De Genesi Ad Litteram
- 7.21.5
Unde sit autem, id est de qua uelut materie facta sit uel de qua perfecta beataque natura defluxerit uel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur et quaeritur, illud tamen minime dubitandum est et, si aliquid antea fuit, a deo factum esse, quod fuit, et eam nunc a deo factam, ut anima uiua sit; aut enim nihil fuit aut hoc, quod est, non fuit. sed illam partem, qua quaerebamus quasi eius materiem unde facta sit, iam satis tractauimus.
- 7.22.1
Nunc, si omnino non fuit, quaerendum est, quomodo possit intellegi, quod causalis eius ratio fuisse dicebatur in primis sex dierum operibus dei, quando fecit deus hominem ad maginem suam, quod nisi secundum animam non recte intellegitur. uerendum est autem, ne, cum dicimus non ipsas tunc naturas atque substantias, quae futurae fuerant, deum creauisse, dum crearet omnia simul, sed earum futurarum causales quasdam rationes, putemur inania quaedam dicere. quae sunt enim istae causales rationes, secundum quas posset iam dici deus fecisse hominem ad imaginem suam, cuius corpus nondum de limo finxerat, cui nondum animam flando fecerat? et corporis quidem humani etiamsi fuit aliqua occulta ratio, qua futurum erat, ut formaretur, erat et materies, de qua formaretur, id est terra, in qua uideri potest illa ratio uelut in semine latuisse; animae autem faciendae, id est flatum faciendi, qui esset anima hominis, quae ibi ratio causalis primitus condita est, cum diceret deus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram — quod nisi secundum animam recte intellegi non potest —, si nulla erat natura, ubi conderetur?
- 7.22.2
Si enim haec ratio in deo erat, non in creatura, nondum ergo erat condita. quomodo ergo dictum est: fecit deus hominem ad imaginem dei? si autem iam in creatura erat, hoc est in his, quae simul omnia creauerat deus, in qua creatura erat? utrum spiritali, an corporali? si spiritali, agebatne aliquid in corporibus mundi, seu caelestibus seu terrestribus? et in ea erat hoc uacans antequam homo in sua natura propria conderetur, sicut. in ipso homine iam propriam ducente uitam latenter otioseque inest ratio generandi, quae non operatur nisi per concubitum atque conceptum. an et illa creatura spiritalis, in qua latenter erat haec ratio, nihil agebat sui operis? et ut quid creata erat? an ut contineret rationem futurae animae humanae uel futurarum animarum, tamquam in se ipsis esse non possent, sed in aliqua creatura uita propria iam uiuente, sicut generandi ratio non potest esse nisi in aliquibus iam existentibus perfectisque naturis? parens ergo animae instituta est aliqua creatura spiritalis, in qua sit ratio futurae animae, quae non inde existat, nisi cum eam deus homini inspirandam facit. neque enim et ex homine fetum uel seminis uel ipsius iam prolis creat et format nisi deus per sapientiam adtingentem ubique propter suam munditiam, ita ut nihil inquinatum in eam incurrat, dum pertendit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suauiter. sed nescio, quemadmodum possit intellegi ad hoc tantum creatam nescio quam creaturam spiritalem, quae in dei conditionibus per illos sex dies factis non commemoraretur, cum deus hominem sexto die fecisse dictus est, quem nondum in propria natura fecerat, sed adhuc ratione causali in illa creatura, quae commemorata non est. magis enim debuit ipsa commemorari, quae sic consummata erat, ut non adhuc esset secundum suae praecedentem rationem facienda.
- 7.23.1
An forte in illius diei natura, quem primitus condidit, si spiritus intellectualis dies ille recte accipitur, hanc faciendae animae causalem rationem deus inseruit, cum sexto die fecit hominem ad imaginem suam, causam scilicet rationemque praefigens, secundum quam eum post illos septem dies faceret, ut uidelicet corporis eius causalem rationem in natura terrae, animae autem in natura illius diei creasse credatur? sed quid aliud dicitur, cum hoc dicitur, nisi angelicum spiritum quasi parentem esse animae humanae, si sic in illo inest animae humanae creandae praecondita ratio, sicut in homine futurae prolis suae, ut corporum quidem humanorum parentes homines sint, animarum autem angeli, creator uero et corporum et animarum deus, sed corporum ex hominibus, animarum ex angelis, aut prioris corporis ex terra et prioris animae ex angelica natura, ubi rationes eorum causales praefixerat, quando primitus fecit hominem in his. quae simul omnia creauit, deinceps uero iam homines ex hominibus, corpus ex corpore, animam ex anima! durum est hoc angeli aut angelorum filiam dicere esse animam, sed multo durius caeli corporei; quanto magis ergo maris et terrae! multo minus igitur in aliqua corporali creatura causalis animae ratio praecondita est, cum faceret deus hominem ad imaginem suam, antequam eum suo tempore de limo formatum flatu animaret. si absurde creditur animam causaliter in natura angelica condidisse.
- 7.24.1
Illud ergo uideamus, utrum forsitan uerum esse possit, quod certe humanae opinioni tolerabilius mihi uidetur, deum in illis primis operibus, quae simul omnia creauit, animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret: cuius corporis in illis simul conditis rebus rationem creasse causaliter, secundum quam fieret, cum faciendum esset, corpus humanum. nam neque illud, quod dictum est" ad imaginem suam", nisi in anima neque illud, quod dictum est "masculum et feminam", nisi in corpore recte intellegimus. credatur ergo, si nulla scripturarum auctoritas seu ueritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima uero iam ipsa crearetur, sicut primitus conditus est dies, et creata lateret in operibus dei, donec eam suo tempore sufflando, hoc est inspirando, formato ex limo corpori insereret.
- 7.25.1
Sed hic rursus non spernenda oritur quaestio. si enim iam facta erat anima et latebat, ubi ei posset esse melius quam ibi? quid ergo fuit causae, ut anima innocenter uiuens insereretur uitae huius carnis, in qua peccando ipsum, qui eam creauit, offenderet, unde eam merito sequeretur laboris aerumna damnationisque cruciatus? an illud dicendum est, quod ad corpus administrandum uoluntate propria fuerit inclinata, in qua uita corporis, quoniam et iuste et inique uiui potest, quod eligeret hoc haberet, uel praemium de iustitia uel de iniquitate subplicium, ut nec illi apostolicae sententiae sit contrarium, qua dicit nondum natos nihil egisse boni seu mali? illa quippe inclinatio uoluntatis ad corpus nondum est actio uel iustitiae uel iniquitatis, de qua ratio reddenda est in iudicio dei recepturo unoquoque secundum ea, quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. cur ergo non iam et illud credatur, quod dei nutu ad corpus uenerit, ubi, si uellet secundum eius praeceptum agere, mercedem acciperet uitae aeternae atque angelorum societatis; si autem contemneret, poenas iustissimas lueret siue laboris diuturni siue ignis aeterni? an, quia hoc ipsum, deo uolenti obtemperasse, iam utique actio bona est, et erit contrarium nondum natos nihil egisse uel boni uel mali?
- 7.26.1
Quae si ita sunt, fatebimur etiam non in eo rerum genere animam primitus creatam, ut esset praescia futuri operis sui uel iusti uel iniqui. nimis quippe incredibile est eam potuisse propria uoluntate inclinari ad corporis uitam, si se ita in quibusdam peccaturam esse praesciret, ut iuste subplicio perpetuo puniretur. iuste sane creator laudatur in omnibus, qui fecit omnia bona ualde. neque enim ex his tantum laudandus est, quibus praescientiam dedit, cum recte laudetur etiam, quia pecora creauit, quibus est natura humana praestantior etiam in ipsis peccantibus. natura quippe hominis ex deo est, non iniquitas, qua se ipse inuoluit male utendo libero arbitrio: quod tamen si non haberet, in natura rerum minus excelleret. cogitandus est quippe homo iuste uiuens etiam non praescius futurorum et ibi uidendum est, excellentia uoluntatis bonae quam non inpediatur ad recte uiuendum et deo placendum, quod ignarus futuri uiuit ex fide. huiusmodi ergo creaturam quisquis esse nollet in rebus, contradicit dei bonitati; quisquis autem poenas eam non uult luere pro peccatis, inimicus est aequitati.
- 7.27.1
Sed si ad hoc fit anima, ut mittatur in corpus, quaeri potest, utrum, si noluerit, conpellatur. sed melius creditur hoc naturaliter uelle, id est in ea natura creari, ut uelit, sicut naturale nobis est uelle uiuere; male autem uiuere iam non est naturae, sed peruersae uoluntatis, quam iuste poena consequitur.
- 7.27.2
Frustra ergo iam quaeritur, ei qua ueluti materie facta sit anima, si recte intellegi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies; sicut enim illa, quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa. quodsi et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritalis — non tamen et ipsa instituta nisi a deo, ex quo sunt omnia — quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut uox cantum, quid nisi de materia spiritali facta anima congruentius creditur?
- 7.28.1
Si autem aliquis non uult eam existimare factam, nisi cum formato corpori est inspirata, uideat, quid respondeat, cum quaeritur, unde facta sit. aut enim ex nihilo dicturus est deum aliquid fecisse uel facere post illam consummationem operum suorum et debet intueri, quomodo explicet sexto die factum hominem ad imaginem dei — quod nisi secundum animam recte intellegi non postet —, id est in qua natura causalis ratio facta fuerit eius rei, quae nondum fuit, aut non de nihilo, sed de aliquo iam existente factam dicet animam et laborabit inquirendo, quaenam illa natura sit, utrum corporalis an spiritalis, secundum eas quaestiones, quas superius uersauimus, manente illa quoque molestia, ut adhuc quaeratur, in qua substantia creaturarum in sex diebus primitus conditarum causalem illam rationem fecerit animae, quam nondum uel de nihilo uel de aliquo fecerat.
- 7.28.2
Quam si eo modo deuitare uoluerit, ut dicat sexto die etiam de limo factum esse hominem, sed hoc recapitulando postea commemoratum, uideat de muliere quid dicat, quia, masculum et feminam, dixit, fecit eos et benedixit eos. quodsi et ipsam eo die factam esse de uiri osse responderit, adtendat, quomodo adserat sexto die facta uolatilia, quae adducta sunt ad Adam, cum scriptura omne genus uolatilium quinto die creatum ex aquis insinuet, item sexto die ligna etiam quae in paradiso plantata sunt, cum eadem scriptura hoc creaturae genus tertio diei tribuerit. ipsa etiam uerba consideret, quid sit: eiecit adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, tamquam illa, quae tertio die terra eiecerat, non erant pulchra ad aspectum et bona ad escam, cum in his essent operibus, quae fecit deus omnia bona ualde; quid sit etiam: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; tamquam illa non fuerint omnia, quae primo producta erant, uel potius nulla ante producta erant. neque enim dictum est: et finxit deus adhuc de terra ceteras bestias agri et cetera uolatilia caeli, quasi quae minus uel terra sexto die uel aqua quinto die produxerit, sed omnes bestias, inquit, et omnia uolatilia. necnon et illud cogitet, quemadmodum deus et sex diebus fecerit omnia: primo ipsum diem, secundo firmamentum, tertio speciem maris et terrae atque ex terra herbam et ligna, quarto luminaria et sidera, quinto aquarum animalia, sexto terrae, et postea dicatur: cum factus est dies, fecit deus caelum et terram et omne uiride agri, quandoquidem, cum factus est dies, non fecit nisi ipsum diem; quomodo etiam omne uiride agri fecerit, antequam esset super terram, et omne fenum, antequam exoreretur; tunc enim factum, cum exortum est, non, antequam exoreretur, quis non diceret, nisi scripturae uerba reuocarent? meminerit etiam scriptum esse: qui uiuit in aeternum, creauit omnia simul, et uideat, quemadmodum simul creata dici possint, quorum creatio spatiis temporalibus distat, non horarum tantum, sed etiam dierum. curet quoque ostendere, quomodo utrumque sit uerum, quod contrarium uideri potest, et deum in die septimo ob omnibus operibus suis requieuisse, quod Geneseos liber dicit, et usque nunc eum operari, quod dominus dicit. respiciat etiam quae dicta sunt consummata, quomodo eadem dicta sint inchoata.
- 7.28.3
His enim omnibus diuinae scripturae testimoniis, quam esse ueracem nemo dubitat nisi infidelis aut inpius, ad illam sententiam ducti sumus, ut diceremus deum ab exordio saeculi primum simul omnia creauisse, quaedam conditis iam ipsis naturis, quaedam praeconditis causis; sicut non solum praesentia, uerum etiam futura fecit omnipotens et ab eis factis requieuit, ut eorum deinceps administratione atque regimine crearet etiam ordines temporum et temporalium, quia et consummauerat ea propter omnium generum terminationem et inchoauerat propter saeculorum propagationem, ut propter consummata requiesceret, propter inchoata usque nunc operaretur. sed si possunt haec melius intellegi, non solum non resisto, uerum etiam faueo.
- 7.28.4
Nunc tamen de anima, quam deus inspirauit homini sufflando in eius faciem, nihil confirmo, nisi quia ex deo sic est, ut non sit substantia dei et sit incorporea. id est non sit corpus, sed spiritus, non de substantia dei genitus nec de substantia dei procedens, sed factus a deo, nec ita factus, ut in eius naturam natura ulla corporis uel inrationalis animae uerteretur, ac per hoc de nihilo; et quod sit inmortalis secundum quendam uitae modum, quem nullo modo potest amittere; secundum quandam uero mutabilitatem, qua potest uel deterior uel melior fieri, non inmerito etiam mortalis possit intellegi, quoniam ueram inmortalitatem solus ille habet, de quo proprie dictum est: qui solus habet inmortalitatem. cetera, quae in hoc libro locutus sum disceptando, ad hoc ualeant legenti, ut aut nouerit, quemadmodum sine adfirmandi temeritate quaerenda sint, quae non aperte scriptura loquitur, aut, si ei quaerendi modus iste non placet, quemadmodum ipse quaesiuerit sciam, ut, si me potest docere, non abnuam, si autem non potest, a quo ambo discamus mecum requirat.
- 8.1.1
Et plantauit deus paradisum in Eden ad orientem et posuit ibi hominem quem finxit. non ignoro de paradiso multos multa dixisse; tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. una eorum, qui tantummodo corporaliter paradisum intellegi uolunt, alia eorum, qui spiritaliter tantum, tertia eorum, qui utroque modo paradisum accipiunt, alias corporaliter, alias autem spiritaliter. breuiter ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. secundum hanc suscepi nunc loqui de paradiso, quod dominus donare dignabitur, ut homo factus e limo — quod utique corpus humanum est — in paradiso corporali conlocatus intellegatur, ut, quemadmodum ipse Adam, etsi aliquid aliud significat secundum id, quod eum formam futuri esse dixit apostolus, homo tamen in natura propria expressus accipitur, qui uixit certo numero annorum et propagata numerosa prole mortuus est, sicut moriuntur et ceteri homines, etsi non sicut ceteri ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est, ita et paradisus, in quo cum conlocauit deus, nihil aliud quam locus quidam intellegatur terrae scilicet, ubi habitaret homo terrenus.
- 8.1.2
Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum rerum est sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum est sicut in Regnorum libris et huiuscemodi ceteris. sed quia illic ea dicuntur, quae uitae humanae usus notissimus habet, non difficile, immo promtissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid etiam futurorum res ipsae gestae significauerint exculpatur; hic autem, quia ea dicuntur, quae usitatum naturae cursum intuentibus non occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intellegi atque ex illo loco uolunt incipere historiam, id est rerum proprie gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eua conuenerunt atque genuerunt. quasi uero usitatum nobis sit, uel quod tot annos uixerunt uel quod Enoch translatus est uel quod et grandaeua et sterilis peperit et cetera eiusmodi.
- 8.1.3
Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia institutarum creaturarum; illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios esse tamquam naturales modos rerum, alios miraculorum — quae magnalia nominantur — hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. quibus respondetur: sed ideo insolita et ipsa, quia prima. nam quid tam sine exemplo et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam mundus? num ideo credendum non est deum fecisse mundum, quia iam non facit mundos, aut non fecisse solem, quia iam non facit soles? et hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit responderi; nunc uero, cum ipsum sic credant a deo factum, sicut alius nullus factus est, cur paradisum nolunt ita factum credere, quemadmodum nunc uident siluas fieri ?
- 8.1.4
Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum litterarum sequuntur; eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum intellegi uolunt. nam qui omnino aduersantur his litteris, alias cum eis atque aliter egimus, quamquam et haec . in hoc ipso opere nostro, quantum ualemus, ita defendamus ad litteram, ut, qui non rationabiliter moti propter animum peruicacem uel hebetem credere ista detrectant, nullam tamen inueniant rationem, unde falsa esse conuincant. uerum isti nostri, qui fidem habent his diuinis libris et nolunt paradisum ad proprietatem litterae intellegi, locum scilicet amoenissimum, fructuosis nemoribus opacatum eundemque magnum et magno fonte fecundum, cum uideant nulla humana opera tot ac tanta uirecta siluescere occulto opere dei, miror, quemadmodum credant ipsum hominem ita factum, quemadmodum numquam uiderunt. aut si et ipse figurate intellegendus est, quis genuit Cain et Abel et Seth? an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus nati? de proximo ergo adtendant istam praesumtionem quo tendat et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressionem proprietatis accipere. quis enim eis postea non faueat intellegentibus, quid ista etiam figurata significatione commoneant, siue ipsarum spiritalium naturarum uel adfectionum siue rerum etiam futurarum ? sane si nullo modo possent salua fide ueritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt, etiam corporaliter accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius figurate dicta intellegeremus, quam scripturam sanctam inpie culparemus? porro autem, si non solum non inpediunt, uerum etiam solidius adserunt diuini eloquii narrationem haec etiam corporaliter intellecta, nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum ea secundum regulam fidei exposita proprie uiderit malit in pristina remanere sententia, si forte illi uisa fuerant, nonnisi figurate posse accipi.
- 8.2.1
Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras ueteris testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti tempore conuersionis meae, cito uolens eorum uel confutare deliramenta uel erigere intentionem ad quaerendam in litteris, quas oderunt, christianam et euangelicam fidem. et quia non mihi tunc occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi magisque non posse uidebantur aut uix posse atque difficile, ne retardarer, quid figurate significarent, ea quae ad litteram inuenire non potui, quanta ualui breuitate ac perspicuitate explicaui, ne uel multa lectione uel disputationis obscuritate deterriti in manus ea sumere non curarent. memor tamen quid maxime uoluerim nec potuerim, ut non figurate sed proprie primitus cuncta intellegerentur, nec omnino desperans etiam sic posse intellegi id ipsum in prima parte secundi libri ita posui. sane, inquam, quisquis uoluerit omnia, quae dicta sunt, secundum litteram accipere, id est non aliter intellegere, quam littera sonat, et potest euitare blasphemias et omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum ei non est inuidendum, sed praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. si autem nullus exitus datur, ut pie et digne deo quae scripta sunt intellegantur, nisi figurate atque in aenigmatis proposita ista credamus habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de libris ueteris testamenti soluuntur aenigmata, modum, quem intendimus, teneamus adiuuante illo, qui nos petere, quaerere et pulsare adhortatur, ut omnes istas figuras rerum secundum catholicam fidem, siue quae ad historiam siue quae ad prophetiam pertinent, explicemus non praeiudicantes meliori diligentiorique tractatui siue per nos siue per alios, quibus dominus reuelare dignatur. haec tunc dixi. nunc autem quia uoluit dominus, ut ea diligentius intuens atque considerans non frustra, quantum opinor, extimarem etiam per me posse secundum propriam, non secundum allegoricam locutionem haec scripta esse monstrari, sicut ea, quae superius uoluimus ostendere, sic etiam quae sequuntur de paradiso perscrutemur.
- 8.3.1
Plantauit ergo deus paradisum in deliciis — hoc est enim in Eden — ad orientem et posuit ibi hominem, quem finxerat. sic enim scriptum est, quia sic factum est. deinde recapitulat, ut hoc ipsum, quod breuiter posuit, ostendat quemadmodum factum sit, hoc est quemadmodum paradisum deus plantauerit et illic hominem, quem finxerat, constituerit. sic enim sequitur: et eiecit adhuc deus de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. non dixit: et eiecit deus de terra aliud lignum uel ceterum lignum, sed: eiecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad aspectum et bonum ad escam. iam ergo tunc produxerat terra omne lignum et pulchrum ad aspectum et bonum ad escam, hoc est tertio die; nam sexto die dixerat: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et omne lignum fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit uobis ad escam. num ergo aliud eis tunc dedit, aliud nunc dare uoluit? non opinor. sed cum ex his generibus sint ista ligna instituta in paradiso, quae iam terra tertio die produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo, quia tunc scilicet, quod scriptum est ea produxisse terram, causaliter factum erat in terra; hoc est, quia tunc ea producendi uirtutem latenter acceperat, qua uirtute fit, ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque in tempore suo.
- 8.3.2
Uerba ergo dei sexto die dicentis: ecce dedi uobis omne pabulum seminale seminans semen, quod est super omnem terram et cetera non sonabili uel temporali uoce prolata uerba sunt, sed sicut in uerbo eius est creandi potentia; dici autem hominibus, quid sine temporalibus sonis deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit. futurum enim erat, ut homo iam de limo formatus et flatu eius animatus et quidquid ex illo humani generis extitisset uteretur eis ad escam, quae super terram exortura erant ex illa uirtute generandi, quam terra iam acceperat. cuius futuri causales rationes in creatura condens, tamquam iam extitisset, loquebatur interna atque intima ueritate, quam nec oculus uidit nec auris audiuit, sed spiritus eius scribenti utique reuelauit.
- 8.4.1
Illud plane, quod sequitur: et lignum uitae in medio paradiso et lignum scientiae dinoscendi bonum et malum, diligentius considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint, sed aliud aliquid nomine ligni significent. dictum est enim de sapientia: lignum uitae est omnibus amplectentibus eam. uerum tamen cum sit Hierusalem aeterna in caelis, etiam in terra ciuitas, qua illa significaretur, condita est; et Sarra et Agar quamuis duo testamenta significarent, erant tamen etiam quaedam mulieres duae; et cum Christus per ligni passionem fluento spiritali nos inriget, erat tamen et petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manauit, de qua diceretur: petra autem erat Christus. aliud quam erant illa omnia significauerunt, sed tamen etiam ipsa corporaliter fuerunt. et quando a narrante commemorata sunt, non erat illa figurata locutio, sed earum expressa narratio, quarum erat figurata praecessio. erat ergo et lignum uitae quemadmodum petra Christus, nec sine mysteriis rerum spiritalium corporaliter praesentatis uoluit hominem deus in paradiso uiuere. erat ergo ei in lignis ceteris alimentum, in illo autem sacramentum, quid significans nisi sapientiam, de qua sic dictum est: lignum uitae est amplectentibus eam, quemadmodum de Christo diceretur: petra manans est sitientibus eum? recte quippe appellatur quod ad eum significandum praecessit. ipse est ouis, quae immolatur in pascha; tamen et illud non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo. neque enim ouis illa non erat ouis; plane ouis erat et occidebatur et manducabatur. et tamen eo uero facto aliud etiam quiddam figurabatur, non sicut ille uitulus saginatus, qui minore filio reuertente in epulas caesus est. ibi quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatione gestarum. non enim hoc euangelista, sed ipse dominus narrauit: euangelista uero dominum hoc narrasse narrauit. proinde ergo quod narrauit euangelista etiam factum est, dominum scilicet talia locutum fuisse; ipsius autem domini narratio parabola fuit, de qua numquam exigitur, ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone proferuntur. Christus est et lapis unctus a Iacob et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui factus est in caput anguli; sed illud etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris praedictum. illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc praenuntiator tantummodo futurarum.
- 8.5.1
Sic et sapientia, idem ipse Christus, lignum uitae est in paradiso spiritali, quo misit de cruce latronem; creatum est autem quod eam significaret, lignum uitae etiam in paradiso corporali, quia hoc illa scriptura dixit, quae res suis temporibus gestas narrans et hominem corporaliter factum et in corpore uiuentem ibi constitutum esse narrauit. aut si quisquam putat animas, cum corpore excesserint, locis corporaliter uisibilibus contineri, cum sint sine corpore, adserat sententiam suam; non deerunt, qui sic faueant, ut illum etiam diuitem sitientem in loco utique corporali fuisse contendant ipsamque animam omnino esse corpoream propter arentem linguam et stillam aquae de Lazari digito concupitam pronuntiare non dubitent, cum quibus ego de tam magna quaestione nulla temeritate confligo. melius est enim dubitare de occultis quam litigare de incertis. illum quippe diuitem in ardore poenarum et illum pauperem in refrigerio gaudiorum intellegendos esse non dubito. sed quomodo intellegenda sit illa flamma inferni, ille sinus Abrahae, illa lingua diuitis, ille digitus pauperis, illa sitis tormenti, illa stilla refrigerii, uix fortasse a mansuete quaerentibus, a contentiose autem certantibus numquam inuenitur. cito sane respondendum est, ne nos profunda ista quaestio et multi sermonis indigens tardet. si corporalibus locis animae continentur, etiam exatae corporibus, potuit ille latro in eum introduci paradisum, ubi fuerat corpus primi hominis, ut aptiore scripturarum loco, si ulla necessitas flagitauerit, etiam de hac re quid uel quaeramus uel arbitremur utcumque promamus.
- 8.5.2
Nunc uero. quod sapientia non sit corpus et ideo nec lignum, nec dubito nec dubitari a quoquam puto; potuisse autem per lignum, id est per corpoream creaturam tamquam sacramento quodam significari sapientiam in paradiso corporali ille credendum non existimat, qui uel tam multa in scripturis rerum spiritalium corporalia sacramenta non uidet uel hominem primum cum eiusmodi aliquo sacramento uiuere non debuisse contendit, cum apostolus dicat etiam hoc, quod de muliere dixit, quam constat ei factam esse de latere, propterea relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una, sacramentum hoc magnum esse in Christo et in ecclesia. mirum est autem et uix ferendum, quemadmodum uelint homines paradisum figurate dictum et nolint etiam figurate factum. quodsi concedunt sicut de Agar et Sarra, sicut de Ismahel et Isaac haec quoque et facta et tamen etiam figurata, cur non admittant etiam lignum uitae et uere aliquod lignum fuisse et tamen sapientiam figurasse non uideo.
- 8.5.3
Illud quoque addo quamquam corporalem cibum, talem tamen illam arborem praestitisse, quo corpus hominis sanitate stabili firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed nonnulla inspiratione salubritatis occulta. profecto enim licet usitatus panis aliquid tamen amplius habuit, cuius una collyride hominem deus ab indigentia famis dierum quadraginta spatio uindicauit. an forte credere dubitabimus per alicuius arboris cibum cuiusdam altioris significationis gratia homini deum praestitisse, ne corpus eius uel infirmitate uel aetate in deterius mutaretur aut in occasum etiam laberetur, qui ipsi cibo humano praestitit tam mirabilem statum, ut in fictilibus uasculis farina et oleum deficientes reficeret nec deficeret? iam hic de genere contentiosorum quisquam existat et dicat deum in terris nostris miracula talia facere debuisse, in paradiso autem non debuisse: quasi uero non uel de puluere hominem uel de latere uiri mulierem maius ibi miraculum fecit, quam quod hic mortuos suscitauit.-
- 8.6.1
Sequitur, ut uideamus de ligno scientiae dinoscendi bonum et malum. prorsus et hoc lignum erat uisibile et corporale sicut arbores ceterae. quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed cur hoc nomen acceperit, requirendum. mihi autem etiam atque etiam consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia non fuisse illam arborem cibo noxiam — neque enim qui fecerat omnia bona ualde in paradiso institueret aliquid mali - sed malum fuisse homini transgressionem praecepti. oportebat autem, ut homo sub domino deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi dominum suum uirtus esset ipsa oboedientia, quam possum uerissime dicere solam esse uirtutem omni creaturae rationali agenti sub dei potestate, primumque esse et maximum uitium tumoris ad ruinam sua potestate uelle uti, cuius uitii nomen est inoboedientia. non esset ergo, unde se homo dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi ei aliquid iuberetur. arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae dinoscendi bonum et malum, quia, si post prohibitionem ex illa homo ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per experimentum poenae disceret, quid interesset inter oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. proinde et hoc non in figura dictum, sed uere quoddam lignum accipiendum est, cui non de fructu uel pomo quod indidem nasceretur, sed ex ipsa re nomen inpositum est, quae illo contra uetitum tacto fuerat secutura.
- 8.7.1
Flumen autem exiit de Eden, quod inrigabat paradisum, et inde diuisum est in quattuor partes. ex his uni nomen estPhison, hoc est quod circuit totam terram Euilat, ubi est aurum; aurum autem terrae illius bonum et ibi est carbunculus et lapis prasinus. et nomen flumini secundo Geon, hoc est quod circuit totam terram Aethiopiam. flumen autem tertium Tigris, hoc est quod fluit contra Assyrios. flumen autem quartum Euphrates. de his fluminibus quid amplius satagam confirmare, quod uera sint flumina nec figurate dicta, quae non sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa significent, cum et regionibus, per quas fluunt, notissima sint et omnibus fere gentibus diffamata? quin immo ex his, quoniam constat ea prorsus esse — nam duobus eorum nomina uetustas mutauit, sicut Tiberis dicitur fluuius, qui prius Albula uocabatur; Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur Nilus; Phison autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant; duo uero cetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina tenuerunt — nos admoneri oportet cetera quoque primitus ad proprietatem litterae accipere, non in eis figuratam locutionem putare, sed res ipsas, quae ita narrantur, et esse et aliquid etiam figurare, non quia non posset parabola locutionis adsumere aliquid de re, quam non proprie quoque esse constaret. sicut de illo dominus loquitur, qui descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones. quis non sentiat et plane uideat esse parabolam locutionemque illam totam esse figuratam? uerum duae ciuitates, quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis propriis demonstrantur. sed hoc modo acciperemus et quattuor haec flumina, si cetera, quae de paradiso narrantur, non proprie sed figurate accipere ulla necessitas cogeret; at nunc, cum primitus proprie res ipsas intellegere ratio nulla prohibeat, cur non potius auctoritatem scripturae simpliciter sequimur in narratione rerum gestarum res uere gestas prius intellegentes, tum demum quidquid aliud significant perscrutantes? An eo mouebimur, quod de his fluminibus dicitur aliorum esse fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos et ideo non posse accipi ad litteram, quod ex uno paradisi lumine diuiduntur? cum potius credendum sit, quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum est remotissimus, inde quattuor aquarum partes diuidi, sicut fidelissima scriptura testatur, sed ea flumina, quorum fontes noti esse dicuntur, alicubi isse sub terras et post tractus prolixarum regionum locis aliis erupisse, ubi tamquam in suis fontibus nota esse perhibentur. nam hoc solere nonnullas aquas facere quis ignorat? sed ibi hoc scitur,. ubi non diu sub terris currunt. exibat ergo flumen de Eden, id est de loco deliciarum, et inrigabat paradisum, id est ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis illius opacabant.
- 8.8.1
Et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso ut operaretur et custodiret. et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. cum superius breuiter dixerit deum plantasse paradisum et constituisse ibi hominem, quem finxerat, recapitulauit, ut narraret, quomodo sit paradisus constitutus. nunc ergo et illud recapitulando commemorauit, quomodo ibi deus posuerit hominem, quem fecit. uideamus itaque, quid sit, quod dictum est: ut operaretur et custodiret. quid operaretur uel quid custodiret? numquid forte agriculturam dominus uoluit operari primum hominem? an non est credibile, quod eum ante peccatum damnauerit ad laborem? ita sane arbitraremur, nisi uideremus cum tanta uoluptate animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde in aliud auocari. quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique longe amplius erat, quando nihil accidebat aduersi uel terrae uel caelo. non enim erat laboris adflictio, sed exhilaratio uoluntatis, cum ea, quae deus creauerat, humani operis adiutorio laetius feraciusque prouenirent: unde creator ipse uberius laudaretur, qui animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi ac facultatem, quantum animo uolenti satis esset, non quantum inuitum indigentia corporis cogeret.
- 8.8.2
Quod enim maius mirabiliusque spectaculum est aut ubi magis cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis malleolis tamquam interrogatur quaeque uis radicis et germinis quid possit quidue non possit, unde possit, unde non possit, quid in ea ualeat numerorum inuisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus adhibita diligentia, inque ipsa consideratione perspicere, quia neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus, quia et illud operis, quod accedit extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creauit et quem regit atque ordinat inuisibiliter deus?
- 8.9.1
Hinc iam in ipsum mundum uelut in quandam magnam arborem rerum oculus cogitationis adtollitur atque in ipso quoque gemina operatio prouidentiae reperitur, partim naturalis, partim uoluntaria. et naturalis quidem per occultam dei administrationem, qua etiam lignis et herbis dat incrementum, uoluntaria uero per angelorum opera et hominum; secundum illam primam caelestia superius ordinari inferiusque terrestria, luminaria sideraque fulgere, diei noctisque uices agitari, aquis . terram fundatam interlui atque circumlui, aerem altius superfundi, arbusta et animalia concipi et nasci, crescere. senescerere, occidere et quidquid aliud in rebus interiore naturalique motu geritur; in hac autem altera signa dari, doceri et disci. agros coli, societates administrari, artes exerceri et quaeque alia siue in superna societate aguntur siue in hac terrena atque mortali, ita ut bonis consulatur et per nescientes malos; inque ipso homine eandem geminam prouidentiae uigere potentiam : primo erga corpus naturalem, scilicet eo motu, quo fit, quo crescit, quo senescit: uoluntariam uero, quo illa ad uictum, tegumentum curationemque consulitur. similiter erga animam naturaliter agitur, ut uiuat, ut sentiat, uoluntarie uero, ut discat, ut consentiat.
- 8.9.2
. Sicut autem in arbore id agit agricultura forinsecus, ut illud proficiat, quod geritur intrinsecus, sic in homine secundum corpus ei, quod intrinsecus agit natura, seruit extrinsecus medicina, itemque secundum animam, ut natura beatificetur intrinsecus, doctrina ministratur extrinsecus. quod autem ad arborem colendi neglegentia, hoc ad corpus medendi incuria, hoc ad animam discendi segnitia: et quod ad arborem humor inutilis, hoc ad corpus uictus exitiabilis, hoc ad animam persuasio iniquitatis. deus itaque super omnia, qui condidit omnia et regit omnia, omnes naturas bonus creat, omnes uoluntates iustus ordinat. quid ergo abhorret a uero, si credamus hominem ita in paradiso constitutum, ut operaretur agriculturam non labore seruili, sed honesta animi uoluptate? quid enim hoc opere innocentius uacantibus et quid plenius magna consideratione prudentibus?
- 8.10.1
Ut custodiret autem quid? an ipsum paradisum? contra quos? nullus certe uicinus metuebatur inuasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus adgressor. quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? sed neque scriptura dixit: ut operaretur et custodiret paradisum, dixit autem: ut operaretur et custodiret. quamquam si de graeco diligentius ad uerbum exprimatur, ita scriptum est: et accepit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire. sed utrum ipsum hominem posuit operari — hoc enim sensit, qui interpretatus est: ut operaretur — an eundem paradisum operari, id est ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat et uidetur magis exigere locutio, ut non dicatur: operaretur paradisum, sed in paradiso.
- 8.10.2
Uerum tamen, ne forte sic dictum sit: ut operaretur paradisum, sicut superius dictum est: nec erat homo, qui operaretur terram — eadem quippe locutio est: operari terram, quae: operari paradisum — ambiguam sententiam ad utrumque tractemus. si enim non est necesse, ut accipiamus "paradisum custodire", sed "in paradiso", quid ergo in paradiso custodire? nam quid operari in paradiso, iam, ut uisum est, disseruimus. an ut quod operaretur in terra per agriculturam, in se ipso custodiret per disciplinam, id est ut, sicut ei ager obtemperaret colenti se, ita et ipse praecipienti domino suo, ut sumto praecepto oboedientiae fructum, non spinas inoboedientiae redderet? denique, quoniam similitudinem a se culti paradisi in se ipso custodire subditus noluit, similem sibi agrum damnatus accepit. spinas, inquit, et tribulos pariet tibi.
- 8.10.3
Quodsi et illud intellegamus, ut paradisum operaretur et paradisum custodiret, operari quidem paradisum posset, sicut supra diximus, per agriculturam, custodire autem non aduersus inprobos aut inimicos, qui nulli erant, sed fortassis aduersus bestias. quomodo istuc? aut quare? numquid enim bestiae iam in hominem saeuiebant, quod nisi peccato non fieret? ipse quippe bestiis omnibus ad se adductis, sicut post commemoratur, nomina inposuit, ipse etiam sexta die lege uerbi dei cum omnibus communes cibos accepit. aut si erat iam, quod timeretur in bestiis, quonam pacto posset unus homo illum munire paradisum? neque enim exiguus locus erat, quem tantus fons inrigabat. custodire quippe ille deberet, si posset paradisum tali et tanta maceria communire, ut eo serpens non posset intrare; sed mirum, si, priusquam communiret, omnes serpentes inde posset excludere.
- 8.10.4
Proinde intellectum ante oculos cur praetermittimus? positus est quippe homo in paradiso, ut operaretur eundem paradisum, sicut supra disputatum est, per agriculturam non laboriosam, sed deliciosam et mentem prudentis magna atque utilia commonentem, custodiret autem eundem paradisum ipsi sibi, ne aliquid admitteret, quare inde mereretur expelli. denique accepit et praeceptum, ut sit per quod sibi custodiat paradisum, id est quo conseruato non inde proiciatur. recte enim quisque dicitur non custodisse rem suam, qui sic egit, ut amitteret eam, etiamsi alteri salua sit, qui eam uel inuenit uel accipere meruit.
- 8.10.5
Est alius in his uerbis sensus, quem puto non inmerito praeponendum, ut ipsum hominem operaretur deus et custodiret. sicut enim operatur homo terram, non ut eam faciat esse terram, sed ut cultam atque fructuosam, sic deus hominem multo magis, quem ipse creauit, ut homo sit, eum ipse operatur, ut iustus sit, si homo ab illo per superbiam non abscedat; hoc est enim apostatare a deo, quod initium superbiae scriptura dicit. initium, inquit, superbiae hominis apostatare a deo. quia ergo deus est incommutabile bonum, homo autem et secundum animam et secundum corpus mutabilis res est, nisi ad incommutabile bonum, quod deus est, conuersus substiterit, formari, ut iustus beatusque sit, non potest. ac per hoc deus idem, qui creat hominem, ut homo sit, ipse operatur hominem atque custodit, ut etiam bonus beatusque sit. quapropter qua locutione dicitur homo operari terram, quae iam terra erat, ut ornata atque fecunda sit, ea locutione dicitur deus operari hominem, qui iam homo erat, ut pius sapiensque sit, eumque custodire, quod homo sua potestate in se quam illius supra se delectatus dominationemque eius contemnens tutus esse non possit.
- 8.11.1
Proinde nullo modo uacare arbitror, sed nos aliquid et magnum aliquid admonere, quod ab ipso diuini libri huius exordio, ex quo ita coeptus est: in principio fecit deus caelum et terram usque ad hunc locum, nusquam positum est "dominus deus", sed tantum modo "deus". nunc uero. ubi ad id uentum est, ut hominem in paradiso constitueret eumque per praeceptum operaretur et custodiret, ita scriptura locuta est: et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire: non quod supra dictarum creaturarum dominus non esset deus; sed, quia hoc nec propter angelos nec propter alia, quae creata sunt, sed propter hominem scribebatur, ad eum admonendum, quantum ei expediat habere dominum deum, hoc est sub eius dominatione oboedienter uiuere quam licentiose abuti propria potestate, nusquam hoc prius ponere uoluit, nisi ubi peruentum est ad eum in paradiso conlocandum, operandum et custodiendum: ut non diceret sicut et cetera omnia superius: et sumsit deus hominem, quem fecit, sed diceret: et sumsit dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, ut iustus esset, et custodire, ut tutus esset, ipsa utique dominatione sua, quae non est illi, sed nobis utilis. ille quippe nostra seruitute non indiget, nos uero dominatione illius indigemus, ut operetur et custodiat nos. et ideo uerus solus est dominus. quia non illi ad suam, sed ad nostram utilitatem salutemque seruimus; nam si nobis indigeret, eo ipso non uerus dominus esset, cum per nos eius adiuuaretur necessitas, sub qua et ipse seruiret. merito ille in psalmo, dixi, inquit, domino: deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. nec ita sentiendum est, quod diximus, nos illi ad utilitatem nostram salutemque seruire, tamquam aliud aliquid ab illo expectemus quam eum ipsum, qui summa utilitas et salus nostra est; sic enim eum gratis secundum illam uocem diligimus: mihi autem adhaerere deo bonum est.
- 8.12.1
Neque enim tale aliquid est homo, ut factus deserente eo, qui fecit, possit aliquid agere bene tamquam ex se ipso: sed tota eius actio bona est ad eum conuerti. a quo factus est, et ab eo iustus, pius, sapiens beatusque semper fieri, non fieri et recedere, sicut a corporis medico sanari et abire, quia medicus corporis operarius fuit extrinsecus seruiens naturae intrinsecus operanti sub deo, qui operatur omnem salutem gemino illo opere prouidentiae, de quo supra locuti sumus. non ergo ita se debet homo ad deum conuertere, ut, cum ab eo factus fuerit iustus, abscedat, sed ita, ut ab illo semper fiat. eo quippe ipso, cum ab illo non discedit, eius sibi praesentia iustificatur et inluminatur et beatificatur operante et custodiente deo, dum oboedienti subiectoque dominatur.
- 8.12.2
Neque enim, ut dicebamus, sicut operatur homo terram. ut culta atque fecunda sit, qui, cum fuerit operatus abscedit, relinquens eam uel aratam uel satam uel rigatam uel si quid aliud, manente opere, quod factum est, cum operator abscesserit, ita deus operatur hominem iustum, id est iustificando eum, ut, si abscesserit, maneat in abscedente quod fecit: sed potius, sicut aer praesente lumine non factus est lucidus, sed fit, quia, si factus esset, non autem fieret, etiam absente lumine lucidus maneret, sic homo deo sibi praesente inluminatur, absente autem continuo tenebratur, a quo non locorum interuallis, sed uoluntatis auersione disceditur.
- 8.12.3
Ille itaque operetur hominem bonum atque custodiat, qui incommutabiliter bonus est. semper ab illo fieri semperque perfici debemus inhaerentes ei et in ea conuersione, quae ad illum est, permanentes, de quo dicitur: mihi autem adhaerere deo bonum est, et cui dicitur: fortitudinem meam ad te custodiam. ipsius enim sumus figmentum creati, non tantum ad hoc, ut homines simus, sed ad hoc etiam, ut boni simus. nam et apostolus cum fidelibus ab inpietate conuersis gratiam, qua salui facti sumus, commendaret, gratia enim, inquit, salui facti estis per fidem; et hoc non ex uobis, sed dei donum est, non ex operibus, ne forte quis extollatur. ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis, quae praeparauit deus, ut in illis ambulemus. et alibi cum dixisset: cum timore et tremore uestram ipsorum salutem operamini, ne sibi putarent tribuendum, tamquam ipsi se facerent iustos et bonos, continuo subiecit: deus enim est, qui operatur in uobis. sumsit ergo dominus deus hominem, quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum, hoc est "operari in eo" et "custodire eum."
- 8.13.1
Et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, edes ad escam: de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. si aliquid mali esset lignum illud, unde prohibuit hominem deus, eius ipsius mali natura uenenatus uideretur ad mortem. quia uero ligna omnia in paradiso bona plantauerat, qui fecit omnia bona ualde, nec ulla ibi natura mali erat, quia nusquam est mali ulla natura — quod diligentius, si dominus uoluerit, disseremus, cum de illo serpente dicere coeperimus —, ab eo ligno, quod malum non erat, prohibitus est, ut ipsa per se praecepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum.
- 8.13.2
Nec potuit melius et diligentius demonstrari, quantum malum sit sola inoboedientia, cum ideo reus iniquitatis factus est homo, quia eam rem tetigit contra prohibitionem, quam si non prohibitus tetigisset, non utique peccasset. nam qui dicit uerbi gratia: .,noli tangere hanc herbam* — si forte uenenosa est mortemque praenuntiat, si tetigerit — sequetur quidem mors contemtorem praecepti; sed etiam, si nemo prohibuisset atque ille tetigisset, nihilominus utique moreretur. illa quippe res congrua saluti uitaeque eius non esset, siue inde uetaretur siue non uetaretur. item cum quisque prohibet eam rem tangi, quae non quidem tangenti, sed illi, qui prohibuit, obesset, uelut si quisquam in alienam pecuniam misisset manum prohibitus ab eo, cuius erat illa pecunia, ideo esset prohibito peccatum, quia prohibenti poterat esse damnosum. cum uero illud tangitur, quod nec tangenti obesset, si non prohiberetur, nec cuiquam alteri, quandolibet tangeretur, quare prohibitum est, nisi ut ipsius per se bonum oboedientiae et ipsius per se malum inoboedientiae monstraretur ?
- 8.13.3
Denique a peccante nihil aliud adpetitum est nisi non esse sub dominatione dei, quando illud admissum est, in quo, ne admitteretur, sola deberet iussio dominantis adtendi. quae si sola adtenderetur, quid aliud quam dei uoluntas adtenderetur? quid aliud quam dei uoluntas amaretur? quid aliud quam dei uoluntas humanae uoluntati praeponeretur ? dominus quidem cur iusserit, uiderit; faciendum est a seruiente quod iussit et tunc forte. uidendum est a promerente, cur iusserit. sed tamen, ut causam iussionis huius non diutius requiramus, si haec ipsa magna est utilitas homini, quod deo seruit, iubendo deus utile facit quidquid iubere uoluerit, de quo metuendum non est, ne iubere quod inutile est possit.
- 8.14.1
Nec fieri potest, ut uoluntas propria non grandi ruinae pondere super hominem cadat, si eam uoluntati superioris extollendo praeponat. hoc expertus est homo contemnens praeceptum dei et hoc experimento didicit, quid interesset inter bonum et malum, bonum scilicet oboedientiae. malum autem inoboedientiae, id est superbiae et contumaciae, peruersae imitationis dei et noxiae libertatis. hoc autem in quo ligno accidere potuit, ex ipsa re, ut iam supra dictum est, nomen accepit. malum enim nisi experimento non sentiremus, quia nullum esset, si non fecissemus. neque enim ulla natura malum est, sed amissio boni hoc nomen accepit. bonum quippe incommutabile deus est; homo autem, quantum ad eius naturam, in qua eum deus condidit, pertinet, bonum est quidem, sed non incommutabile ut deus. mutabile autem bonum, quod est post incommutabile bonum, melius bonum fit, cum bono incommutabili adhaeserit amando atque seruiendo rationali et propria uoluntate. ideo quippe et haec magni boni natura est, quia et hoc accepit, ut possit summi boni adhaerere naturae. quod si noluerit, bono se priuat, et hoc ei malum est, unde per iustitiam dei etiam cruciatus consequitur. quid enim tam iniquum, quam ut bene sit desertori boni ? neque ullo modo fieri potest, ut ita sit. sed aliquando amissi superioris boni non sentitur malum. cum habetur quod amatum est inferius bonum. sed diuina iustitia est, ut qui uoluntate amisit, quod amare debuit, amittat cum dolore, quod amauit, dum naturarum creator ubique laudetur. adhuc enim est bonum quod dolet amissum bonum; nam nisi aliquod bonum remansisset in natura, nullus boni amissi dolor esset in poena.
- 8.14.2
Cui autem sine mali experimento placet bonum, id est ut, antequam boni amissionem sentiat, eligat tenere, ne amittat, supra omnes homines praedicandus est. sed hoc nisi cuiusdam singularis laudis esset, non illi puero tribueretur, qui ex genere Israhel factus Emmanuhel nobiscum deus reconciliauit nos deo, hominum et dei homo mediator, uerbum apud deum, caro apud nos, uerbum caro inter deum et nos. de illo quippe propheta dicit: priusquam sciat puer bonum aut malum, contemnet malitiam, ut eligat bonum. quomodo quod nescit aut contemnit aut eligit, nisi quia haec duo sciuntur aliter per prudentiam boni, aliter per experientiam mali? per prudentiam boni malum scitur, etsi non sentitur; tenetur enim bonum, ne amissio eius sentiatur malum. item per experientiam mali scitur bonum, quoniam quid amiserit sentit, cui de bono amisso male fuerit. priusquam sciret ergo puer per experientiam aut bonum, quo careret, aut malum, quod boni amissione sentiret, contemsit malum, ut eligeret bonum, id est noluit amittere quod habebat, ne sentiret amittendo quod amittere non debebat. singulare exemplum oboedientiae! quippe qui non uenit facere uoluntatem suam, sed uoluntatem eius, a quo missus est, non sicut ille, qui elegit facere uoluntatem suam, non eius, a quo factus est. merito sicut per unius inoboedientiam peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboedientiam iusti constituentur multi, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.
- 8.15.1
Frustra autem nonnulli acute obtunsi sunt, cum requirunt, quomodo potuerit appellari lignum dinoscentiae boni et mali, antequam in eo transgressus esset homo praeceptum atque ipsa experientia dinosceret, quid interesset inter bonum, quod amisit, et malum, quod admisit. lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur, quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim quia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est illud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique, etiam si oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte uocaretur, quod ibi eis accideret, si usurpassent. quemadmodum si uocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari, numquid, si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum? quandoquidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent, quam hoc recte arbor illa uocaretur.
- 8.16.1
Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo, quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt parum adtendunt, quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde, nisi cum sensus intuetur id, quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sic et inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus. sicut audiendi sensu non solum de uocibus. uerum etiam de silentio iudicamus, sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur. et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret, ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur — quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum — tamquam signum eius intellegeret, quod mente discerneret. nos enim quomodo intellegimus, cum dicitur resurrectio, quam numquam experti sumus? nonne quia sentimus, quid sit uiuere, et eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad id, quod sentimus, resurrectionem appellamus ? et si quo alio nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim, quemadmodum rerum, quas habet, amissionem etiam inexpertam natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis nisi sensus uitae? quis paruulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid eius modi expertus sit.
- 8.16.2
Sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant. nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud, quod habebant et se habere gaudebant, non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerint intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina nonnisi ex contrariis. quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere. nisi forte aliquem mouet, quemadmodum loqui potuerint uel loquentem intellegere, qui non didicerant uel crescendo inter loquentes uel aliquo magisterio; quasi magnum fuerit deo loqui eos docere, quos ita fecerat, ut hoc possent etiam ab hominibus discere, si essent a quibus.
- 8.17.1
Merito sane quaeritur, utrum hoc praeceptum uiro tantum dederit deus an etiam feminae. sed nondum narratum est, quemadmodum facta est femina. an forte iam erat facta, sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum postea recapitulando narratum est? uerba enim scripturae sic se habent: et praecepit dominus deus Adae dicens; non dixit "praecepit eis". deinde sequitur: ab omni ligno quod est in paradiso escae edes; non dixit "edetis". deinde adiungit: de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. iam hic tamquam ad ambos pluraliter loquitur et pluraliter praeceptum terminat dicens: qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. an sciens, quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, ut per uirum praeceptum domini ad feminam perueniret? quam disciplinam in ecclesia seruat apostolus dicens: si quid autem discere uolunt, domi uiros suos interrogent.
- 8.18.1
Item quaeri potest, quomodo nunc deus locutus sit ad hominem, quem fecit, iam certe sensu ac mente praeditum, ut audire et intellegere loquentem ualeret. neque enim aliter praeceptum posset accipere, quo transgressor eius esset, nisi hoc acceptum intellegeret. quomodo ergo illi locutus est deus? utrum intus in mente secundum intellectum, id est ut sapienter intellegeret uoluntatem ac praeceptum dei sine ullis corporalibus sonis uel corporalium similitudinibus rerum? sed non sic existimo primo homini locutum deum. talia quippe scriptura narrat, ut potius credamus sic esse deum locutum homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est patribus, sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie corporali. hinc est enim, quod audierunt eius uocem perambulantis in paradiso ad uesperam et absconderunt se.
- 8.19.1
Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, ut intueamur, quantum possumus, quantum ipse adiuuare et donare dignatur, opus diuinae prouidentiae bipertitum, quod superius, cum de agricultura loqueremur, transitoria quadam occasione perstrinximus, ut inde iam inciperet legentis animus hoc adsuescere contueri, quod adiuuat plurimum, ne quid indignum de ipsa dei substantia sentiamus. dicimus itaque summum ipsum, uerum, unum ac solum deum, patrem et filium et spiritum sanctum, id est deum uerbumque eius et utriusque spiritum, trinitatem ipsam neque confusam neque separatam, deum, qui solus habet inmortalitatem et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum uidit nec uidere potest, nec locorum uel finito uel infinito spatio contineri nec temporum uel finito uel infinito uolumine uariari. neque enim est in eius substantia, qua deus est, quod breuius sit in parte quam in toto, sicut necesse est esse quae in locis sunt, aut fuit in eius substantia, quod iam non est, uel erit, quod nondum est, sicut in naturis, quae possunt temporis mutabilitatem pati.
- 8.20.1
Hic ergo incommutabili aeternitate uiuens creauit omnia simul, ex quibus currerent tempora et inplerentur loca poralibusque et localibus rerum motibus saecula uoluerentur. in quibus rebus quaedam spiritalia, quaedam corporalia condidit, formans materiam, quam nec alius nec ullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut formationem suam non tempore, sed origine praeueniret. spiritalem autem creaturam corporali praeposuit, quod spiritalis tantummodo per tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et locos. exempli enim gratia per tempus mouetur animus uel reminiscendo, quod oblitus erat, uel discendo, quod nesciebat, uel uolendo, quod nolebat; per locos autem corpus uel a terra in caelum uel a caelo in terram uel ab oriente ad occidentem uel si quo alio simili modo. omne autem, quod mouetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moueri; at non omne, quod mouetur per tempus, necesse est etiam per locum moueri. sicut ergo substantiam, quae mouetur per tempus et locum, praecedit substantia, quae tantum per tempus, ita ipsam praecedit illa, quae nec per locum nec per tempus. ac per hoc, sicut per tempus et locum mouet corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus, ita per tempus mouet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus conditor spiritus. sed spiritus creatus mouet se ipsum per tempus et per tempus ac locum corpus; spiritus autem creator mouet se ipsum sine tempore ac loco, mouet conditum spiritum per tempus sine loco, mouet corpus per tempus et locum.
- 8.21.1
Quocirca quisquis intellegere conatur, quemadmodum aeternus, uere aeternus et uere inmortalis atque incommutabilis deus, ipse nec per locum nec per tempus motus, moueat temporaliter et localiter creaturam suam, non eum puto posse adsequi, nisi prius intellexerit, quemadmodum anima, hoc est spiritus creatus non per locum, sed tantum per tempus motus, moueat corpus per tempus et locum. si enim quod in se ipso agitur capere nondum potest, quanto minus illud, quod supra est!
- 8.21.2
Adfecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine etiam se ipsam cum corpore per locum moueri putat, dum id per locum mouet. quae si posset diligenter inspicere tamquam cardines membrorum corporis sui quemadmodum articulatim dispositi sint, a quibus initia motionum nitantur, inueniet ea, quae per spatia locorum mouentur, nisi ab eis, quae loco fixa sunt, non moueri. non enim mouetur solus digitus, nisi manus fixa sit, a cuius articulo, uelut inmoto cardine, moueatur. sic tota palma ab articulo cubiti, sic cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum mouetur stantibus utique cardinibus, quibus motio nitatur, it per loci spatium, quod mouetur; sic plantae in talo est articulus, quo stante moueatur; sic cruris in genu et totius pedis in coxa. et nullus membri motus omnino est, quem uoluntas mouet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus eiusdem uoluntatis primitus figit, ut ab eo, quod loci spatio non mouetur, agi ualeat, quod mouetur. denique nec in ambulando pes leuatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille, qui motus est, a loco, unde fertur, ad locum, quo fertur, inmoto articulo sui cardinis innitatur.
- 8.21.3
Porro, si in corpore nullum membrum per locum uoluntas monet nisi ab eo membri articulo, quem non mouet, cum et illa pars corporis, quae mouetur, et illa, qua fixa fit, ut moueatur, corporeas habeant quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum, quanto magis ipse animae nutus, cui membra deseruiunt, ut quod placuerit figatur, unde id, quod mouendum est, innitatur, cum anima non sit natura corporea nec locali spatio corpus inpleat, sicut aqua utrem sine spongiam, sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit uiuificando corpori, quo et inperat corpori quadam intentione, non mole: quanto magis, inquam, nutus ipse uoluntatis eius non per locum mouetur, ut corpus per locum moueat, quando totum per partes mouet nec aliquas loco mouet nisi per illas, quas loco non mouet!
- 8.22.1
Quod si intellegere difficile est, utrumque credatur, et quod creatura spiritalis non per locum mota moueat corpus per locum et quod deus non per tempus motus moueat creaturam spiritalem per tempus. quodsi de anima quisque non uult hoc credere - quod quidem sine dubio non solum crederet, uerum etiam intellegeret, si eam posset, sicuti est, incorpoream cogitare. cui enim non facile occurrat, quod per locum non moueatur, quae per loci spatia non distenditur? quidquid autem per loci spatia distenditur corpus est; ac per hoc consequens est, ut anima per locum moueri non putetur, si corpus non esse credatur — sed, ut dicere coeperam, si de anima hoc quisque non uult credere, non nimis urguendus est; substantiam uero dei nisi credat nec per tempus nec per locum moueri, nondum perfecte incommutabilem credit.
- 8.23.1
Uerum quia omnino incommutabilis est illa natura trinitatis et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa apud se ipsam et in se ipsa sine ullo tempore ac loco, mouet tamen per tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate, uoluntates ordinans potestate, ut in naturis nulla sit, quae non ab illo sit, in uoluntatibus autem nulla bona sit, cui non prosit, nulla mala sit, qua bene uti non possit. sed quia non omnibus naturis dedit uoluntatis arbitrium, illae autem, quibus dedit, potentiores ac superiores sunt, illae naturae, quae non habent uoluntatem, subditae sint necesse est illis, quae habent, et hoc ordinatione creatoris, qui numquam ita punit uoluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem. cum igitur omne corpus et omnis anima inrationalis non habeat uoluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis, quae praeditae sunt arbitrio uoluntatis, nec omnibus omnia, sed sicut distribuit iustitia creatoris. ergo dei prouidentia regens atque administrans uniuersam creaturam, et naturas et uoluntates, naturas, ut sint, uoluntates autem, ut nec infructuosae bonae nec inpunitae malae sint, subdit primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spiritali, inrationalem rationali, terrestrem caelesti, femineam masculinae, minus ualentem ualentiori, indigentiorem copiosiori, in uoluntatibus autem bonas sibi, ceteras uero ipsis seruientibus sibi, ut hoc patiatur uoluntas mala, quod ex iussu dei fecerit bona, sine per se ipsam sine per malam, in rebus dumtaxat, quae naturaliter sunt etiam malis uoluntatibus subditae, id est in corporibus. nam in se ipsis malae uoluntates habent interiorem poenam suam eandem ipsam iniquitatem suam.
- 8.24.1
Ac per hoc sublimibus angelis deo subdite fruentibus et deo beate seruientibus subdita est omnis natura corporea, omnis inrationalis uita, omnis uoluntas uel infirma uel praua, ut hoc de subditis uel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus iubente illo, cui subiecta sunt omnia. proinde illi in illo ueritatem incommutabilem uident et secundum eam suas dirigunt uoluntates. fiunt ergo illi participes aeternitatis, ueritatis, . uoluntatis eius semper sine tempore et loco; mouentur autem eius imperio etiam temporaliter illo non temporaliter moto, nec ita, ut ab eius contemplatione resiliant aut defluant, sed simul et illum sine loco ac tempore contemplantur et eius in inferioribus iussa perficiunt, mouentes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum eorum congruit actioni. et ideo deus bipertito prouidentiae suae opere praeest uniuersae creaturae suae, naturis, ut fiant, uoluntatibus autem, ut sine suo iussu uel permissu nihil faciant.
- 8.25.1
Natura igitur uniuersitatis corporalis non adiuuatur extrinsecus corporaliter. neque enim est extra eam ullum corpus; alioquin non est uniuersitas. intrinsecus autem adiuuatur incorporaliter deo id agente, ut omnino natura sit, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. partes uero eiusdem uniuersitatis et intrinsecus incorporaliter adiuuantur, uel potius fiunt, ut naturae sint, et extrinsecus corporaliter, quo se melius habeant, sicut alimentis, agricultura, medicina et quaecumque etiam ad ornatum fiunt, ut non solum saluae ac fecundiores, uerum etiam decentiores sint.
- 8.25.2
Spiritalis autem creata natura si perfecta atque beata est, sicut angelorum sanctorum, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque sit, nonnisi intrinsecus incorporaliter adiuuatur. intus ei quippe loquitur deus miro et ineffabili modo neque per scripturam corporalibus instrumentis adfixam neque per uoces corporalibus auribus insonantes neque per corporum similitudines, quales in spiritu imaginaliter fiunt, sicut in somnis uel in aliquo excessu spiritus — quod graece dicitur Ixa-caoic et nos eo uerbo iam utimur pro latino - quia et hoc genus uisionum, quamuis interius fiat quam sunt ea, quae animo per sensus corporis nuntiantur, tamen, quia simile est eis, ita ut, cum fit, discerni ab eis aut omnino non possit aut certe uix et rarissime possit, et quia exterius est quam illud, quod in ipsa incommutabili ueritate mens rationalis et intellectualis intuetur eaque luce de his omnibus iudicat, inter illa, quae extrinsecus fiunt, arbitror esse deputandum. creatura ergo spiritalis et intellectualis perfecta et beata, qualis angelorum est, sicut dixi, quantum adtinet ad se ipsam, quo sit sapiensque ac beata sit, nonnisi intrinsecus adiuuatur aeternitate, ueritate, caritate creatoris; extrinsecus uero si adiuuari dicenda est, eo fortasse solo adiuuatur, quod inuicem uident et de sua societate gaudent in deo et quod perspectis etiam eis ipsis omnibus creaturis undique gratias agit laudatque creatorem. quod autem adtinet ad creaturae angelicae actionem, per quam uniuersarum rerum generibus maximeque humano prouidentia dei prospicitur, ipsa extrinsecus adiuuat et per illa uisa, quae similia sunt corporalibus, et per ipsa corpora. quae angelicae subiacent potestati.
- 8.26.1
Quae cum ita sint, cum deus omnipotens et omnitenens, incommutabili aeternitate, ueritate, uoluntate semper idem, non per tempus nec per locum motus mouet per tempus creaturam spiritalem, mouet etiam per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas, quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret et per uoluntates sibi subditas, quas per tempus et per corpora sibi atque illis uoluntatibus subdita, quae per tempus et locum mouet, eo tempore ac loco, cuius ratio in ipso deo uita est sine tempore ac loco: cum ergo tale aliquid deus agit, non debemus opinari eius substantiam, qua deus est, temporibus locisque mutabilem aut per tempora et loca mobilem, sed in opere diuinae prouidentiae ista cognoscere non in illo opere, quo naturas creat, sed in illo, quo intrinsecus creatas etiam extrinsecus administrat, cum sit ipse nullo locorum uel interuallo uel spatio incommutabili excellentique potentia et interior omni re, quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super omnia. item nullo temporum uel interuallo uel spatio incommutabili aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et nouior omnibus, quia idem ipse post omnia.
- 8.27.1
Quapropter, cum audimus dicentem scripturam: et praecepit dominus deus Adae dicens: ab omni ligno, quod est in paradiso, escae edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum non manducabitis de illo. qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini, si modum quaerimus, quomodo ista locutus sit deus, modus quidem ipse a nobis proprie conprehendi non potest. certissime tamen tenere debemus deum aut per suam substantiam loqui aut per sibi subditam creaturam; sed per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad spiritales uero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam inluminandas, cum iam possunt capere locutionem eius, qualis est in uerbo eius, quod in principio erat apud deum et deus erat uerbum, per quod facta sunt omnia. illis autem, qui eam capere non possunt, cum loquitur deus, nonnisi per creaturam loquitur aut tantummodo spiritalem siue in somnis siue in extasi in similitudine rerum corporalium aut etiam per ipsam corporalem, dum sensibus corporis uel aliqua species adparet uel insonant uoces.
- 8.27.2
Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam, non dubitandum est, quod eius mentem per tempus mouerit miro et ineffabili modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum ueritatis inpresserit et quae transgressori poena deberetur ea ipsa ineffabili ueritate monstrauerit, sicut audiuntur uel uidentur omnia bona praecepta in ipsa incommutabili sapientia, quae in animas sanctas se transfert ex aliquo tempore, cum ipsius nullus sit motus in tempore. si autem ad eum modum Adam iustus erat, ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris auctoritas, per quam cognosceret dei uoluntatem atque iussionem, sicut nobis prophetae, sicut ipsis angeli, cur ambigamus per aliquam eius modi creaturam ei esse locutum deum talibus uocum signis, quae intellegere posset? illud enim, quod postea scriptum est, cum peccassent, eos audisse uocem domini dei ambulantis in paradiso, quia non per ipsam dei substantiam, sed per subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat, qui fidem catholicam sapit. ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere uolui, quia nonnulli haeretici putant substantiam filii dei nullo adsumto corpore per se ipsam esse uisibilem et ideo, antequam ex uirgine corpus acciperet, ipsum uisum esse patribus opinantur, tamquam de solo deo patre dictum sit: quem nemo hominum uidit nec uidere potest, quia filius uisus sit ante acceptam serui formam etiam per ipsam substantiam suam: quae inpietas procul a catholicis mentibus repellenda est. sed de hoc plenius alias, si domino placuerit, disseremus; nunc terminato isto uolumine id, quod sequitur, quomodo sit mulier ex uiri sui latere creata, in consequenti sperandum est.
- 9.1.1
Et dixit dominus deus: non bonum est esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum. et finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli et adduxit illa ad Adam, ut uideret, quid uocabit illa. et omne quodcumque uocauit illud Adam animam uiuam, hoc est nomen eius. et uocauit Adam nomina omnibus pecoribus et omnibus uolatilibus caeli et omnibus bestiis agri. ipsi autem Adam non est inuentus adiutor similis ei et inmisit deus extasin in Adam, et obdormiuit. et accepit unam costarum eius et adinpleuit carnem in locum eius. et aedificauit dominus deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem et adduxit eam ad Adam. et dixit Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; haec uocabitur mulier, quoniam ex uiro suo sumta est. et propter hoc relinquet homo patrem et matrem et conglutinabitur ad uxorem suam; et erunt duo in carne una. si aliquid adiuuant lectorem, quae libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non debemus in hoc diutius inmorari, quod finxit adhuc deus de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli; cur enim dictum sit "adhuc". id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam, in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad effectus suos causae perducerentur, iam, quantum potuimus, in praecedentibus intimauimus. et si quis hoc aliter enodandum putat, tantum diligenter adtendat illa omnia, quae ut hoc sentiremus adtendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam gratulari.
- 9.1.2
Si quem autem mouet, quia non dixit: finxit deus adhuc de terra omnes bestias agri et de aquis omnia uolatilia caeli, sed tamquam utraque genera de terra finxerit, et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli, uideat duobus modis esse intellegendum: aut tacuisse nunc, unde finxerit uolatilia caeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque accipiatur deum finxisse, sed tantummodo bestias agri, ut uolatilia caeli etiam tacente scriptura intellegamus unde finxerit, uelut qui sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse producta; aut terram uniuersaliter sic appellatam simul cum aquis, quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi caelestium laudibus terminatis ad terram facta est conuersio sermonis et dictum: laudate dominum de terra, dracones et omnes abyssi et cetera, nec postea dictum est "laudate dominum de aquis". ubi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant dominum? ubi etiam reptilia et uolatilia pennata, quae nihilominus de terra laudant dominum? secundum istam uniuersalem appellationem terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur: deus, qui fecit caelum et terram, siue de terra siue de aquis quaecumque creata sunt, de terra creata ueraciter intelleguntur.
- 9.2.1
Nunc iam uideamus, quomodo accipiendum sit, quod dixit deus: non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium secundum ipsum, utrum temporaliter uocibus ac syllabis editis hoc dixerit deus, an ipsa ratio commemorata est, quae in uerbo dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc scriptura, cum diceret "et dixit deus: fiat" hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. an forte in mente ipsius hominis hoc dixit deus, sicut loquitur quibusdam semis suis in ipsis seruis suis? ex quo genere seruorum eius erat etiam ille, qui dixit in psalmo: audiam, quid loquetur in me dominus deus. an aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta reuelatio in similitudinibus uocum corporalium, quamuis tacuerit scriptura, utrum in somnis an in extasi? ita enim fieri haec solent. an aliquo alio modo sicut reuelatur prophetis? unde illud est: et dixit mihi angelus, qui loquebatur in me. an per corporalem creaturam uox ipsa sonuerit sicut de nube: hic est filius meus? quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum conprehendere non ualeamus; uerum tamen certissime teneamus et dixisse hoc deum et, si corporali uoce uel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per suam substantiam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractauimus.
- 9.2.2
Nam uisus est deus etiam postea sanctis uiris alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum, alias aliter atque aliter; non tamen illas uisiones hominibus per substantiam, qua ipse est, sed per sibi subdita, quae creauit, eum praebuisse et per similitudines formarum uocumque corporalium quod uoluit ostendisse ac dixisse certissimum eat eis, qui substantiam trinitatis incommutabiliter aeternam nec per tempus nec per locum moueri et per tempus et per locum mouere uel fideliter credunt uel etiam excellenter intellegunt. non ergo iam quaeramus, quomodo istud dixerit deus, sed potius intellegamus quid dixerit. adiutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum aeterna ipsa ueritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit, qui potest in ea cognoscere, quid quare creatum sit.
- 9.3.1
Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuit hoc adiutorium, nihil aliud probabiliter occurrit quam propter filios procreandos, sicut adiutorium semini terra est, ut uirgultum ex utroque nascatur; hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat: masculum et feminam fecit eos et benedixit eos deus dicens: crescite et multiplicamini et inplete terram et dominamini eius. quae ratio conditionis et coniunctionis masculi et feminae atque benedictio nec post peccatum hominis poenamque defecit. ipsa enim est, secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus eius.
- 9.3.2
Quamquam enim iam emissi de paradiso conuenisse et genuisse commemorantur, tamen non uideo, quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae et torus inmaculatus hoc deo praestante fideliter iusteque uiuentibus eique oboedienter sancteque seruientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi fetus ex eorum semine gigneretur; non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis, qui genuissent, in aliquo formae statu manentibus et ex ligno uitae, quod ibi plantatum erat, corporalem uigorem sumentibus et illi, qui gignerentur, ad eundem perducerentur statum, donec certo numero inpleto, si iuste omnes oboedienterque uiuerent, tunc fieret illa commutatio, ut sine illa morte animalia corpora conuersa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deseruirent et solo spiritu uiuificante sine ullis alimentorum corporalibus sustentaculis uiuerent, spiritalia uocarentur. potuit hoc fieri, si non praecepti transgressio mortis subplicium mereretur.
- 9.3.3
Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae iam post peccatum poenamque humanam sic currentis adtendunt; non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt, nisi quod uidere consuerunt. quis enim dubitet homini oboedienter et pie uiuenti praestari potuisse, quod diximus, qui non dubitat uestibus Israhelitarum inpertitum esse quendam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla uetustatis detrimenta paterentur?
- 9.4.1
Cur ergo non coierunt, nisi cum exissent de paradiso? cito responderi potest: quia mox creata muliere, prius quam coirent, facta est illa transgressio, cuius merito in mortem destinati etiam de loco illius felicitatis exierunt. non enim scriptura tempus expressit, quantum interfuerit inter eos factos et ex eis natum Cain. potest etiam dici, quia nondum deus iusserat, ut coirent. cur enim non ad hanc rem diuina expectaretur auctoritas, ubi nulla concupiscentia tamquam stimulus inoboedientis carnis urgebat? ideo autem hoc non iusserat deus, quia secundum suam praescientiam disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde iam mortale genus propagandum esset humanum.
- 9.5.1
Aut si ad hoc adiutorium gignendi filios non est facta mulier uiro, ad quod ergo adiutorium facta est? si, quae simul operaretur terram, nondum erat labor, ut adiumento indigeret, et, si opus esset. melius adiutorium masculus fieret . hoc et de solacio dici potest, si solitudinis fortasse taedebat. quanto enim congruentius ad conuiuendum et conloquendum duo amici pariter quam uir et mulier habitarent? quodsi oportebat alium iubendo, alium obsequendo pariter uiuere, ne contrariae uoluntates pacem cohabitantium perturbarent, nec ad hoc retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. an aliquis dixerit de costa hominis deum feminam tantum, non etiam masculum, si hoc uellet, facere potuisse? quapropter non inuenio, ad quod adiutorium facta sit mulier uiro, si pariendi causa subtrahitur.
- 9.6.1
Nam si parentes filiis suis cedere ex hac uita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate inpleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis perfectaque humani officii iustitia hinc ad meliora transferri non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam, qua receptis corporibus fient sancti, sicut angeli in caelis, aut, si illam dari non oportet nisi omnibus simul in saeculi fine, aliqua inferiore quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam uel hoc corpus habet uel illa etiam, quae primitus facta sunt, uiri ex limo terrae, mulieris ex uiri carne.
- 9.6.2
Neque enim arbitrandum est Heliam uel sic esse iam, sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt, uel sic, quemadmodum sunt homines, qui ex ista uita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migrauit. iam itaque aliquid melius habet, quam in hac uita posset, quamuis nondum habeat, quod ex hac uita recte gesta in fine habiturus est; pro nobis enim meliora prouiderunt, ne sine nobis perfecti perficerentur. aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem filiosque procreasset — creditur enim non habuisse. quia hoc scriptura non dixit, quamuis et de caelibatu eius nihil dixerit — quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis deo placens non mortuus, sed translatus est? cur ergo et Adam et Eua, si iuste uiuentes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte succedentibus cedere? nam si Enoch et Helias in Adam mortui mortisque propaginem in carne gestantes — quod debitum ut soluant, creduntur etiam redituri ad hanc uitam et, quod tamdiu dilatum est, morituri — nunc tamen in alia uita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spiritale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto iustius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur sine ullo suo parentumue peccato uiuentibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum in angelicam formam non per carnis mortem, sed per dei uirtutem multo felicius mutarentur!
- 9.7.1
Non itaque uideo, ad quod aliud adiutorium mulier facta sit uiro, si generandi causa subtrahitur: quae nihilominus quare subtrahatur ignoro. unde enim magnum magnique honoris meritum apud deum fidelis et pia uirginitas habet, nisi quia isto iam tempore continendi ab amplexu, cum ex omnibus gentibus ad inplendum sanctorum numerum largissima subpetat copia, percipiendae sordidae uoluptatis libido non sibi uindicat, quod iam sufficiendae prolis non postulat necessitudo? denique utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam turpitudinis recte excipitur honestate nuptiarum, ut, quod sanis esse posset officium, sit aegrotis remedium. neque enim quia incontinentia malum est, ideo conubium uel quo incontinentes copulantur, non est bonum; immo uero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed propter hoc bonum ueniale est illud malum, quoniam id, quod bonum habent nuptiae et quo bonae sunt nuptiae, peccatum esse numquam potest. hoc autem tripertitum est: fides, proles, sacramentum. in fide adtenditur, ne praeter uinculum coniugale cum altera uel altero concumbatur; in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur, religiose educetur; in sacramento, ut coniugium non separetur et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri coniungatur. haec est tamquam regula nuptiarum, qua uel naturae decoratur fecunditas uel incontinentiae regitur prauitas. unde quia satis disseruimus in eo libro, quem de bono coniugali nuper edidimus, ubi et continentiam uidualem et excellentiam uirginalem pro suorum graduum dignitate distinximus, diutius hic stilus noster non est occupandus.
- 9.8.1
Nunc enim quaerimus, cui adiutorio mulier facta sit uiro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat. qui enim hoc sentiunt, forte peccatum esse omnem concubitum putant. difficile est namque, ut, dum peruerse homines uitia deuitant, non in eorum contraria perniciter currant. etenim sicut exhorrens auaritiam fit profusus aut exhorrens luxuriam fit auarus aut inquietus fit, cuius pigritiam reprehenderis, aut cuius inquietudinem piger aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit aut qui timidus non esse conatur, tamquam abrupto uinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines, quid in adulteriis et fornicationibus diuino iure damnetur, etiam causam procreandi coniugalem concubitum detestantur.
- 9.9.1
Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter successionem mortalitatis diuinitus datam sentiunt, nec ipsi putant primos illos homines potuisse concumbere, nisi propter peccatum, quod admiserant, morituri gignendo requirerent successores, nec adtendunt, si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios quaeri potuisse uicturis. inpleta enim terra genere humano recte proles, nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur; ut autem per duos homines terra inpleretur, quomodo ipsi nisi gignendo officium societatis inplerent? an uero ita quis caecus est mente, ut non cernat, quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis recte laudabiliterque uiuatur, quantumque ualeat ordo reipublicae in cuiusdam pacis terrenae uinculum coercens etiam peccatores? neque enim tantum deprauati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et uolatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam mundi partem pro sui loci sorte decoratam quem non considerare delectet? quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari potuisse, si iustis non morientibus inpleretur?
- 9.9.2
Nam quia numerosissima est superna ciuitas angelorum, ideo non recte conubio copularentur, nisi morerentur. hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum angelis sociandam dominus praesciens ait: in resurrectione neque nubent neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales angelis dei; hic uero cum inplenda esset hominibus terra et eam propter cognationis artiorem necessitudinem et unitatis uinculum maxime commendandum ex uno oporteret inpleri, propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adiutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris tamquam terrae fecunditas adiuuaret?
- 9.10.1
Quamuis honestius meliusque credatur ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso nondum mortis lege damnatum, ut non haberent adpetitum carnalis uoluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae iam ex mortis propagine ducta sunt. neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibito edissent, quandoquidem deus dixerat non "ei ederitis, morte moriemini", sed: qua die ederitis, morte moriemini, ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod apostolus gemit dicens: condelector legi dei secundum interiorem hominem, uideo autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. non enim sufficeret ei, si diceret: quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis huius. sicut etiam illud, corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; nec ibi ait mortale, sed mortuum, quamuis utique et mortale, quia moriturum. non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritalia, non tamen mortua, id est quae necesse esset ut morerentur: quod ea die factum est, qua lignum contra uetitum tetigerant.
- 9.10.2
Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus iam uiscera depascatur, quo inspecto medici mortem inminere pronuntient, mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter, quam cum esset sanum quamuis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura, nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam caelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris uelut aliqua aegritudo letalis mors ipsa concepta est mutauitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, quia, etsi nondum spiritale, sed animale corpus erat. nondum tamen erat mortis huius, de qua et cum qua nati sumus. quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quandam inchoauimus, qua sumus necessario morituri? neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops uel syntecticus uel elephantiosus factus fuerit. quam eum, qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae, quia hoc non fecit nisi poena peccati.
- 9.10.3
Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse sicut ceteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia et quasi pruritu uoluptatis mouet? si enim creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donauit, ut sic operentur generationem filiorum quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis, cur incredibile uideatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut, si non peccassent et morbum quendam, quo morerentur, continuo concepissent, eo nutu inperarent membris, quibus fetus exoritur, quo pedibus, cum ambulatur. ut neque cum ardore seminaretur neque cum dolore pareretur. nunc uero transgrediendo praeceptum motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt, quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut, quemadmodum de peccato factum est subplicium, sic de subplicio fiat meritum.
- 9.11.1
Factam itaque feminam uiro de uiro in eo sexu, in ea forma et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt, quae peperit Cain et Abel et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines nascerentur, in quibus peperit etiam Seth, per quem ad Abraham uentum est et ad populum Israhel gentemque omnibus iam notissimam gentibus et per Noe filios omnes gentes, quisquis dubitauerit, omnia cogit nutare, quae. credimus, longeque a fidelium mentibus repellendus est. cum ergo quaeritur, ad quod adiutorium factus sit ille sexus uiro, diligenter, quantum ualeo, cuncta consideranti nonnisi causa prolis occurrit, ut per eorum stirpem terra inpleretur, et non eo modo procreatam, quo nunc procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi mentis, etiamsi per dei gratiam uirtute superatur; hoc enim esse non potuisse credendum est nisi in corpore mortis huius, quod corpus mortuum est propter peccatum. et quid hac poena iustius, quam ut non ad omnem nutum seruiat corpus, id est suus famulus animae, sicut domino suo detrectauit ipsa seruire, siue utrumque ea parentibus creet deus, corpus ex corpore, animam ea anima, siue alio modo faciat animas, non utique ad opus inpossibile nec mercede parua. ut cum anima pietate deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis mortis huius, quam primus homo accepit in poenam, uicerit ipsa per gratiam, praemium caeleste percipiat maiore gloria, demonstrans, quanta sit laus oboedientiae, quae alienae inoboedientiae poenam potuit uirtute superare?
- 9.12.1
Sed quoniam, cui adiutorio femina facta sit uiro, satis, quantum existimo, requisitum est, illud iam uideamus, quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri et omnia uolatilia caeli, ut eis nomina inponeret, atque ita uelut necessitas oreretur creandi ei feminam ex eius latere, cum inter illa animalia simile illi adiutorium non fuisset inuentum. uidetur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. quid est enim hoc ipsum, quod uolatilibus terrestribusque animantibus non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina inposuit? si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia. quemadmodum eis homines loquendo nomina posuerunt. non solum haec, quae sunt in aquis et terris, uerum etiam ipsa terra et aqua et caelum et quae uidentur in caelo et quae non uidentur, sed creduntur, pro diuersitate linguarum gentilium diuersis nominibus appellantur. unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluuium fabricatae in diuersos signorum sonos humanam diuideret societatem, quaecumque autem illa lingua fuerit, quid adtinet quaerere? illa certe tunc loquebatur Adam et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae uoces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et uolatilibus nomina inposuit. num igitur ullo modo credibile est in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed diuinitus instituta, quae deo docente homo postea disceret? quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. sed credendum est paulatim cognitis piscium generibus nomina inposita; tunc autem, cum pecora et bestiae et uolatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis generatimque distinctis nomina inponeret, quibus etiam ipsis paulatim et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina inponere, quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum ualeret? cui rei maxime ordo narrationis huius inuigilat.
- 9.12.2
Deinde, numquid ignorabat deus nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adiutorium posset esse homini? an opus erat, ut hoc etiam homo ipse cognosceret et eo commendatiorem haberet mulierem suam, quod in omni carne creata sub caelo et de hoc aere sicut ipse uiuente nihil eius simile inuenerit? mirum, si hoc scire non posset nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. si enim deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quo modo et praeceptum dedit, quo modo et peccantem interrogauit atque iudicauit; si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum ille omnia, cui non credebat, adduxerit, an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. non itaque arbitror dubitandum hoc alicuius propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum.
- 9.12.3
Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod inpossibile uideri uanis atque incredulis potest aut ipsi auctoritati sanctae scripturae uelut testificatione contraria repugnare id pro meis uiribus, quantum deus adiuuat, disserendo demonstrem neque inpossibile esse neque contrarium, quod autem possibile quidem adparet nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum uel etiam stultum quibusdam uideri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tamquam rerum gestarum naturali uel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamuis eius expositionem uel inquisitionem aut alibi iam exhibuerimus aut in tempus aliud differamus.
- 9.13.1
Quid ergo sibi uult etiam illud, quod mulier uiro de latere facta est? uerum esto propter ipsius coniunctionis? uim commendandam hoc ita fieri oportuisse credamus. numquid etiam, ut dormienti fieret, eadem ratio uel necessitas flagitabat, ut denique osse detracto, in cuius locum caro subpleretur? num enim non potuit ipsa caro detrahi, ut inde congruentius, quod sit sexus inferior, mulier formaretur? an uero tam multis additis costam deus aedificare potuit in mulierem et carnem pulpamue non potuit, qui de puluere ipsum hominem fecit? aut si iam costa fuerat detrahenda, cur non altera pro ea costa reposita est? cur etiam non dictum est "finxit" aut "fecit" sicut in omnibus supra operibus, sed aedificauit, inquit. dominus deus illam costam, non tamquam corpus humanum, sed tamquam domum? non est itaque dubitandum, quoniam haec facta sunt et stulta esse non possunt, ob aliquid significandum esse facta fructum futuri saeculi ab ipso iam primordio generis humani deo praescio in ipsis suis operibus misericorditer praedicante, ut certo tempore semis suis siue per hominum successiones siue per suum spiritum uel angelorum ministerium reuelata atque conscripta et promittendis rebus futuris et recognoscendis inpletis testimonium perhiberent: quod magis magisque in consequentibus adparebit.
- 9.14.1
Uideamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem quemadmodum haec accipi possint. et finxit deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri et omnia uolatilia caeli: unde iam quod uisum est et quantum uisum est disseruimus. et adduxit ea omnia ad Adam, ut uideret, quid ea uocaret. quomodo haec adduxerit deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuuare nos debet, quod de bipertito opere diuinae prouidentiae in libro superiore tractauimus. neque enim sicut indagant atque adigunt uenantes uel aucupantes ad retia quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est aut uox aliqua iussionis de nube facta est eis uerbis, quae rationales animae audientes intellegere atque oboedire adsolent. non enim hoc acceperunt ut possint bestiae uel aues; in suo tamen genere obtemperant deo, non rationali uoluntatis arbitrio, sed sicut mouet ille omnia temporibus oportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in uerbo eius quid quo tempore fieri debeat, et illo non temporaliter moto mouentur ipsa temporaliter, ut in his, quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant,
- 9.14.2
Omnis enim anima uiua, non solum rationalis sicut in hominibus, uerum etiam inrationalis, sicut in pecoribus et uolatilibus et piscibus, uisis mouetur. sed anima rationalis uoluntatis arbitrio uel consentit uisis uel non consentit; inrationalis autem non habet hoc iudicium, pro suo tamen genere atque natura uiso aliquo tacta propellitur. nec in potestate ullius animae est, quae illi uisa ueniant siue in sensus corporis siue in ipsum spiritum interius, quibus uisis adpetitus moueatur cuiuslibet animantis. ac sic cum ea uisa per angelorum oboedientiam desuper ministrantur, peruenit iussio dei non solum ad homines nec solum ad aues et pecora, uerum etiam ad ea, quae sub aquis latent — sicut ad cetum, qui gluttiuit Ionam — nec solum ad ista maiora, uerum etiam ad uermiculum; nam et huic legimus diuinitus iussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cuius umbraculo propheta requieuerat. si enim homini donauit deus, sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans possit non solum pecora et iumenta suis usibus subdita nec tantum domesticas aues, sed etiam libere uolitantes quaslibet etiam saeuas feras et capere et mansuetas facere et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non corporis, cum earum adpetitus et dolores captans paulatimque inlectando, premendo laxandoque moderans agresti eas exuit consuetudine et tamquam humanis moribus induit: quanto magis angeli hoc possunt, qui iussione dei in ipsa eius, quam sempiterne intuentur, incommutabili ueritate perspecta mouentes se per tempus et corpora sibi subdita per tempus et locum agilitate mirabili et uisa, quibus moueatur, et adpetitum carnalis indigentiae ualent efficere omni animae uiuae, ut quo eam uenire opus est nesciens adducatur!
- 9.15.1
Iam ergo uideamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. natura quippe mulieris creata est, quamuis ex uirili, quae iam erat, non aliquo motu iam existentium naturarum. angeli autem nullam omnino possunt creare naturam; solus enim unus cuiuslibet naturae, seu magnae seu minimae, creator est deus, id est ipsa trinitas, pater et filius et spiritus sanctus. aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus Adam costaque eius sine ullo doloris sensu a corporis conpage detracta sit.haec enim fortasse dicantur potuisse per angelos fieri; formare autem uel aedificare costam, ut mulier esset, usque adeo non potuit nisi deus, a quo uniuersa natura subsistit, ut ne illud quidem carnis subplementum in corpore uiri, quod in illius costae successit locum, ab angelis factum esse crediderim sicut nec ipsum hominem de terrae puluere: non quo nulla sit angelorum opera, ut aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt. quia nec agricolas creatores segetum atque arborum dicimus. non enim qui plantat, est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat, deus. ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano, quod osse demto locus carne subpletus est, illo scilicet opere dei, quo naturas substituit, ut sint, quo ipsos quoque angelos creauit.
- 9.15.2
Opus itaque agricolae est, ut aquam ducat, cum rigat; non autem opus eius est, ut aqua per decliuia prolabatur, sed illius, qui omnia in mensura et numero et pondere disposuit. item opus agricolae est, ut surculus auellatur ex arbore terraeque mandetur; at non eius opus est, ut sucum inbibat et germen emittat, ut aliud eius solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras promoueat, quo robur nutriat ramosque diffundat, sed illius, qui dat incrementum. medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet et uulnerato medicamentum: primum non de rebus, quas creauit, sed quas creatas opere creatoris inuenit; deinde cibum uel potum praeparare potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento inlitum adponere. num etiam ex his, quae adhibet, operari et creare uires uel carnem potest? natura id agit interiore motu nobisque occultissimo. cui tamen si deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit et facit, continuo tamquam extincta nulla remanebit.
- 9.15.3
Quapropter cum deus uniuersam creaturam suam bipertito quodam modo opere prouidentiae, de quo in superiore libro locuti sumus, et in naturalibus et in uoluntariis motibus administret, creare naturam tam nullus angelus potest quam nec se ipsum. uoluntas uero angelica oboedienter deo subdita eiusque executa iussionem naturalibus motibus de rebus subiectis tamquam materiem ministrare, ut secundum illas principales in uerbo dei non creatas uel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter creatas rationes aliquid tempore creetur. more agricolandi uel medendi potest. quale itaque ministerium deo exhibuerint angeli in illa mulieris formatione, quis audeat adfirmare? certissime tamen dixerim subplementum illud carnis in costae locum ipsiusque feminae corpus et animam conformationemque membrorum, omnia uiscera, sensus omnes et quidquid erat, quo illa et creatura et homo et femina erat, nonnisi illo opere dei factum, quod deus non per angelos, sed per semet ipsum. non operatus est et dimisit, sed ita continuanter operatur, ut nec ullarum aliarum rerum nec ipsorum angelorum natura subsistat, si non operetur.
- 9.16.1
Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam rerum pro humano captu experiri potuimus, non nouimus nasci, nisi aut ex istis tamquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex fruticibus uel lignorum fructibus uel etiam ex carnibus animalium, sicut innumerabilia genera uermium siue reptilium, aut certe ex concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne cuiuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum discerneretur, quaerimus in rebus creationis huius similitudinem, qua mulier de uiri latere facta est, nec possumus inuenire, non ob aliud, nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra nouimus; quemadmodum autem angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non utique nouimus. nam profecto si remota hominum industria fruticum genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra nasci arbores et herbas et ex earum seminibus, ab eis itidem in terram cadentibus, numquid innotesceret nobis quid ualeret insertio, ut alterius generis lignum radice propria poma portaret aliena et coalescente unitate iam sua? haec per agricolarum opera didicimus, cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum deo creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. nequaquam enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in dei opere intima naturae ratio non haberet. quid ergo mirum, si hominem ex osse hominis factam non nouimus, quando creanti deo quemadmodum angeli seruiant ignoramus? qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam nosse possemus, si et ista deo creanti quemadmodum agricolae seruiant, similiter nesciremus.
- 9.16.2
Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi deum esse creatorem fideliterque credimus factam feminam ex uiro nullo interueniente concubitu, etiamsi forte . costa hominis ministrata sit per angelos in opere creatoris: sicut fideliter credimus etiam uirum factum ex femina nullo interueniente concubitu, cum semen Abrahae dispositum est per angelos in manu mediatoris. utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad rei gestae proprietatem quod de Christo factum est et tantum ad figuratam significationem quod de Eua scriptum est credibile uideatur? an uero sine cuiusquam concubitu uir ex femina fieri potuit, femina ex uiro non potuit? et uirginalis uterus unde uir fieret habebat, uirile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic dominus de famula nasceretur, ibi de seruo famula formaretur? poterat et dominus de costa carnem suam uel de aliquo membro uirginis creare; sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod castum est.
- 9.17.1
Quodsi quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum deus hominem fecit ad imaginem ac similitudinem suam — ibi quippe et hoc dictum est: masculum et feminam fecit eos — utrum iam illa ratio,. ua m mundi primis operibus concreauit atque concreuit deus, id habebat, ut secundum eam iam necesse esset ex uiri latere feminam fieri, an hoc tantum habebat, ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi iam conditum, sed in deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi uideatur sine adfirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos iam christiana fides inbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, dubitandum non esse iudicabunt.
- 9.17.2
Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus uitae, qui creatura est, habet quosdam adpetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala uoluntas non possit excedere, et elementa mundi huius corporei habent definitam uim qualitatemque suam, quid unumquodque ualeat uel non ualeat, quid de quo fieri possit uel non possit. ex his uelut primordiis rerum omnia, quae gignuntur, suo quaeque tempore exortus processusque sumunt finesque et decessiones sui cuiusque generis. unde fit, ut de grano tritici non nascatur faba uel de faba triticum uel de pecore homo uel de homine pecus. super hunc autem motum cursumque rerum naturalem potestas creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id, quod non in eis posuit, ut de his fieri uel ab ipso possit. neque enim potentia temeraria, sed sapientiae uirtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit, ut possit. alius ergo est rerum modus, quo illa herba sic germinat, illa sic, illa aetas parit, illa non parit, homo loqui potest, pecus non potest. horum et talium modorum rationes non tantum in deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concretae. ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat et fructum gignat, ut per iuuentam sterilis femina in senecta pariat, ut asina loquatur et si quid eius modi est, dedit quidem naturis, quas creauit, ut ex his et haec fieri possent — neque enim ex eis uel ipse faceret, quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam se ipso non est nec ipse potentior — uerum tamen alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo, quo ita creata essent, ut eorum natura uoluntati potentiori amplius subiaceret.
- 9.18.1
Habet ergo deus in se ipso absconditas quorundam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque inplet non illo opere prouidentiae, quo naturas substituit, ut sint, sed illo, quo eas administrat, ut uoluerit, quas, ut uoluit, condidit. ibi est et gratia, per quam salui fiunt peccatores. nam quod adtinet ad naturam iniqua sua uoluntate deprauatam, recursum per semet ipsam non habet, sed per dei gratiam, qua adiuuatur et instauratur. neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: omnes, qui ambulant in ea, non reuertentur. dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut, quod reuertitur qui reuertetur, non sibi tribuat, sed gratiae dei, non ex operibus, ne forte extollatur.
- 9.18.2
Propterea mysterium gratiae huius apostolus absconditum dixit non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Leui in lumbis Abrahae, quando et ipse decimatus est, sed in deo, qui uniuersa creauit. quamobrem omnia, etiam quae ad hanc gratiam significandam non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta sunt, eorum etiam causae in deo absconditae fuerunt: quorum si unum erat, quod ita mulier facta est de latere uiri, et hoc dormientis, quae per ipsum firma facta est, tamquam eius osse firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non costa sed caro subpleta est, non habuit hoc prima rerum conditio, quando sexto die dictum est: masculum et feminam fecit eos, ut femina omnino sic fieret, sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset, ne contra causas, quas uoluntate instituit, mutabili uoluntate aliquid faceret. quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset, absconditum erat in deo, qui uniuersa creauit.
- 9.18.3
Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia dei, probabiliter creditur, sicut illud semen, cui promissum est, dispositum est per angelos in manu mediatoris, sic omnia, quae ad ipsius seminis aduentum uel praenuntiandum uel adnuntiandum in rerum natura praeter usitatum naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus angelis esse facta, ut tamen ubique creator uel reparator creaturarum non sit, nisi qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat deus.
- 9.19.1
Ac per hoc etiam illa extasis, quam deus inmisit in Adam, ut soporatus obdormiret, recte intellegitur ad hoc inmissa, ut et ipsius mens per extasin particeps fieret tamquam angelicae curiae et intrans in sanctuarium dei intellegeret in nouissima. denique euigilans tamquam prophetia plenus, cum ad se adductam mulierem suam uideret, eructuauit continuo, quod magnum sacramentum commendat apostolus: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. haec uocabitur mulier, quoniam de uiro suo sumta est . et propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. quae uerba cum primi hominis fuisse scriptura ipsa testetur, dominus tamen in euangelio deum dixisse declarauit; ait enim: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxor.i suae, et erunt duo in carne una, ut hinc intellegeremus per extasin, quae praecesserat in Adam, hoc eum diuinitus tamquam prophetam dicere potuisse. sed iam iste huius libri terminus placet, ut ea, quae sequuntur, ab alio exordio renouent intentionem legentium.
- 10.1.1
Iam quidem ordo ipse uidetur exposcere, ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, scriptura narrauit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint siue non possint, qui credunt animam de anima hominis sicut de carne carnem fieri a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. hinc enim primitus ad hoc mouentur, ut dicant, quod unam animam deus fecerit, quam sufflauit in faciem hominis, quem de puluere finxerat, ut ex illa iam ceterae crearentur animae hominum sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum, quoniam primo Adam formatus est, deinde Eua. et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est: corpus uidelicet puluerem terrae, animam uero flatum dei; at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam deus flando similiter animauerit, tamquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus. aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima uiri, ut eam, sicut possemus, datam diuinitus uel intellegeremus uel certe crederemus, aut, si hoc propterea scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut hominis carnem de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc uerum non est. quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flauerit deus, quia illud est uerum, quod et anima ex homine propagata est.
- 10.1.2
Huic suspicioni facile occurritur. si enim propterea putant animam mulieris ex anima uiri factam, quia non scriptum est, quod in mulieris faciem flauerit deus, cur credunt ex uiro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? unde, si deus omnes animas hominum nascentium sicut primam facit, propterea scriptura de aliis tacuit quoniam posset, quod in una factum commemoratum est, etiam de ceteris prudenter intellegi. itaque si oportuit nos per hanc scripturam de hac re aliquid admoneri, magis, si aliquid aliud fiebat in femina, quod in uiro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut uiri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum, quod alio modo fiebat, scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus, quod iam de illo didiceramus. proinde quia non dixit ex anima uiri animam factam esse mulieris, conuenientius creditur eo ipso nos admonere uoluisse nihil hic aliud putare, quam de uiri anima noueramus, id est similiter datam esse mulieri, cum praesertim esset euidentissimae occasionis locus, ut, si non tunc, quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam: hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea. quanto enim carius amantiusque diceret: et anima de anima mea! non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 578
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa042a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.