Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

De Consensu Evangelistarum

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 446 sections

  1. 2.121.1

    In quo ordine uel modo uerborum hoc intellegere debemus ad rei ueritatem nihil interesse, utrum domino separationem prohibenti et sententiam suam de lege firmanti ipsi intulerint quaestionem de libello repudii per eundem Moysen sibi permisso, per quem et illud scriptum est quod deus coniunxerit masculum et feminam, an hoc idem illi de praecepto Moysi eos interroganti responderint. nam et uoluntas eius ita se habebat, ut non eis redderet rationem, cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent, quae uoluntas eius ea quam Marcus posuit interrogatione significata est, et illorum uoluntas ipsa erat, ut de auctoritate Moysi, quoniam mandauit dari libellum repudii, tamquam concluderent eum separationem sine dubio uetaturum: hoc enim dicturi etiam temtantes accesserant. quae uoluntas eorum sic expressa est per Mattheum, ut non eos esse commemoraret interrogatos. sed ultro intulisse de mandato Moysi, quo uelut conuincerent dominum separationem coniugum prohibentem. cum ergo uoluntas loquentium, cui debent uerba seruire. ab euangelista utroque monstrata sit, nihil interest, quam diuersus inter ambos fuerit narrandi modus, dum ab eadem ueritate neuter abscederet.

  2. 2.122.1

    Potest etiam hoc intellegi, quod, sicut dicit Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes dominus uicissim interrogarit, quid eis praeceperit Moyses, qui cum respondissent Moysen permisisse libellum repudii scribere et dimittere. respondit eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo deus instituerit coniugium masculi et feminae, dicens ea quae ponit Mattheus, id est: non legistis, quia qui fecit ab initio masculum et feminam fecit eos? et cetera, quibus auditis illi id quod ei primo interroganti responderant repetiuerunt dicentes: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? tunc Iesum causam ostendisse duritiae cordis ipsorum, quam Marcus breuitatis causa prius ponit. tamquam illi priori, quam Mattheus intermisit, eorum responsioni redditam, nihil deperire iudicans ueritati, quocumque loco eisdem ipsis uerbis quae bis dixerant redderetur, quoniam ipsis uerbis eam reddiderat dominus.

  3. 2.123.1

    Sequitur Mattheus: tunc oblati sunt ei paruuli, ut manus eis inponeret et oraret. discipuli autem increpabant eis, et cetera usque ad illud ubi ait: multi sunt enim uocati, pauci autem electi. hunc cum Mattheo Marcus ordinem tenuit, sed de conductis operariis ad uineam solus Mattheus interponit. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se, quisnam maior esset, adiunxit de illo quem uiderunt eicientem demonia, cum eum non sequeretur; inde iam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam, ut iret in Hierusalem, ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum diuitem, cui dicitur: uende omnia quae habes, quem nunc isti commemorant ex ordine, quo pariter eunt. nam ibi etiam Lucas de istis paruulis, antequam diuitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. de illo ergo diuite, qui quaerit, quid boni faciat, ut uitam aeternam consequatur, potest uideri distare aliquid, quod secundum Mattheum dicitur: quid- me interrogas de bono? secundum illos autem: quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominauit et interrogatio est, magister autem bone nondum est interrogatio. commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: quid me dicis bonum et interrogas me de bono?5

  4. 2.124.1

    LXIIII. Sequitur Mattheus et dicit: et ascendens Iesus Hierosolyma adsumsit duodecim discipulos secreto et ait illis: ecce ascendimus Hierosolyma, et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum, et tertia die resurget. tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo, et cetera usque ad illud ubi ait: sicut filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemtionem pro multis. hunc cum illo ordinem etiam Marcus tenet filios Zebedaei perhibens dixisse quod ab eis, non per eos ipsos, sed per matrem dictum esse Mattheus expressit, cum illa eorum uoluntatem attulisset ad dominum. unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum est Marcus breuiter intimauit. denique et dominus et secundum Mattheum et secundum Marcum ipsis potius quam matri respondit. Lucas autem, posteaquam ex eodem ordine commemorauit quae de passione et resurrectione sua duodecim discipulis praedixerit, praetermittit ea quae isti commemorant, post quae interposita occurrerunt ei ad Hierichum. quod autem dixerunt Mattheus et Marcus de principibus gentium, qui dominantur subiectis, non ita futurum inter illos, sed eum qui erit maior etiam seruum aliorum futurum, dicit tale aliquid et Lucas, sed non eo loco, et ordo ipse indicat iterum esse eandem sententiam a domino dictam.

  5. 2.125.1

    Sequitur Mattheus: et egredientibus eis ab Hiericho secuta est turba multa. et ecce duo caeci sedentes secus uiam audierunt, quia Iesus transiret, et clamauerunt dicentes: domine, miserere nostri, fili Dauid, et cetera usque ad illud ubi ait: et confestim uiderunt et secuti sunt eum. hoc et Marcus commemorat, sed de uno caeco factum. quae ita soluitur quaestio, ut illa soluta est de duobus, qui legionem demonum patiebantur in regione Gerasenorum. nam duorum etiam caecorum, quos modo interposuit, unum fuisse notissimum et in illa ciuitate famosissimum ex hoc etiam satis apparet, quod et nomen eius et patris eius Marcus commemorauit, quod in tot superius sanatis a domino non facile occurrit, nisi cum Iahirum archisynagogum etiam nomine expressit. cuius filiam resuscitauit Iesus. in quo etiam magis iste sensus appareat, quia et ille archisynagogus utique in loco illo nobilis fuit. procul dubio itaque Bartimeus iste Timei filius ex aliqua magna felicitate deiectus notissimae et famosissimae miseriae fuit, quod non. solum caecus, uerum etiam mendicus sedebat. hinc est ergo quod ipsum solum uoluit commemorare Marcus, cuius inluminatio tam claram famam huic miraculo conparauit, quam erat illius nota calamitas.

  6. 2.126.1

    Lucas uero quamuis omnino eodem modo factum tamen in alio caeco intellegendus est par commemorare miraculum et eiusdem miraculi parem modum. ille quippe hoc factum dicit. cum adpropinquaret Hiericho, at isti, cum egrederetur ab Hiericho. sed nomen ciuitatis et facti similitudo putari suadet semel esse factum, sed euangelistas in hoc sibi aduersari, quod alius dicat, cum adpropinquaret Hiericho, alii, cum egrederetur ab Hiericho, non sane hoc persuadet nisi eis qui procliuius credi uolunt mentiri euangelium quam duo similia similiterque miracula fecisse Iesum. quid autem sit credibilius aut quid potius uerum, et omnis fidelis filius euangelii facillime uidet et omnis contentiosus, saltem cum admonitus fuerit, uel tacendo uel, etiamsi tacere noluerit, cogitando sibi ipse respondet.

  7. 2.127.1

    LXVI. Sequitur Mattheus et dicit: xet cum adpropinquasset Hierosolymis et uenissent Bethfage ad montem oliueti, tunc Iesus misit duos discipulos dicens eis: ite in castellum, quod contra uos est, et statim inuenietis asinam alligatam et pullum cum ea, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: benedictus qui uenit in nomine domini, osanna in altissimis. hoc etiam Marcus narrat eodem ordine custodito. Lucas autem in Hiericho inmoratur quaedam commemorans quae isti praetermiserunt de Zaccheo principe publicanorum et quaedam in parabolis dicta. post haec et ipse occurrit eis ad huius pulli commemorationem, in quo sedit Iesus. nec moueat quod Mattheus et asinam dicit et pullum, ceteri autem de asina tacent. immo etiam recordanda est illa regula, quam de quinquagenis et centenis discumbentibus, cum quinque panibus turbae pascerentur, supra insinuauimus. qua insinuata non deberet hoc iam permouere lectorem, nec si Mattheus ita de pullo tacuisset, quemadmodum illi de asina tacuerunt, ut maxime contrarium putaretur, quod unus asinam dixit, alii pullum asinae; quanto minus moueri oportet, quia unus ita commemorauit asinam, de qua ceteri tacuerunt, ut tamen pullum non taceret, de quo illi dixerunt! ubi ergo utrumque factum potest intellegi, nulla repugnantia est, nec si alius aliud et aliud alius commemoret, quanto minus, ut alius unum, alius utrumque!

  8. 2.128.1

    Iohannes quoque, cum taceat, quemadmodum dominus discipulos suos ad haec animalia sibi adducenda miserit, interponit tamen breuiter hoc de pullo cum testimonio etiam prophetae, quod Mattheus adhibet. in quo etiam testimonio prophetico aliquantum diuersa euangelistarum locutio ab ea quidem sententia non recedit; sed potest mouere, quod hoc Mattheus sic adhibet, ut asinam dicat commemorasse prophetam. non autem ita se habet uel quod Iohannes interponit uel codices ecclesiastici interpretationis usitatae. cuius rei causa illa mihi uidetur, quod Mattheus Hebraea lingua perhibetur euangelium conscripsisse. manifestum est autem interpretationem illam, quae dicitur Septuaginta, in nonnullis se aliter habere, quam inueniunt in Hebraeo qui eam linguam nouerunt et qui interpretati sunt singuli eosdem libros Hebraeos. huius item distantiae causa si quaeratur, cur tanta auctoritas interpretationis Septuaginta multis in locis distet ab ea ueritate quae in Hebraeis codicibus inuenitur, nihil occurrere probabilius existimo quam illos Septuaginta eo spiritu interpretatos, quo et illa quae interpretabantur dicta fuerant, quod ex ipsa eorum mirabili quae praedicatur consensione firmatum est. ergo et ipsi nonnulla in eloquio uariando et ab eadem uoluntate dei, cuius illa dicta erant et cui uerba seruire debebant, non recedendo nihil aliud demonstrare uoluerunt quam hoc ipsum quod nunc in euangelistarum quattuor concordi quadam diuersitate miramur, qua nobis ostenditur non esse mendacium, si quisquam ita diuerso modo aliquid narret, ut ab eius uoluntate, cui consonandum et consentiendum est, non recedat. quod nosse et moribus utile est propter cauenda et iudicanda mendacia et ipsi fidei, ne putemus quasi consecratis sonis ita muniri ueritatem, tamquam deus nobis quemadmodum ipsam rem, sic uerba, quae propter illam sunt dicenda, commendet, cum potius ita res, quae discenda est, sermonibus, per quos discenda est, praeferatur, ut istos omnino quaerere non deberemus, si eam sine his nosse possemus, sicut illam nouit deus et in ipso angeli eius.

  9. 2.129.1

    Sequitur Mattheus et dicit: et cum intrasset Hierosolyma, commota est uniuersa ciuitas dicens: quis est hic? populi autem dicebant: hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. et intrauit Iesus in templum dei et eiciebat omnes uendentes et ementes in templo, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: uos autem fecistis illam speluncam latronum. hoc de turbis uendentium eiectis e templo omnes commemorant, sed Iohannes longe diuerso ordine. nam post testimonium baptistae Iohannis de Iesu, cum eum commemorasset isse in Galilaeam, quando aquam conuertit in uinum, inde post commemorationem paucorum in Capharnaum dierum dicit eum ascendisse in Hierosolymam, cum esset pascha Iudaeorum, et facto flagello de resticulis expulisse de templo uendentes. unde manifestum est non semel, sed iterum hoc esse a domino factum, sed illud primum commemoratum a Iohanne, hoc ultimum a ceteris tribus.

  10. 2.130.1

    LXVIII. Sequitur Mattheus: wet accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanauit eos. uidentes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: osanna filio Dauid, indignati sunt et dixerunt ei: audis, quid isti dicant? Iesus autem dicit eis: utique. numquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea. et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? respondens autem Iesus ait eis: amen dico uobis, si habueritis fidem et non haesitaueritis, non solum de ficulnea facietis. sed et si monti huic dixeritis: tolle te et iacta te in . mare, fiet, et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

  11. 2.131.1

    Hoc et Marcus consequenter dicit, sed non eundem ordinem tenet. primo enim quod eum in templum Mattheus dixit intrasse et eiecisse uendentes et ementes, non commemorat Marcus, sed circumspectis omnibus. cum iam uespera esset, exisse dicit in Bethaniam cum duodecim, et alia die cum exirent a Bethania esurisse et arbori fici dixisse quod et Mattheus commemorat. et subiungit idem Marcus, quod uenerit Hierosolyma, et cum introisset in templum, eiecit uendentes et ementes. quasi altero die, non primo factum esset. sed quia Mattheus ita conectit: et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam, unde mane reuertentem in ciuitatem arbori maledixisse commemorat, probabilius creditur ipse potius tenuisse ordinem temporis de uendentibus et ementibus eiectis de templo. cum enim dicit: et relictis illis abiit foras, quibus relictis intellegi poterit, nisi cum quibus superius loquebatur indignantibus, quod pueri clamarent: osanna filio Dauid? praetermisit ergo Marcus quod primo die factum est, cum intrauit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset, quod non inuenerit aliquid in ficulnea praeter folia, quod secundo die factum est, sicut ambo testantur. miratos autem esse discipulos, quod arbor aruerit, et eis dominum respondisse de fide et de monte in mare transferendo, non ipso secundo die, quo dixit arbori: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet, sed tertio die dicit. ipso quippe die secundo commemorauit idem Marcus de templo eiectos uendentes, quod primo die factum praetermiserat. ipso ergo secundo die dicit facta uespera egressum de ciuitate, et cum mane transiret, uidisse discipulos ficum aridam factam a radicibus et recordatum Petrum dixisse ei: rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit, tunc eum de potentia fidei respondisse, Mattheus autem, tamquam secundo die hoc totum factum sit, id est et dictum arbori: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefactam esse continuo, et uidentibus hoc discipulis adque mirantibus illud de uirtute fidei fuisse responsum. unde intellegitur Marcum quidem secundo die commemorasse quod primo die factum praetermiserat, de templo scilicet eiectos uendentes et ementes, Mattheus uero cum commemorasset quod altero die factum est de arbore maledicta, quando mane reuertebatur a Bethania in ciuitatem. praetermisit ea quae Marcus commemorauit, uenisse illum in ciuitatem et uespere exisse et mane. cum transirent. discipulos arborem aridam fuisse miratos; et ei quod secundo die gestum erat, quo arbor maledicta est, adiunxit illud quod tertio die gestum est, eius ariditatem miratos esse discipulos et de potentia fidei a domino audisse, sic ea coniungens, ut nisi ex Marci narratione cogamur intendere, ubi et quid Mattheus praetermiserit, non possit agnosci. cum ergo dixisset Mattheus: et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit nisi folia tantum, et ait illi: numquam abs te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea, praetermissis ceteris ad eundem diem pertinentibus adiunxit statim: et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? quod alio die uiderunt alio die mirati sunt. intellegitur autem non tunc aruisse, quando uiderunt, sed continuo quod maledicta est. neque enim arescentem, sed penitus arefactam uiderunt ac sic eam continuo in uerbo domini aruisse intellexerunt.

  12. 2.132.1

    LXVIIII. Sequitur Mattheus et dicit: et cum uenisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem? respondens Iesus dixit illis: interrogo uos et ego unum sermonem; quem si dixeritis mihi, et ego uobis dicam, in qua potestate haec faciam. baptismus Iohannis unde erat? et cetera usque ad illud ubi ait: nec ego dico uobis! in qua potestate haec facio..hoc totum et alii duo Marcus et Lucas totidem paene uerbis explicauerunt. nec in ordine inter se uidentur aliquid discrepare nisi, unde superius locutus sum, quod praetermissis quibusdam Mattheus ad alterum diem pertinentibus ita contexit narrationem, ut, nisi aduertatur, possit putari ipsum in secundo die adhuc uersari, Marcum autem in tertio. Lucas uero non quasi ex ordine dies persequens hoc subiunxit, sed cum commemorasset eiectos de templo ementes et uendentes, praeter- > misit quod exibat in Bethaniam et regrediebatur in ciuitatem et quod de ficulnea factum est et quod mirantibus discipulis de fidei uirtute responsum est, adque his praetermissis intulit dicens: et erat docens cottidie in templo. principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere et non inueniebant, quid facerent illi. omnis enim populus suspensus erat audiens illum. et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et euangelizante conuenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus et aiunt dicentes ad illum: dio nobis, in qua potestate haec facis? et cetera quae etiam duo illi commemorant. unde apparet nihil eis etiam ipso ordine repugnare, quando id quod dicit factum in una dierum ea dies intellegitur, in qua id gestum illi etiam rettulerunt.

  13. 2.133.1

    LXX. Sequitur Mattheus: quid autem uobis uidetur? homo habebat duos filios et accedens ad primum dixit illi: uade hodie operare in uinea mea. ille autem respondens ait: nolo; postea autem paenitentia motus abiit. accedens autem ad alterum dixit similiter. at ille respondens ait: eo, domine; et non iit, et cetera usque ad illud ubi ait: et qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super quem uero ceciderit, conteret eum. Marcus et Lucas non commemorant de duobus istis filiis, quibus imperatum est, ut irent adque operarentur hi uinea, sed quod post hoc narrat Mattheus de uinea, quae locata est agricolis, qui persecuti sunt seruos missos ad se et postea dilectum filium occiderunt et eiecerunt extra uineam, etiam illi ambo non tacent eodem ordine custodito, id est posteaquam de baptismo Iohannis interrogati Iudaei se nescire dixerunt et respondit eis: nec ego dico uobis, in qua potestate haec facio.

  14. 2.134.1

    Nullius hic ergo repugnantiae quaestio nascitur, nisi quod Mattheus, cum dixisset quod dominus interrogauerit Iudaeos: cum uenerit dominus uineae, quid faciet agricolis illis? illos respondisse subiungit adque dixisse: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddent ei fructum temporibus suis. quod Marcus non ab ipsis responsum esse commemorat, sed dominum hoc consequenter locutum post interrogationem suam ipsum sibi quodammodo respondisse. ita enim dicit: quid ergo faciet dominus uineae? ueniet et perdet colonos et dabit uineam aliis. sed facile potest intellegi uel illorum uocem ita subiunctam, ut non interponeretur \'illi dixerunt\' aut \'illi responderunt\', sed tamen intellegeretur aut ideo responsionem istam domino potius adtributam, quia, cum uerum dixerunt, etiam de illis hoc ipse respondit qui ueritas est.

  15. 2.135.1

    Sed illud magis mouet, quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit haec etiam uerba ipse quoque sicut Marcus domino adtribuens, uerum etiam contrariam rettulisse responsionem dicentes: absit. ita enim narrat: quid ergo faciet illis dominus uineae? ueniet et perdet colonos istos et dabit uineam aliis. quo audito dixerunt illi: absit. ille autem aspiciens eos ait: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quomodo ergo secundum Mattheum illi quibus haec loquebatur dixerunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, cum secundum Lucam talibus uerbis contradixerint dicentes: absit? et reuera quod secutus dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita inlatum est, ut hoc testimonio conuincerentur illi parabolae contradicentes. nam et ipse Mattheus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: numquam legistis in scripturis: lapidem. quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quid est enim numquam legistis, nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? hoc et Marcus significat, qui haec ipsa uerba ita refert: nec scripturam hanc legistis: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: absit. tantundem enim ualet, sicut hoc etiam ipse ponit: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? hanc enim sententiae uoluntatem intimat siue numquam legistis siue nec hoc legistis siue quid est ergo hoc quod scriptum est?

  16. 2.136.1

    Restat ergo, ut intellegamus in plebe, quae audiebat, quosdam respondisse quod Mattheus commemorat dicens: aiunt illi: malos male perdet et uineam suam locabit aliis agricolis, quosdam uero illud quod Lucas non tacuit, id est absit. his ergo qui illud domino responderant illi alii responderunt absit, sed illorum responsio quibus isti rettulerunt absit, propterea domino tributa est et a Marco et a Luca, quia, sicut dixi, per eos ueritas ipsa locuta est, siue per nescientes, si mali erant, sicut per Caifan. qui nesciens. quid dixerit, cum esset pontifex., prophetauit, siue per scientes ac iam intellegentes adque credentes. ibi enim erat etiam illa multitudo, per quam iam erat impleta prophetia, cum uenienti magna celebritate occurrentes acclamarent: benedictus qui uenit in nomine domini.

  17. 2.137.1

    Nec moueat, quod idem Mattheus principes sacerdotum et seniores populi dixit accessisse ad dominum et quaesiuisse, in qua potestate haec faceret et quis ei dederit hanc potestatem, quando eos de baptismo Iohannis uicissim interrogauit, unde esset, de caelo an ex hominibus; quibus respondentibus, quod nescirent, ait: nec ego uobis dico, in qua potestate haec facio. inde enim secutus est contextim loquendo et ait: quid autem uobis uidetur? homo habebat duos filios, et cetera sine ulla cuiusquam rei uel personae interpositione secundum Mattheum sermo contexitur usque ad hoc quod de locata agricolis uinea commemoratur. potest enim putari omnia eum principibus sacerdotum et senioribus populi locutum fuisse, a quibus fuerat de sua potestate interrogatus. qui utique si temtantes et inimici quaesierant, non in eis possunt intellegi qui crediderant adque illud clarum ex propheta testimonium domino perhibuerant, qui etiam modo respondere potuissent non nescientes, sed credentes: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. hoc omnino mouere non debet, ut ideo putemus non fuisse credentes in illa multitudine, quae tunc domini parabolas audiebat. tacuit namque idem Mattheus breuitatis causa quod Lucas non tacet, parabolam istam scilicet non ad eos solos dictam qui de potestate interrogauerant, sed ad plebem. sic enim ait: coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: homo plantauit uineam, et cetera. in hac ergo plebe intellegei\\dum est etiam illos esse potuisse qui sic eum audirent, quomodo cui dixerant: benedictus qui uenit in nomine domini, et ipsos uel ex ipsis fuisse qui responderunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis. quorum responsionem non solum propterea domino tribuerunt Marcus et Lucas, quod hoc ipse dixisset, quia ueritas est, quae etiam per malos adque nescientes saepe loquitur occulto quodam instinctu mentem hominis mouens non sanctitatis illius merito, sed iure propriae potestatis, uerum etiam quia tales esse potuerunt, ut non frustra in ipso corpore domini. iam sicut membra deputarentur, ut merito eorum uox illi tribueretur cuius membra erant, quia iam baptizauerat plures quam Iohannes et habebat turbas discipulorum, sicut ipsi euangelistae saepe testantur, et unde erant etiam illi quingenti fratres, quibus eum apostolus Paulus post resurrectionem praesentatum esse commemorat, praesertim quia et secundum eundem Mattheum non ita dictum est: aiunt illi: malos male perdet, ut in eo quod positum est illi pluralis numerus accipiendus sit, tamquam eorum fuerit ista responsio qui eum de sua potestate dolose interrogauerant, sed aiunt illi dictum est, id est illi ipsi domino, singulari pronomine, non plurali, quod in codicibus Graecis sine ullo scrupulo ambiguitatis apparet.

  18. 2.138.1

    Est quidam sermo domini aput euangelistam Iohannem, ubi hoc quod dico facilius possit intellegi. dicebat ergo, inquit, Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis, et cognoscetis ueritatem, et ueritas liberabit uos. et responderunt ei: semen Abrahae sumus et nemini seruiuimus umquam. quomodo tu dicis: liberi eritis? respondit eis Iesus: amen amen dico uobis. quia omnis qui facit peccatum seruus est peccati; seruus autem non manet in domo in aeternum. filius autem manet in aeternum; si ergo filius uos liberauerit, uere liberi eritis. scio, quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in uobis. non utique illis diceret: quaeritis me interficere, qui in eum iam crediderant, quibus dixerat: si uos manseritis in sermone meo, uere discipuli mei eritis; sed quia hoc ad eos dixerat, qui iam in eum crediderant, ea uero multitudo praesens erat, quae plures habebat inimicos, etiam non exprimente euangelista, qui essent qui responderunt. ex hoc ipso, quod responderunt et quod deinde ab illo audire meruerunt, satis apparet, quae uerba quibus sint tribuenda personis. sicut ergo in hac multitudine secundum Iohannem erant qui iam crediderant in legum, erant etiam qui eum occidere quaerebant, sic in illa, de qua nunc loquimur, erant qui dolose dominum interrogauerant, in qua potestate illa faceret, erant etiam qui non dolose, sed fideliter adclamauerant: benedictus qui uenit in nomine domini. ac per hoc erant qui dicerent: perdet illos et uineam suam locabit aliis. quae uox recte etiam ipsius domini fuisse intellegitur siue propter ueritatem siue propter membrorum eius cum suo capite unitatem. erant etiam qui talia respondentibus dicerent: absit, quia intellegebant in se ipsos esse parabolam dictam.

  19. 2.139.1

    LXXI. Sequitur Mattheus: et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognouerunt quod de ipsis diceret et quaerentes eum tenere timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant. et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens: simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo et misit seruos suos uocare inuitatos ad nuptias, et nolebant uenire, et cetera usque ad illud ubi ait: multi enim sunt uocati, pauci uero electi. parabolam istam de inuitatis ad nuptias solus Mattheus narrat. simile quiddam etiam Lucas commemorat; sed non est hoc, sicut et ordo ipse indicat, quamuis et illud nonnullam similitudinem gerat. quod uero post illam parabolam de uinea et occiso filio patris familias subnectit Mattheus, cognouisse Iudaeos, quod in eos totum dictum fuerit, et insidias coepisse moliri, hoc etiam Marcus Lucasque testantur eundem ordinem retinentes; sed inde ipsi pergunt in aliud ex hoc subiungentes quod et Mattheus post istam quam solus interposuit de nuptiis parabolam ex ordine inseruit.

  20. 2.140.1

    Sequitur ergo Mattheus: tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes: magister, scimus, quia uerax es et uiam dei in ueritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum: dic ergo nobis, quid tibi uidetur, licet censum dari Caesari an non? et cetera usque ad illud ubi ait: et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. haec duo domini responsa, unum de nummo propter tributum reddendum Caesari, alterum de resurrectione propter illam mulierem, quae septem sibimet succedentibus fratribus nupserat, Marcus et Lucas similiter narrant nec in ordine aliquid discrepant. post parabolam quippe illam de conductoribus uineae et de Iudaeis, in quos dicta est, insidias praeparantibus, quae omnes tres commemorauerunt, praetermittunt hi duo Marcus et Lucas parabolam de inuitatis ad nuptias, quam solus Mattheus interposuit, et cum illo iam sequuntur narrantes haec duo, de tributo Caesaris et de muliere septem singillatim uirorum, eodem prorsus ordine sine aliqua repugnantiae quaestione.

  21. 2.141.1

    LXXIII. Sequitur ergo Mattheus et dicit: Pharisaei autem audientes, quod silentium inposuisset Sadducaeis, conuenerunt in unum, et interrogauit eum unus ex eis legis doctor temtans eum: magister, quod est mandatum magnum in lege? ait illi Iesus: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut te ipsum. in his duobus mandatis uniuersa lex pendet et prophetae. hoc et Marcus commemorat eundem ordinem seruans. nec moueat, quod Mattheus dicit temtantem fuisse illum, a quo dominus interrogatus est, Marcus autem hoc tacet et in fine ita concludit, quod ei dominus sapienter respondenti dixerit: non longe es a regno dei. fieri enim potest, ut, quamuis temtans accesserit, domini tamen responsione correctus sit. aut certe ipsam temtationem non accipiamus malam tamquam decipere uolentis inimicum, sed cautam potius tamquam experiri amplius uolentis ignotum. neque enim frustra scriptum est: qui facile credit leuis corde minorabitur.

  22. 2.142.1

    Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis dominus egerit, prorsus incertum est. hinc autem etiam recte uidetur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset dominus: hoc fac, et uiues, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus euangelista ait: ille autem uolens se iustificare dixit: et quis est mihi proximus? tunc dominus nan-auit de illo qui descendebat ab Hierusalem in Hierichum et incidit in latrones. unde quia et temtans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem domini dicentis: hoc fac, et uiues, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: ille autem uolens se iustificare, iste autem quem pari ordine Mattheus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret dominus: non longe es a regno dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum.

  23. 2.143.1

    Sequitur Mattheus: congregatis autem Pharisaeis interrogauit eos Iesus dicens: quid uobis uidetur de Christo? cuius filius est? dicunt ei: Dauid. ait illis: quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum dominum dicens: dixit dominus domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? si ergo Dauid uocat eum dominum, quomodo filius eius est? et nemo poterat respondere ei uerbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. hoc consequenter et eodem ordine Marcus quoque commemorat. Lucas etiam tantum modo de illo tacet qui interrogauit dominum, quod esset mandatum primum in lege; hoc autem praetermisso eundem etiam ipse ordinem seruat, et hoc de Christo, quomodo sit filius Dauid, quaesisse a Iudaeis dominum pariter narrat. nec interest ad sententiam, quod secundum Mattheum, cum interrogasset Iesus, quid eis uideatur de Christo, cuius esset filius, illi responderunt: Dauid, tum demum intulit, quomodo eum Dauid diceret dominum; secundum illos autem duos, Marcum et Lucam, nec interrogati esse nec respondisse inueniuntur. intellegere enim debemus post eorum responsionem sententiam ipsius domini a duobus euangelistis insinuatam, quomodo ab illo dicta sit, his audientibus quos uolebat suo magisterio utiliter informare et ab scribarum alienare doctrina, qui de Christo illud solum sapiebant, quod secundum carnem factus erat ex semine Dauid, non eum autem intellegebant deum, propter quod erat dominus ipsius Dauid. ideo tamquam de illis errantibus dominus ad istos sermonem faciens quos uolebat ab illorum errore liberari secundum hos duos euangelistas commemoratur, ut quod illis dictum est: quomodo dicitis, sicut Mattheus narrat, sic accipiatur, non tamquam ad illos, sed tamquam de illis ad eos potius dictum sit, quos uolebat instruere.

  24. 2.144.1

    Sequitur Mattheus ita narrationis ordinem tenens: tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos dicens: super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei; omnia. ergo quaecumque dixerint uobis seruate et facite; secundum opera uero eorum nolite facere. dicunt enim et non faciunt, et cetera usque ad illud ubi ait: non me uidebitis amodo, donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini. similem sermonem habuisse dominum aduersus Pharisaeos et scribas legisque doctores Lucas quoque commemorat, sed in domo cuiusdam Pharisaei, qui eum uocauerat ad conuiuium. quod ut narraret, digressus erat a Mattheo circa illum locum, ubi ambo commemorauerant quod dictum est a domino de signo Ionae trium dierum et noctium et de regina Austri et de Nineuitis et de spiritu inmundo, qui redit et inuenit mundatam domum. post quem sermonem dicit Mattheus: adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei. Lucas autem in eo sermone domini commemoratis etiam quibusdam quae Mattheus dixisse dominum praetermisit ab ordine, quem cum Mattheo tenuerat, ita digreditur: cum loqueretur, inquit, rogauit illum quidam Pharisaeus, ut pranderet aput se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. et ait dominus ad illum: nunc uos Pharisaei quod de foris est calicis et catini mundatis. adque hinc iam cetera in eosdem Pharisaeos et scribas et legis doctores talia dicit qualia Mattheus hoc loco, quem nunc considerandum suscepimus. quamquam ergo ita ista Mattheus commemoret, ut, quamuis domum illius Pharisaei non nominet, non tamen locum exprimat, ubi dicta sint, quo repugnet aliquid illi domui, tamen quia iam uenerat dominus in Hierusalem a Galilaea et post eius aduentum ita superiora usque ad hunc sermonem contexuntur. ut probabiliter accipiantur in Hierusalem gesta, Lucas autem illud narrat, cum adhuc dominus iter ageret in Hierusalem, uidentur mihi similes duo esse sermones, quorum ille alterum. alterum iste narrauit.

  25. 2.145.1

    Sane considerandum est, quomodo hic dictum sit: non me uidebitis amodo, donec dicatis: benedictus qui uenit in nomine domini, cum secundum eundem Mattheum iam hoc dixerint. et Lucas enim dicit hoc esse responsum a domino illis qui eum monuerant, ut iret inde, quoniam uellet eum Herodes occidere. ibi etiam aduersus ipsam Hierusalem ea prorsus uerba ab illo esse dicta commemorat, quae hic Mattheus. sic enim narratur secundum Lucam: in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi: exi et uade hinc, quia Herodes uult te occidere. et ait illis: ite, dicite uulpi illi: ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor. uerum tamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Hierusalem. Hierusalem Hierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te, quotiens uolui congregare filios tuos quemadmodum au.is nidum suum sub pinnis, et noluisti! ecce relinquetur uobis domus uestra. dico autem uobis, quia non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis: benedictus qui uenit in nomine domini. narrationi quidem huic Lucae non uidetur aduersari, quod turbae dixerunt domino uenienti ad Hierusalem: benedictus qui uenit in nomine domini; secundum quippe Lucae ordinem nondum illuc uenerat et nondum dictum erat. sed quia non dicit, quod inde tunc abscesserit, ut non ueniret nisi eo tempore, quo iam illud diceretur — perseuerat quippe in itinere suo, donec ueniat Hierusalem — adque illud quod ait:ecce eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, mystice ab illo et figurate dicta intelleguntur — neque enim eo die passus est, qui est ab hoc die tertius, cum continuo dicat: oportet me hodie et cras et sequenti ambulare —, cogit profecto etiam illud mystice intellegi quod ait: non uidebitis me, donec ueniat, cum dicetis: benedictus qui uenit in nomine domini, de illo suo aduentu, quo in claritate uenturus est, hoc significans, ut illud quod ait: eicio demonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor, referatur ad corpus eius, quod est ecclesia. expelluntur enim demonia, cum relictis paternis superstitionibus credunt in eum gentes, et perficiuntur sanitates, cum secundum eius praecepta uiuitur, posteaquam fuerit diabolo et huic saeculo renuntiatum, usque in finem resurrectionis, qua tamquam tertia consummabitur, hoc est ad plenitudinem angelicam per corporis etiam inmortalitatem perficietur ecclesia. quapropter ordo iste Matthei nequaquam putandus est in aliud aliquid esse digressus; sed Lucas magis intellegendus est uel praeoccupasse quae gesta sunt in Hierusalem et recordando interposuisse, antequam eius narratio dominum perduceret Hierusalem, aut eidem ciuitati iam propinquantem talia respondisse monentibus ut caueret Herodem, qualia Mattheus eum dicit etiam turbis locutum, cum iam peruenisset in Hierusalem adque illa omnia peracta essent quae supra narrata sunt.

  26. 2.146.1

    LXXVI. Sequitur Mattheus et dicit: et egressus Iesus de templo ibat. et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. ipse autem respondens dixit illis: uidetis haec omnia? amen dico uobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Marcus etiam commemorat hoc eodem paene ordine post £ t aliquantam digressionem ad hoc factam, ut commemoraret de uidua, quae misit duo minuta in gazophylacio, quod cum eo Lucas solus commemorat. nam etiam secundum Marcum, posteaquam illud dominus egit cum Iudaeis, quomodo acciperent Christum filium Dauid, ea narrantur quae dicit de cauendis Pharisaeis et ypocrisi eorum. quem locum Mattheus latissime persecutus est et plura ibi dicta narrauit. adque ideo post eundem locum, quem breuiter perstrinxit Marcus et copiose digessit Mattheus, nihil amplius Marcus intulit, sicut dixi, quam de illa uidua pauperrima et uberrima ac deinde subiunxit ea quibus Mattheo iterum cohaereret dicens de templi futura euersione., Lucas quoque post illud de Christo, quomodo esset filius Dauid, pauca de cauenda ypocrisi. Pharisaeorum commemorat. inde sicut Marcus pergit ad uiduam, quae duo minuta in gazophylacium misit. deinde subiungit de templi futura euersione quod Mattheus et Marcus.

  27. 2.147.1

    Sequitur Mattheus dicens: sedente autem eo super montem oliueti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes: dic nobis, quando haec erunt et quod signum aduentus tui et consummationis saeculi? et respondens Iesus dixit eis: uidete, ne quis uos seducat. multi enim uenient in nomine meo dicentes: ego sum Christus, et multos seducent, et cetera usque ad illud ubi ait: et ibunt hi in supplicium aeternum. iusti autem in uitam aeternam. nunc iam istum prolixum sermonem domini secundum tres euangelistas Mattheum. Marcum et Lucam consideremus. eundem quippe tenentes ordinem pariter ista contexunt. dicunt quidem hic aliqua etiam singuli propria, in quibus nulla est repugnantiae metuenda suspicio; de his autem quae, pariter dicunt necubi sibimet aduersari putentur, uidendum est. neque enim dici potest, si aliquid tale occurrerit, aliud esse adque alibi a domino similiter dictum, quando eodem loco rerum ac temporum omnium trium uersatur narratio. sane quod earundem sententiarum a domino dictarum non eundem omnes ordinem seruant, nihil ad rem pertinet uel intellegendam uel insinuandam, dum ea quae ab illo dicta referuntur non sibimet aduersentur.

  28. 2.148.1

    Quod ergo Mattheus ait: et praedicabitur hoc euangelium regni in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet consummatio, etiam Marcus eodem ordine ita commemorat: in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium. non dixit: et tunc ueniet consummatio, sed hoc significat quod ait primum, id est et in omnes gentes primum oportet praedicari euangelium, quia illi de fine interrogauerant. cum ergo dicit primum in omnes gentes oportet praedicari euangelium, significat utique primum \'antequam ueniat consummatio.\'

  29. 2.149.1

    Item quod Mattheus ait: cum ergo uideritis abominationem desolationis, quae dicta est a Danihele propheta, stantem in loco sancto, qui legit intellegat, hoc Marcus ita dicit: cum autem uideritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat. in qua mutatione uerbi exposuit eandem sententiam; ideo quippe ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Lucas autem non ait: cum uideritis abominationem desolationis stantem in loco sancto, aut: ubi non debet, sed ait: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote, quia adpropinquauit desolatio eius. tunc ergo erit abominatio desolationis in loco sancto.

  30. 2.150.1

    Quod autem ait Mattheus: tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes, et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua, et qui in agro, non reuertatur tollere tunicam suam, totidem paene uerbis hoc etiam Marcus commemorat. Lucas autem: tunc qui in Iudaea sunt, inquit, fugiant in montes. hoc sicut illi duo, cetera uero aliter. sequitur enim et dicit: qui in medio eius, discedant, et qui in regionibus, non intrent in eam, quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. satis diuersum uidetur quod illi dixerunt: et qui super tectum, non descendat tollere aliquid de domo, et quod iste dicit: et qui in medio eius, discedant, nisi forte quia perturbatio magna erit tam magno instante periculo, illi quos inclusisset obsidio, quod significat dicendo: qui in medio eius, in tecto erunt adtoniti et uolentes uidere. quid inpendeat uel qua euadendum sit. sed quomodo ait: discedant, quando supra dixit: cum autem uideritis circumdari ab exercitu Hierusalem? nam illud quod sequitur: qui in regionibus, non intrent in eam, uidetur ad congruam pertinere admonitionem, et potest obseruari, ut qui extra sunt non in eam intrent, qui autem in medio sunt. quomodo discedant ab exercitu iam ciuitate circumdata? an hoc est esse in medio eius, quando iam ita periculum urguebit, ut temporaliter ad praesentem uitam tuendam non possit euadi, et quoniam tunc parata debet esse anima ac libera nec carnalibus desideriis occupata et oppressa, hoc significat quod ab aliis duobus dictum est in tecto uel super tectum, ut quod iste ait discedant, id est non iam huius uitae desiderio capiantur, sed in aliam uitam migrare parati sint, hoc illi duo dixerint: non descendat tollere aliquid de domo, id est nullo affectu inclinetur in carnem tamquam aliquid inde commodi percepturus, et quod iste ait: qui in s regionibus, non intrent in eam, id est qui iam bono cordis proposito extra illam facti sunt non eam rursus carnali cupiditate desiderent, hoc illi dixerint: et qui in agro est non reuertatur retro tollere uestimentum suum, tamquam iterum inuolui curis, quibus erat exutus?

  31. 2.151.1

    Quod uero ait Mattheus: IOorate autem, ut non fiat fuga uestra hieme uel sabbato, hinc Marcus partem dixit, partem tacuit: orate uero, inquit, ut hieme non fiant. Lucas hoc non dixit, sed tamen dixit aliquid solus, quo mihi uideatur hanc ipsam, quae ab istis obscure posita est, inlustrasse sententiam. ait enim: attendite autem uobis, ne forte grauentur corda uestra in crapula et ebrietate et curis huius uitae, et superueniat in uos repentina dies illa. tamquam laqueus enim superueniet in omnes qui sedent super faciem orbis terrae. uigilate itaque in omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt. haec intellegitur fuga, quam Mattheus commemorat, quae non debet fieri hieme uel sabbato. ad hiemem autem pertinent curae huius uitae, quas Lucas aperte posuit, ad sabbatum uero crapula et ebrietas. curae quippe tristes sunt uelut hiems, crapula uero et ebrietas carnali laetitia luxuriaque cor submergit adque obruit, quod malum sabbati nomine propterea significatum est, quia haec erat iam, sicuti et nunc est, Iudaeorum pessima consuetudo illo die deliciis afluere, dum spiritale sabbatum ignorant; aut si aliquid aliud in illis secundum Mattheum et Marcum uerbis intellegendum est, aliquid aliud etiam Lucas dixerit, dum tamen nulla repugnantiae quaestio moueatur. neque enim nunc euangelia exponenda suscepimus, sed a falsitatis uel fallaciae calumniis defendenda. alia uero quae in hoc sermone Mattheus posuit communia cum Marco nihil habent quaestionis, quae autem cum Luca, non in hoc sermone Lucas ea posuit, cuius huic ordo concordat, sed alibi talia uel recordatur adque inserit praeoccupando, ut prius commemoret quae post a domino dicta sunt, uel bis a domino dicta facit intellegi, et nunc secundum Mattheum et tunc secundum ipsum.

  32. 2.152.1

    LXXVIII. Sequitur Mattheus: xet factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. huic adtestantur alii duo Marcus et Lucas ab eodem ordine non recedentes. neque hoc tamquam a domino dictum insinuant; hoc enim intimare praetermiserunt. ex sua tamen persona et Marcus dicit: erat autem pascha et azyma post biduum, et Lucas: adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha. sic ergo adpropinquabat, ut esset post biduum, sicut alii duo apertius consonant. Iohannes uero tribus quidem locis commemorauit eiusdem diei festi propinquitatem, cum alia quaedam duobus superioribus locis narraret, tertio autem loco apparet eius narratio circa ipsa uersari tempora, ubi hoc etiam illi tres intimant, id est inpendentis iam dominicae passionis.

  33. 2.153.1

    Sed hoc uideri potest parum diligenter intuentibus esse contrarium, quod Mattheus et Marcus posteaquam dixerunt pascha post biduum futurum, deinde commemorauerunt, quod erat Iesus in Bethania, ubi de unguento illo pretioso dicitur, Iohannes autem ante sex dies paschae dicit Iesum uenisse in Bethaniam de unguento eadem narraturus. quomodo ergo secundum illos duos post biduum futurum erat pascha, cum posteaquam id dixerunt inueniantur cum Iohanne in Bethania illud de unguento quod ipse narrantes, tunc autem ipse dicat post sex dies futurum pascha? sed qui ita mouentur non intellegunt Mattheum et Marcum illud quod in Bethania de unguento factum erat recapitulando posuisse non post illam de biduo praedicationem suam, sed ante iam factum, cum adhuc sex dies essent ad pascha. non enim quisquam eorum, cum dixisset post biduum futurum pascha. sic adiunxit de illo facto in Bethania, ut diceret \'post haec cum esset Bethaniae\', sed Mattheus quidem: cum autem esset, inquit, Iesus in Bethania, Marcus autem: cum esset Bethaniae. quod utique intellegitur et antequam illa dicerentur quae ante biduum paschae dicta sunt. sicut ergo ex Iohannis narratione colligitur, ante sex dies paschae uenit in Bethaniam, ibi factum est illud conuiuium, ubi de unguento pretioso fit commemoratio, inde uenit Hierosolymam sedens super asellum. deinde postea geruntur ea quae narrant post hunc aduentum eius Hierosolymis gesta. ex illo ergo die, quo uenit in Bethaniam adque illud de unguento factum est, usque ad diem, quo ista omnia gesta adque dicta sunt, intellegimus etiam euangelistis non commemorantibus consumtum fuisse quadriduum, ut occurreret dies, quem ante biduum paschae duo definierunt. Lucas autem cum ait: adpropinquabat dies festus azymorum, non expressit biduum, sed hanc propinquitatem, quam commemorauit, in ipso interuallo bidui debemus accipere. Iohannesuero cum dicit: proximum erat pascha Iudaeorum, non hoc biduum uult intellegi, sed sex dies ante pascha. proinde, cum quaedam post hoc dictum commemorasset, tunc iam uolens ostendere quam proximum fuisse pascha dixisset: Iesus ergo ante sex dies, inquit, paschae uenit in Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitauit Iesus. fecerunt autem ei cenam ibi. hoc est illud quod commemorant recapitulantes Mattheus et Marcus, cum iam dixissent post biduum futurum pascha. recapitulando ergo ad illum diem redeunt in Bethania, qui erat ante sex dies paschae, et narrant quod Iohannes de cena et unguento, unde uenturus erat Hierosolymam et peractis illic quae narrata sunt peruenturus ad diem, qui erat ante biduum paschae. unde isti digressi sunt, ut recapitulando commemorarent quod ante in Bethania de unguento gestum est, cuius rei peracta narratione illuc iterum redeunt, unde digressi fuerant, id est ut iam sermo domini narretur, quem habuit ante biduum paschae. nam si tollamus de medio quod gestum in Bethania digredientes ab ordine recolendo et recapitulando narrarunt et ipsum ordinem contexamus, ita sermo dirigitur secundum Mattheum dicente domino: scitis, quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas, et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas Scarioth, ad principes sacerdotum, et cetera. inter illud enim quod dictum est: ne tumultus fieret in populo, et illud quod dictum est: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas, interpositum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt, quo nos praetermisso contexuimus narrationem, ut insinuaremus non repugnare ordinem temporum. secundum Marcum autem eodem Bethaniae conuiuio, quod recapitulando et ipse interposuit, similiter praetermisso ita se ordo narrationis tenet: erat autem pascha et azyma post biduum, et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent. dicebant enim: non in die festo, ne forte tumultus fieret populi. et ludas Scarioth, unus ex duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum, et cetera. etiam hic inter illud quod dictum est: ne forte tumultus fieret populi, et illud quod adiunximus: et ludas Scariothes unus ex duodecim, positum est illud de Bethania quod recapitulando dixerunt. Lucas sane ipsam rem gestam in Bethania praetermisit. haec diximus propter sex dies ante pascha, quod dixit Iohannes, cum in Bethania rem gestam narraret, et biduum ante pascha, quod Mattheus Marcusque dixerunt, cum post hoc a se dictum illud ipsum in Bethania, quod Iohannes, commemorarent.

  34. 2.154.1

    LXXVIIII. Sequitur Mattheus ab eo loco, ubi finem feceramus considerandae narrationis, et dicit: tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caifas, et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. dicebant autem: non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis, et cetera usque ad illud ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere adque unguento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius, aput quem conuiuabatur dominus — nam et ipsum Simonem dicit —, tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo hoc in Bethania gerebatur. nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat, et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse tunc mulierem, quae peccatrix accessit ad pedes Iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit unguento, cui dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum, sed eandem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et Iohannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam Mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in Bethaniam. quod ita ibi narrat: erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius. Maria autem erat, quae unxit dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens Iohannes adtestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narrauit — iam itaque hoc Maria fecerat —, quod autem in Bethania rursus fecit, aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Iohanne scilicet, Mattheo et Marco.

  35. 2.155.1

    Inter istos igitur tres, Mattheum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat adtendamus, de quibus non est dubium, quod eandem rem narrent gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi unguenti. quod ergo Mattheus et Marcus caput domini unguento illo perfusum dicunt, Iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium, potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos, et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singula euangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput, sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic esse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem euangelii, quanto melius et religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate euangelii! ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut euangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum , effunderet. a capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus.

  36. 2.156.1

    Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionemquod enim alii dicunt discipulos murmurasse de unguenti effusione pretiosi. fohannes autem ludam commemorat et ideo, quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit adque omnium uoluntatem Mattheus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam, Iohannem autem de solo illo id commemorare uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.

  37. 2.157.1

    Sequitur Mattheus: tunc abiit unus de duodecim, qui dicitur ludas Scarioth, ad principes sacerdotum et ait illis: quid uultis mihi dare et ego uobis eum tradam? at illi constituerunt ei triginta argenteos, usque ad illud ubi ait: et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et parauerunt pascha. nihil in hoc capitulo contrarium putari potest Marco et Lucae, qui hoc idem similiter narrant. quod enim dicit Mattheus: ite in ciuitatem ad quendam et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha cum discipulis meis, eum significat quem Marcus et Lucas dicunt patrem familias uel dominum domus, in qua eis cenaculum demonstratum est, ubi pararent pascha.. quod ergo interposuit Mattheus ad quendam tamquam ex persona sua studio breuitatis illum conpendio uoluit insinuare. si enim diceret dixisse dominum (ite in ciuitatem et dicite ei: magister dicit: tempus meum prope est, aput te facio pascha\', tamquam ciuitati dicendum esset, acciperetur. ac per hoc non ex domini, cuius mandatum narrabat, sed ex sua persona interposuit ad quendam iussisse dominum ut irent, ne haberet necesse totum dicere, cum hoc illi ad insinuandam iubentis sententiam sufficere uideretur. nam neminem sic loqui, ut dicat cite ad quendam\\ quis nesciat? si enim diceret cite ad quemcumque\' aut \'quemlibet\', posset esse integra locutio, sed non esset certus homo. ad quem mitterentur, cum eum certum ostendant quamuis tacito eius nomine Marcus et Lucas. sciebat quippe dominus. ad quem mitteret. et ut eum etiam illi quos mittebat inuenire possent, praemonuit, quod indicium sequerentur, de homine gestante aquae laguenam uel amphoram, ut eum secuti ad domum, quam uolebat, uenirent. cum itaque non hic posset dici dici ad quemlibet\', quod integritas quidem locutionis admittit, sed hoc loco rei huius, quae insinuabatur, ueritas non admittit, quanto minus hic dici potuit cite ad quendam-, quod omnino numquam recta locutione dici potest! sed plane discipulos a domino non ad quemlibet, sed ad quendam hominem, id est ad certum aliquem missos esse manifestum est. quod nobis ex persona sua recte potuit euangelista narrare, ut diceret \'misit eos ad quendam, ut dicerent ei: aput te facio pascha). potuit etiam sic \'misit eos ad quendam dicens: ite, dicite ei: aput te facio pascha\'. ac per hoc cum uerba domini posuisset dicentis: ite in ciuitatem, interposuit ipse: ad quendam, non quia hoc dominus dixerit. sed ut ipse nobis insinuaret tacito nomine fuisse quendam in ciuitate, ad quem domini discipuli mittebantur, ut praepararent pascha. ac sic post hanc ex persona sua interpositionem duorum uerborum sequitur ordinem uerborum domini dicentis: et dicite ei: magister dicit. iam enim si quaeras: cui? recte respondetur: illi cuidam homini, ad quem misisse insinuauit euangelista, cum ex persona sua interposuisset: ad quendam. minus quidem usitata locutio, sed tamen sic intellecta integerrima est; aut si habet aliquid proprietatis Hebraea lingua, qua perhibetur scripsisse Mattheus, ut etiam totum ex persona domini dictum locutionis integritate non careat, uiderint qui nouerunt. sane ita posset etiam Latine dici, si diceretur ite in ciuitatem ad quendam, quem uobis demonstrauerit homo, qui uobis occurrerit laguenam aquae portans\'. hoc modo iubenti sine ambiguitate posset optemperari, uelut etiam, si diceret <ite in ciuitatem ad quendam qui manet illo aut illo loco, in tali uel tali domo\' cum expressione loci et designatione domus posset intellegi, posset fieri. his autem adque huiusmodi ceteris tacitis indiciis qui dicit ite ad quendam et dicite ei* ideo non potest audiri, quia certum aliquem uult intellegi, cum dicit (ad quendam\' et non exprimit, quomodo dinoscatur. quod si ex persona dictum euangelistae illud interpositum acceperimus, erit quidem necessitate breuitatis subobscura locutio, sed tamen integra. quod uero Marcus laguenam dicit, quam Lucas amphoram, ille uasis genus, ille modum significauit, uterque ueritatem sententiae custodiuit.

  38. 2.158.1

    Sequitur Mattheus: uespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis et edentibus illis dixit: amen dico uobis. quia unus uestrum me traditurus est. et contristati ualde, coeperunt singuli dicere: numquid ego sum, domine? et cetera usque ad illud ubi ait: respondens autem ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. in his quae consideranda nunc proposuimus nihil adferunt quaestionis etiam ceteri euangelistae, qui talia commemorant.

  39. 3.1.1

    Iam quoniam omnium quattuor narratio in eo uersatur loco, in quo necesse est eos usque in finem pariter ambulare nec multum digredi ab inuicem, sicubi forte alius aliud commemorat quod alius praetermittit, uidetur mihi expeditius nos demonstrare posse omnium euangelistarum conuenientiam, si ab hoc iam loco omnium omnia contexamus et in unam narrationem faciemque digeramus. sic ergo arbitror commodius faciliusque id quod suscepimus explicari, ut adgrediamur narrationem omnia commemorantes cum eorum adtestatione euangelistarum, qui ex his omnibus quisque quod potuit aut quod uoluit commemorauit, ut tamen ab omnibus haec omnia dicerentur, quae demonstrandum est in nullo sibi esse contraria.

  40. 3.2.1

    Hinc igitur incipiamus secundum Mattheum: 2®cenantibus eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: accipite et comedite, hoc est corpus meum. hoc et Marcus Lucasque commemorant. quod enim Lucas de calice bis commemorauit, prius, antequam panem daret, deinde, posteaquam panem dedit, illud quod superius dixit praeoccupauit, ut solet, illud uero quod ordine suo posuit non commemorauerat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Iohannes autem de corpore et sanguine domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc dominum locutum esse testatur. nunc uero cum dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lauisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua dominus adhuc clause significauerat per testimonium scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem, uenit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me. aspiciebant ergo, sicut idem ipse Iohannes subnectit, ad inuicem discipuli haesitantes, de quo diceret. et contristati, sicut Mattheus et Marcus dicunt. coeperunt ei singillatim dicere: numquid ego? at ipse respondens ait, sicut Mattheus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. et sequitur idem Mattheus ita subnectens: filius quidem hominis uadit, sicut scriptum est de illo: uae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. deinde Mattheus subiungit: respondens autem ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. potest enim adhuc intellegi tamquam \'non ego dixi\', potuit etiam hoc sic dici a Iuda et a domino responderi, ut non omnes aduerterent.

  41. 3.3.1

    Deinde sequitur Mattheus et inserit mjsterium corporis et sanguinis a domino discipulis datum sicut et Marcus et Lucas. sed cum tradidisset calicem, rursus de traditore suo locutus est, quod Lucas persequitur dicens: uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. et quidem filius hominis secundum quod definitum est uadit, uerum tamen uae illi homini, per quem tradetur! hic iam intellegendum est illud consequi, quod Iohannes narrat, isti autem praetermiserunt, sicut Iohannes quaedam praetermisit quae illi dixerunt. cum ergo post traditum calicem dixisset dominus quod a Luca positum est: uerum tamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa, et cetera, coniungitur illud secundum Iohannem: erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus: innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei: quis est de quo dicit? itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu, dicit ei: domine, quis est? respondit Iesus: ille cui ego intinctum panem porrexero. et cum intinxisset panem, dedit Iudae Simonis Scarioth. et post buccellam tunc introiuit in illum satanas.

  42. 3.4.1

    Hic uidendum est, ne non solum Lucae, qui iam dixerat intrasse satanan in cor Iudae, quando pactus est tunc cum Iudaeis, ut eum accepta pecunia traderet, sed etiam sibi ipsi Iohannes repugnare uideatur, quia iam dixerat superius, antequam istam buccellam acciperet: et cena facta, cum di abolus inmisisset in cor, ut traderet eum ludas. quomodo enim intrat in cor, nisi inmittendo iniquas persuasiones cogitationibus iniquorum? sed nunc intellegere debemus a diabolo ludam plenius esse possessum, sicut contra in bono illi qui iam acceperant spiritum sanctum, quando eis post resurrectionem insuflauit dicens: accipite spiritum sanctum, postea eum, cum desuper missus esset die pentecostes, utique plenius acceperunt. post buccellam ergo tunc introiit in eum satanas. et, sicut contextim Iohannes ipse commemorat: dicit ei Iesus: quod facis, fac citius. hoc autem nemo sciuit discumbentium ad quid dixerit ei. quidam enim putabant, quia loculos habebat ludas, quia dicit ei Iesus: eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum, aut egenis ut aliquid daret. cum ergo accepisset ille buccellam, exiit continuo. erat autem nox. cum ergo dixisset, dicit Iesus: nunc clarificatus est filius hominis et deus clarificatus est in eo. et deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum.

  43. 3.5.1

    II. Filioli, adhuc modicum uobiscum sum. quaeritis me, et. sicut dixi ludaeis, quo ego uado, non potestis uenire, et uobis dico modo. mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. dicit ei Simon Petrus: domine, quo uadis? respondit Iesus: quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. dicit ei Petrus: quare non possum sequi te modo? animam meam pro te ponam. respondit Iesus: animam tuam pro me ponis? amen, amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges. hoc de praedicta negatione sua Petro non solus Iohannes, ex cuius euangelio modo ista interposui, sed et ceteri tres commemorant. non sane omnes ex una eademque occasione sermonis ad eam commemorandam ueniunt. nam Mattheus et Marcus pari prorsus ordine et eodem narrationis suae loco eam subnectunt ambo, posteaquam dominus egressus est ex illa domo, ubi manducauerant pascha, Lucas uero et Iohannes, antequam inde esset egressus. sed facile possemus intellegere aut illos duos eam recapitulando posuisse aut istos praeoccupando, nisi magis moueret, quod tam diuersa non tantum uerba sed etiam sententias domini praemittunt, quibus permotus Petrus illam praesumtionem proferret uel cum domino uel pro domino moriendi, ut magis cogant intellegi ter eum expressisse praesumtionem suam diuersis locis sermonis Christi et ter illi a domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ter negaturus.

  44. 3.6.1

    Neque enim incredibile est aliquantum disiunctis interuallis temporis Petrum commotum esse ad praesumendum sicut ad negandum uel ei dominum aliquid ter similiter respondisse, quando quidem etiam contextim nullis aliis interpositis rebus aut uerbis post resurrectionem ter illum interrogat, utrum eum amet, et ei ter hoc idem respondenti etiam ipse mandatum de pascendis ouibus suis unum idemque ter praecipit. hoc autem esse credibilius, quod ter ostenderit praesumtionem suam Petrus et de trina sua negatione ter a domino audierit, ex ipsis euangelistarum uerbis, quae a domino dicta diuerse ac diuersa commemorant, sic probatur. ecce meminerimus quod nunc interposui ex euangelio Iohannis. hoc certe dixerat: filioli, adhuc modicum uobiscum sum. quaeritis me, et, sicut dixi Iudaeis, quo ego uado, non potestis uenire, et uobis dico modo. mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, sicut dilexi uos, et uos diligatis inuicem. in hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad inuicem. dicit ei Simon Petrus: domine, quo uadis? nempe hic manifestum est ex illis uerbis motum esse Petrum, ut diceret: domine, quo uadis? quia dicentem audierat: quo ego uado, non potestis uenire. respondit Iesus eidem Petro: quo ego uado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. tunc ille: quare non possum, inquit, sequi te modo? animam meam pro te ponam. huic praesumtioni respondit dominus futuram eius negationem. Lucas autem cum commemorasset dixisse dominum: Simon, ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos, tunc subiecit Petrum respondisse: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. quam hoc aliud sit, aliud illud unde Petrus ad praesumendum permotus sit, quis non uideat? at uero Mattheus: et ymno dicto, inquit, exierunt in montem oliueti. tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam. sic prorsus et Marcus. quid habent etiam haec uerba uel sententiae simile illis, uel quibus secundum Iohannem uel quibus secundum Lucam Petrus rettulit praesumtionem suam? et hic ergo ita sequitur: respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt.

  45. 3.7.1

    Haec paene ipsis uerbis etiam Marcus commemorat, nisi quod non generaliter, sed distinctius, quemadmodum futurum esset, expressit dictum a domino: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. cum itaque omnes dicant praedixisse dominum, quod eum Petrus esset negaturus, antequam gallus cantaret, non autem omnes dicant, quotiens gallus cantaret, Marcus hoc solus narrauit expressius. unde nonnullis uidetur non congruere ceteris, quia parum adtendunt et maxime eorum obnubilatur intentio, cum aduersus euangelium animo induuntur hostili. tota enim Petri negatio trina negatio est. in eadem namque permansit trepidatione animi propositoque mendacii, donec admonitus, quid ei praedictum sit, amaro fletu et cordis dolore sanaretur. haec autem tota, id est trina negatio, si post primum galli cantum inciperet, falsum dixisse uiderentur tres, quorum Mattheus dixit: amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis, Lucas autem: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter neges nosse me. Iohannes autem: amen amen dico tibi, non cantabit gallus, donec me ter neges diuersis enim uerbis et uerborum ordine eandem explicauerunt sententiam dixisse dominum, quod, antequam gallus cantaret, eum Petrus esset negaturus. rursus si totam trinam negationem ante peregisset, quam cantare gallus inciperet, superfluo dixisse Marcus deprehenderetur ex persona domini: amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus bis uocem dederit, ter me negaturus es. quid enim adtinebat dicere priusquam bis, quando, si ante primum galli cantum tota illa trina negatio conpleretur, simul et ante secundum et ante tertium et ante omnes galli cantus eiusdem noctis conpleta inueniretur, quae ante ipsum primum conpleta probaretur? sed quia ante primum galli cantum coepta est illa trina negatio, adtenderunt illi tres, non quando eam conpleturus esset Petrus, sed quanta futura esset et quando coeptura, id est quia trina et quia ante galli cantum, quamquam in animo eius et ante primum galli cantum tota \'possit intellegi. quamuis enim uerbis negantis ante primum coepta, ante secundum autem galli cantum peracta sit tota illa trina negatio, tamen affectione animi et timore Petri ante primum tota concepta est. nec interest, quantis morarum interuallis trina uoce enuntiata sit, cum cor eius etiam ante primum galli cantum tota possederit, tam magna scilicet formidine inbibita, ut posset dominum non solum semel, sed iterum et tertio interrogatus negare, ut rectius diligentiusque adtendentibus, quomodo iam mulierem moechatus est in corde suo qui eam uiderit ad concupiscendum. sic Petrus quandocumque uerbis ederet timorem, quem tam uehementem animo conceperat, ut perdurare posset usque ad tertiam domini negationem, tota trina negatio ei tempori deputanda est, quando eum trinae negationi sufficiens timor inuasit. ex quo etiam si post primum galli cantum inciperent pulsato interrogationibus pectore uerba illa negationis erumpere, nec sic absurde adque mendaciter ante galli cantum ter negasse diceretur, quando ante galli cantum tantus timor obsederat mentem, qui eam posset usque ad tertiam negationem perducere. multo minus igitur mouere debet, quia trina negatio etiam trinis negantis uocibus ante galli cantum coepta, etsi non ante primum galli cantum peracta est. tamquam si alicui diceretur hac nocte, antequam gallus cantet, ad me scribes epistulam, in qua mihi ter conuiciaberis, non utique, si eam ante omnem galli cantum scribere inciperet et post primum galli cantum finiret, ideo dicendum erat falsum fuisse praedictum. Marcus ergo de ipsarum uocum interuallis planius elocutus est, qui dixit ex persona domini: priusquam bis gallus uocem dederit, ter me es negaturus. ita gestum esse apparebit, cum ad eundem locum narrationis euangelicae uenerimus, ut etiam illic ostendatur euangelistas sibi congruere.

  46. 3.8.1

    Si autem quaeruntur ipsa omnino uerba, quae Petro dominus dixerit, neque inueniri possunt et superfluo quaeruntur, cum sententia eius, propter quam cognoscendam uerba proferuntur, etiam in diuersis euangelistarum uerbis possit esse notissima. siue ergo diuersis sermonum domini locis commotus Petrus singillatim ter enuntiauerit praesumtionem suam et ter ei dominus suam negationem praedixerit, sicut probabilius indagatur, siue aliquo narrandi ordine possint omnium euangelistarum commemorationes in unum redigi, quibus demonstretur semel dominum praedixisse Petro praesumenti, quod eum negaturus esset, nulla hic euangelistarum repugnantia deprehendi poterit, sicut nulla est.

  47. 3.9.1

    III. Nunc ergo quantum possumus ipsum ex omnibus ordinem iam sequamur. cum itaque secundum Iohannem hoc Petro praedictum esset, sequitur idem Iohannes et conserit domini sermonem dicentis: non turbetur cor uestrum. creditis in deum, et in me credite. in domo patris mei mansiones multae sunt, et cetera sermonis eius praeclara maximeque sublimia diu narrat, donec contextim ueniat ad illum locum, ubi ait dominus: pater iuste, et mundus te non cognouit, ego autem te cognoui, et hi cognouerunt, quia tu me misisti, et notum eis feci nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit et ego in ipsis. cum autem facta esset contentio inter eos, quis eorum uideretur esse maior, sicut Lucas commemorat, dixit eis: reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos benefici uocantur. uos autem non sic, sed qui maior est in uobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator. nam quis maior est, qui recumbit an qui ministrat? nonne qui recumbit? ego autem in medio uestrum sum sicut qui ministrat. uos autem estis qui permansistis mecum in temtationibus meis. et ego dispono uobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno, et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel. ait autem dominus Simoni, sicut Lucas ipse subiungit: ecce satanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te. ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. qui dixit ei: domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire. 34 et ille dixit: dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter. abneges nosse me. et dixit eis: quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit uobis? at illi dixerunt: nihil. dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram. et qui non habet uendat tunicam suam et emat gladium. dico enim uobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me: et quod cum iniustis deputatus est. etenim ea quae sunt de me finem habent. at illi dixerunt: domine, ecce gladii duo hic. at ille dixit eis: satis est. et ymno dicto, sicut Mattheus Marcusque commemorant, exierunt in montem oliueti. tunc dicit illis Iesus: omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte. scriptum est enim: percutiam pastorem et dispargentur oues gregis. postquam autem resurrexero, praecedam uos in Galilaeam respondens autem Petrus ait illi: etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. ait illi Iesus: amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. ait illi Petrus: etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. similiter et omnes discipuli dixerunt. haec secundum Mattheum inseruimus; sed et Marci paene ipsa et totidem uerba sunt, nisi quia distat illud quod de galli cantu iam supra enodauimus.

  48. 3.10.1

    Contexit ergo narrationem Mattheus et dicit: tunc uenit Iesus cum illis in uillam, quae dicitur Gethsamani. hoc dicit et Marcus, hoc et Lucas non expresse nominato praedio, cum ait: et egressus ibat secundum consuetudinem in montem oliuarum. secuti sunt autem illum et discipuli. et cum peruenisset ad locum dixit illis: orate, ne intretis in temtationem. iste locus est, cuius nomen illi dixerunt Gethsamani. ibi fuisse intellegimus hortum, quem commemorat Iohannes ita narrans: haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis . trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introiuit ipse et discipuli eius. deinde secundum Mattheum dixit discipulis: sedete hic, donec uadam illuc et orem. et adsumto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse. tunc ait illis: tristis est anima mea usque ad mortem; sustinete hic et uigilate mecum. et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens: mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste; uerum tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu. et uenit ad discipulos et inuenit eos dormientes, et dicit Petro: sic non potuistis una hora uigilare mecum? uigilate et orate, ut non intretis in temtationem. spiritus quidem promtus est, caro autem infirma. iterum secundo abiit et orauit dicens: pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat uoluntas tua. et uenit iterum et inuenit eos dormientes; erant enim oculi eorum grauati. et relictis illis iterum abiit et orauit tertio eundem sermonem dicens. tunc uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet.

  49. 3.11.1

    Haec etiam Marcus eoque prorsus modo adque ordine conserit aliquanto breuius quasdam constringens sententias et aliquid magis aperiens. nam uidetur hic sermo secundum Mattheum tamquam sibi ipsi contrarius, quod post tertiam orationem uenit ad discipulos suos et dicit illis: dormite iam et requiescite; ecce adpropinquauit hora et filius hominis tradetur in manus peccatorum. surgite, eamus; ecce adpropinquauit qui me tradet. quomodo enim supra dormite iam et requiescite, cum conectat: ecce adpropinquauit hora, et ideo dicat: surgite, eamus? qua uelut repugnantia commoti qui legunt conantur ita pronuntiare quod dictum est: dormite iam et requiescite, tamquam ab exprobrante, non a permittente sit dictum. quod recte fieret, si esset necesse. cum uero Marcus ita hoc commemorauerit, ut, cum dixisset: dormite iam et requiescite, adiungeret sufficit et deinde inferret uenit hora, ecce tradetur filius hominis, utique intellegitur post illud quod eis dictum est: dormite et requiescite, siluisse dominum aliquantum, ut hoc fieret quod permiserat, et tunc intulisse: ecce adpropinquauit hora. ideo post illa uerba secundum Marcum positum est sufficit, id est (quod requieuistis iam sufficit). sed quia commemorata non est ipsa interpositio silentii domini, propterea coartat intellectum, ut in illis uerbis alia pronuntiatio requiratur.

  50. 3.12.1

    Lucas autem praemisit, quotiens orauerit; dixit sane, quod isti tacuerunt, et orantem ab angelo confortatum et prolixius orantis sudorem fuisse sanguineum et guttas decurrentes in terram. cum ergo dicit: et cum surrexisset ab oratione etuenisset ad discipulos suos, non expressit quota oratione; nihilo tamen illis duobus repugnat. Iohannes uero, posteaquam in hortum ingressum dicit cum discipulis suis, non comme* morat, quid illic egerit, donec eius traditor cum Iudaeis ad eum conprehendendum ueniret

  51. 3.13.1

    Tres igitur isti eandem rem ita narrauerunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta uarietate, nulla tamen aduersitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est auulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: quantum iactus est lapidis. porro autem Marcus primo ex uerbis suis idem narrauit rogasse dominum: ut, si fieri posset. transiret ab eo illa hora, id est passionis, quam calicis nomine mox significauit. deinde uerba ipsa domini sic enuntiauit: abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. quibus uerbis si adiungas quod illi duo dixerunt et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret patris minuisse \'potestatem, cum ait: si fieri potest; non enim dixit (si facere potes\', sed: si fieri potest; fieri autem potest quod ille uoluerit. sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur si uis. manifestauit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit si fieri potest, quando ait: omnia tibi possibilia sunt. et quod commemorauerunt eum dixisse: uerum non quod ego uolo, sed quod tu — quod tantundem ualet, quantum si et ita dicatur: uerum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat — satis ostendit non ex possibilitate, sed ex uoluntate patris dictum esse si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimauit; non enim ait: si fiori potest, sed: si uis. cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: si uis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.

  52. 3.14.1

    . Quod autem ipse Marcns non solum pater sed abba pater eum dixisse commemorat, hoc est abba Hebraeice, quod est Latine pater. et fortasse dominus propter aliquod sacramentum utrumque dixerit uolens ostendere illam se tristitiam in persona sui corporis, id est ecclesiae suscepisse, cui factus est angularis lapis, uenienti ad eum partim ex Hebraeis, ad quos pertinet quod ait abba, partim ex gentibus, ad quas pertinet quod ait pater. etiam Paulus apostolus non praetermittens hoc sacramentum: in quo clamamus, inquit, abba pater, et iterum ait: misit deus spiritum suum in corda nostra clamantem abba pater. oportuit enim ut bonus magister et uerus saluator infirmioribus conpatiens in se ipso demonstraret non debere suos martyres desperare, si qua forte cordibus eorum inreperet sub tempus passionis ex humana fragilitate tristitia, cum eam uincerent uoluntati suae praeponendo uoluntatem dei, quia ille scit, quid expediat quibus consulit. de qua tota re non nunc tempus est, ut uberius disseratur; agitur enim modo de conuenientia euangelistarum, in quorum diuersitate uerborum salubriter discimus non aliud in uerbis ad audiendam ueritatem quam sententiam loquentis esse requirendam. hoc est enim pater quod abba pater, sed ad sacramentum intimandum planius est abba pater, ad unitatem significandam sufficit pater. et dominum quidem abba pater dixisse credendum est; sed tamen non eluceret sententia, nisi aliis dicentibus pater demonstraretur sic esse illas duas ecclesias ex Iudaeis et Graecis. ut etiam una sit. ei illo ergo intellectu dictum est abba pater, quo idem dominus alibi ait: habeo alias oues, quae non sunt ex hoc ouili, gentes utique significans, cum haberet oues etiam in populo Israhel. sed quia secutus adiecit: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor, quantum ualet ad Israhelitas et gentes abba pater, tantum ad unum gregem solum pater.

  53. 3.15.1

    V. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicit Mattheus et Marcus, ecce ludas unus de duodecim uenit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi. qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. et confestim accedens ad legum dixit: haue, rabbi, et osculatus est eum. dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo filium hominis tradis? deinde quod Mattheus: ad quod uenisti. amice? deinde dixit quod Iohannes commemorat: quid quaeritis? responderunt ei: Iesum Nazorenum. dicit eis Iesus: ego sum. stabat autem et Iudas. qui tradebat eum, cum ipsis. ut ergo dixit eis: ego sum. abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. iterum , ergo eos interrogauit: quem quaeritis? illi autem dixerunt: legum Nazoreum. respondit Iesus: dixi uobis, quia ego sum. si ergo me quaeritis, sinite hos abire. ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam.

  54. 3.16.1

    Videntes autem, sicut Lucas dicit, hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: domine, si percutimus in gladio? et percussit unus ex ipsis, quod omnes quattuor dicunt, seruum principis sacerdotum et amputauit auriculam eius, sicut Lucas et Iohannes dicunt, dextram. qui autem percussit secundum Iohannem Petrus erat, quem percussit autem Malchus uocabatur. deinde quod Lucas dicit: respondens Iesus ait: sinite usque huc, et adiunxit quod Mattheus commemorat: conuerte gladium tuum in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt. an putas, quia non possum rogare patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim milia legiones angelorum? quomodo ergo implebuntur scripturae, quia sic oportet fieri? his uerbis adiungi potest quod illum eo loco Iohannes dixisse commemorat: calicem, quem dedit mihi pater: non bibam illum? tunc, sicut dicit Lucas, tetigit auriculam illius qui percussus erat et sanauit eum.

  55. 3.17.1

    Nec moueat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, dominum respondisse: sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in uerbis, quae Mattheus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, domino displicuisse. illud enim uerius est, quod cum eum interrogassent dicentes: domine, si percutimus in gladio? tunc respondit: sinite usque huc, id est non uos moueat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi. id est ut me adprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. sed inter moras uerborum interrogantium dominum et illius respondentis Petrus defensionis auiditate et maiore pro domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. non enim diceret respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. nam de facto Petri quid iudicauerit, Mattheus solus dicit. ubi etiam non dixit Mattheus \'respondit Iesus Petro: conuerte gladium tuum\', sed dixit: tunc ait illi Iesus: conuerte gladium tuum, quod post factum apparet dixisse dominum. illud uero quod Lucas posuit: respondens autem Iesus ait: sinite usque huc, illis qui interrogauerant responsum esse accipiendum est; sed quia, ut diximus, inter uerba interrogantium et respondentis domini facta est uno ictu percussio, hoc ordine iudicauit esse narrandum, ut etiam inter uerba interrogationis et responsionis eam insereret. non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Mattheus: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, id est qui usi fuerint gladio. uideri autem posset contrarium, si dominus ex illa responsione saltem usque ad unum nec ipsum letale uulnus usum tamen gladii spontaneum adprobasse demonstraretur. quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic conectatur et quod Lucas et quod Mattheus rettulit, quemadmodum supra commemoraui: sinite usque huc et conuerte gladium in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, et cetera. quomodo autem sit intellegendum sinite usque huc, iam exposti, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen euangelistarum ueritas constet.

  56. 3.18.1

    Postea sequitur Mattheus et commemorat eum in illa hora dixisse turbis: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me. cotidie aput uos sedebam docens in templo et non me tenuistis. tunc addit etiam uerba, quae Lucas ponit: sed haec est hora uestra et potestas tenebrarum. hoc autem totum factum est, sicut Mattheus dicit, ut implerentur scripturae prophetarum. tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt, sicut et Marcus dicit. sequebatur autem illum unus adulescens amictus sindone, sicut idem Marcus commemorat. et cum tenuissent eum, reiecta sindone nudus profugit ab eis.

  57. 3.19.1

    VI. At illi tenentes legum duxerunt ad Caifan. principem sacerdotum, ubi scribae et seniores conuenerant, sicut Mattheus dicit. sed primo ad Annam ductus est, socerum Caifae, sicut Iohannes dicit. Marcus autem et Lucas nomen non dicunt pontificis. ductus est autem ligatus, cum adessent in illa turba tribunus et cohors et ministri Iudaeorum, sicut Iohannes commemorat. Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. et ingressus intro sedebat cum ministris, ut uideret finem, sicut dicit Mattheus. et calefaciebat se ad ignem, sicut in eo loco narrationis dicit Marcus. hoc et Lucas commemorat, quod Petrus sequebatur a longe. accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum. et Iohannes dicit, quod sequebatur Simon Petrus et alius discipulus. discipulus autem ille alius erat notus pontifici et introiuit cum Iesu in atrium pontificis, sicut Iohannes dicit. Petrus autem stabat ad ostium foris, secundum eundem Iohannem. exiit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum, sicut idem Iohannes dicit. sic enim factum est, ut intus esset et Petrus in atrio, sicut et alii dicunt.

  58. 3.19.2

    Principes autem sacerdotum et omne concilium.

  59. 3.20.1

    sicut Mattheus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. conuenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eundem locum commemoraret. nouissime autem uenerunt duo falsi testes. sicut dicit Mattheus, et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. alios etiam Marcus commemorat dixisse: nos audiuimus eum dicentem: ego dissoluam templum hoc manu factum et per triduum aliud non manu factum aedificabo. et ideo non erat conueniens testimonium illorum, sicut idem Marcus ibidem dicit. et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti aduersum te testificantur? Iesus autem tacebat. et princeps sacerdotum ait illi: adiuro. te per deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus filius dei. dicit illi Iesus: tu dixisti. haec Mattheus. Marcus autem eadem aliis uerbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiurauerit princeps sacerdotum. sed tantum ualere ostendit quod ei dicit Iesus: tu dixisti, quantulum si diceret: ego sum. sequitur enim, ut ait idem Marcus: Iesus autem dixit illi: ego sum. et uidebitis filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc dicit etiam Mattheus, sed non dicit respondisse Iesum \'ego sum\'. tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit: quid adhuc indigemus testibus? quod Mattheus commemorat et sequitur: ecce nunc audistis blasphemiam. quid uobis uidetur? at illi respondentes dixerunt: reus est mortis. hoc etiam testatur et Marcus. et sequitur Mattheus: tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? hoc dicit et Marcus; commemorat etiam quod ei faciem uelauerunt. de his Lucas quoque testatur.

  60. 3.21.1

    Haec intellegitur passus dominus usque ad mane in domo principis sacerdotum, quo prius adductus est, ubi etiam Petrus temtatus est. sed de Petri temtatione, quae inter has domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes narrant; nam ipsas primo commemorat Mattheus et Marcus, deinde Petri temtationem; Lucas uero explicat prius temtationem Petri. tum demum has domini contumelias; Iohannes autem incipit Petri temtationem dicere et interponit quaedam de contumeliis domini et adiungit, quod inde missus est ad Caifan pontificem, et inde recapitulat, ut explicet quam coeperat temtationem Petri in domo, quo primo adductus est, et redit ad ordinem, ubi ostendat, quemadmodum ductus sit dominus ad Caifan.

  61. 3.22.1

    Sic ergo Mattheus sequitur: Petrus uero sedebat foris in atrio, et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum Iesu Galilaeo eras. at ille negauit coram omnibus dicens: nescio, quid dicis. exeunte autem illo ianuam, uidit illum alia et ait his qui erant ibi: et hic erat cum Iesu Nazoreno. et iterum negauit cum iuramento: quia non noui hominem. et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro: uere et tu ex illis es; nam et loquella tua manifestum te facit. tunc coepit detestari et iurare, quia non nouisset hominem. et continuo gallus cantauit. haec dicit Mattheus. intellegitur autem, quod, posteaquam exiit foras. cum iam semel negasset, gallus cantauit prius, quod Mattheus tacet et. Marcus dicit.

  62. 3.23.1

    Non autem foris ante ianuam iterum negauit, sed cum redisset ad focum; quando autem redierit, non opus erat commemorare. Marcus ergo sic illud narrat: et exiit foras ante atrium, et gallus cantauit. rursus autem cum uidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. at ille iterum negauit. haec uero ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit Mattheus. sane hoc quoque intellegitur, quia secunda negatione a duobus conpellatus est, et ab ancilla scilicet, quam commemorat Mattheus et Marcus, et ab alio, quem commemorat Lucas. sic enim hoc narrat Lucas: Petrus uero sequebatur a longe. accenso autem igne in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio illorum. quem cum uidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et cum fuisset intuita, dixit: et hic cum illo erat. at ille negauit eum dicens: mulier, non noui illum. et post pusillum alius uidens eum dixit: et tu de illis es. hoc ergo quod Lucas ait: et post pusillum, iam egressus erat Petrus ianuam et primus gallus cantauerat, iamque redierat, ut, quemadmodum dicit Iohannes, ad focum stans iterum negaret. Iohannes enim in prima negatione Petri non solum de primo galli cantu tacet, sicut ceteri excepto Marco. sed etiam, quod sedentem ad ignem cognouit ancilla, non commemorat. hoc enim tantum ait: dicit ergo Petro ancilla ostiaria: numquid ergo et tu de discipulis es hominis istius? dicit ille: non sum. deinde interponit, quae gesta sunt cum Iesu in eadem domo, quae commemoranda arbitratus est, ita narrans: stabant autem serui et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefiebant; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. hic ergo intellegitur iam exisse foras Petrum et redisse; primo enim sedebat ad ignem, postea iam rediens stare coeperat.

  63. 3.24.1

    Sed forte ait aliquis: nondum exierat, surrexerat autem exiturus. hoc potest dicere qui putat foris ante ianuam secundo. interrogatum negasse. uideamus ergo Iohannis sequentia: ll\'pontifex ergo, inquit, interrogauit legum de discipulis suis et de doctrina eius. respondit ei Iesus: ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conueniunt, et in occulto locutus sum nihil. quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis. ecce hi sciunt quae dixerim ego. haec autem cum dixisset, unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: sic respondes pontifici? respondit ei Iesus: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? et misit eum Annas ligatum ad Caifan pontificem. hic sane ostenditur, quod Annas pontifex erat; nondum enim missus erat ad Caifan, cum iam illi diceretur: sic respondes pontifici? et hos duos, Annam et Caifan pontifices, commemorat etiam Lucas in initio euangelii sui. his dictis Iohannes redit ad quod coeperat de negatione Petri, id est ad eandem domum, ubi gesta sunt quae narrauit et unde ad Caifan missus est Iesus, ad quem ab initio ducebatur, sicut dixit Mattheus. commemorauit autem ista Iohannes quae interposuit recapitulans de Petro et ad eam narrationem rediens ita dicit, ut conpleat trinam negationem: erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. dixerunt ergo ei: numquid et tu ex discipulis eius es? negauit ille et dixit: non sum. hoc igitur loco inuenimus et non ante ianuam, sed ad focum stantem secundo negasse Petrum, quod fieri non posset, nisi iam redisset, postea quam foras exierat. neque enim iam exierat et foris eum uidit altera ancilla, sed cum exiret, eum uidit, id est cum surgeret, ut exiret, animaduertit eum et dixit his qui erant ibi, id est qui simul erant ad ignem intus in atrio: et hic erat cum Iesu Nazoreno. ille autem qui foras exierat hoc audito rediens iurauit illis contra nitentibus. quia non nouit hominem. nam et Marcus sic ait de eadem ancilla: et coepit dicere circumstantibus: quia hic ex illis est. dicebat enim non illi, sed his qui illo exeunte ibi remanserant, sic tamen, ut ille audiret, unde rediens et rursus ad ignem stans resistebat negando uerbis eorum. deinde in eo quod Iohannes ait: dixerunt: numquid et tu ex discipulis eius es? quod redeunti et stanti dictum intellegimus, hoc quoque confirmatur non illam tantum alteram ancillam, quam commemorat in hac secunda negatione Mattheus et Marcus, sed et alium, quem commemorat Lucas. cum Petro id egisse. unde Iohannes dicit: dixerunt ergo ei. quapropter siue, posteaquam illo exeunte dixit ancilla his qui secum erant in atrio: quia hic ex illis est, hoc audito ille regressus est, ut se quasi purgaret negando, siue, quod est credibilius, non audiuit, quid de illo dictum fuerit, cum foras exiret, et posteaquam rediit, ei dixerunt ancilla et ille alius quem Lucas commemorat: numquid et tu ex discipulis eius es? et dixit: non sum, pertinacius insistente illo de quo Lucas ait adque dicente: et tu de illis es, cui Petrus ait: o homo, non sum, liquido tamen colligitur conlatis de hac re omnibus euangelistarum testimoniis non ante ianuam secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem, Mattheum autem et Marcum, qui commemorauerunt exisse eum foras, regressum eius breuitatis causa tacuisse.

  64. 3.25.1

    Nunc iam de tertia negatione inspiciamus eorum congruentiam, quam Mattheum solum iam explicasse meminerimus. sequitur ergo Marcus et dicit: et post pusillum, qui adstabant, dicebant Petro: uere ex illis es, nam et Galilaeus es. ille autem coepit anathematizare et iurare: quia nescio hominem istum, quem dicitis. 72 et statim iterum gallus cantauit. Lucas autem ita secutus hoc idem narrat: et interuallo facto quasi horae unius, alius quidam adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est. et ait Petrus: homo, nescio, quid dicis. et continuo adhuc illo loquente cantauit gallus. Iohannes secutus de tertia Petri negatione ita explicat: dicit unus ex seruis pontificis, cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: nonne ego te uidi in horto cum illo? iterum ergo negauit Petrus, et statim gallus cantauit quod igitur Mattheus et Marcus dicunt post pusillum quantum esset hoc temporis, manifestat Lucas dicendo: et interuallo facto quasi horae unius. de hoc autem interuallo tacet Iohannes. item quod Mattheus et Marcus non singulari, sed plurali numero enuntiant eos qui cum Petro agebant, cum Lucas unum dicat, Iohannes quoque unum eumque cognatum eius cuius abscidit Petrus auriculam, facile est intellegere aut pluralem numerum pro singulari usitata locutione usurpasse Mattheum et Marcum, aut quod unus maxime tamquam sciens et qui eum uiderat adfirmabat, ceteri autem secuti eius fidem Petrum simul urguebant, unde duos euangelistas conpendio pluralem numerum posuisse, alios autem duos eum solum significare uoluisse qui praecipuus in hoc erat. iam uero illud quod Mattheus ipsi Petro dictum fuisse adserit: uere et tu ex illis es et loquella tua manifestum te facit, sicut Iohannes eidem Petro dictum adseuerat: nonne ego te uidi in horto cum illo? Marcus autem inter se illos de Petro locutos dicit: uere ex illis est; nam et Galilaeus est, sicut et Lucas non Petro, sed de Petro dicit: alius quidem adfirmabat dicens: uere et hic cum illo erat; nam et Galilaeus est, aut sententiam intellegimus tenuisse eos, qui conpellatum dicunt Petrum — tantundem enim ualuit quod de illo coram illo dicebatur, quantum, si illi diceretur —, aut utroque modo actum, et alios illum, alios alium modum commemorasse. galli autem cantum post tertiam negationem secundum intellegimus, sicut Marcus expressit.

  65. 3.26.1

    Sequitur ergo Mattheus ita dicens: et recordatus est Petrus uerbi Iesu quod dixerat: priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras plorauit amare. Marcus autem ita dicit: recordatus est Petrus uerbi quod dixerat ei Iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. et coepit flere. Lucas autem sic ait: et conuersus dominus respexit Petrum. et recordatus est Petrus uerbi domini, sicut dixit: quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. et egressus foras Petrus fleuit amare. Iohannes de recordatione et fletu Petri tacet. sane in eo quod ait Lucas, quod conuersus dominus respexerit Petrum, quomodo accipiendum sit, diligentius considerandum est. quamuis enim dicantur etiam interiora atria, tamen in exteriore atrio fuit Petrus inter seruos, qui simul se ad ignem calefaciebant. non est autem credibile, quod ibi audiebatur dominus a Iudaeis, ut corporalis fieret illa respectio. namque cum dixisset Mattheus: tunc expuerunt in faciem eius et colafis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? secutus est dicens: Petrus uero sedebat foris in atrio, quod non diceret, nisi illa cum domino intus agerentur. et, quantum colligitur in narratione Marci, non solum in interioribus, sed etiam in superioribus domus agebantur. nam posteaquam Marcus talia narrauit, secutus ait: et cum esset Petrus in atrio deorsum. sicut ergo eo quod Mattheus ait: Petrus uero sedebat foris in atrio, ostendit, quod illa intus agerentur, sic eo quod dixit Marcus: et cum esset Petrus in atrio deorsum, ostendit non solum in interioribus, sed etiam in superioribus gesta quae dixerat. quomodo ergo respexit Petrum dominus facie corporali? quapropter mihi uidetur illa respectio diuinitus facta, ut ei ueniret in mentem, quotiens iam negasset et quid ei dominus praedixisset, adque ita misericorditer domino respiciente paeniteret eum et salubriter fleret. sicut cotidie dicimus \'domine, respice me\', et \'repexit eum dominus qui de aliquo periculo uel labore diuina misericordia liberatus est, et sicut dictum est: respice et exaudi me, et: conuertere, domine, libera animam meam, ita dictum arbitror: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini. denique cum frequentius soleant in narrationibus suis ponere Iesum quam dominum, modo Lucas dominum posuit dicens: conuersus dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus uerbi domini, Mattheus autem et Marcus, qui de ista respectione tacuerunt, non uerbi domini, sed uerbi Iesu eum recordatum esse dixerunt. ut etiam ex hoc intellegamus illam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed diuinitus factam.

  66. 3.27.1

    Sequitur ergo Mattheus et dicit: Imane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi aduersus Iesum, ut eum morti traderent. let uinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi. Marcus similiter: let confestim mane, inquit, consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et uniuerso concilio uincientes. legum duxerunt et tradiderunt Pilato. Lucas autem, posteaquam conpleuit narrando Petri negationem, recapitulauit quae cum domino gesta sunt iam, ut apparet, circa mane adque ita contexuit narrationem: et uiri, qui tenebant illum, inludebant ei caedentes, et uelauerunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes: prophetiza nobis, quis est qui te percussit? et alia multa blasphemantes dicebant in eum. et ut factus est dies, conuenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae, et duxerunt illum in concilium suum dicentes: si tu es Christus, dic nobis. et ait illis: si uobis dixero, non creditis mihi; si autem etinterrogauero, non respondetis mihi, neque dimittetis. ex hoc autem erit filius hominis sedens a dextris uirtutis dei. dixerunt autem omnes: tu ergo es filius dei? qui ait: uos dicitis, quia ego sum. at illi dixerunt: quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audiuimus de ore eius. et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum. haec omnia narrauit Lucas, ubi intellegitur, quod etiam Mattheus et Marcus narrauerunt, quod interrogatus sit dominus, utrum ipse esset filius dei. et quod dixerit: dico uobis, amodo uidebitis filium hominis sedentem a dextris uirtutis et uenientem in nubibus caeli, iam lucescente die gestum, quando Lucas dicit: et ut factus est dies; adque ita narrat similia, etsi quid etiam ipse commemorat quod illi tacuerunt. nocte autem intellegimus per falsos testes actum esse cum domino quod breuiter commemorauerunt Mattheus et Marcus, Lucas tacuit, qui enarrauit quae circa mane sunt gesta. nam et illi, id est Mattheus et Marcus, contexuerunt narrationem in his quae cum domino acta sunt usque ad mane, sed postea redierunt ad narrandam Petri negationem, qua terminata redierunt ad mane, ut inde cetera contexerent, quousque perducerent quae cum domino acta erant, sed nondum commemorauerant quod mane factum esset. Iohannes quoque, cum ea quae cum domino gesta sunt, ex quanta parte uisum est, et Petri negationem totam commemorasset, adducunt ergo, inquit, Iesum ad Caifan in praetorium. erat autem mane. ubi intellegimus aut aliquam fuisse causam, quae coegerit Caifan esse in praetorio nec esse praesentem, cum alii principes sacerdotum haberent de domino quaestionem, aut in domo eius fuisse praetorium. tamen ad ipsum ab initio ducebatur, ad quem in extremo perductus est. sed quia iam tamquam conuictum reum adducebant, Caifae autem iam antea uisum fuerat, ut Iesus moreretur, nulla mora interposita est, quin occidendus Pilato traderetur. quae igitur* per Pilatum cum domino gesta sunt, ita Mattheus narrat.

  67. 3.28.1

    Ac primum excucurrit inde, ut commemoraret exitum Iudae traditoris, quem solus narrauit, ita dicens: tunc uidens Iudas, qui eum tradidit, quia damnatus est, paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus dicens: peccaui tradens sanguinem iustum. at illi dixerunt: quid ad nos? tu uideris. et proiectis argenteis in templo recessit, et abiens laqueo se suspendit. principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt: non licet mittere eos in corbanan, quia pretium sanguinis est. consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum. propter hoc uocatus est ager ille Acheldemac, ager sanguinis, usque in hodiernum diem tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem: et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati, quem adpretiauerunt filii Israhel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus.

  68. 3.29.1

    Si quis autem mouetur, quod hoc testimonium non inuenitur in scriptura Hieremiae prophetae, et ideo putat fidei euangelistae aliquid derogandum, primo nouerit non omnes codices euangeliorum habere, quod per Hieremiam dictum sit, sed tantummodo per prophetam. possemus ergo dicere his potius codicibus esse credendum, qui Hieremiae nomen non habent. dictum est enim hoc per prophetam, sed Zachariam, unde putatur codices esse mendosos, qui habent nomen Hieremiae, quia uel Zachariae habere debuerunt uel nullius, sicut quidam, sed tamen per prophetam dicentem, qui utique intellegitur Zacharias. sed utatur ista defensione cui placet; mihi autem cur non placeat. haec causa est, quia et plures codices habent Hieremiae nomen et qui diligentius in Graecis exemplaribus euangelium considerauerunt in antiquioribus Graecis ita se perhibent inuenisse. nulla fuit causa, cur adderetur hoc nomen, ut mendositas fieret; cur autem de nonnullis codicibus tolleretur, fuit utique causa, ut hoc audax imperitia faceret, cum turbaretur quaestione, quod hoc testimonium aput Hieremiam non inueniretur.

  69. 3.30.1

    Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio prouidentiae dei, qua mentes euangelistarum sunt gubernatae? potuit enim fieri, ut animo Matthei euangelium conscribentis pro Zacharia Hieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne uiuente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae sancto spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita dominus hoc scribi constituit. cur autem ita constituerit dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit. quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubi. tanter accipi debere quaecumque per eos sanctus spiritus dixit et singula esse omnium et omnia singulorum. cum igitur et quae dicta sunt per Hieremiam tam sint Zachariae quam Hieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Hieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Mattheus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei dominus, ad informandos nos tantam uerborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Hieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? si enim hodie quisquam uolens alicuius uerba indicare dicat nomen alterius, a quo dicta sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius uerba dicere uoluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat adque corrigat, ut tamen dicat \'bene dixi, quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius uerba dicere uoluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset, quanto magis hoc de prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inueniretur, et in quo maior esset constantia ueritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur? quod ergo hinc argumentum sumere conantur uel infideles uel inperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum euangelistarum, hoc potius debent adsumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam prophetarum.

  70. 3.31.1

    Est alia causa, quae mihi uidetur alio tempore diligentius pertractanda, ne amplius sermonem protendamus, quam huius operis terminandi necessitas flagitat, cur hoc nomen Hieremiae in testimonio Zachariae sic manere permissum uel potius sancti spiritus auctoritate praeceptum sit. est aput Hieremiam, quod emerit agrum a filio fratris sui et dederit ei argentum, non quidem sub hoc nomine pretii, quod positum est aput Zachariam, triginta argenteis, uerum tamen agri emtio non est aput Zachariam; quod autem prophetiam de triginta argenteis ad hoc interpretatus sit euangelista, quod modo de domino conpletum est, ut hoc esset eius pretium, manifestum est; sed ad hoc pertinere etiam illud de agro emto quod Hieremias dicit hinc potuit mystice significari, ut non hic Zachariae nomen poneretur, qui dixit triginta argenteis, sed Hieremiae, qui dixit de agro emto, ut lecto euangelio adque inuento nomine Hieremiae, lecto autem Hieremia et non inuento testimonio de triginta argenteis, inuento tamen agro emto, admoneatur lector utrumque conferre et inde sensum enucleare prophetiae, quomodo pertineat ad hoc quod in domino impletum est. nam illud quod subiecit huic testimonio Mattheus, cum ait: quem adpretiauerunt filii Israhel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi dominus, nec aput Zachariam nec aput Hieremiam repperitur. unde magis ex persona ipsius euangelistae accipiendum est eleganter et mystice insertum, quia hoc ex domini reuelatione cognouerit ad hanc rem, quae de Christi pretio facta est, huius modi pertinere prophetiam. liber quippe emti agri aput Hieremiam iubetur mitti in uas fictile et emitur hic de pretio domini ager figuli, et hoc ad sepulturam peregrinorum tamquam ad permansionem quietis eorum qui in hoc saeculo peregrinantes consepeliuntur Christo per baptismum. nam et illam emtionem agri hoc significare Hieremiae dicit dominus, quia erit permansio de captiuitate liberatorum in illa terra. haec tamquam delinianda arbitratus sum, cum admonerem, quid in his propheticis testimoniis in unum redactis et euangelicae narrationi conlatis diligentius adtentiusque requiratur. haec interposuit Mattheus de Iuda traditore.

  71. 3.32.1

    VIII. Deinde sequitur et dicit: nIesus autem stetit ante praesidem et interrogauit eum praeses dicens: tu es rex Iudaeorum? dicit ei Iesus: tu dicis. et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. tunc dicit illi Pilatus: non audis, quanta aduersum te dicunt testimonia? et non respondit ei ullum uerbum, ita ut miraretur praeses uehementer. per diem autem sollemnem consueuerat praeses dimittere populo unum uinctum, quem uoluissent. habebat autem tunc uinctum insignem, qui dicebatur Barabbas. congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? sciebat enim, quod per inuidiam tradidissent eum. sedente autem illo pro tribunali misit ad eum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum. principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabban, Iesum uero perderent. respondens autem praeses ait illis: quem uultis uobis de duobus dimitti? at illi dixerunt: Barabban. dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? dicunt omnes: crucifigatur. ait illis praeses: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant dicentes: crucifigatur. uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua lauit manus coram populo dicens: innocens ego sum a sanguine iusti huius; uos uideritis. et respondens uniuersus populus dixit: sanguis eius super nos et super filios nostros. tunc dimisit illis Barabban; legum autem flagellatum tradidit eis, ut crucifigeretur. haec narrauit Mattheus per Pilatum gesta de domino.

  72. 3.33.1

    Marcus quoque paene isdem uerbis et rebus concinit. uerba autem Pilati, quibus respondit populo petenti, ut sollemniter unus uinctus dimitteretur, ita refert: Pilatus autem respondit eis et dixit: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum ? Mattheus autem sic ait: congregatis ergo illis dixit Pilatus: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? nulla quaestio est quod tacet ipsos petisse, ut aliquis eis dimitteretur. sed quaeri potest, quae uerba Pilatus dixerit, utrum quae a Mattheo an quae a Marco referuntur. aliud enim uidetur esse: quem uultis dimittam uobis, Barabban an Iesum, qui dicitur Christus? aliud: uultis dimittam uobis regem Iudaeorum? sed quia christos reges dicebant, et qui dixit illum an illum, manifestum est eum quaesisse, an uellent dimitti sibi regem Iudaeorum, id est Christum, nihil interest sententiae, quod hic tacuit Marcus de Barabba hoc solum uolens dicere quod ad dominum pertinebat, quando quidem in eorum responsione satis et ipse ostendit, quem sibi dimitti uoluerint: pontifices, inquit, concitauerunt turbam, ut magis Barabban dimitteret eis. sequitur autem et dicit: Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? unde iam satis apparet, quod id Marcus uelit ostendere dicendo: regem Iudaeorum, quod Mattheus dicendo: Christum. non enim dicebantur christi reges nisi Iudaeorum: namque in eo etiam loco Mattheus ait: dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? ergo sequitur Marcus: at illi iterum clamauerunt: crucifigeeum, quod ille ait: dicunt omnes: crucifigatur. et sequitur Marcus: Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? at illi magis clamabant: crucifige eum. hoc Mattheus non dixit, sed quoniam dixit: uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, dixit etiam eum lauisse manus coram populo, ut innocentem se a sanguine iusti significaret, quod item et Marcus et alii tacent. satis ostendit etiam Mattheus egisse praesidem cum populo, ut dimitteretur. quod breuiter significauit Marcus in eo quod refert Pilatum dixisse: quid enim mali fecit? deinde sic etiam ipse concludit quae per Pilatum cum domino gesta sunt: Pilatus autem, inquit, uolens populo satisfacere, dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur. haec aput praesidem gesta narrauit Marcus.

  73. 3.34.1

    Lucas aput Pilatum gesta sic narrat: 2 coeperunt autem accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. hoc illi duo euangelistae non dixerunt, cum tamen dicerent, quod eum accusabant. ergo iste etiam ipsa crimina, quae falsa obiecerunt, aperuit. tacuit autem quod ei dixit Pilatus: non respondes quicquam? uide, in quantis te accusant, sed plane sequitur et dicit quod etiam illi dixerunt: Pilatus autem interrogauit eum dicens: tu es rex Iudaeorum? at ille respondens ait: tu dicis. hoc autem Mattheus et Marcus commemorauerunt, antequam dicerent conpellatum legum, quod eis accusantibus non responderet. nihil autem interest ueritatis, quo ordine Lucas ista rettulerit, quemadmodum nihil interest, si alius aliquid tacet quod alius commemorat, quemadmodum in consequentibus dicit: ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: nihil inuenio causae in hoc homine. at illi inualescebant dicentes: commouet populum docens per uniuersam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc. Pilatus autem audiens Galilaeam interrogauit, si homo Galilaeus esset, et ut cognouit, quod de Herodis potestate esset, remis it eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat in illis diebus. Herodes autem uiso Iesu gauisus est ualde. erat enim cupiens ex multo tempore uidere eum, eo quod audiret multa de illo, et sperabat signum aliquod uidere ab eo fieri. interrogabat autem illum multis sermonibus. at ipse nihil respondebat. stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. spreuit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum ueste alba et remisit ad Pilatum. et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad inuicem. haec omnia, id est quod a Pilato ad Herodem dominus missus eat et quae ibi gesta sunt, Lucas solus indicat, etiamsi aliquid ibi ait simile quod in aliis narrationum locis aput alios possit inueniri, ceteri autem ea tantum dicere uoluerunt quae aput Pilatum gesta sunt, quousque dominus crucifigendus traderetur. rediens ergo Lucas ad ea quae aput praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod aput Herodem actum est, ita sequitur: 13 Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: optulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce coram uobis interrogans nullam causam inueni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis. hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. sed neque Herodes, inquit, nam remisi uos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum estei. emendatum ergo illum dimittam. necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. exclamauit autem simul uniuersa turba dicens: tolle hunc et dimitte nobis Barabban, qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige illum. ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam. at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum. Mattheus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis uerbis satis adtestatus est, ubi ait: uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere temtauerit, ut erueret legum furori eorum. et Lucas itaque ita concludit, quod actum est aput praesidem: et Pilatus, inquit, adiudicauit fieri petitionem eorum. dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum uero tradidit uoluntati eorum.

  74. 3.35.1

    Nunc eadem secundum Iohannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. hoc uidendum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. quod uero nunc secundum Iohannem commemoraui, uidentur. Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt enim: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, uidelicet ut eorum auctoritaten secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemorauit. multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum uisum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicauit. nam etiam ipse Iohannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis uidebimus. itaque sequitur: dixit ergo eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam, ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans, qua esset morte moriturus. introiit ergo iterum in praetorium Pilatus et uocauit Iesum et dixit ei: tu es rex ludaeorum? respondit Iesus: a temet ipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? et hoc uideretur non conuenire illi quod ab aliis commemoratum est: respondit Iesus: tu dicis, nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse. unde ostendit ea quae nunc dicit a ceteris potius euangelistis tacita quam a domino dicta non esse. adtende ergo cetera. respondit, inquit, Pilatus: numquid ego Iudaeus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? respondit Iesus: regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non esthinc. dixit itaque ei Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis, quia rex sum ego. ecce quando uentum est ad id quod alii euangelistae commemorauerunt. sequitur ergo item dicente adhuc domino quod ceteri tacuerunt: ego in hoc natus sum et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati. omnis qui est ex ueritate audit meam uocem. dicit ei Pilatus: quid est ueritas? et cum hoc dixisset, iterum exiit ad Iudaeos. et dicit eis: ego nullam inuenio in eo causam. est autem consuetudo uobis, ut unum dimittam uobis in pascha. uultis ergo, ut dimittam uobis regem Iudaeorum ? clamauerunt rursum omnes dicentes: non hunc, sed Barabban. erat autem Barabbas latro. Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit. et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum. et ueniebant ad eum et dicebant: haue rex Iudae* orum, et dabant ei alapas. exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo. cum ergo uidissent eum pontifices et ministri, clamabant dicentes: crucifige, crucifige. dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite; ego enim non inuenio in eo causam. responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. hoc potest congruere ei quod Lucas commemorat in accusatione ludaeorum dictum: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram, ut adiungatur: quia filium dei se fecit. sequitur itaque Iohannes et dicit: cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit. et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te? respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi esset datum desuper. propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet. exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris: omnis qui se regem facit contradicit Caesari. huic potest congruere quod Lucas in eadem accusatione Iudaeorum ita narrat: cum dixissent: inuenimus eum subuertentem gentem nostram, adiecit: et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. ex quo soluitur illa quaestio, qua putari poterat Iohannes dixisse nullum a Iudaeis domino crimen obiectum, quando responderunt et dixerunt ei: s i non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. sequitur ergo Iohannes et dicit: Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. haec narrauit Iohannes per Pilatum gesta.

  75. 3.36.1

    Consequens est iam, ut ipsam domini passionem secundum quattuor euangelistarum testimonia uideamus, quam Mattheus sic incipit: tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregauerunt ad eum uniuersam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue, rex Iudaeorum. hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et conuocant totam cohortem, et induunt purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: haue, rex Iudaeorum. et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. intellegitur itaque quod Mattheus ait: clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: in purpuram purpuram. pre regia enim purpura clamys illa coccinea ab inludentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemorauerit, quam clamys habebat, quamuis esset coccinea. Lucas hoc praetermisit. Iohannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemorauit hoc dicens: Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit, \'et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum et ueniebant ad eum et dicebant: haue, rex Iudaeorum, et dabant ei alapas. unde apparet Mattheum et Marcum recapitulando istud commemorasse, non quo tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset. Iohannes enim aput Pilatum dicit haec gesta satis euidenter, unde isti quod praeterierant recoluerunt. ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Mattheus: et expuentes in eum acceperunt ha rundinemet percutiebant caput eius. et postquam inluserunt ei, exuerunt eum clamydem et induerunt eum uestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum uestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: et t postquam inluserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum uestimentis suis.

  76. 3.37.1

    Sequitur ergo Mattheus: Stexeuntes autem inuenerunt hominem Cyreneum, nomine Simonem; hunc angariauerunt, ut tolleret crucem eius. Marcus quoque: et educunt illum, inquit, ut crucifigerent eum. et angariauerunt praetereuntem Simonem Cyreneum uenientem de uilla, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius. hoc Lucas ita dicit: et cum ducerent eum, adprehenderunt Simonem quendam Cyrenen sem uenientem de uilla et inposuerunt illi crucem portare post Iesum. Iohannes autem sic narrat: susceperunt autem Iesum et eduxerunt. et baiulans sibi crucem exiuit in eum qui dicitur Caluariae locum, Hebraeice Golgotha, ubi eum crucifixerunt. unde intellegitur, quod ipse sibi portabat crucem, cum exiret in locum memoratum. Simon autem ille in itinere angariatus est, de quo tres commemorant, cui postea data est portanda crux usque ad locum. ita utrumque factum inuenimus, primo id quod lohannes dixit, deinde quod ceteri tres.

  77. 3.38.1

    XI. Sequitur itaque Mattheus: sSe t uenerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluariae locus. in hoc loco apertissime consentiunt. deinde adiungit idem Mattheus: et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. hoc Marcus ita narrat: et dabant ei bibere murratum uinum et non accepit. hoc intellegendum est Mattheum dixisse: cum felle mixtum. fel quippe pro amaritudine posuit, et murratum enim uinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et murra uinum amarissimum redderent. quod ergo ait Marcus: non accepit, intellegitur non accepit, ut biberet\'. gustauit autem, sicut Mattheus testis est, ut quod idem Mattheus ait: noluit bibere, hoc Marcus dixerit: non accepit, tacuerit autem, quod gustauerit.

  78. 3.39.1

    Sequitur Mattheus: postquam autem crucifixerunt eum, diuiserunt uestimenta eius sortem mittentes, et sedentes seruabant eum. hoc idem Marcus sic: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. hoc Lucas sic ait: diuidentes uero uestimenta eius sortes miserunt, et stabat populus expectans. breuiter a tribus dictum est. Iohannes autem distinctius hoc explicat, quemadmodum gestum sit. milites ergo, inquit, cum crucifixissent eum, acceperunt uestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum. dixerunt ergo ad inuicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit, ut scriptura impleretur dicens: partiti sunt uestimenta mea sibi et in uestem meam miserunt sortem.

  79. 3.40.1

    Sequitur Mattheus: et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: hic est Iesus rex Iudaeorum. Marcus autem, priusquam hoc dixisset, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum. hoc enim subiungit, cum de uestium diuisione dixisset, quae res diligentissime consideranda est, ne magnum faciat errorem. sunt enim qui arbitrentur hora quidem tertia dominum crucifixum, a sexta autem hora tenebras factas usque ad nonam, ut consummatae intellegantur tres horae, ex quo crucifixus est, usque ad tenebras factas. et posset quidem hoc rectissime intellegi, nisi Iohannes diceret hora quasi sexta Pilatum sedisse pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha.sequitur enim: uerat autem parasceue pascha hora quasi sexta. et dicit Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamabant: tolle, tolle, crucifige eum. dixit eis Pilatus: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. tunc ergo tradidit eis illum. ut crucifigeretur. si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali traditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt?

  80. 3.41.1

    Prius enim, qua hora cmcifigi potuerit, uideamus; deinde uidobimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent \'quinta et quadrans\' aut \'quinta et trien\' aut \'quinta semis aut aliquid huiusmodi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Mattheus et Marcus dixerunt: post dies sex. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret \'sexta\', sed quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec conpleta sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae adtestantur, Mattheus, Marcus et Lucas.

  81. 3.42.1

    Quaeramus iam consequenter, cur Marcus, cum commemorasset, quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, secutus adiunxerit: erat autem hora tertia et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri adtestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia. ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat. qua hora dominus ligno suspensus sit, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime -dicit, occulte ostendere uoluit eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo hora fuisse tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur, et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis indicant secundum Iohannem. cum enim dixisset eis Pilatus: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. dixit eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quod ergo maxime uideri fecisse nolebant hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit uerissime iudicans magis fuisse domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus.

  82. 3.43.1

    Quisquis autem dixerit non fuisse horam tertiam, cum hoc 1 Iudaei primitus clamauerunt, insanissime se ostendit inimicum euangelii, nisi forte aliter potuerit eandem dissoluere quaestionem; non enim habet unde conuincat non fuisse tunc horam tertiam. ei ideo ueridico euangelistae potius credendum quam contentiosis suspicionibus hominum. unde, inquit, probas horam tertiam fuisse? respondeo: quia credo euangelistis. quibus et tu si credis, ostende, quemadmodum et hora sexta et hora tertia potuerit dominus crucifigi. de sexta enim, ut fateamur, narratione Iohannis urguemur, tertiam Marcus commemorat, quibus si uterque nostrum credit, ostende tu aliter, quemadmodum fieri utrumque potuerit, libentissime adquiescam. non enim sententiam meam, sed euangelii diligo ueritatem. adque utinam etiam plures ab aliis inueniantur huius exitus quaestionis! quod donec fiat, utere mecum isto, si placet. si enim nullus alius exitus poterit inueniri, solus iste sufficiet; si autem potuerit, cum demonstratus fuerit, eligemus. tantum non putes consequens esse, ut quilibet omnium quattuor euangelistarum mentitus sit aut in tanto et tam sancto culmine auctoritatis errauerit.

  83. 3.44.1

    Si autem quis dixerit inde se conuincere non fuisse horam tertiam, cum illud Iudaei clamauerunt, quia, posteaquam dixit idem Marcus: Pilatus autem iterum respondens ait illis: quid ergo uultis faciam regi Iudaeorum? at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, non interponitur aliquid morarum ab eodem Marco in eius narratione et continuo ad id peruenitur; ut traderetur ad crucem dominus a Pilato, quod Iohannes hora quasi sexta factum esse commemorat. intellegat qui hoc dicit multa praetermissa esse quae in medio gesta sunt, cum Pilatus ageret quaerens, quomodo eum a Iudaeis eriperet et aduersus eorum insanissimam uoluntatem, quibuscumque modis potuit, instantissime niteretur. Mattheus enim ait: dicit illis Pilatus: quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? dicunt omnes: crucifigatur. tunc fuisse dicimus horam tertiam. quod autem Mattheus sequitur et narrat: uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, et in conatibus Pilati ad eripiendum dominum et in tumultu Iudaeorum contra nitentium consumtum tempus duarum horarum intellegimus et coeptam fuisse sextam, qua nondum terminata gesta sunt quae ab eo tempore, quo Pilatus dominum tradidit, usque ad tenebras factas narrantur. quod autem Mattheus supra commemorat: sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens: nihil tibi et iusto illi, multa enim passa sum hodie per uisum propter eum, postea sedebat pro tribunali Pilatus, sed inter illa quae prius gesta narrabat recordatus Mattheus quod de Pilati uxore dixit uoluit hoc ibi interponere, ut praestrueret, qua maxime causa Pilatus nec nouissime uolebat eum tradere Iudaeis.

  84. 3.45.1

    Lucas autem narrat, cum dixisset Pilatus: emendatum ergo illum dimittam, exclamasse uniuersam turbam: tolle hunc et dimitte nobis Barabban; sed fortasse nondum dixerant \'crucifige\'. iterum autem Pilatus, secundum eundem Lucam, locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige illum. tunc intellegitur fuisse hora tertia. quod ergo sequitur Lucas et dicit: ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam. at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum, satis etiam ipse significat magnum tumultum fuisse, et post quantum morarum illis tertio dixerit: quid enim mali fecit? licet intellegere, quantum indagandae ueritati satis est, et postea quod ait: instabant uocibus magnis et inualescebant uoces eorum, quis non uideat ideo factum, quia uidebant Pilatum eis nolle tradere dominum? et qui hoc magnopere nolebat, non utique in momento temporis cessit, sed uel duae horae et aliquid amplius in illa cunctatione transierunt.

  85. 3.46.1

    Iohannem quoque interroga et uide, quanta fuerit Pilati ilia cunctatio et recusatio tam foedi ministerii. idem namque multo explicatius ea narrat, quamuis nec ipse utique dicat omnia, in quibus duae horae et de sexta aliquid praeterfluxit. tamen, cum flagellasset legum et a militibus ueste inlusoria multisque inlusionibus male tractari permisisset — credo, ut hoc modo saltem eorum furorem mitigaret, ne usque ad mortem saeuire pertenderent —, exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: ecce adduco eum uobis foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam causam inuenio. exiit ergo Iesus portans spineam coronam et purpureum uestimentum. et dicit eis: ecce homo, ut illa uelut ignominiosa specie uisa placarentur. sed adiungit et dicit: cum ergo uidissent eum pontifices et ministri. clamabant dicentes: crucifige, crucifige. tunc horam tertiam fuisse dicimus. adtende, quae sequantur: dicit eis Pilatus: accipite eum uos et crucifigite: ego enim non inuenio in eo causam. responderunt ei Iudaei: nos legem habemus et secundum legem debet mori, quia filium dei se fecit. cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem. magis timuit. et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei. dicit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittendi te? respondit Iesus: non haberes potestatem aduersum me ullam, nisi tibi datum fuisset desuper. propterea qui tradidit me tibi, maius- peccatum habet. exinde Pilatus quaerebat dimittere eum. in hoc igitur, quod quaerebat Pilatus dimittere eum, quantum temporis putamus esse consumtum, quanta praetermissa quae uel a Pilato dicebantur uel a Iudaeis contradicebantur, quo usque dicerent Iudaei, unde ille commoueretur et cederet? ita enim sequitur: Iudaei autem clamabant dicentes: si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis qui se regem facit contradicit Caesari. Pilatus ergo cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotus, Hebraeice autem Gabbatha. erat autem parasceue pascha hora quasi sexta. ab illa ergo uoce Iudaeorum, qua primo dixerunt: crucifige, cum esset hora diei tertia, usque ad hoc, quod sedit pro tribunali, per medias moras cunctationis Pilati et tumultuantium Iudaeorum duae horae praeterierunt et peracta quinta iam de sexta aliquid coeperat. dicit ergo Iudaeis: ecce rex uester. illi autem clamauerunt: tolle, crucifige eum. sed neque iam commotus Pilatus timore calumniae facile cedebat. tunc enim uxor eius ad eum miserat sedentem pro tribunali, quod praeoccupauit Mattheus, qui hoc solum commemorauit, antequam ad eum locum narrationis ueniret, ut ibi hoc poneret, ubi oportunum iudicauit. temtans itaque adhuc Pilatus, ne quid proficeret, dixit eis: regem uestrum crucifigam? responderunt pontifices: non habemus regem nisi Caesarem. tunc ergo tradidit illis eum, ut crucifigeretur. et dum pergit et dum crucifigitur cum duobus latronibus, dum uestes eius diuiduntur et in sortem illa tunica mittitur adque inter haec uariis conuiciis inluditur — simul enim, cum illa gererentur, etiam conuicia iaciebantur —, conpleta est et hora sexta et factae sunt tenebrae, quas Mattheus et Marcus et Lucas commemorant.

  86. 3.47.1

    Iam itaque conruat impia pertinacia et credat dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae adque amplius horae praeterierunt a uoce, qua dixerunt: crucifige. sed ipse Marcus, qui maxime breuitatis sectator est, breuiter uoluit intimare Pilati uoluntatem et conatum pro domini uita. cum enim dixisset: at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, ubi ostendit, quod iam clamauerant, cum uellent sibi dimitti Barabban, adiunxit: Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? hoc modo breuiter insinuauit quod diu gestum est. memor tamen etiam iste quid uellet intellegi, non ait Pilatus uero dixit eis\', sed ait: Pilatus uero\' dicebat eis: quid enim mali fecit? quia, si diceret \'dixit\', quasi semel dictum intellegeremus; quia uero ait: dicebat, satis intimauit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. cogitemus ergo, quam breuiter hoc dixerit Marcus in conparatione Matthei, quam breuiter Mattheus in conparatione Lucae, quam breuiter Lucas in conparatione Iohannis, cum tamen alia adque alia quisque commemoraret, et quam denique breuiter ipse lohannes in conparatione rerum, quae gestae sunt, et morarum, cum illa gererentur: et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam illo interuallo transire potuisse.

  87. 3.48.1

    Quisquis autem dixerit potuisse Marcum, si ita esset, eo tempore dicere fuisse horam tertiam, quo erat hora tertia, cum uox Iudaeorum de crucifigendo domino sonuisset, dicere etiam, quod eum tunc ipsi crucifixerint, nimis superbe leges narratoribus ueritatis inponit. sic enim potest dicere, si haec ipse narraret, eo modo eodemque ordine ab omnibus debuisse narrari, quo ipse narrauit. dignetur ergo consilio Marci euangelistae superari consilium suum, qui eo loco id ponendum iudicauit, quo loco diuina inspiratione suggestum est. recordationes enim eorum eius manu gubernatae sunt qui gubernat aquam, sicut scriptum est, qualiter illi placuerit. fluitat enim humana memoria per uarias cogitationes, nec in cuiusquam potestate est, quid et quando ei ueniat in mentem. cum ergo illi sancti et ueraces uiri quasi fortuita recordationum suarum propter narrationis ordinem occultae dei potestati, cui nihil fortuitum est, commisissent, non oportet quemquam hominum dicere longe abiectum ab oculis dei et longe peregrinantem: hoc loco poni debuit, quod ualde ignorat. cur eo loco deus poni uoluerit, quia: et si obuelatum est euangelium nostrum, ait apostolus, in his qui pereunt obuelatum est, et cum dixisset: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem, subiecit statim: et ad haec quis idoneus? id est quis idoneus intellegere, quam iuste fiat? quod idem dominus dicit: ego ueni, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. ipsa est enim altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei, qua fecit ex eadem massa aliud uas in honorem, aliud in contumeliam, et dicitur carni et sanguini: o homo, tu quis es, qui respondeas deo? quis ergo et in hac re cognoscit intellectum domini aut quis consiliarius illius fuit, ubi sic gubernauit corda reminiscentium euangelistarum et in ecclesiae fastigio tanto auctoritatis culmine sublimauit, ut per haec ipsa quae in eis contraria uideri possunt multi excaecarentur digne traditi in concupiscentias cordis sui et reprobum sensum, et multi exercerentur ad elimandum pium intellectum secundum occultam omnipotentis iustitiam? dicit enim propheta domino: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae, uir inprudens non cognoscit et stultus non intellegit haec.

  88. 3.49.1

    Peto autem et admoneo eos qui haec legunt per nos adiuuante domino elaborata, ut huius sermonis, quem hoc loco interponendum arbitratus sum in omni simili quaestionum difficultate meminerint, ne saepius eadem repetenda sint. facile autem uidebit qui sine impietatis duritia uoluerit adtendere, quam oportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque . ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui uolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret, erat autem, inquit, hora tertia et crucifixerunt eum, ut illi eum potius crucifixisse inueniantur quos hora tertia, ut crucifigeretur, clamare potuisse diligens inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse.

  89. 3.50.1

    Quamquam non desint qui parasceues — quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue hora fere sexta — horam diei tertiam uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia conpleta uideatur, quando crucifixus est, adque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint et reddiderit spiritum, ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur. parasceuen fuisse paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato iam inciperent azyma; sed tamen uerum pascha, quod iam in passione domini gerebatur, non Iudaeorum, sed Christianorum, coepisse praeparari, id est parasceuen habere, ab hora noctis nona in eo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. parasceue quippe interpretatur praeparatio. ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceues sexta secundum Iohannem et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: crucifige, crucifige, sed eam prorsus horam tertiam dixerit, qua dominus est fixus in ligno. quis fidelis non huic faueat solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceuen paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis adprehensus est dominus, adhuc noctis primae partes erant; si. quando ad domum perductus est soceri Caifae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantauerat, quod ex Petri negatione colligimus, quae, cum iam audiretur, facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceuen paschae, id est praeparationem mortis domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, aput quos primo audiebatur, et dixerunt: reus est mortis, quod aput Mattheum et Marcum inuenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiauerunt, nonam horam noctis esse potuisse. ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceues, id est immolationis domini, quod uerum pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceues, quae plena diei tertia occurrebat, dominus suspenderetur in ligno. siue ergo hoc potius intellegendum eligatur, siue Marcus tertiam horam recoluerit eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in domini crucifixione commemorare uoluerit, qua intelleguntur clamare potuisse, ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus quam eos quorum manibus suspensus in ligno est, sicut ille centurio magis accessit ad dominum quam illi amici, quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet et contentiosorum concitare inpudentiam et infirmorum inperitiam perturbare.

  90. 3.51.1

    XIIII. Sequitur Mattheus et dicit: tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. et Marcus similiter et Lucas. nec Iohannes aliquam facit quaestionem. quamuis latrones eos non dixerit. ait enim: et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. esset autem contrarium, si, cum illi dixissent \'atrones, iste diceret \'innocentes\'.

  91. 3.52.1

    XV. Sequitur Mattheus et dicit: praetereuntes autem blasphemabant eum mouentes capita sua et dicentes: qui destruit templum et in triduo illud reaedificat, salua temet ipsum; si filius dei es, descende de cruce. huic Marcus paene ad eadem uerba consonat. sequitur deinde Mattheus et dicit: similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes: alios saluos fecit, se ipsum non potest saluum facere. si rex Israhel est, descendat nunc de cruce et credimus ei. confidit in deum; liberet nunc eum, si uult. dixit enim quia dei filius sum. Marcus et Lucas, quamuis alia uerba dicant, ad eandem tamen sententiam concinunt, cum alius praetermittit quod alius commemorat. de principibus enim sacerdotum, quod insultauerint domino crucifixo, pariter non tacent, quamuis seniores tacuit Marcus, Lucas autem, quia principes dixit nec addidit sacerdotum, magis nomine generali omnes primates conplexus est, ut ibi possint intellegi et scribae et seniores.

  92. 3.53.1

    Sequitur Mattheus et dicit: id ipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, inproperabant ei. nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim Lucas: unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, saluum fac temet ipsum et nos. sequitur idem ipse adque ita contexit: respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times deum. quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit. et dicebat ad Iesum: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut Mattheus dicit, latrones, qui fixi erant eum eo, inproperabant ei, uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et conpescuit eum et in dominum credidit, nisi intellegamus Mattheum et Marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in epistula ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: cluserunt ora leonum, cum solus Danihel significari intellegatur, et pluraliter dictum: secti sunt, cum de solo Esaia tradatur? in psalmo etiam quod dictum est: adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in actibus apostolorum ponitur. nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari euangelio, uideant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis: (et rustici mihi insultant\', etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambos latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est latrones uel qui cum eo crucifixi erant nec additum est \'ambo\', non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.

  93. 3.54.1

    Sequitur Mattheus et dicit: a sexta autem hora tenebrae factae sunt super uniuersam terram usque ad horam nonam. hoc et duo alii contestantur; addit autem Lucas etiam, unde factae sint tenebrae, id est solem obscuratum. sequitur Mattheus: et circa horam nonam clamauit Iesus uoce magna dicens: heli, heli, lema sabacthani? hoc est: deus meus, deus meus, ut quid dereliquisti me? quidam autem illic stantes et audientes dicebant: Helian uocat iste. Marcus paene ad eadem uerba, ad eandem tamen sententiam non paene, sed omnino consentit. sequitur Mattheus: et continuo currens unus ex eis acceptam spongeam impleuit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere. sic et Marcus dicit: currens autem unus et implens spongeam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens: sinite, uideamus, si ueniat Helias ad deponendum eum. quod quidem de Helia non ipsum qui obtulit spongeam cum aceto, sed ceteros dixisse Mattheus narrauit. ait enim: ceteri uero dicebant: sine, uideamus, an ueniat Helias liberans eum, unde intellegimus et illum et ceteros hoc dixisse. Lucas autem, antequam de latronis insultatione narraret. hoc de aceto ita commemorauit: inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi, dicentes: si tu es rex Iudaeorum, saluum te fac. semel conplecti uoluit quod a militibus factum et dictum est. ubi mouere non debet. quod non unum eorum dixit acetum obtulisse: genus enim locutionis tenuit, de quo supra tractauimus, pluralem pro singulari ponens. hoc autem de aceto etiam Iohannes commemorauit, ubi ait: postea sciens Iesus, quia omnia consummata sunt, ut consummaretur scriptura, dixit: sitio. uas autem positum erat aceto plenum; illi autem spongeam plenam aceto ysopo circumponentes obtulerunt ori eius. sed quod aput eundem Iohannem inuenitur dixisse sitio et quia uas ibi erat aceto plenum. non mirum est, si ceteri tacuerunt.

  94. 3.55.1

    XVIII. Sequitur Mattheus: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum. Marcus similiter: Iesus autem emissa uoce magna expirauit. Lucas autem, quid ipsa uoce magna dixerit, declarauit; dixit enim: et clamans Iesus uoce magna ait: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens expirauit. Iohannes uero, sicut tacuit illam uocem primam heli, heli, quam Mattheus et Marcus rettulerunt, tacuit etiam istam, quam Lucas solus indicauit, illi autem duo nomine uocis magnae significauerunt, id est: pater, in manus tuas commendo spiritum meum, quod eum uoce magna dixisse et ipse Lucas similiter adtestatus est, ut intellegeremus hanc fuisse uocem magnam quam Mattheus et Marcus commemorauerunt. sed dixit Iohannes, quod nullus illorum trium, eum dixisse: consummatum est, cum acetum accepisset, quod eum ante ipsam uocem magnam dixisse intellegimus. haec sunt enim uerba Iohannis: cum ergo accepisset Iesus acetum, dixit: consummatum est, et inclinato capite tradidit spiritum. inter illud quod ait: consummatum est, et illud quod ait: et inclinato capite tradidit spiritum, emissa est illa uox magna, quam tacuit iste, ceteri autem tres commemorauerunt. hoc enim apparet esse ordinis. ut ante diceret: consummatum est, cum perfectum in illo esset quod de illo prophetatum erat, et tamquam ad hoc expectaret qui utique, cum uellet, moreretur, deinde commendans tradidit spiritum. sed quouis ordine quilibet arbitretur dici potuisse, hoc magno opere cauendum est, ne cui uideatur quisquam euangelistarum alteri repugnare, si uel tacuit quod alius dixit aut dixit quod alius tacuit.

  95. 3.56.1

    XVIIII. Sequitur Mattheus: et ecceuelum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. et Marcus sic: et uelum templi scissum est in duo a summo usque deorsum. Lucas autem similiter hoc ait: et uelum templi scissum est medium, sed non eodem ordine. uolens enim miraculum miraculo adiungere, cum dixisset: sol obscuratus est, continuo subiungendum existimauit: et uelum templi scissum est medium, praeoccupans uidelicet, quod expirante domino factum est, ut deinde recapitulans exequeretur et de potu aceti et de illa uoce magna et de ipsa morte, quae ante scissionem ueli post tenebras facta intelleguntur. Mattheus enim, qui, cum dixisset: Iesus autem iterum clamans uoce magna emisit spiritum, continuo subiecit: et ecce uelum templi scissum est, satis expressit tunc esse scissum, cum Iesus emisisset spiritum. si autem non addidisset: et ecce, sed simpliciter dixisset: et uelum templi scissum est, incertum esset, utrum ipse et Marcus hoc recapitulando commemorassent, Lucas autem ordinem tenuisset, an Lucas recapitulasset quod illi ordine posuissent.

  96. 3.57.1

    XX. Sequitur Mattheus: et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare uideantur. sequitur idem ipse: centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum uiso terrae motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: uere dei filius erat iste. Marcus sic: uidens autem centurio, qui ex aduerso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: uere homo hic filius dei erat. Lucas sic: uidens autem centurio quod factum fuerat glorificauit deum dicens: uere hic homo iustus erat. non est contrarium, quod Mattheus dicit uiso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa uoce expirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. in eo quippe, quod idem Mattheus non solum dixit: uiso terrae motu, sed etiam addidit: et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstrauit Lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. quamquam, etsi Mattheus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare uoluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. quod autem alius ait centurionem dixisse: uere dei filius erat iste, alius autem: uere homo hic filius dei erat, non mouebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita. ad unam quippe sententiam utraque uerba concurrunt. nec quod alius tacuit homo, alius dixit, ullo modo contrarium est. magis quod Lucas non ait centurionem dixisse (filius dei erat\\ sed: iustus erat, potest putari diuersum; sed uel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, uel fortasse Lucam exprimere uoluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit legum filium dei. forte enim non eum unigenitum aequalem patri centurio intellexerat, sed ideo filium dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii dei. quod autem etiam ipse Lucas dixit: uidens autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. iam uero, quod Mattheus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? et quod Mattheus dixit: timuerunt ualde, Lucas autem non dixit \'timuit\', sed: glorificauit deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse?

  97. 3.58.1

    XXI. Sequitur Mattheus: erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant legum a Galilaea ministrantes ei, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei. Marcus sic: erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome; et cum esset in Galilaea, sequebantur eum et ministrabant ei. et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Hierosolymam. inter hos nihil uideo, quod contrarium possit putari. quid enim interest ad ueritatem, quod quasdam mulieres pariter. quasdam singuli nominauerunt? Lucas quoque ita narrationem contexit: et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et uidebant quae fiebant percutientes pectora sua reuertebantur. stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea. haec uidentes. unde superioribus duobus de mulierum praesentia satis consentit, quamuis nullam earum nominatim exprimat. de turba etiam, quae simul aderat et uidentes quae fiebant tundebant pectora sua et reuertebantur, consentit Mattheo, quamuis seorsum adnexuerit: centurio autem et qui cum eo erant. quapropter tantum modo de notis eius, qui stabant a longe, solus inuenitur dixisse. nam et Iohannes commemorauit de praesentia feminarum, antequam dominus emisisset spiritum, ita narrans: stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene. cum uidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem. quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus. deinde dicit discipulo: ecce mater tua. et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. qua in re nisi apertissime Mattheus quoque et Lucas Mariam Magdalenen nominassent, possemus dicere, alias a longe, alias iuxta crucem fuisse. nullus enim eorum praeter lohannem matrem domini commemorauit. nunc ergo quomodo intellegitur eadem Maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut Mattheus et Lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut Iohannes dicit, nisi quia in tanto interuallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus? possumus etiam intellegere, quod illae quae simul aderant cum matre domini, postquam eam discipulo commendauit, abire iam coeperant, ut a densitate turbae se exuerent, et cetera quae facta sunt longius intuerentur, ut ceteri euangelistae qui post mortem domini eas commemorauerunt iam longe stantes commemorarent.

  98. 3.59.1

    XXII. Sequitur Mattheus: cum sero autem factum esset, uenit quidam homo diues ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. tunc Pilatus iussit reddi corpus. Marcus sic: et cum iam sero esset factum, quia erat parasceue, quod est ante sabbatum, uenit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum dei, et audacter introit ad Pilatum et petiuit corpus Iesu. Pilatus autem mirabatur, si iam obisset. et accersito centurione interrogauit eum, si iam mortuus esset. et cum cognouisset a centurione, donauit corpus Ioseph. Lucas sic: et ecce uir nomine Ioseph, qui erat decurio, uir bonus et iustus — hic non consenserat consilio et actibus eorum —, ab Arimathia ciuitate Iudaeae. qui expectabat et ipse regnum dei, hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Iohannes autem, posteaquam narrauit de cruribus fractis eorum qui cum domino crucifixi erant et de latere domini lancea percusso, quod totum solus dixit, sic iungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: post haec autem rogauit Pilatum Ioseph ab Arimathia — eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum —, ut tolleret corpus Iesu. et permisit Pilatus. uenit ergo et tulit corpus Iesu. in hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare uideatur. sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semet ipso Iohannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiuerit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus domini propter metum Iudaeorum. merito enim mouet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. in extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamuis soleret in domino audiendo eorum inimicitias deuitare.

  99. 3.60.1

    XXIII. Sequitur Mattheus: 59et accepto corpore Ioseph inuoluit illud in sindone munda et posuit illud in monumento suo nouo, quod exciderat in petra. et aduoluit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit. Marcus sic: Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum inuoluit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et aduoluit lapidem ad ostium monumenti. Lucas sic: et depositum inuoluit in sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. ex his tribus nulla quaestio dissensionis oriri potest. Iohannes autem sepulturam domini non a solo Ioseph, sed a Nicodemo quoque curatam fuisse commemorat. consequenter enim a Nicodemo incipiens ita narrat: uenit autem et Nicodemus, qui uenerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum. deinde sequitur adiungens ipsum Ioseph et dicit: acceperunt ergo corpus Iesu et ligauerunt eum linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. erat autem in loco. ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum nouum, in quo nondum quisquam positus erat. ibi ergo propter parasceuen Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. neque hic aliquid repugnat recte intellegentibus. neque enim illi, qui de Nicodemo tacuerunt, adfirmauerunt a solo Ioseph dominum sepultum, quamuis solius commemorationem fecerint, aut quia illi una sindone Ioseph inuoluisse dixerunt, propterea prohibuerunt intellegi et alia lintea potuisse adferri a Nicodemo et superaddi, ut uerum narraret Iohannes, quod non uno linteo, sed linteis inuolutus sit. quamuis et propter sudarium, quod capiti adhibebatur. et institas, quibus totum corpus alligatum est, quia omnia de lino erant, etiamsi una sindo ibi fuit, uerissime dici potuit: ligauerunt eum linteis. lintea quippe generaliter dicuntur quae lino texuntur.

  100. 3.61.1

    Sequitur Mattheus: erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum. quod Marcus ita dicit: Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant, ubi poneretur. unde nihil eos ex hoc dissentire manifestum est.

← Previous · Next → — showing 301400 of 446

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa037.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.