonae creaturae utique non esset, si omnium malas uoluntates in bonum deus omnipotens conuertisset et nulli iniquitati poenam debitam infligeret; ac sic non esset nisi solum illud genus, quod nulla uel peccati uel subplicii malorum conparatione proficeret. ita uelut aucta numerositate excellentioris generis ipsorum generum bonorum numerus minueretur.
- 11.11.1
Ergo, inquiunt, est aliquid in operibus dei, quod alterius malo indigeat, quo proficiat ad bonum? itane obsurduerunt et excaecati sunt homines nescio quo studio contentionis, ut non audiant uel uideant, quibusdam punitis quam plurimi corrigantur? quis enim paganus, quia Iudaeus, quis haereticus non hoc in domo sua cotidie probet? uerum cum uenitur ad disputationem inquisitionemque ueritatis, nolunt aduertere sensus suos homines, ex quo opere diuinae prouidentiae in eos ueniat inponendae commotio disciplinae, ut, si non corriguntur qui puniuntur, eorum tamen exemplum ceteri metuant ualeatque ad eorum salutem iusta pernicies aliorum. num enim malitiae illorum uel nequitiae deus auctor est, de quorum iusta poena consulit, quibus hoc modo consulendum esse constituit? non utique . sed cum eos uitiis propriis malos futuros esse praesciret, non eos tamen creare destitit, utilitati deputans eorum, quos in hoc genere creauit, ut ad bonum proficere nisi malorum conparatione non possent. si enim non essent, nulli rei utique prodeessent. parumne boni actum est ut sint, qui certe illi generi utiles sunt? quod genus quisquis non uult ut sit, nihil aliud agit, nisi ut ipse in eo non sit.
- 11.11.2
Magna opera domini, exquisita in omnes uoluntates eius! praeuidet bonos futuros et creat, praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munerum suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestatis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque subplicio a superbiae atque inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et adnuntianda parabantur?
- 11.12.1
Si autem quaeritur, cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis, - tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus inpletus est? non quo diabolus aliquid ad instructionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset, nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit. ei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem nonnisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit, nouimus; produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora, et serpentes et bestias: quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam inrationalem uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit?
- 11.13.1
Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet, quam totam quidam haeretici, offensi molestia malae uoluntatis eius, alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum ei dare principium, quod sit contra deum. non enim ualent intellegere omne, quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo deo uero, a quo omne bonum est, esse non posse, malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo, atque ita factum esse, ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi, et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus, siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiritus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post inexpiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam multa diximus.
- 11.14.1
In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam, quid de diabolo dicendum sit. primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidentia uero sit odium felicitatis alienae, . quid unde nascatur satis in promtu est. amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est.
- 11.15.1
Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud, quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque adpetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem . cui sapienter nomen latina lingua indidit, cum appellauit priuatum, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet; omnis enim priuatio minuit. unde itaque uult eminere superbia, inde in angustias egestatemque contruditur. cum a communi ad proprium damnoso sui amore redigitur. specialis est autem auaritia, quae usitatius appellatur amor pecuniae. cuius nomine apostolus per speciem genus significans uniuersalem auaritiam uolebat intellegi dicendo: radix omnium malorum est auaritia. hac enim et diabolus cedidit, qui utique non amauit pecuniam, sed propriam potestatem. proinde peruersus sui amor priuat sancta societate turgidum spiritum eumque coartat miseria iam per iniquitatem satiari cupientem. hinc alio loco cum dixisset: erunt enim homines se ipsos amantes, continuo subiecit: amatores pecuniae, ab illa generali auaritia, cuius superbia caput est, ad hanc specialem descendens, quae propria hominum est. neque enim essent etiam homines amatores pecuniae, nisi eo se putarent excellentiores quo ditiores. cui morbo contraria caritas non quaerit, quae sua sunt, id est non priuata excellentia laetatur; merito ergo et non inflatur.
- 11.15.2
Hi duo amores — quorum alter sanctus est, alter inmundus, alter socialis, alter priuatus, alter communi utilitati consulens propter supernam societatem, alter etiam rem communem in potestatem propriam redigens propter adrogantem dominationem, alter subditus, alter aemulus deo, alter tranquillus, alter turbulentus, alter pacificus, alter seditiosus, alter ueritatem laudibus errantium praeferens, alter quoquo modo laudis auidus, alter amicalis, alter inuidus, alter hoc uolens proximo quod sibi, alter subicere proximum sibi, alter propter proximi utilitatem regens proximum, alter propter suam - praecesserunt in angelis, alter in bonis, alter in malis, et distinxerunt conditas in genere humano ciuitates duas sub admirabili et ineffabili prouidentia dei cuncta, quae creat, administrantis et ordinantis, alteram iustorum, alteram iniquorum. quarum etiam quadam . temporali conmixtione peragitur saeculum, donec ultimo iudicio separentur, et altera coniuncta angelis bonis in rege suo uitam consequatur aeternam, altera coniuncta angelis malis in ignem cum rege suo mittatur aeternum. de quibus duabus ciuitatibus latius fortasse alio loco, si dominus uoluerit, disseremus.
- 11.16.1
Quando ergo deiecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam praua uoluntate peruerteret, scriptura non dicit; ante tamen factum fuisse et ex hac eum homini inuidisse ratio manifesta declarat. in promtu est enim omnibus haec intuentibus non ex inuidentia superbiam nasci, sed ex superbia potius inuidentiam. non autem frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse nec fuisse ullum antea tempus, quo cum angelis sanctis pacatus uixerit et beatus, sed ab ipso exordio creaturae a suo creatore apostatasse, ut illud, quod dominus ait: ille homicida erat ab initio et in ueritate non stetit. utrumque ab initio intellegamus. non solum quod homicida fuit. sed etiam quod in ueritate non stetit. et homicida quidem ab illo initio, ex quo homo potuit occidi; non autem potuit occidi. antequam esset, qui occideretur. ab initio ergo homicida diabolus. quia ipse occidit hominem primum, ante quem nullus hominum fuit. in ueritate autem non stetit et hoc ab initio. ex quo ipse creatus est. qui staret, si stare uoluisset.
- 11.17.1
Quomodo enim duxisse uitam beatam inter beatos angelos credi potest, qui futuri sui peccati atque subplicii. id est desertionis et ignis aeterni. praescius non fuit? si praescius non fuit, merito quaeritur, cur non fuerit. neque enim sancti angeli aeternae suae uitae ac beatitatis incerti sunt. nam quomodo beati, si incerti? an dicemus hoc deum diabolo reuelare noluisse, cum adhuc esset angelus bonus. uel quid facturus uel quid passurus esset, ceteris autem reuelasse, quod essent in aeternum in eius ueritate mansuri? quod si ita est, ideo iam non aequaliter beatus, immo iam nec plene beatus fuit, quandoquidem plene beati de sua beatitudine certi sunt, ut eam nullus perturbet metus. quo autem malo merito ita discernebatur a ceteris, ut ei deus nec ea, quae ad ipsum pertinerent, futura reuelaret? numquid ille prius ultor quam iste peccator? absit. neque enim deus damnat innocentes. an forte ex alio genere angelorum fuit, quibus deus non dedit uel de se ipsis praescientiam futurorum? qui quonam modo beati possint esse non uideo, quibus incerta est ipsa sua beatitudo. nam et hoc quidam senserunt non fuisse diabolum in illa sublimi natura angelorum, quae supercaelestis est, sed in eorum, qui aliquanto inferius in mundo facti sunt et per sua officia distributi. tales enim fortasse posset aliquid etiam inlicitum delectare: quam tamen delectationem si peccare nollent, libero arbitrio cohiberent, sicut homo, maxime ille primus, qui peccati poenam nondum habebat in membris, quandoquidem et ipsa a sanctis uiris deo subditis per eius gratiam pietate superatur.
- 11.18.1
Porro ista quaestio de beata uita, utrum eam quisquam iam habere dicendus sit, cuius incertus est utrum secum permansura sit an ei miseria quandoque succedat, potest et de ipso primo homine oriri. nam si futuri sui peccati conscius erat diuinaeque uindictae, beatus esse unde poterat? ergo erat in paradiso non beatus. sed enim non erat futuri peccati sui praescius. ergo per hanc ignorantiam aut eiusdem beatitudinis incertus, et quomodo iam uere beatus? aut falsa spe certus, non scientia, et quomodo non stultus?
- 11.18.2
Sed tamen hominis adhuc in corpore animali constituti, cui oboedienter uiuenti dandum adhuc esset angelorum consortium et mutatio corporis ex animali in spiritale, possumus intellegere beatam uitam secundum quendam modum, etiamsi non erat praescius futuri sui peccati. neque enim et illi praescii fuerunt, quibus apostolus dicit: uos, qui spiritales estis, instruite huius modi in s\'piritu lenitatis, intendens te ipsum, ne et tu temteris; non absurde tamen nec inprobe dicimus beatos iam fuisse hoc ipso, quod spiritales essent non corpore, sed iustitia fidei, spe gaudentes, in tribulatione patientes. quanto magis ergo et ampliore modo beatus erat homo in paradiso ante peccatum, quamuis incertus futuri sui casus, qui spe ita gaudebat propter praemium futurae commutationis, ut nulla esset tribulatio, cui tolerandae patientia militaret! quamuis enim non uana praesumtione de incerto certus uelut stultus, sed spe non infidelis, antequam adprehenderet illam uitam, ubi certissimus ipsius aeternae uitae suae futurus esset, posset exsultare, quemadmodum scriptum est: cum tremore, et hac exsultatione multo abundantius in paradiso quam sancti in his terris beatus esse modo quodam inferiore quam in illa uita aeterna sanctorum supercaelestiumque angelorum, non tamen nullo.
- 11.19.1
Dicere autem de aliquibus angelis, quod in suo quodam genere beati esse possint, futurae suae iniquitatis et damnationis uel certe perpetuae salutis incerti, quibus nec spes subesset, quod aliquando et ipsi aliqua in melius mutatione certi de hac re futuri essent, uix ferenda praesumtio est; nisi forte et hoc dicatur ita creatos istos angelos mundanis ministeriis distributos sub aliis sublimioribus et beatioribus. ut pro recte gestis praeposituris suis accipiant illam uitam beatam ac sublimiorem, de qua possint esse certissimi, cuius utique spe gaudentes possint non incongrue dici iam beati. ex quorum numero si diabolus cecidit cum sociis iniquitatis suae, simile est hoc ei, quod cadunt a iustitia fidei etiam homines simili superbia praeuaricati, uel se ipsos seducentes uel illi seductori consentientes.
- 11.19.2
Sed adserant haec duo genera bonorum angelorum qui potuerint, unum supercaelestium, in quibus numqam fuit, qui cadendo diabolus factus est, alterum autem mundanorum, in quibus fuit; mihi autem. fateor, unde hoc secundum scripturas adseram, non interim occurrit, sed coartatus quaestione illa, qua quaeritur, utrum sui casus praescius, antequam caderet, fuerit, ne suae beatitudinis incertos esse uel aliquando fuisse angelos dicerem, non sine causa putari posse dixi diabolum ab ipso creaturae, hoc est ab ipso uel temporis uel suae conditionis initio cecidisse nec aliquando in ueritate stetisse.
- 11.20.1
Unde nonnulli eum non in hanc malitiam libero arbitrio uoluntatis esse deflexum, sed in hac omnino creatum putant quamuis a domino deo summo et uero naturarum omnium creatore adhibentque testimonium de libro Iob, quoniam ibi scriptum est, cum de illo sermo esset: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius: cui sententiae congruit, quod in psalmo scriptum est: draco hic, quem finxisti ad inludendum ei, nisi quod
- 11.20.2
hic "quem finxisti" dixit, non autem sicut ibi, hoc est initium figmenti domini, tamquam initio eum ita finxisset, ut malus, ut inuidus, ut seductor, ut omnino diabolus esset non uoluntate deprauatus, sed ita creatus.
- 11.21.1
Haec opinio quomodo non sit aduersa ei, quod scriptum est: fecit deus omnia; et ecce bona ualde, ubi inuenitur diabolus non propria uoluntate deprauatus, sed ab ipso domino deo factus malus ualde, quamuis conentur ostendere nec insulse etiam uel inerudite adseratur non tantum conditione prima, sed etiam nunc deprauatis tot uoluntatibus in summa tamen omnia, quae creata sunt, id est uniuersam omnino creaturam bonam esse ualde, non quo boni sint in ea mali, sed quod non efficiant malitia sua, ut sub dei administratoris imperio, uirtute, sapientia decus et ordo uniuersitatis aliqua ex parte turpetur siue turbetur, cum suis quibusque uoluntatibus, etiam malis, tribuantur certi et congrui limites potestatum et pondera meritorum, ut etiam cum ipsis conuenienter iusteque ordinatis uniuersitas pulchra sit: tamen, quia cuilibet occurrit et uerum est atque manifestum iustitiae ipsi esse contrarium, ut nullo praecedente merito hoc ipsum in quoque deus damnet, quod in eo ipse creauerit, certaque et euidens damnatio diaboli et angelorum eius ex euangelio recitatur, ubi se dicturum dominus praenuntiauit eis qui a sinistris sunt: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius, nullo modo in eo naturam, quam deus creauit, sed malam propriam uoluntatem poena ignis aeterni plectendam esse credendum est.
- 11.22.1
Nec eius naturam esse significatam, quod dictum est: hoc est initium figmenti domini, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, sed uel corpus aerium, quod tali uoluntati congruenter aptauit, uel ipsam ordinationem, in qua eum fecit etiam nolentem utilem bonis, uel, quod praesciens eum propria uoluntate malum futurum fecit eum tamen non abstinens bonitatem suam in praebenda uita atque substantia futurae etiam noxiae uoluntati, simul praeuidens, quanta de illo bona esset sua mirabili bonitate ac potestate facturus. initium autem figmenti domini dictus est, quod fecit ut inludatur ab angelis eius, non quia ipsum primitus condidit uel initio malum condidit, sed quia, cum sciret eum ad hoc propria uoluntate malum futurum, ut bonis noceret, creauit eum ad hoc, ut de illo bonis ipse prodesset. hoc est enim: ut inludatur ab angelis eius, quoniam sic inluditur, cum sanctis prosunt temtationes eius, quibus eos deprauare conatur, ut malitia, in qua ipse esse uoluit, eo nolente sit utilis seruis dei, qui hoc praeuidens eum finxit. ideo initium ad inludendum, quia et mali homines, uasa eiusdem diaboli et tamquam capitis corpus, quos nihilominus deus malos futuros praeuidens creauit tamen ad utilitatem sanctorum, similiter inluduntur, cum et ipsis nocere uolentibus praestatur sanctis ex eorum conparatione cautela et pia sub deo humilitas et intellegentia gratiae et exercitatio ad tolerandos malos et probatio ad diligendos inimicos. sed ille est initium figmenti, quod sic inluditur, quia praecedit istos et temporis antiquitate et principatu malitiae. hoc autem illi deus per sanctos angelos facit illo opere prouidentiae, quo creatas naturas administrat, subdens uidelicet angelos malos angelis bonis, ut malorum inprobitas non quantum nititur sed quantum sinitur possit; nec tantum angelorum malorum, uerum et hominum, donec etiam ista iustitia, qua uiuitur ex fide, quae nunc patienter in hominibus exercetur, conuertatur in iudicium, ut possint et ipsi non solum duodecim tribus Israhel, sed etiam angelos iudicare.
- 11.23.1
Quod ergo putatur numquam diabolus in ueritate stetisse, numquam cum angelis beatam duxisse uitam, sed ab ipso suae conditionis initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria uoluntate deprauatus, sed malus a bono deo creatus putetur: alioquin non ab initio cecidisse diceretur; neque enim cecidit, si talis est factus. sed factus continuo se a luce ueritatis auertit, superbia tumidus et propriae potestatis delectatione corruptus . unde beatae atque angelicae uitae dulcedinem non gustauit: quam non utique acceptam fastidiuit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. proinde nec sui casus praescius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. ille autem continuo inpius consequenter et mente caecus non ex eo, quod acceperat, cecidit, sed ex eo, quod acciperet, si subdi uoluisset deo: quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit et potestatem illius, sub quo esse noluit, non euasit, factumque in illo est pondere meritorum, ut nec iustitiae possit lumine delectari nec ab eius sententia liberari.
- 11.24.1
Quod ergo per Esaiam prophetam in eum dicitur: quomodo cecidit de caelo lucifer mane oriens? contritus est in terram qui mittebat ad omnes gentes. tu autem dixisti sensu tuo: in caelum ascendam, super sidera caeli ponam thronum meum, sedebo in monte excelso super montes excelsos, qui sunt ad aquilonem, ascendam super nubes, ero similis altissimo. nunc autem ad inferos descendes et cetera, quae in figura regis uelut Babylonis in diabolum dicta intelleguntur, plura in eius corpus conueniunt, quod etiam de humano genere congregat, et in eos maxime, qui ei per superbiam cohaerent apostatando a mandatis dei. sicut enim qui erat diabolus homo dictus est, ut in euangelio: inimicus homo hoc fecit, ita qui homo erat diabolus dictus est, ut rursus in euangelio: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est. et sicut corpus Christi, quod est ecclesia, dicitur Christus, sicut illud est: uos Abrahae semen estis, cum paulo superius dixisset: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit: et seminibus tamquam in multis, sed tamquam in uno: et semini tuo, quod est Christus, et iterum: sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa unum est corpus, ita et Christus: eo modo etiam corpus diaboli, cui caput est diabolus, id est ipsa inpiorum multitudo maximeque eorum, qui a Christo uel de ecclesia sicut de caelo decidunt, dicitur diabolus et in ipsum corpus figurate multa dicuntur, quae non tam capiti quam corpori membrisque conueniant. itaque lucifer, qui mane oriebatur et cecidit, potest intellegi apostatarum genus uel a Christo uel ab ecclesia: quod ita conuertitur ad tenebras amissa luce, quam portabat, quemadmodum qui conuertuntur ad deum a tenebris ad lucem transeunt, id est qui fuerunt tenebrae lux fiunt.
- 11.25.1
Item in figura principis Tyri per Ezechielem prophetam in diabolum dicta intelleguntur: tu es signaculum similitudinis et corona decoris; in deliciis paradisi dei fuisti. omni lapide pretioso ornatus es et cetera, quae non tam in ipsum principem spiritum nequitiae quam in corpus eius dicta conueniunt. paradisus enim dicta est ecclesia, sicut legitur in Cantico canticorum: hortus conclusus, fons signatus, puteus aquae uiuae, paradisus cum fructu pomorum. inde ceciderunt uel aperta et corporali separatione omnes haeretici uel occulta et spiritali, quamuis in ea corporaliter esse uideantur, omnes conuersi ad uomitum suum cum post remissionem omnium peccatorum paululum ambulassent in uia iustitiae, in quibus facta sunt posteriora deteriora prioribus et quibus expediebat non cognoscere uiam iustitiae quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. hanc pessimam generationem dominus describit, cum dicit spiritum nequam exire ab homine et cum aliis septem redire et in domo, quam mundatam iam inuenerat intrare, ut sint nouissima hominis illius peiora prioribus. tali enim generi hominum, quod iam factum est corpus diaboli, possunt haec uerba congruere: a die, qua creatus es tu cum cherub, id est cum sede dei, quae interpretatur "multiplicata scientia", et posui te in monte sancto dei, hoc est in ecclesia — unde est: et exaudiuit me de monte sancto suo - fuisti in medio lapidum flammeorum, id est sanctorum spiritu feruentium, lapidum uiuorum, ambulasti sine uitio tu in diebus tuis, ex quo die creatus es tu, donec inuenta sunt delicta tua in te. possunt diligentius ista tractari, ut fortassis ostendant non solum et hunc intellectum esse in his uerbis posse, sed omnino alium esse non posse.
- 11.26.1
Uerum quia longum est et alium sermonem exigit eidem tantum quaestioni deputatum, nunc sufficiat ista conplexio aut ab initio conditionis suae diabolum a beatitudine, quam si uoluisset percepturus fuerat, inpia superbia cecidisse aut alios esse angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quandam non praesciam beatitudinem uixerat et a quorum societate cum sibi subditis angelis suis tamquam archangelus cecidit per superbam inpietatem — si hoc ullo modo adseri potest, quod mirum si potest — aut certe rationem requirendam, quemadmodum omnes sancti angeli, si inter illos aliquando pariter beatus cum suis angelis diabolus uixit, nondum habuerint etiam ipsi certam praescientiam perpetuae felicitatis suae, sed eam post casum eius acceperint, aut quo merito ante peccatum suum diabolus cum sociis suis a ceteris angelis discretus fuerit, ut ipse sui futuri casus esset ignarus, illi autem certi permansionis suae, dum tamen et peccatores angelos minime dubitemus detrusos tamquam in carcerem caliginis huius aeriae circa terras secundum apostolicam fidem in iudicio puniendos seruari et in illa superna beatitate sanctorum angelorum non esse incertam uitam aeternam nec nobis secundum dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati. ad hanc enim spem uiuimus et eius promissionis gratia recreamur. quidquid autem etiam de diabolo dici potest, cur eum deus creauerit, cum talem praesciret futurum, et cur omnipotens eius uoluntatem non conuertat in bonum, secundum ea, quae disseruimus. cum de malis hominibus similiter quaereremus, siue intellegatur siue credatur siue quid melius inueniri potest inueniatur.
- 11.27.1
Ab illo ergo, cuius super omnia, quae creauit, summa potestas est, per angelos sanctos, a quibus inluditur diabolus, cum et de ipsius maliuolentia consulitur ecclesiae dei, non est permissus temtare feminam nisi per serpentem nec uirum nisi per feminam. sed in serpente ipse locutus est utens eo uelut organo mouensque eius naturam eo modo, quo mouere ille et moueri illa potuit ad exprimendos uerborum sonos et signa corporalia, per quae mulier suadentis intellegeret uoluntatem. in ipsa uero muliere, quia illa rationalis creatura erat, quae motu suo posset uti ad uerba facienda, non ipse locutus est, sed eius operatio atque persuasio, quamuis occulto instinctu adiuuaret interius, quod exterius egerat per serpentem. quod quidem si solo instinctu occultius ageret, sicut egit in Iuda, ut traderet Christum, posset efficere in anima superbo amore suae potestatis induta. sed, sicut iam dixi, temtandi uoluntatem habet diabolus, in potestate autem nec ut faciat habet nec quomodo faciat. quia permissus est ergo, temtauit et, quomodo permissus est, ita temtauit; cui autem generi hominum prodeesset quod faciebat, neque sciebat neque uolebat et eo ipso inludebatur ab angelis.
- 11.28.1
Non itaque serpens uerborum sonos intellegebat, qui ex illo fiebant ad mulierem. neque enim conuersa credenda est anima eius in naturam rationalem, quandoquidem nec ipsi homines, quorum rationalis natura est, cum daemon in eis loquitur ea passione, cui exorcista requiritur, sciunt, quid loquantur: quanto minus ille intellegeret uerborum sonos, quos per eum et ex eo diabolus illo modo faciebat, qui hominem loquentem non intellegeret, si eum a diabolica passione inmunis audiret! nam et quod putantur audire et intellegere serpentes uerba Marsorum, ut eis incantantibus prosiliant plerumque de latebris, etiam illic diabolica uis operatur, ad agnoscendam ubique prouidentiam quam rem cui rei naturali ordine subiciat et quid etiam uoluntatibus malis sapientissima potestate permittat, ut hoc magis habeat usus serpentes moueri carminibus hominum quam ullum aliud genus animantium. etiam haec enim non parua testatio est naturam primitus humanam serpentis seductam esse conloquio. gaudent enim daemones hanc sibi potestatem dari. ut ad incantationem hominum serpentes moueant, ut quolibet modo fallant quos possunt. hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae temtationis similitudo: quod adparebit, cum in serpentem proferri coeperit diuina sententia.
- 11.29.1
Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum, quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum. non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem . sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur.
- 11.29.2
Hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia, sicut Moyses et magi Pharaonis. uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt nec mali angeli etiam talium operum quidquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.
- 11.30.1
Dixit ergo serpens mulieri: quid quia dixit deus: non edetis ab omni ligno paradisi? et dixit mulier serpenti: a fructu ligni, quod est in paradiso, edemus; de fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, dixit deus: non edetis ex eo neque tangetis illud, ne moriamini. ideo prius interrogauit serpens et respondit hoc mulier, ut praeuaricatio esset inexcusabilis neque ullo modo dici posset id, quod praeceperat deus, oblitam fuisse mulierem, quamquam et obliuio praecepti, maxime unius et tam necessarii, ad maximam culpam damnabilis neglegentiae pertineret. uerum tamen euidentior eius transgressio est, cum memoria retinetur et tamquam in illo deus adsistens praesensque contemnitur. unde necessarium fuit, cum in psalmo diceretur: et memoria retinentibus mandata eius, addere: ut faciant ea. multi enim memoria retinent, ut contemnant ea praeuaricationis maiore peccato, ubi obliuionis nulla est excusatio.
- 11.30.2
Dixit ergo serpens mulieri: non morte moriemini. sciebat enim deus, quoniam qua die manducaueritis de eo aperientur uobis oculi et eritis sicut dii, cognoscentes bonum et malum. quando his uerbis crederet mulier a bona atque utili re diuinitus se fuisse prohibitos, nisi iam inesset menti amor ille propriae potestatis et quaedam de se superba praesumtio, quae per illam temtationem fuerat conuincenda et humilianda? denique uerbis non contenta serpentis considerauit lignum uiditque bonum ad escam et decorum ad aspectum et non credens posse inde se mori, arbitror, quod putauerit deum alicuius significationis causa dixisse: si manducaueritis, morte moriemini. atque ideo sumsit de fructu eius et manducauit et dedit etiam uiro suo secum, fortassis etiam cum uerbo suasorio, quod scriptura tacens intellegendum relinquit. an forte nec suaderi iam opus erat uiro, quando illam eo cibo mortuam non esse cernebat?
- 11.31.1
Ergo ederunt. et aperti sunt oculi amborum. quo nisi ad inuicem concupiscendum, ad peccati poenam carnis ipsius morte conceptam, ut iam esset corpus non animale tantum, quod poterat, si oboedientiam conseruarent, in meliorem spiritalemque habitum sine morte mutari, sed iam corpus mortis, in quo lex in membris repugnaret legi mentis? neque enim clausis oculis facti erant et in paradiso deliciarum caeci palpantesque oberrabant, ut uetitum lignum etiam nescientes adtingerent palpantesque fructus prohibitos ignorando. quomodo autem animalia et uolatilia adducta sunt ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret, si non uidebat? et quomodo ipsa mulier ad uirum adducta est, quando facta est, ut de illa, quam non uidebat, diceret: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea et cetera? postremo, quomodo uidit mulier, quia bonum est lignum in escam et quia placet oculis ad uidendum et decorum est cognoscere, si eorum clausi erant oculi?
- 11.31.2
Nec tamen ideo propter unius uerbi translationem totum figurate accipiendum est. uiderit enim, quemadmodum dixerit serpens: aperientur uobis oculi. hoc enim eum scriptor libri dixisse narrauit; in qua uero significatione uel sententia dixerit, lectori considerare permisit. hoc autem, quod scriptum est: et aperti sunt oculi eorum et cognouerunt, quia nudi erant, ita scriptum est, quemadmodum omnia, quae gesta narrantur, nec tamen ideo in allegoricam narrationem nos debent ducere. neque enim et euangelista narrator dicta cuiusquam figurata ex eius persona inserebat, ac non ex persona sua, quae fuerant gesta, narrabat, cum diceret de illis duobus, quorum erat unus Cleophas, quod, cum fregisset eis dominus panem, aperti sunt oculi eorum et cognouerunt eum, quem per uiam non cognouerant, non utique clausis oculis ambulantes, sed eum cognoscere non ualentibus. sicut ergo ibi, sic nec isto loco narratio figurata est, quamuis translato uerbo scriptura usa sit, ut apertos diceret oculos, qui et antea patebant: apertos utique ad aliquid intuendum . et cogitandum, quod antea numquam aduerterant. ubi enim ad transgrediendum praeceptum audax curiositas mota est, auida experiri latentia, quidnam tacto uetito sequeretur, et noxia libertate habenas prohibitionis rumpere delectata, probabilius existimans non esse mortem, quam timuerant, secuturam — tale quippe pomum credendum est fuisse in illa arbore, cuius generis poma iam in aliis arboribus innoxia senserant — magis crediderunt posse deum peccantibus facile ignoscere, quam patienter tulerunt non cognoscere, quidnam esset uel cur eos inde cibum sumere uetuisset. mox ergo ut praeceptum transgressi sunt intrinsecus gratia deserente omnino nudati, quam typho quodam et superbo amore suae potestatis offenderant, in sua membra oculos iniecerunt eaque motu eo, quem non nouerant, concupiuerunt. ad hoc ergo aperti sunt oculi, ad quod antea non patebant, quamuis ad alia paterent.
- 11.32.1
Haec mors ea die accidit, qua factum est quod deus uetuit. amisso quippe statu mirabili corpus ipsum — qui status etiam de ligno uitae uirtute mystica praebebatur, per quem nec morbo temtari nec mutari aetate potuissent, ut hoc in eorum carne quamuis adhuc animali et in melius postea commutanda iam tamen significaretur per escam ligni uitae, quod ex ipso spiritali alimento sapientiae, cuius sacramentum illud lignum erat, fit in angelis per aeternitatis participationem, ut in deterius non mutentur — hoc ergo amisso statu corpus eorum duxit morbidam et mortiferam qualitatem, quae inest etiam pecorum carni, ac per hoc etiam eundem motum, quo fit in pecoribus concumbendi adpetitus, ut succedant nascentia morientibus, sed tamen etiam in ipsa iam poena suae generositatis index anima rationalis bestialem motum in membris suae carnis erubuit eique incussit pudorem non solum, quia hoc ibi sentiebat, ubi numquam antea tale aliquid senserat, uerum etiam quod ille pudendus motus de praecepti transgressione ueniebat. ibi enim sensit, qua prius gratia uestiretur, quando in sua nuditate nihil indecens patiebatur. ibi conpletum est: domine, in uoluntate tua praestitisti decori meo uirtutem. auertisti autem faciem tuam, et factus sum conturbatus. denique illa conturbatione ad folia ficulnea cucurrerunt, succinctoria consuerunt et quia glorianda deseruerant pudenda texerunt. nec arbitror eos cogitasse aliquid in illis foliis, quod talibus congrueret contegi iam membra prurientia; sed occulto instinctu ad hoc illa conturbatione conpulsi sunt, ut etiam talis poenae suae significatio a nescientibus fieret, quae peccatorem facta conuinceret et doceret scripta lectorem.
- 11.33.1
Et audierunt uocem domini dei ambulantis in paradiso ad uesperam. ea quippe hora tales iam conuenerat uisitari, qui defecerant a luce ueritatis. fortassis autem aliis intrinsecus uel effabilibus uel ineffabilibus modis deus cum illis antea loquebatur, sicut etiam cum angelis loquitur ipsa incommutabili ueritate inlustrans mentes eorum, ubi est intellectus nosse simul quaecumque etiam per tempora non fiunt simul: forte, inquam, sic cum eis loquebatur, etsi non tanta participatione diuinae sapientiae, quantam capiunt angeli, tamen pro humano modulo, quantumlibet minus, sed ipso genere uisitationis et locutionis; fortassis etiam illo qui fit per creaturam siue in extasi spiritus corporalibus imaginibus siue ipsis sensibus corporis aliqua specie praesentata uel ad uidendum uel ad audiendum, sicut in angelis suis solet uideri deus uel sonare per nubem. nunc tamen quod audierunt uocem dei ambulantis in paradiso ad uesperam, nonnisi per creaturam uisibiliter factum est, ne substantia illa inuisibilis et ubique tota, quae patris et filii est et spiritus sancti, corporalibus eorum sensibus locali et temporali motu adparuisse credatur.
- 11.33.2
Et absconderunt se Adam et mulier eius a facie domini in medio ligno, quod est in paradiso. cum deus auertit intrinsecus faciem suam et fit homo conturbatus, non miremur haec fieri, quae similia sunt dementiae, per nimium pudorem ac timorem illo quoque occulto instinctu non quiescente, ut ea nescientes facerent, quae aliquid significarent quandoque scituris posteris, propter quos ista conscripta sunt.
- 11.34.1
Et uocauit dominus deus Adam et dixit illi: Adam ubi e s ? increpantis uox est, non ignorantis. et hoc sane ad aliquam pertinet significationem, quod sicut praeceptum uiro datum est, per quem perueniret ad feminam, ita uir prior interrogatur; praeceptum enim a domino per uirum usque ad feminam, peccatum autem a diabolo per feminam usque ad uirum. haec mysticis significationibus plena sunt non id agentibus, in quibus facta sunt, sed de his agente potentissima sapientia dei. non autem nunc significata reseramus, sed gesta defendimus.
- 11.34.2
Respondit ergo Adam: uocem tuam audiui in paradiso et timui, quia nudus sum, et absondi me. satis probabile est solere deum per creaturam tali actioni congruam in forma humana primis illis hominibus adparere; quos tamen numquam permisit aduertere nuditatem suam eorum intentionem in superna sustollens, nisi post peccatum pudendum in membris motum poenali membrorum lege sensissent. sic ergo adfecti sunt, ut solent adfici homines sub oculis hominum; et talis adfectio de peccati poena erat eum latere uelle, quem latere nihil potest, et ab eo carnem occultare, qui cordis inspector est. sed quid mirum, si superbe uolentes esse sicut dii euanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum? se quippe dixerunt esse sapientes in abundantia sua et illo auertente faciem stulti facti sunt. quod enim iam ipsos pudebat erga se ipsos, unde sibi et succinctoria fecerant, multo uehementius ab illo etiam sic succincti uideri uerebantur, qui tamquam familiari temperamento ad eos. uidendos per creaturam uisibilem uelut humanos oculos adferebat. si enim propterea sic adparebat, ut homines tamquam cum homine loquerentur, quemadmodum Abraham ad quercum Mambrae, illa ipsa prope amicitia pudore onerabat post peccatum, quae fiduciam dabat ante peccatum; nec iam illam nuditatem audebant ostendere talibus oculis, quae displicebat et suis.
- 11.35.1
Dominus ergo uolens iam peccatores moro iustitiae interrogatos punire amplius quam illa erat poena, de qua iam cogebantur erubescere, quis nuntiauit, inquit, tibi, quia nudus es, nisi a ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares ab eo edisti? hinc enim mors concepta propter dei sententiam, qui sic fuerat comminatus, fecit aduerti concupiscentialiter membra, ubi dicti sunt aperti oculi, et secutum est, quod puderet. et dixit Adam: mulier, quam dedisti mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi. superbia! numquid dixit: peccaui? habet deformitatem confusionis et non habet confessionis humilitatem. ad hoc ista conscripta sunt, quia et ipsae interrogationes nimirum ad hoc factae sunt, ut et ueraciter et utiliter scriberentur, quia, si mendaciter, non utique utiliter, ut aduertamus, quo morbo superbiae laborent homines hodie nonnisi in creatorem conantes referre, si quid egerint mali, cum sibi uelint tribui, si quid egerint boni. mulier, inquit, quam dedisti mecum, id est quam dedisti, ut esset mecum, haec mihi dedit a ligno, et edi: quasi ad hoc data sit, ut non ipsa potius oboediret uiro et ambo deo.
- 11.35.2
Et dixit dominus deus mulieri: quid hoc fecisti? et dixit mulier: serpens seduxit me, et manducaui. nec ista confitetur peccatum, sed in alterum refert inpari sexu, pari fastu. ex his tamen natus est nec eos imitatus est. sed plane pluribus malis exercitus, qui dixit et dicet usque ad terminum saeculi: ego dixi: domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccaui tibi. quanto melius sic et isti! sed adhuc ceruices peccatorum non conciderat dominus. restabant labores, dolores, mortes et omnis contritio saeculi et gratia dei, qua tempore oportuno subuenit hominibus, quos adflictos docuit non de se ipsis debere praesumere. serpens, inquit, seduxit me, et manducaui: quasi cuiusquam suasio praecepto dei debuerit anteponi.
- 11.36.1
Et dixit dominus deus serpenti: quia fecisti hoc, maledictus tu ab omnibus pecoribus et ab omnibus bestiis, quae sunt super terram. super pectus tuum et uentrem tuum ambulabis et terram edes omnes dies uitae tuae. et inimicitias ponam inter te et inter mulierem et inter semen tuum et inter semen eius. ipsa tibi seruabit caput, et tu seruabis eius calcaneum. tota ista sententia figurata est nec aliud ei debet scriptoris fides narrationisque ueritas, nisi ne illam dictam fuisse dubitemus. quod enim positum est: et dixit dominus deus serpenti, uerba scribentis sunt; haec exigenda sunt per proprietatem. hoc ergo uerum est dictum esse serpenti. iam cetera uerba dei sunt, quae libero lectoris intellectui relinquuntur, utrum proprie an figurate accipi debeant, sicut in exordio uoluminis huius nostri praelocuti sumus. proinde quod serpens, cur hoc fecerit, non est interrogatus, potest uideri, quod non ipse utique id in sua natura et uoluntate fecerat, sed diabolus de illo et per illum et in illo fuerat operatus, qui iam ex peccato inpetatis ac superbiae suae igni destinatus fuerat sempiterno. nunc ergo quod serpenti dicitur et ad eum, qui per serpentem operatus est, utique refertur, procul dubio figuratum est; nam his uerbis temtator ille describitur, qualis generi humano futurus esset, quod genus humanum propagari tunc coepit, quando haec in diabolum est tamquam in serpentem prolata sententia. haec itaque uerba quomodo figuris expositis accipienda sint, et in illis duobus aduersus Manichaeos editis libris de Genesi, quantum potuimus, disseruimus et, si quid diligentius et congruentius alias potuerimus, deus aderit, ut efficiamus; nunc tamen nostra intentio in aliud quam suscepimus nullo exigente auertenda est.
- 11.37.1
Et mulieri dixit: multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitum tuum; in tristitiis paries filios, et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur. haec quoque in mulierem dei uerba figurate ac prophetice multo commodius intelleguntur. uerum tamen. quia nondum pepererat femina nec dolor et gemitus parientis nisi ex corpore mortis est, quae illa praecepti transgressione concepta est, animalibus quidem etiam tunc membris, sed si homo non peccasset, non utique morituris et alio quodam statu feliciore uicturis, donec post uitam bene gestam in melius mutari mererentur, sicut iam supra pluribus locis insinuauimus, refertur haec poena et ad proprietatem litterae, nisi quia id, quod dictum est: et ad uirum tuum conuersio tua, et ipse tui dominabitur, uidendum est, quemadmodum proprie possit accipi. neque enim et ante peccatum aliter factam fuisse decet credere mulierem, nisi ut uir ei dominaretur et ad eum ipsa seruiendo conuerteretur. sed recte accipi potest hanc seruitutem significatam, quae cuiusdam condicionis est potius quam dilectionis, ut etiam ipsa talis seruitus, qua homines hominibus postea serui esse coeperunt, de poena peccati reperiatur exorta. dixit quidem apostolus: per caritatem seruite inuicem; sed nequaquam diceret: inuicem dominamini. possunt itaque coniuges per caritatem seruire inuicem; sed mulierem non permittit apostolus dominari in uirum. hoc enim uiro potius sententia dei detulit et maritum habere dominum meruit mulieris non natura, sed culpa: quod tamen nisi seruetur, deprauabitur amplius natura et augebitur culpa.
- 11.38.1
Dixit ergo et ad uirum eius: quia audisti uocem mulieris tuae et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere, maledicta terra in operibus tuis; in tristitiis edes illam omnes dies uitae tuae. spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri. in sudore faciei tuae edes panem tuum, donec conuertaris in terram, ex qua sumtus es, quia terra es, et in terram ibis. hos esse in terra labores humani generis quis ignorat? et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie uerba haec primitus accipere ne pigeat. seruanda . tamen est et expectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur dei loquentis intentio. neque enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc uocauit nomen mulieris suae "Uitam", subiciens etiam: quoniam ista est mater omnium uiuentium. nam et haec non scriptoris narrantis uel adfirmantis, sed ipsius primi hominis uerba intellegenda sunt, ut diceret: quoniam haec est mater omnium uiuentium, tamquam nominis a se inpositi causam inferens, cur eam uocauerit "Uitam".
- 11.39.1
Et fecit dominus deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas et induit eos. et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum, sicut illa, quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt. hoc enim, quod saepe dixi nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt et dicta esse quae dicta sunt. sicut autem in factis quaeritur, quid factum sit et quid significet, ita in uerbis, et quid dictum sit et quid significet. siue enim figurate siue proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum.
- 11.39.2
Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est, quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: et eritis sicut dii, ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei, non tam huic insultantis quam ceteros, ne ita superbiant, deterrentis, propter quos ista conscripta sunt. factus est, inquit, tamquam unus ex nobis in cognoscendo -bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus, qualis fieri uoluit, sed nec illud, quod factus fuerat, conseruauit?
- 11.40.1
Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum quam fuerat, si praeceptum seruasset, cum angelis accepturus, sed ab illa etiam, quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae . siue quod ei ipso illi subsisteret felix ille ipse status corporis ex re uisibili, uirtute inuisibili, siue quod in eo esset et sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae, alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri.
← Previous · Next → — showing 401–500 of 578
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa042a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.