De Consensu Evangelistarum
- 3.62.1
Sequitur Mattheus: altera autem die, quae est post parasceuen, conuenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum dicentes: domine. recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc uiuens: post tres dies resurgam. iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium. ne forte ueniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: surrexit a mortuis, et erit nouissimus error peior priore. ait illis Pilatus: habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus. hoc solus Mattheus narrat nullo aliorum narrante aliquid quod huic uideatur esse contrarium.
- 3.63.1
Deinde sequitur idem Mattheus et dicit: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus. angelus autem domini descendit de caelo, et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum. erat autem aspectus eius sicut fulgur et uestimenta eius sicut nix. prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. respondens autem angelus dixit mulieribus: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. non est hic, surrexit enim sicut dixit. uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis. huic Marcus consonat. sed potest mouere, quomodo secundum Mattheum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento — Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuisse — nisi intellegamus aut Mattheum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, Marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo Mattheus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Mattheus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra.
- 3.63.2
Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: at illae.
- 3.64.1
exeuntes fugerunt de monumento, inuaserat enim eas tremor et pauor, et nemini quicquam dixerunt, timebant enim, cum dicat Mattheus: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno currentes nuntiare discipulit» eius, nisi intellegamus ipsorum angelorum nemini ausas fuisse aliquid dicere, id est respondere ad ea quae ab illis audierant aut certe custodibus, quos iacentes uiderunt. nam illud gaudium, quod Mattheus commemorat, non repugnat timori, de quo Marcus dicit. debuimus enim utrumque in illarum animo factum intellegere, etiamsi ipse Mattheus de timore non diceret; cum uero et ipse dicat: et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, nihil ex hac re quaestionis remanere permittit.
- 3.65.1
De hora quoque ipsa, qua uenerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. cum enim Mattheus dicat: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et alia Maria uidere sepulchrum, quid est, quod dicit Marcus: et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum oriente iam sole? in quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Iohanne, non discrepat. quod enim dicit Lucas: ualde diluculo, et Iohannes: mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intellegitur Marcus dicere: ualde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate; eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. ideo non repugnat illi qui ait: cum adhuc tenebrae essent. die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. nec sic accipiendum est quod ait: ualde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. cum enim dixerimus \'mane\', ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus \'ualde mane\', ut illud quod etiam albescente uocatur intellegant, quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant \'iam mane est\', et cum post hoc uerbum attenderint ac iam oriente, id est iam de proximo ueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant (mane est\' et dicant \'ualde mane est\'. quid autem interest, dum siue illo siue isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum \'mane\' nisi quod Lucas appellauit diluculum et hoc ualde mane quod ille ualde diluculo et quod Iohannes mane cum adhuc tenebrae essent, sole autem oriente, id est ortu suo iam caelum inluminare incipiente? quomodo ergo his tribus congruat Mattheus, qui nec \'diluculo\' nec \'mane\'. sed uespere ait sabbati, quae lucescit in primam sabbati, attentius indagandum est. a parte quippe prima noctis, quod est uespere, ipsam noctem uoluit significare Mattheus, cuius noctis fine uenerunt mulieres ad monumentum. ea uero causa intellegitur eandem noctem sic appellasse, quia iam uespere licebat adferre aromata transacto utique sabbato. ergo, quoniam sabbato inpediebantur, ut non ante facerent, ab eo tempore nominauit noctem, ex quo eis licere coepit, ut facerent, quocumque uellent tempore eiusdem noctis. sic itaque dictum est uespere sabbati, ac si diceretur \'nocte sabbati\\ id est nocte, quae sequitur diem sabbati. quod ipsa uerba eius satis indicant. sic enim ait: uespere autem sabbati. quae lucescit in primam sabbati, quod fieri non potest. si tantum modo primam noctis particulam, id est solum initium noctis, intellexerimus dicto uespere significatam; neque enim ipsum initium lucescit in primam sabbati, sed ipsa nox, quae luce incipit terminari. nam terminus primae partis noctis secundae partis initium est, lux autem terminus totius noctis est. unde non potest dici (uesper elucescens in primam sabbati. nisi nomine uesperi nox ipsa intellegatur, quam lux terminat. et usitatus loquendi modus est diuinae scripturae a parte totum. a uespere ergo noctem significauit, cuius extremum est diluculum. diluculo enim uenerunt illae mulieres ad monumentum; ac per hoc ea nocte uenerunt, quae significata est nomine uesperi. tota enim significata est eo nomine. ut dixi; et ideo, quacumque eius noctis parte uenissent, ea utique nocte uenissent; cum ergo uenerunt parte eius noctis extrema, ea procul dubio nocte uenerunt. uespere autem; quae lucescit in primam sabbati, non potest nisi tota ipsa nox intellegi: eo igitur uespere uenerunt quae ipsa nocte uenerunt, ipsa autem nocte uenerunt quae noctis ipsius quamuis extrema parte uenerunt.
- 3.66.1
Nam et ipsum triduum, quo dominus mortuus est et resurrexit, nisi isto loquendi modo, quo a parte totum dici solet, recte intellegi non potest. ipse quippe ait: sicut enim Iona fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. conputantur autem tempora, siue ex quo tradidit spiritum, siue ex quo sepultus est, et non occurrit ad liquidum, nisi medium diem, hoc est sabbatum totum diem accipiamus, id est cum sua nocte, illos autem qui eum in medio posuerunt, id est parasceuen et primam sabbati, quem diem dominicum dicimus, a parte totum intellegamus. quid enim iuuat, quod quidam his angustiis coartati et istum locutionis modum, id est a parte totum, in sanctarum scripturarum soluendis quaestionibus plurimum ualere nescientes noctem uoluerunt adnumerare tres illas horas a sexta usque nonam, quibus sol obscuratus est, et diem tres horas alias, quibus iterum terris est redditus, id est a nona usque ad eius occasum? sequitur enim nox futuri sabbati. qua cum suo die conputata erunt iam duae noctes et duo dies; porro autem post sabbatum sequitur nox primae sabbati, id est inlucescentis diei dominici, in qua tunc dominus resurrexit; erunt ergo duae noctes et duo dies et una nox, etiamsi tota posset intellegi, nec ostenderemus, quod illud diluculum pars eius extrema sit; quapropter nec adnumeratis illis sex horis, quarum tribus sol contenebratus est et tribus eluxit, constabit ratio trium dierum et trium noctium. restat ergo. ut illo scripturarum usitatissimo loquendi modo, quo a parte totum intellegitur, inueniamus extremum diem tempus parasceues, quo crucifixus et sepultus est dominus, et ex ipsa extrema parte totum diem cum sua nocte, qui iam peractus fuerat, accipiamus, medium uero, id est sabbati diem, non a parte, sed integre totum, tertium rursus a parte sua prima, id est a nocte totum cum suo diurno tempore, ac sic erit triduum, quemadmodum illi octo dies, post quos ascendit in montem. quorum medios integros attendentes Mattheus et Marcus dixerunt post sex dies, quod Lucas dixit post octo dies.
- 3.67.1
Nunc iam cetera uideamus, quemadmodum Mattheo congruant. Lucas enim apertissime duos angelos dicit uisos fuisse a mulieribus, quae uenerunt ad monumentum, quorum singulos intellexeramus commemoratos a duobus, unum a Mattheo, id est illum qui extra monumentum sedebat in lapide, alterum a Marco, id est illum qui intra monumentum sedebat a dextris. sed Lucas ita narrat: et dies erat parasceues et sabbatum inlucescebat. subsecutae autem mulieres, quae cum ipso uenerant de Galilaea, uiderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius. et reuertentes parauerunt aromata et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. una autem sabbati ualde diluculo uenerunt ad monumentum portantes quae parauerant aromata et inuenerunt lapidem reuolutum a monumento et ingressae non inuenerunt corpus domini Iesu. et tum est, dum mente consternatae essent de isto, et ecce duo uiri steterunt secus illas in ueste fulgenti. cum timerent autem et declinarent uultum in terram. dixerunt ad illas: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? non est hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. et recordatae sunt uerborum eius. et egressae a monumento nuntiauerunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus. quomodo ergo singuli uisi sunt sedentes, unus secundum Mattheum foris super lapidem et alter secundum Marcum intus a dextris, cum secundum Lucam duo steterint secus illas, quamuis similia dixerint? possumus quidem adhuc intellegere unum angelum uisum a mulieribus et secundum Mattheum et secundum Marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum. adque ibi uidisse angelum sedentem super lapidem reuolutum a monumento, sicut dicit Mattheus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus domini, uisos alios duos angelos stantes, sicut dicit Lucas. similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem.
- 3.68.1
Sed uideamus et illa quae lohannes dicit, utrum uel quemadmodum his congruant. sic ergo narrat Iohannes: una autem sabbati Maria Magdalene uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et uidet lapidem sublatum a monumento. currit ergo et uenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: tulerunt dominum de monumento et nescimus, ubi posuerunt eum. \'exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et uenerunt ad monumentum. currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et uenit primus ad monumentum. et cum se inclinasset, uidet posita linteamina, non tamen introiit. uenit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum. et uidet linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius. non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. tunc ergo introiit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit et credidit. ynondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. haec cum dixisset, conuersa est retrorsum et uidit legum stantem et non sciebat, quia Iesus est. dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deumuestrum. uenit Maria Magdalene adnuntians discipulis: quia uidi dominum et haec dixit mihi. in hac Iohannis narratione dies uel tempus, quo uentum est ad monumentum, cum ceteris conuenit; illud etiam, quod duo angeli uisi sunt, concordat cum Luca; sed quod ille stantes dicit angelos uisos. iste autem sedentes. et cetera, quae illi non dicunt. quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt uideri.
- 3.69.1
Quapropter haec omnia, quae circa tempus resurrectionis domini facta sunt, secundum omnium euangelistarum testimonia in una quadam narratione, quantum nos dominus adiuuerit, quemadmodum geri potuerint, ordinemus. prima sabbati diluculo, sicut omnes consentiunt, uentum est ad monumentum. iam factum erat, quod solus Mattheus commemorat de terrae motu et lapide reuoluto conterritisque custodibus ita, ut in parte aliqua uelut mortui iacerent. uenit autem, sicut Iohannes dicit, Maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae domino ministrauerant, plurimum dilectione feruentior, ut non inmerito Iohannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur. uenit ergo et uidit lapidem sublatum a monumento, antequam aliquid diligentius inspiceret, non dubitans ablatum inde esse corpus Iesu cucurrit, sicut idem dicit Iohannes, et nuntiauit Petro adque ipsi Iohanni. ipse est enim discipulus, quem amabat Iesus. at illi currere coeperunt ad monumentum et praeueniens Iohannes inclinauit se et uidit posita linteamina nec intrauit: Petrus autem consecutus intrauit in monumentum et uidit linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum. deinde et Iohannes intrauit et uidit similiter et credidit quod Maria dixerat sublatum esse dominum de monumento. nondum enim sciebat scripturam. quia oportebat eum a mortuis resurgere. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat foris ad monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem lohannes commemorat. tunc uiderunt angelum sedentem a dextris super lapidem reuolutum a monumento, de quo angelo narrant Mattheus et Marcus. tunc eis dixit: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit. uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus. et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce praedixi uobis. quibus similia Marcus quoque non tacuit. ad haec uerba Maria dum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos, sicut dicit Iohannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus lesu. dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes uiderentur, sicut eos Lucas uisos fuisse commemorat, et dixisse secundum eundem Lucam timentibus mulieribus et uultum in terram declinantibus: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? non est. hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. Se t recordatae sunt uerborum eius. post haec conuersa est retrorsum Maria. e t uidit Iesum stantem, sicut dicit Iohannes, et non sciebat, quia Iesus est dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine. si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et die eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum. tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quicquam dicebant. tunc iam secundum Mattheum ecce Iesus occurrit illis dicens: hauete. illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum et ipsius domini. semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret adque a timore recrearet. tunc ergo ait illis: nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt. uenit ergo Maria Magdalene adnuntians discipulis. quia uidit dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiauerunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus. et uis a sunt ante illos sicut deliramentum uerba ista, et non credebant illis. his et Marcus adtestatur. nam posteaquam commemorauit eas trementes et pauentes exisse a monumento et nemini quicquam dixisse, adiunxit, quod resurgens dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes. quod uiueret et uisus esset ab ea. non crediderunt. sane Mattheus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus. quae illa omnia uiderant et audierant. uenisse etiam quosdam in ciuitatem de illis custodibus, qui iacuerant uelut mortui. et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos uero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius uenissent eumque furati essent illis dormientibus. pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat. et illos accepta pecunia fecisse. sicut erant edocti, diuulgatumque esse uerbum istud aput Iudaeos usque in hodiernum diem.
- 3.70.1
XXV. Iam post resurrectionem quemadmodum apparuerit dominus discipulis considerandum eat, non solum ut elucescat etiam ex hac re conuenientia quattuor euangelistarum, uerum etiam ut cum Paulo apostolo consonent, qui de hac re in prima ad Corinthios epistula ita loquitur: tradidi enim uobis in primis quod et accepi, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas, et quia sepultus est et quia surrexit tertia die secundum scripturas et quia apparuit Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; postea apparuit Iacobo, deinde apostolis omnibus; nouissimo autem omnium quasi abortiuo apparuit et mihi. hunc autem ordinem nullus euangelistarum tenuit. unde considerandum est, utrum ordo, quem illi tenuerunt, huic non aduersetur. nam nec ille omnia nec isti omnia dixerunt. quae autem dixerunt omnes utrum nihil inter se repugnent, tantum uidendum est. Lucas enim solus quattuor euangelistarum non dicit a mulieribus uisum dominum. sed tantum modo angelos. Mattheus autem dicit, quod eis occurrerit redeuntibus a monumento. Marcus quoque dicit primo uisum esse Mariae Magdalenae, sicut et Iohannes; sed quomodo ei sit uisus, non dicit. quod explicatur a Iohanne. Lucas autem non solum tacet. ut dixi, eum apparuisse mulieribus, sed etiam duos, quorum fuit unus Cleopas, talia dicit locutos cum illo, antequam agnoscerent eum. tamquam mulieres nihil se aliud quam angelos uidisse nuntiauerint, qui dicebant eum uiuere. ita enim narrat: ecce duo ex ipsis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem, nomine Emmaus, et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus quae acciderant. et factum est, dum loquerentur et secum quaererent, etipselesusadpropinquansibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. et ait ad illos: qui sunt hi sermones, quos confertis ad inuicem ambulantes, et estis tristes? et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: tu solus peregrin us es in Hierusalem et non cognouisti quae facta sunt in illa his diebus? quibus ille dixit: quae? et dixerunt: de Iesu Nazoreno, qui fuit uir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. nos autem sperabamus, quia ipse est redemturus Israhel. et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. sed et muliores quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionemangelorumuidisse, qui dicunt eum uiuere. et abierunt quidam ex nostris ad monumentum. et ita inuenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non uiderunt. haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat uel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem uidisse linteamina sola posita et abisse -secum mirantem quod factum fuerat. hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos inuenit in uia, posteaquam narrauit de mulieribus, quae uiderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Iohannes, cum tantum modo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiauerat, quando uidit lapidem auulsum a monumento; et postea facta sunt haec de uisione angelorum adque ipsius domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens reuertentibus a monumento. hoc autem antequam duobus illis in uia uisus fuisset, quorum erat unus Cleopas. namque et Cleopas loquens cum domino, quem nondum agnoscebat, non Petrum dixit isse ad monumentum; sed abierunt quidam ex nostris, inquit, ad monumentum et ita inuenerunt, sicut mulieres dixerunt, quod et ipse recapitulando intellegitur dixisse, illud scilicet quod primo mulieres nuntiauerunt Petro et Iohanni de ablato corpore domini. ac per hoc cum ipse Lucas Petrum dixerit cucurrisse ad monumentum et Cleopan dixisse ipse rettulerit, quod quidam eorum ierant ad monumentum, intellegitur adtestari Iohanni, quod duo ierant ad monumentum; sed Petrum solum primo commemorauit, quia illi primitus Maria nuntiauerat. item potest mouere, quod Petrum non intrantem, sed procumbentem dicit idem Lucas uidisse sola linteamina et discessisse mirantem, cum Iohannes dicat se potius ita uidisse, hoc est discipulum illum, quem diligebat Iesus, non intrasse in monumentum. quo prior uenerat, sed, cum se inclinasset, uidisse posita linteamina; sed et se ipsum postea dicit intrasse. ita et Petrus intellegendus est primo procumbens uidisse, quod Lucas commemorat, Iohannes tacet; post autem ingressus, sed ingressus tamen, antequam Iohannes intraret, ut omnes uerum dixisse sine ulla repugnantia repperiantur.
- 3.71.1
Ordo ergo rerum qui esse potuit, quemadmodum dominus excepto quod iam mulieribus locutus erat etiam maribus discipulis uisus fuerit, secundum testimonia non solum quattuor euangelistarum, sed etiam Pauli apostoli contexendus et demonstrandus est. omnium ergo uirorum primo apparuisse intellegitur Petro, ex his dumtaxat omnibus quos euangelistae quattuor et Paulus apostolus commemorauerunt. ceterum si apparuit alicui eorum prius quam Petro, quod omnes tacuerunt, quis uel dicere audeat uel negare? neque enim et Paulus dixit: apparuit primo Cephae,\' sed: apparuit, inquit, Cephae, postea duodecim, deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul. sic autem non apparet quibus duodecim, quemadmodum nec quibus quingentis. fieri enim potest, ut de turba discipulorum fuerint isti duodecim nescio qui. nam illos quos apostolos nominauit non iam duodecim, sed undecim diceret, sicut nonnulli etiam codices habent, quod credo perturbatos homines emendasse putantes de illis duodecim apostolis dictum, qui iam Iuda extincto undecim erant. sed siue illi codices uerius habeant qui undecim habent, siue alios quosdam duodecim apostolus Paulus uelit intellegi, siue sacratum illum numerum etiam in undecim stare uoluerit, quia duodenarius in eis numerus ita mysticus erat ut non posset in locum Iudae nisi alius, id est Matthias, ad conseruandum sacramentum eiusdem numeri subrogari. quodlibet ergo eorum sit, nihil inde existit quod ueritati uel istorum alicui ueracissimo narratori repugnare uideatur. probabiliter tamen creditur, postea quam Petro apparuit, deinde apparuisse istis duobus, quorum erat unus Cleopas. de quibus Lucas totum narrat, Marcus autem breuiter ita perstringit: post haec autem, inquit. duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie euntibus in uillam. castellum quippe illud non absurde accipimus etiam uillam potuisse appellari, quod nunc iam appellatur ipsa Bethlem, quae ciuitas antea uocitata est, quamuis nunc sit honoris amplioris nomine domini. qui in illa natus est. sic per ecclesias omnium gentium diffamato. et in codicibus quidem Graecis magis agrum inuenimus quam uillam; agri autem nomine non castella tantum. uerum etiam municipia et coloniae solent uocari extra ciuitatem, quae caput et quasi mater est ceterarum, unde metropolis appellatur.
- 3.72.1
Quod autem ait Marcus, eis in alia effigie dominum apparuisse, hoc Lucas dicit, quod eorum oculi tenebantur. ne agnoscerent eum. oculis quippe eorum acciderat aliquid, quod ita manere permissum est usque ad fractionem panis. certi mysterii causa, ut eis in illo alia ostenderetur effigies et sic eum non nisi in fractione panis agnoscerent, sicut Luca narrante monstratur. pro merito quippe mentis eorum adhuc ignorantis, quod oportebat Christum mori et resurgere. simile aliquid eorum oculi passi sunt, non ueritate fallente, sed ipsis ueritatem percipere non ualentibus et aliud quam res est opinantibus, ne quisquam se Christum agnouisse arbitretur, si eius corporis particeps non est, id est ecclesiae, cuius unitatem in sacramento panis commendat apostolus dicens: unus panis, unum corpus multi sumus, ut, cum eis benedictum panem porrigeret, aperirentur oculi eorum et agnoscerent eum, aperirentur utique ad eius cognitionem remoto scilicet inpedimento. quo tenebantur, ne agnoscerent. neque enim clausis oculis ambulabant; sed inerat aliquid quo non sinerentur agnoscere quod uidebant, quod scilicet et caligo et aliquis umor efficere solet. non quia dominus non poterat transformare carnem suam, ut alia re uera esset effigies, non quam solebant illi contueri, quando quidem et ante passionem suam transformatus est in monte, ut facies eius claresceret sicut sol — quale uult enim corpus de qualicumque corpore uerum de uero facit qui de aqua uera uinum uerum fecit —, sed non ita fecerat, cum apparuit illis duobus in alia effigie. non enim sicut erat apparuit eis quorum oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. non autem incongruenter accipimus hoc inpedimentum in oculis eorum a satana fuisse, ne agnosceretur Iesus; sed tamen a Christo est facta permissio usque ad sacramentum panis, ut unitate corporis eius participata remoueri intellegatur inpedimentum inimici, ut Christus possit agnosci.
- 3.73.1
Nam ipsos esse istos, de quibus et Marcus narrat, credendum est, quia dicit ipsos euntes nuntiasse ceteris, sicut Lucas eos dicit surgentes eadem hora regressos esse in Hierusalem et inuenisse congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant dicentes, quod surrexit dominus uere et apparuit Simoni, et tunc etiam ipsos narrasse, quae gesta erant in uia et quomodo eum cognouerint in fractione panis. iam ergo erat fama, quod resurrexerat Iesus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui iam apparuerat; hoc etenim isti duo inuenerunt loquentes, ad quos in Hierusalem uenerunt. fieri itaque potest, ut timore prius in uia noluerint dicere, quod eum audierant resurrexisse, quando tantum modo angelos dixerunt uisos esse mulieribus; ignorantes enim, cum quo loquerentur, merito possent esse solliciti, ne quid passim de Christi resurrectione iactantes in manus inciderent Iudaeorum. quod autem ait Marcus: adnuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, cum Lucas dicat, quod iam inde loquebantur uere resurrexisse dominum et Simoni apparuisse, quid intellegendum est nisi aliquos ibi fuisse qui hoc nollent credere? cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicauit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus, antequam agnoscerent eum, et quomodo eum in fractione panis agnouerint? quando quidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in uillam continuo coniunxit: et illi euntes nuntiauerunt ceteris nec illis crediderunt, quasi possent nuntiare quem non agnouerant aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. quomodo ergo eum agnouerunt, ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. quod ideo memoriae commendandum est, ut adsuescamus aduertere euangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent non aliunde maxime error oriatur, quo putent eos non sibi congruere.
- 3.74.1
Lucas ergo sequitur et dicit: dum haec autem locuntur, Iesus stetit in medio eorum et dicit eis: pax uobis, ego sum, nolite timere. conturbati uero et conterriti existimabant se spiritum uidere. et dixit eis: quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corde uestro? uidete manus meas et pedes, quia ipse ego sum; palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere. et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. hanc ostensionem domini post resurrectionem intellegitur et Iohannes commemorasse sic loquens: cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae, ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum, uenit Iesus et stetit in medio et dixit eis: pax uobis. et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. ac per hoc his uerbis Iohannis possunt coniungi ea quae Lucas dicit, idem autem Iohannes praetermittit. ita enim Lucas sequitur: adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit: habetis hic aliquid quod manducetur? at illi optulerunt ei partem piscis assi et fauum mellis. et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. his item uerbis possunt adiungi quae Lucas tacet, dicit autem Iohannes: gauisi sunt ergo discipuli uiso domino. dixit ergo eis iterum: pax uobiscum; sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, insuflauit et dixit eis: accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittunter eis, et quorum detinueritis, detenta sunt. his rursus adiungamus quae Iohannes praetermisit, Lucas commemorat: et dixit ad eos: haec sunt uerba, quae locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierusalem; uos autem estis testes horum. et ego mitto promissum patris mei in uos: uos autem sedete, quoad usque induamini uirtutem ei alto. ecce quomodo commemorauit et Lucas promissionem spiritus sancti, quam non inuenimus a domino factam nisi in euangelio Iohannis. quod non praetereunter aduertendum est, ut meminerimus, quemadmodum sibi euangelistae inuicem adtestentur de quibusdam etiam quae ipsi non dicunt et tamen dicta nouerunt. post haec Lucas quae gesta sunt omnia praetermittit nec omnino commemorat, nisi quando Iesus. ascendit in caelum, adque id tamen ita coniungit, quasi hoc sequatur haec uerba, quae dixit, cum hoc gestum sit una sabbatorum, quo die dominus resurrexit, illud autem quadragensimo die, sicut idem ipse Lucas in apostolorum actibus narrat. quod autem dicit Iohannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleopas, regressi Hierusalem inuenerint congregatos undecim et eos qui cum ipsis. erant, procul dubio intellegendum est, quod inde Thomas exierit, antequam eis dominus haec loquentibus appareret.
- 3.75.1
Hinc iam Iohannes aliam commemorat sui demonstrationem a domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas. qui prius eum non uiderat. et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis; uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: pax uobis. deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc et uide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. respondit Thomas et dixit ei: dominus meus et deus meus. dicit ei Iesus: quia uidisti, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt. hanc secundam domini uisionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Iohannes commemorat, aput Marcum possemus agnoscere breuiter eam, sicuti adsolet, perstringentem, nisi moueret, quod ibi ait: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Iohannes tacuit recumbentes - potuit enim hoc praetermittere —, sed quia iste dixit: nouissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Iohannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobrans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant\' eum resurrexisse non crediderant, illis uidelicet duobus, quibus in uillam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse aput Lucam inuestigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et\' inde redeuntibus in itinere occurrit. nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breuiter de duobus illis, quibus apparuit in uillam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset: nouissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobrauit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qu-l uiderant eum resurrexisse non crediderant. quomodo ergo n\'ouissime, quasi iam ultra eum non uiderint nouissimum quippe illud est, quo dominum apostoli in terra. uiderunt, quando ascendit in caelum, quod factum est quadragensimo die post eius resurrectionem. num quidnam tunc . exprobraturus erat, quod non credidissent eis qui eum uiderant resurrexisse, quando iam et ipsi post resurrectionem totiens eum uiderant et maxime ipso die resurrectionis eius, id est una sabbati iam circa noctem, sicut Lucas Iohannesque commemorant? remanet igitur, ut intellegamus eundem diem resurrectionis eius, id est unam sabbati, quando eum post diluculum uidit Maria et aliae cum illa mulieres, quando etiam Petrus, quando et illi duo, quorum erat unus Cleopas. quos uidetur etiam idem Marcus commemorare, quando iam circa noctem illi undecim praeter Thomam et qui cum eis erant, quando eis et isti quod uiderant narrauerunt, nunc etiam Marcum more suo breuiter commemorare uoluisse et ideo dixisse nouissime, quia ipso die hoc nouissimum fuit iam incipiente nocturno tempore, posteaquam illi de castello, ubi eum in fractione panis agnouerant, redierunt in Hierusalem et inuenerunt. sicut dicit Lucas, illos undecim et eos qui cum illis erant iam conloquentes de resurrectione domini et quod uisus fuerit Petro, quibus et ipsi narrauerunt quod in uia gestum erat et quomodo eum agnouerunt in fractione panis. sed erant ibi utique non credentes, unde uerum est quod Mareus dicit: nec illis crediderunt. his ergo iam, sicut Marcus dicit, discumbentibus et adhuc inde, sicut Lucas dicit, loquentibus stetit in medio eorum dominus et ait illis: pax uobiscum, sicut Lucas et Iohannes. fores autem clausae erant, cum ad eos intrauit, quod solus Iohannes commemorat. uerbis itaque domini, quae tunc eum locutum esse discipulis Lucas Iohannesque dixerunt, interponitur et illa exprobratio, de qua Marcus dicit, quod non crediderint eis qui eum resurrexisse uiderant.
- 3.76.1
Sed hoc rursus mouet, quomodo discumbentibus undecim dicit apparuisse Marcus, si illud tempus est diei dominici iam noctis initio, quod Lucas Iohannesque meminerunt. aperte quippe Iohannes dicit non cum eis tunc fuisse apostolum Thomam, quem credimus exisse inde. antequam dominus ad eos intraret, posteaquam illi duo redeuntes de castello cum ipsis undecim conlocuti sunt, sicut aput Lucam inuenitur. sed Lucas in sua narratione dat locum, quo possit intellegi, dum haec loquerentur, prius inde exisse Thomam et postea dominum intrasse. Marcus autem, qui dicit: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, etiam Thomam illic fuisse cogit fateri. nisi forte quamuis uno absente undecim tamen uoluit appellare, quia eadem tunc apostolica societas hoc numero nuncupabatur, antequam Matthias in locum Iudae subrogaretur. aut si hoc durum est sic accipere, illud ergo accipiamus, post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam nouissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est ipso quadragensimo die, et quoniam iam erat ab eis ascensurus in caelum. hoc eis illo die maxime exprobrare uoluisse, quia his qui uiderant eum resurrexisse non crediderant, antequam ipsi eum uiderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis euangelium etiam gentes quod non uiderunt fuerant crediturae. post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus: et dixit eis: euntes in mundum uniuersum praedicate euangelium omni creaturae. qui crediderit et baptizatus fuerit saluus erit; qui uero non crediderit condemnabitur. hoc ergo praedicaturi. quoniam qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non uidit. nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi, quod, antequam dominum uidissent, non crediderunt eis quibus prius apparuisset?
- 3.77.1
Hanc autem nouissimam fuisse corporaliter in terra praesentationem domini apostolis etiam illud admonet, ut credamus. quod ita sequitur idem Marcus: signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo demonia eicient. linguis loquentur nouis; serpentes tollent et, si mortiferum quid biberint, non eos nocebit; super aegrotos manus inponent, et bene habebunt. deinde subiungit: et dominus quidem, postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum et sedit a dextris dei. illi autem profecti praedicauerunt ubique domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. cum ergo dicit: et dominus quidem, postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum, satis uidetur ostendere nouissimum cum illis in terra hunc eum habuisse sermonem, quamuis non omni modo ad id coartare uideatur. non enim ait \'postquam haec locutus est eis\\ sed: postquam locutus est eis, unde admittit, si necessitas cogeret, non istam fuisse nouissimam locutionem nec istum fuisse nouissimum diem, quo eis in terra praesens fuit, sed ad omnia quae cum eis omnibus illis diebus locutus est posse pertinere quod dictum est: postquam locutus est eis, adsumtus est in caelum. sed quia ea quae supra diximus magis suadent hunc nouissimum diem fuisse, quam ut intellegantur undecim, qui Thoma absente decem fuerunt, ideo post hanc locutionem, quam Marcus commemorat, adiunctis etiam consequenter illis uerbis uel discipulorum uel ipsius, quae commemorantur in actibus apostolorum, credendum est adsumtum dominum in caelum, quadragensimo scilicet die post diem resurrectionis eius.
- 3.78.1
Iohannes autem, quamuis fateatur multa se praetermisisse quae fecit Iesus, uoluit tamen etiam tertiam eius repraesentationem discipulis post resurrectionem factam commemorare ad mare Tiberiadis, septem scilicet discipulis, Petro, Thomae, Nathanaheli, filiis Zebedaei et aliis duobus quos nominatim non expressit, cum piscarentur, quando iussu eius retia mittentes in dextram partem extraxerunt magnos pisces centum quinquaginta tres, quando etiam Petrum ter interrogauit, utrum ab illo amaretur, et ei pascendas commendauit oues suas et de eius ipsius passione praedixit et de ipso Iohanne ait: sic eum uolo manere, donec ueniam. ad hoc Iohannes euangelium suum terminauit.-
- 3.79.1
Iam nunc quaerendum est, quando primum uisus sit a discipulis in Galilaea, quia et hoc quod tertio narrat Iohannes in Galilaea factum est ad mare Tiberiadis, quod facile uidet qui recolit illud miraculum de panibus quinque, quod ita narrare incipit idem Iohannes: post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae Tiberiadis. ubi autem putari potest primum a discipulis post resurrectionem uideri debuisse nisi in Galilaea. si recolantur uerba illius angeli, qui secundum Mattheum uenientibus ad monumentum mulieribus ita loquitur: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis; non est hic, surrexit enim, sicut dixit; uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. \'et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis, item secundum Marcum: siue ipse sit angelus siue alius: nolite, inquit, expauescere. Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum; surrexit, non est hic: eccelocus, ubi posuerunt eum. sed ite, dicite discipulis eius et Petro, quia praecedit uos in Galilaeam; ibi eum uidebitis, sicut dixit uobis? haec uerba ita uidentur sonare, quod Iesus non erat se demonstraturus post resun-ectionem discipulis nisi in Galilaea. quam demonstrationem nec ipse Marcus commemorauit, qui eum dixit mane prima sabbati apparuisse primo Mariae Magdalenae et illam nuntiasse discipulis his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, illos autem non credidisse, post haec deinde duobus ex his apparuisse euntibus in uillam et illos ceteris nuntiasse, quod factum est, sicut Lucas et Iohannes coattestantur, in Hierusalem eodem ipso die resurrectionis iam noctis initio: deinde uenit ad illam eius manifestationem, quam nouissimam dicit, recumbentibus illis undecim; post hanc dicit eum adsumtum in caelum. quod factum scimus in monte oliueti non longe ab Hierusalem. nusquam igitur commemorat Marcus conpletum quod ab angelo praenuntiatum esse testatur. Mattheus uero nihil aliud dicit nec ullum alium locum omnino commemorat uel ante uel postea, ubi discipuli. posteaquam resurrexit, uiderint dominum nisi in Galilaea secundum angeli praedictionem. denique cum insinuasset. quid ab angelo mulieribus dictum sit. et illis abeuntibus subiecisset, quid de corruptis ad mentiendum custodibus gestum sit, continuo, tamquam nihil aliud sequeretur — quia et re uera sic erat dictum ab angelo: surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, ut nihil aliud sequi debuisse uideatur —: undecim autem, inquit, discipuli abierunt in Galilaeam in montem. ubi constituerat illis Iesus. et uidentes eum adoraueruut; quidam autem dubitauerunt. accedens accedens Iesus locutus est eis dicens: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eos seruare omnia quaecumque mandaui uobis. et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. ita Mattheus clausit euangelium suum.
- 3.80.1
Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non conpellerent, nihil aliud arbitraremur nisi dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis uisum. item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Mattheus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem adque ibi adorasse dominum, ut impletum uideretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narrauerat. nunc autem et Lucas ac Iohannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius uisum esse dominum in Hierusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco uideri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea uero uisum a discipulis dominum post resurrectionem nusquam commemorans uehementer cogunt quaerere, quemadmodum dictum sit: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. nam et ipse Mattheus si omnino non diceret undecim discipulos abisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum uidisse adque adorasse, nihil ex hac praedictione conpletum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: ecce hodie et eras eicio demonia et sanitates perficio et tertia die consummabor, quod ad litteram certum est non esse conpletum. item si angelus dixisset: (praecedit uos in Galilaeam, ibi primum eum uidebitis\' aut \'ibi tantum eum uidebitis\' aut \'nonnisi ibi eum uidebitis*, ceteris euangelistis Mattheus sine dubio repugnaret; cum uero dictum est: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis uisus esset, an, posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam uidissent, idque ipsum, quod discipulos Mattheus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum, non aduersatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis adque accipiendis locum. uerum tamen quod dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intellegatur.
- 3.81.1
Sed prius considerandum est, quando etiam corporaliter in Galilaea uideri potuerit dicente Mattheo: undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat eis dominus, l\'let uidentes eum adorauerunt. quidam autem dubitauerunt. quia enim non ipso die. quo resurrexit, manifestum est; nam in Hierusalem uisum esse eo die initio noctis Lucas et Iohannes apertissime consonant, Marcus autem non aperte. quando ergo uiderunt dominum in Galilaea? non secundum id quod dicit Iohannes ad mare Tiberiadis — tunc enim septem fuerunt et piscantes inuenti sunt —, sed secundum id quod dicit Mattheus, ubi erant undecim in monte, quo eos secundum praedictionem angeli Iesus praecesserat. nam ita narrare apparet, quod illic eum reppererint, quia utique secundum constitutum praecesserat. non ergo ipso die, in quo resurrexit, neque in consequentibus octo diebus, post quos dicit Iohannes discipulis apparuisse dominum, ubi eum primo uidit Thomas, qui eum non uiderat die resurrectionis eius. nam utique si intra eosdem octo dies eum in monte Galilaeae iam illi undecim uiderant, quomodo post octo dies eum primum uidit Thomas, qui in illis undecim fuerat? nisi quis dicat non illos undecim, qui iam tunc apostoli uocabantur, sed discipulos illic undecim fuisse ex multo numero discipulorum. soli quippe adhuc uocabantur apostoli illi undecim, sed non soli erant discipuli. potest ergo fieri, ut non omnes, sed aliqui eorum ibi fuerint, alii uero discipuli cum eis ita, ut undecim conplerentur, ac sic non ibi fuisse Thomam. qui post illos dies octo primo dominum uidit. Marcus quippe, quando illos undecim memorauit, non utcumque undecim, sed illis, inquit, undecim apparuit. Lucas etiam: regressi sunt, inquit, Hierusalem et inuenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant. et iste ostendit illos undecim, hoc est apostolos fuisse. nam cum adiunxit: et eos qui cum ipsis erant, satis utique declarauit eminentius illos undecim appellatos, cum quibus erant ceteri, ac per hoc illi intelleguntur qui iam uocabantur apostoli. hoc proinde fieri potuit, ut ex numero apostolorum et aliorum discipulorum undecim discipuli conplerentur, qui uiderent intra illos octo dies in Galilaeae monte Iesum.
- 3.82.1
Sed occurrit aliud quod obsistat. lobannes enim, quando commemorauit non in monte ab undecim, sed ad mare Tiberiadis a septem piscantibus uisum esse dominum, hoc iam tertio. inquit, manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis. si autem acceperimus intra illos octo dies, antequam Thomas eum uidisset, ab undecim quibusque discipulis dominum uisum, non erit hoc ad mare Tiberiadis tertio manifestatum esse, sed quarto. quod quidem cauendum est, ne quis existimet tertio Iohannem dixisse, tamquam tres solae factae fuerint manifestationes eius; sed hoc intellegendus est ad numerum dierum rettulisse, non ad numerum ipsarum manifestationum nec continuorum dierum, sed per interualla, sicut idem ipse testatur. nam primo ipso die resurrectionis suae, excepto quod a mulieribus uisus est, id est quod in euangelio claret, ter se manifestauit, semel Petro, iterum duobus illis, quorum erat unus Cleopas, tertio plurimis iam inde conloquentibus noctis exordio, sed hoc totum Iohannes ad unum diem referens semel conputat; iterum autem, hoc est alio die, quando eum uidit et Thomas; tertio uero ad mare Tiberiadis, hoc est tertio die manifestationis eius, non tertia manifestatione. ac per hoc post haec omnia cogimur intellegere factum esse. quod eum in monte Galilaeae secundum Mattheum undecim discipuli uiderunt, quo eos secundum constitutum praecesserat, ut inpleretur etiam ad litteram quod et per angelum et per se ipsum praedixerat.
- 3.83.1
Inuenimus itaque aput quattuor euangelistas deciens commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus, iterum eisdem regredientibus a monumento in itinere, tertio Petro, quarto duobus euntibus in castellum, quinto pluribus in Hierusalem ubi non erat Thomas, sexto ubi eum uidit Thomas, septimo ad mare Tiberiadis, octauo in monte Galilaeae secundum Mattheum, nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi, decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant, Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem postquam locutus est eis, adsumptus est in caelum, Lucas autem praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ah illo cum discipulis potuerunt illi primo diei resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foras in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eis. et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum praeter quod in terra uiderant, etiam cum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus est ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouiens et in aere semel ascendens.
- 3.84.1
Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies quadraginta, priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes quadraginta continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios octo dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis. fortassis continuo consequenti die — nihil enim repugnat — et deinde, quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, ut eos in Galilaeae montem praecederet, adque omnino per illos quadraginta dies, quotiens uoluit, quibus uoluit. quemadmodum uoluit; sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies quadraginta, non quod cotidie per dies quadraginta cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo dies illos interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per quadraginta dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone conputari.
- 3.85.1
Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus, utrum nihil adferat quaestionis. resurrexit, inquit, tertio die secundum scripturas et apparuit Cephae. non dixit l\'primo apparuit Cephae,\' nam esset contrarium, quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis undecim erant congregati clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus, siue post octo illos dies quando libet, nihil habet aduersi. postea, inquit, apparuit Iacobo, non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus, nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. nouissimo autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae.
- 3.86.1
Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Mattheum et Marcum resurgens ita mandauerit : praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, quod etsi conpletum est, tamen post multa conpletum est, cum sic mandatum sit — quamquam sine praeiudicio necessitatis —, ut aut hoc solum aut hoc primum expectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, quod ita factum sit, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel \'transmigratio\' uel \'reuelatio.\' prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis\'. secundum illud autem quod Galilaea interpretatur :\'reuelatio\' non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit aput Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non conprehendunt illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident inpii. tolletur enim inpius, ut non uideat claritatem domini, et inpii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.
- 4.1.1
Nunc iam quoniam Matthei narrationem contextim considerantes et ei tres alios conferentes usque in finem in nullo eos uel sibi uel inter se repugnare docuimus, Marcum similiter uideamus, ut exceptis his quae cum Mattheo dixit, de quibus iam quod disserendum uidebatur absoluimus, cetera eius inspecta adque conlata nulli eorum repugnare monstrentur usque ad cenam domini. nam inde iam omnia omnium quattuor, quemadmodum sibi conueniant, usque in finem considerata tractauimus.
- 4.2.1
Sic ergo incipit Marcus: xinitium euangelii Iesu Christi filii dei. sicut scriptum est in Esaia propheta, et cetera usque ad illud ubi ait: et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos. in hac tota contextione omnia superiora cum Mattheo considerata sunt. hoc autem Marcus, quia ingressus Capharnaum in synagogam eorum docebat eos sabbatis, cum Luca dixit, sed nihil habet quaestionis.
- 4.3.1
II. Sequitur Marcus et dicit: et stupebant super doctrinam eius; erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae eorum. et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamauit dicens: quid nobis et tibi. Iesu Nazarene? uenisti perdere nos, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. et in hoc toto loco quamuis sint quaedam quae cum solo Luca dixit, tamen iam tractata sunt, cum Matthei narrationem continuam teneremus, quia in ipsum ordinem sic incurrerant, ut ea praetermittenda non arbitrarer. sed Lucas de spiritu inmundo ait, quod sic exierit ab homine. ut nihil ei noceret. Marcus autem: et discerpens cum, inquit, spiritus inmundus exclamans uoce magna exiit ab eo. potest ergo uideri contrarium: quomodo enim discerpens uel, sicut aliqui codices habent, conuexans eum, cui nihil nocuit secundum Lucam? sed et ipse Lucas: et cum proiecisset illum, inquit, demonium in medium, exiit ab illo nihilque ei nocuit. unde intellegitur hoc dixisse Marcum conuexans eum quod Lucas dixit cum proiecisset eum in medium, ut quod secutus ait nihilque ei nocuit hoc intellegatur, quod illa iactatio membrorum adque uexatio non eum debilitauit, sicut solent exire demonia etiam quibusdam membris amota uexatione elisis.
- 4.4.1
Sequitur idem Marcus: et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me mundare, et cetera usque ad illud ubi ait: et clamabant dicentes: tu es filius dei. et uehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas dicit, sed sine aliqua repugnantiae quaestione. sequitur Marcus: et ascendens in montem uocauit ad se quos uoluit ipse et uenerunt ad eum. et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicate. et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi demonia. et inposuit Simoni nomen Petrus, et cetera usque ad illud ubi ait: et abiit et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. de nominibus discipulorum iam et antea me locutum scio, cum Matthei ordinem sequerer, et hic rursus admoneo, ne quisquam putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus uocaretur, et sit contrarium Iohanni, qui longe ante illi dictum esse commemorat: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. ipsa enim uerba domini commemorauit, quibus ei nomen inposuit; Marcus autem hoc loco id recapitulando commemorauit, cum ait: et inposuit Simoni nomen Petrus. cum enim uellet nomina duodecim apostolorum enumerare et necesse haberet Petrum dicere, breuiter insinuare uoluit, quod non \'hoc ante uocaretur, sed hoc ei dominus nomen inposuerit non tunc, sed quando Iohannes ipsa uerba domini posuit. cetera nihil repugnant et ante iam pertractata sunt.
- 4.5.1
IIII. Sequitur Marcus: et cum transcendisset Iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa ad illum et erat circa mare, et cetera usque ad illud ubi ait: et conuenientes apostoli ad legum renuntiauerunt illi omnia quae egerant et docuerant. hoc ultimum dixit cum Luca nihilo discordans, cetera iam ante tractata sunt. sequitur Marcus: et ait illis: uenite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum, et cetera usque ad illud ubi ait: quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant et eo amplius admirabantur dicentes: bene omnia fecit, et surdos fecit audire et mutos loqui; in his cum Luca Marcus nihil est quod repugnare uideatur et superiora omnia iam considerauimus, quando eos Mattheo conferebamus. sed cauendum est, ne quisquam arbitretur hoc quod in ultimo ex euangelio Marci posui repugnare omnibus qui eum aliis eius plerisque factis et dictis ostendunt scisse, quid ageretur in hominibus, id est quod eum cogitationes et uoluntates eorum latere non poterant, sicut apertissime Iohannes dicit: ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat, quid esset in homine. sed quid mirum, si praesentes hominum uoluntates uidebat, qui etiam futuram Petro praenuntiauit, quam tunc utique non habebat, quando pro illo uel cum illo paratum se mori praesumebat? quae cum ita sint. quomodo huic eius tantae scientiae et praescientiae non est contrarium quod Marcus dicit: praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant? si enim sciebat eos sicut ille qui notas habebat et praesentes et futuras hominum uoluntates tanto magis praedicaturos, quanto magis, ne praedicarent, eis praecipiebat, utquid hoc praecipiebat, nisi quia pigris uolebat ostendere, quanto studiosius quantoque feruentius eum praedicare debeant quibus iubet. ut praedicent, quando illi qui prohibebantur tacere non poterant?
- 4.6.1
V. Sequitur Marcus: lin illis diebus iterum ctfm turba multa esset nec haberent quod manducarent, et cetera usque ad illud ubi ait: respondit illi Iohannes dicens: magister, uidimus quendam in nomine tuo eicientem demonia, qui non sequitur nobiscum, et prohibuimus eum. Iesus autem ait: nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est aduersum uos pro uobis est. hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit: \'nemo est qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.\' nulla est ergo inter eos quaestio cuiusquam repugnantiae. sed uidendum est, ne hoc illi sententiae domini putetur contrarium ubi ait: qui mecum non est, aduersus me est; et qui mecum non colligit, spargit. quomodo enim iste non erat aduersus eum. qui cum illo non erat, de quo Iohannes suggessit, quod cum illis eum non sequebatur, si aduersus illum est qui non est cum illo? aut si aduersus illum erat, quomodo dicit discipulis: nolite prohibere; qui enim non est aduersus uos, pro uobis est? an hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait: qui non est aduersus uos, pro uobis est, ibi autem de se ipso locutus est: qui mecum non est, aduersus me est? quasi uero possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. alioquin quomodo uerum erit: qui uos recipit, me recipit, et: quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? aut potest etiam non esse aduersus eum, qui fuerit aduersus discipulos eius? nam ubi erit illud: qui uos spernit, me spernit, et: quando uni ex minimis meis non fecistis. neque mihi fecistis, et: Saule, Saule, quid me persequeris? cum discipulos eius persequeretur? sed nimirum hoc uult intellegi in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est aduersus illum, et in tantum aduersus illum non esse, in quantum cum illo est. exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi uirtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat, in quantum operabatur uirtutes in illo nomine, in tantum cum ipsis erat et aduersus eos non erat; in quantum uero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat et aduersus eos erat. sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt, in quo cum ipsis erat, dixit eis dominus: nolite prohibere. illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem ecclesiae suaderent, non illud, in quo cum illis erat, nomen scilicet magistri et domini eorum in demoniorum expulsione commendans. sicut catholica ecclesia facit non inprobans in hereticis sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt et aduersus nos non sunt; sed inprobat et prohibet diuisionem ac separationem uel aliquam aduersam paci ueritatique sententiam; in hoc enim aduersus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt et nobiscum non colligunt et ideo spargunt.
- 4.7.1
VI. SequiturMarcus et dicit: *°quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. et quisquis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. et si scandalizauerit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, et cetera usque ad illud ubi ait: habete in uobis salem et pacem habete inter uos. haec Marcus dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine eius eiciebat demonia et cum discipulis non eum sequebatur uetuit prohiberi, contextim commemorat aliqua ponens, quae nullus alius euangelistarum posuit, aliqua uero, quae Mattheus quoque posuit, et aliqua itidem, quae et Mattheus et Lucas, sed et illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine, non hoc loco, ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur et demonia in eius nomine eiciebat. unde mihi uidetur etiam hoc loco dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua uetuit prohiberi uirtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur. sic enim contexit: qui enim non est aduersum uos, pro uobis est. quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. unde ostendit etiam illum, de quo Iohannes suggesserat et unde iste eius sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam tamquam hereticus inprobaret, sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta et tamen nomini fauere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant et non ob aliud eis, nisi quia Christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam, non quia iam tuti adque securi sibi debent uideri ex hac beniuolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo non abluantur nec unitati eius incorporentur, sed quia ita iam dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perueniant adque ita securi de hoc saeculo abscedant. qui profecto, et priusquam Christianorum numero socientur, utiliores sunt quam hi qui, cum iam Christiani appellentur et christianis sacramentis inbuti sint, talia suadent, ut quibus ea persuaserint secum in aeternam poenam pertrahant. quos membrorum corporalium nomine tamquam manum uel oculum scandalizantem iubet erui a corpore, hoc est ab ipsa unitatis societate. ut sine his potius ueniatur ad uitam, quam cum eis eatur in gehennam. hoc ipso autem separantur, a quibus separantur, quod eis mala suadentibus, hoc est scandalizantibus, non consentitur. et si quidem omnibus bonis, cum quibus eis notitia est, etiam de hac peruersitate innotescunt, ab omnium penitus societate adque ab ipsa diuinorum sacramentorum participatione separantur; si autem quibusdam ita noti sunt, pluribus autem ista eorum est ignota peruersitas, ita tolerandi sunt, sicut ante uentilationem palea toleratur in area, ut neque illis ad iniquitatis communionem consentiatur nec propter illos bonorum societas deseratur. hoc faciunt qui habent in se ipsis salem et pacem habent inter se.
- 4.8.1
Sequitur Marcus: xet inde exsurgens uenit in fines Iudae ultra Iordanen et conueniunt iterum turbae ad eum et, sicut consueuerat, iterum docebat illos, et cetera usque ad illud ubi ait: 44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt, haec uero de penuria sua omnia quae habuit misit, totum uictum suum. in hac tota contextione omnia superiora considerata sunt, ne quid uiderentur habere contrarium, quando cum Matthei ordine ceteros conferebamus; hoc autem de uidua paupercula, quae duo minuta misit in gazophylacium, duo soli dicunt, Marcus et Lucas, sed sine ulla quaestione concordant. hinc iam usque ad cenam domini, unde omnium omnia considerata tractauimus, non dicit et Marcus quod cogat cum aliquo conparari ad inquirendum, ne quid repugnare uideatur.,
- 4.9.1
Nunc ergo deinceps Lucae euangelium ex ordine per- tractemus exceptis eis quae habet cum Mattheo Marcoque communia, quoniam illa iam omnia pertractata sunt. sic ergo incipit Lucas: Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt, rerum, 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi uiderunt et ministri fuerunt sermonis, uisum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theofile, ut cognoscas eorum uerborum, de quibus eruditus es, ueritatem. hoc principium ad euangelii narrationem nondum pertinet. admonet autem, ut nouerimus eundem Lucam etiam illum librum scripsisse, qui actus apostolorum uocatur. non solum, quia Theofili nomen etiam illic inest — nam posset fieri, ut et alius aliquis Theofilus esset et, si idem ipse esset, ab alio ad illum aliquid scriberetur sicut a Luca euangelium —, sed quia et ibi ita exorsus est, ut diceret: primum quidem sermonem de omnibus feci, o Theofile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo apostolos elegit, per spiritum sanctum mandans iussit praedicare euangelium, dedit intellegi, quod iam scripserit euangelii librum unum ex quattuor, quorum est in ecclesia sublimis auctoritas. nec ideo, quia dixit de omnibus se fecisse sermonem quae coepit Iesus facere et docere usque in diem, quo mandauit apostolis, putari debet omnia scripsisse in euangelio suo quae Iesus cum apostolis in terra uersatus fecit et dixit, ne sit contrarium Iohanni, qui ait multa alia fecisse Iesum, quae si scriberentur, mundum totum non potuisse capere illos libros, cum etiam constet ab aliis euangelistis non pauca narrata, quae Lucas ipse narrando non adtigit. de omnibus ergo fecit sermonem eligendo de omnibus, unde faceret sermonem, quae iudicauit apta et congrua sufficere officio dispensationis suae. et quod dicit multos conatos ordinare narrationem, quae in nobis conpletae sunt. rerum. uidetur significare nonnullos, qui non potuerunt hoc susceptum munus implere; ideo autem dicit sibi uisum esse ex ordine diligenter scribere, quoniam multi conati sunt; sed eos debemus accipere, quorum in ecclesia nulla extat auctoritas, quia id quod conati sunt implere minime potuerunt iste autem non solum usque ad resurrectionem adsumtionemque domini perduxit narrationem suam, ut in quattuor auctoribus euangelicae scripturae dignum suo labore haberet locum, uerum etiam deinceps quae per apostolos gesta sunt, quae sufficere credidit ad aedificandam fidem legentium uel audientium, ita scripsit, ut solus eius liber fide dignus haberetur in ecclesia de apostolorum actibus narrantis reprobatis omnibus qui non ea fide, qua oportuit, facta dictaque apostolorum ausi sunt scribere. eo quippe tempore scripserunt Marcus et Lucas, quo non solum ab ecclesia Christi, uerum etiam ab ipsis adhuc in carne manentibus apostolis probari potuerunt.
- 4.10.1
Sic ergo narrare Lucas incipit euangelium: 6 fuit in die- bus Herodis, regis Iudae, sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: ut cessauit autem loqui, dixit ad Simonem: duc in altum et laxate retia uestra in capturam. hoc totum non habet ullam repugnantiae quaestionem. Iohannes quidem uidetur simile aliquid dicere, sed illud longe aliud est, quod factum est post resurrectionem domini ad mare Tiberiadis. ibi enim non solum ipsum tempus ualde diuersum est, sed etiam res ipsa plurimum distat. nam retia illic in dextram partem missa centum quinquaginta tres pisces ceperunt, magnos quidem, sed pertinuit ad euangelistam dicere, quod, cum tam magni essent, retia non sunt disrupta, respicientem scilicet ad hoc factum, quod Lucas commemorat, ubi prae multitudine piscium retia rumpebantur. iam cetera similia Iohanni Lucas non dixit nisi circa domini passionem et resurrectionem. qui totus locus a cena ipsius usque ad finem sic a nobis tractatus est, ut omnium conlatis testimoniis nihil eos dissentire doceremus.
- 4.11.1
X. Iohannes est reliquus, qui iam non restat cui conferatur. quidquid enim singuli dixerunt, quae ab aliis non dicta sunt, difficile est, ut habeant aliquam repugnantiae quaestionem. ac per hoc liquido constat tres istos, Mattheum scilicet. Marcum et Lucam, maxime circa humanitatem domini nostri Iesu Christi esse uersatos, secundum quam et rex et sacerdos est. et ideo Marcus, qui in illo mysterio quattuor animalium hominis uidetur demonstrare personam, uel Matthei magis comes uidetur, quia cum illo plura dicit propter regiam personam, quae incomitata esse non solet, quod in primo libro commemoraui, uel, quod probabilius intellegitur, cum ambobus incedit. nam quamuis Mattheo in pluribus, tamen in aliis nonnullis Lucae magis congruit, ut hoc ipso demonstretur ad leonem et ad uitulum, hoc est et ad regalem, quam Mattheus, et ad sacerdotalem, quam Lucas insinuat personam, id quod Christus homo est, pertinere, quam figuram Marcus gerit pertinens ad utrumque. diuinitas uero Christi, qua aequalis est patri, secundum quod uerbum est et deus aput deum et uerbum caro factus est, ut habitaret in nobis, secundum quod ipse et pater unum sunt, a Iohanne maxime commendanda suscepta est, qui sicut aquila in his quae Christus sublimius locutus est inmoratur nec in terram quodammodo nisi raro descendit. denique quamuis matrem Christi se nosse plane testetur, tamen nec in eius natiuitate cum Mattheo et- Luca aliquid dicit nec eius baptismum cum tribus commemorat, sed tantum modo ibi testimonium Iohannis alte sublimiterque commendans relictis eis pergit cum illo ad nuptias in Canan Galilaeae, ubi, quamuis ipse euangelista matrem eius fuisse commemoret, ille tamen dicit: quid mihi et tibi est, mulier? non repellens, de qua suscepit carnem, sed suam tunc maxime insinuans diuinitatem aquam conuersurus in uinum, quae diuinitas illam etiam feminam fecerat, non in illa facta erat.
- 4.12.1
Inde post paucos dies factos in Capharnaum redit ad templum, ubi eum dixisse commemorat de templo corporis sui: soluite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. ubi maxime insinuat non solum, quia deus erat in templo uerbum caro factum, uerum etiam quia eandem carnem ipse resuscitauit non utique nisi secundum id quod unum est cum patre nec separabiliter operatur, cum ceteris locis fortassis omnibus scriptura non dicat, nisi quod deus illum suscitauerit, nec alicubi sic expressum est, quod cum deus resuscitarit Christum, etiam ipse se resuscitauit, quia cum patre unus deus est, sicut hoc loco, ubi ait: soluite templum hoc, et tribus diebus suscitabo illud.
- 4.13.1
Inde cum illo Nicodemo quam magna, quam diuina locutus est! inde rursus pergit ad testimonium Iohannis et commendat amicum sponsi non gaudere nisi propter uocem sponsi. ubi admonet animam humanam non de se ipsa sibi lucere nec beari nisi incommutabilis participatione sapientiae. inde ad mulierem Samaritanam, ubi commemoratur aqua, unde qui biberit non sitiet in aeternum. inde rursus in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum. ubi eum commemorat dixisse regulo, cuius filius infirmabatur: nisi signa et prodigia uideritis, non creditis, usque adeo supra omnia mutabilia uolens mentem credentis adtollere, ut nec ipsa miracula, quae quamuis diuinitus de mutabilitate corporum fiunt, a fidelibus quaeri uelit.
- 4.14.1
Inde Hierosolymam redit; fit sanus triginta octo annorum languidus. ex hac occasione quae dicuntur! quam diu dicuntur! ibi dictum est: quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum aequalem se faciens deo. ubi satis ostenditur, quam non usitate, sicut solent sancti homines dicere, dixerit patrem suum deum, sed quod ei sit aequalis insinuans; quippe paulo superius dixerat eis de sabbato calumniantibus: pater meus usque modo operatur, et ego operor. ibi exarserunt, non quia patrem suum diceret deum, sed quod ei aequalis uellet intellegi dicendo: pater meus usque modo operatur, et ego operor, consequens esse ostendens, ut, quoniam pater operatur, et filius operetur, quia pater sine filio non operatur. ibi enim et paulo ante ait iam illis ob hoc irascentibus: quaecumque enim ille fecerit, haec et filius similiter facit.
- 4.15.1
Inde tandem descendit Iohannes ad illos tres cum eodem domino in terra gradientes, ut quinque milia panibus quinque pascantur, ubi tamen solus commemorat, quod, cum uellent eum regem facere, solus fugit in montem. qua in re nihil mihi aliud uidetur animam rationalem commonere uoluisse, nisi eo se nostrae menti rationique regnare, quo est in excelsis nulla cum hominibus communione naturae solus, quia unicus patri. hoc autem mysterium deorsum repentes carnales homines fugit, quia ualde sublime est, unde illos et ipse fugit in montem, qui regnum eius terreno animo requirebant, unde et alibi dicit: regnum meum non est de hoc mundo. neque etiam hoc nisi Iohannes ipse commemorat uolatu quodammodo aetherio supereminens terris et gaudens luce solis iustitiae. ab illo itidem monte post miraculum de quinque panibus factum, cum isdem tribus paululum remoratus, donec mare transissent, quando ambulauit super aquas, continuo rursus se in uerbum domini attollit, quam magnum, quam prolixum, quam diu supernum et excelsum, ex occasione panis exortum, cum dixisset turbis: amen, amen dico uobis, quaeritis me, non quia signa uidistis, sed quia edistis de panibus et satiati estis; operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in uitam aeternam, et inde iam talia diutissime adque excelsissime. tunc ab ista uerbi celsitudine ceciderunt, qui post eum deinceps non ambulauerunt, cui sane inhaeserunt, qui potuerunt intellegere: spiritus est qui uiuificat, caro autem nihil prodest, quia utique et per carnem spiritus prodest et solus spiritus prodest, caro autem sine spiritu nihil prodest.
- 4.16.1
Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae, suggeren. tibus, ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere multitudini, quanta altitudine respondit: tempus meum nondum aduenit, tempus autem uestrum semper est paratum. non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt! hoc est ergo: tempus uestrum semper est paratum, quia uos diem istum concupiscitis, de quo propheta dicit: ego autem non laboraui subsequens te, domine, et diem hominum non concupiui; tu scis. hoc est uolare ad lucem uerbi et concupiscere illum diem, quem uidere concupiuit Abraham et uidit et gauisus est. inde iam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Iohannes locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam diuina, quam excelsa! quod ipsi uenire non possent, quo esset iturus, quod et ipsum nossent et unde esset scirent, et esset uerus qui eum miserit, quem illi nescirent, tamquam diceret: (et unde sim scitis et unde sim nescitis.\' quod quid aliud uoluit intellegi nisi secundum carnem notum se illis esse potuisse et gente et patria, secundum diuinitatem autem incognitum? ibi etiam de dono spiritus sancti locutus ostendit, quis esset, quando munus altissimum dare potuisset.
- 4.17.1
Rursus illuc de oliueti monte regredientem quae et quanta narrat locutum post ueniam illi adulterae datam, quae uelut lapidanda illi oblata a temtatoribus fuerat, quando digito scribebat in terra, tamquam illos tales in terra scribendos significaret et non in caelo, ubi monuit discipulos se scriptos esse gauderent, aut quod se humilando, quod capitis inclinatione monstrabat, signa in terra faceret, aut quod iam tempus esset, ut in terra, quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut antea, lex eius conscriberetur! ergo post haec lucem mundi se dixit et qui eum sequeretur non ambulaturum in tenebris, sed habiturum lucem uitae. dixit etiam se esse principium, quod et loqueretur eis. quo nomine utique se distinxit ab illa luce, quam fecit, tamquam lux, per quam facta sunt omnia, ut illud, quod se dixerat lucem mundi, non sic acciperetur, quemadmodum discipulis ait: uos estis lux mundi, tamquam lucerna, quae non est ponenda sub modio, sed super candelabrum, sicut et de Iohanne baptista: ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens, sed ipse sicut principium, de quo dictum est: nos omnes de plenitudine eius accepimus. ibi dixit se filium esse ueritatem, quae nisi liberauerit, nemo erit liber.
- 4.18.1
Inde posteaquam inluminauit a natiuitate caecum, ex ipsa occasione in prolixo eius sermone demoratur Iohannes, de ouibus et pastore et ianua et de potestate ponendi animam suam et iterum sumendi eam, in quo excellentissimam potestatem suae diuinitatis ostendit. inde cum encenia in Hierosolymis fierent, commemorat ei dixisse Iudaeos: quo usque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam. adque inde sumta oportunitate sermonis, quae etiam sublimia dixerit, narrat. ibi dixit: ego et pater unum sumus. inde iam resuscitatum ab eo Lazarum praedicat, ubi dixit: ego sum resurrectio et uita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, uiuet; et omnis qui uiuit et credit in me, non morietur in aeternum. in quibus uerbis quid nisi altitudinem diuinitatis eius agnoscimus, cuius in aeternum participatione uiuemus? inde iterum Iohannes occurrit in Bethania Mattheo et Marco, ubi factum est illud de unguento pretioso, quo pedes eius a Maria caputque perfusum est, adque hinc deinceps usque ad passionem et resurrectionem domini cum tribus euangelistis Iohannes graditur, sed in locis eisdem narratione uersante.
- 4.19.1
Ceterum quod ad sermones domini adtinet, non cessat se adtollere in ea quae ille abhinc etiam sublimiter diuturneque locutus est. nam et quando eum uoluerunt uidere gentiles per Philippum et Andream, habuit excelsum sermonem, quem aliorum euangelistarum nullus inseruit; ibi praeclara iterum de luce inluminante et lucis filios faciente commemorat. deinde in ipsa cena, de qua euangelistarum nullus tacuit. quam multa et quam excelsa uerba eius Iohannes commemorat, quae alii tacuerunt! non solum de commendatione humilitatis, quando pedes discipulorum lauit, sed, cum expressus per buccellam traditor eius exisset, remanentibus cum illo undecim, in sermone ipsius mirabiliter stupendo maximeque diuturno idem Iohannes inmoratus est, ubi dixit: qui uidit me, uidit et patrem. ubi multa locutus est de spiritu sancto paracleto, quem missurus eis erat, et de sua clarificatione, quam habuit aput patrem, priusquam mundus esset, et quod unum nos faceret in se, sicut ipse et pater unum sunt, non ut ipse et pater et nos unum, sed nos unum sicut ipsi unum, multaque alia mireque sublimia, de quibus disserere, sicut dignum est, etiamsi iam essemus idonei, in hoc tamen opere non id nos suscepisse quis non aduertat? quod alibi fortasse reddendum est, hic certe non est expetendum. commendare quippe uoluimus amatoribus uerbi dei et studiosis sanctae ueritatis, quamuis eiusdem Christi, qui uerus et uerax est, adnuntiator adque praedicator Iohannes in euangelio suo fuerit, cuius et ceteri tres, qui scripserunt euangelium, et ceteri apostoli, qui non quidem ipsam narrationem scribendam susceperunt, in ea tamen praedicatione sui officii munus implerunt, longe tamen hunc in Christi altiora subuectum ab ipso initio libri sui raro fuisse cum ceteris, id est primo circa Iordanen propter testimonium Iohannis baptistae, inde trans mare Tiberiadis, quando turbas de quinque panibus pauit et super aquas ambulauit, tertio in Bethania, ubi unguento pretioso fidelis feminae deuotione perfusus est, donec inde illis occurreret ad passionis tempus, quod cum eis erat necessario narraturus, ubi tamen ipsam dominicam cenam, de qua nullus eorum tacuit, multo opulentius tamquam de cellario dominici pectoris, ubi discumbere solebat, exhibuit. ipsum deinde Pilatum uerbis altioribus percutit dicens regnum suum non esse de hoc mundo regemque se natum et ad hoc uenisse in hunc mundum, ut testimonium perhibeat ueritati. Mariam quoque post resurrectionem mystica altitudine uisitans: noli me, inquit, tangere; nondum enim ascendi ad patrem. discipulis etiam insuflando dedit spiritum sanctum, ne ipse spiritus, qui trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantum modo patris esse, non etiam filii spiritus putaretur.
- 4.20.1
Postremo suas oues Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eundem Iohannem sic se uelle manere, donec ueniat. ubi etiam mihi uidetur alto docuisse mysterio istam ipsam Iohannis euangelicam dispensationem, qua in lucem liquidissimam uerbi sublimiter fertur, ubi trinitatis aequalitas et incommutabilitas uideri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione uerbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse dominus uenerit. ideo sic manebit, donec ueniat. manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit uita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria. quisquis autem arbitratur homini uitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut dimoto adque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium adque carnalium serenissima incommutabilis ueritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine uitae huius alienata illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a domino et ambulare per fidem, nondum per speciem; ac sic perseueranter retinens adque custodiens fidem, spem et caritatem intendat in speciem ex pignore, quod accepimus, sancti spiritus, qui nos docebit omnem ueritatem, cum deus, qui suscitauit legum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis. prius autem quam uiuificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et adgrauat animam, et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis uita terrena, tamquam rapida coruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit uiuente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur. et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est. quanto autem minus, tanto minor. si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis uirtutis actione tamquam in comitatu trium illorum euangelistarum cum mediatore Christo ambulans. eum qui filius dei semper est propter nos filium hominis factum, ut sempiterna uirtus eius et diuinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se adque ad se faceret uiam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat. ne peccet, a rege Christo regatur; si forte peccauerit, ab eodem sacerdote Christo expietur adque ita in actione bonae conuersationis et uitae nutritis pinnis geminae dilectionis tamquam duabus alis ualidis euectus a terris ab eodem ipso Christo uerbo inluminetur, uerbo, quod in principio erat et uerbum aput deum erat et uerbum deus erat, etsi per speculum et in enigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. quapropter, quamuis in illis tribus actiuae, in Iohannis autem euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant eis qui haec dinoscere sunt idonei, tamen et hoc Iohannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec ueniat quod perfectum est. et alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum; alius diem domino sapit, alius de pectore domini liquidius aliquid bibit, alius leuatus usque ad tertium caelum ineffabilia uerba audit, omnes tamen, quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro uitae scriptis seruatur quod dictum est: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. uerum tamen in hac peregrinatione quantum rei huius intellegentia uel scientia quisque profecerit, tanto magis caueat diabolica uitia superbiam et inuidentiam. meminerit hic ipsum euangelium Iohannis, quam multo amplius erigit. ad contemplationem ueritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. et quia illud praeceptum uerissimum ac saluberrimum est: quanto magnus es, tanto humilita te in omnibus, qui euangelista Christum longe ceteris altius commendat, aput eum discipulis pedes lauat.
← Previous — showing 401–446 of 446
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa037.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.