De Consensu Evangelistarum
- 2.23.1
An et hoc aliquis dicit: quomodo ergo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Hierusalem, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? hoc mihi dissoluere non esset difficile, nec si aliquis euangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret Archelaus. fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reuersuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent inreligiosi nec continua mansione conspicui. cum uero etiam de regno Archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Hierusalem tunc accipiamus factitatum, cum iam non timeretur Archelaus. quod si Archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter euangelium prodit historia, cui fides habenda uideatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Hierusalem, ut tamen propter dei timorem festiuitatem sollemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent. neque enim incredibile est captatis temporibus oportunis uel dierum uel horarum accedere homines ad ea loca, in quibus esse formidant.
- 2.24.1
XI. Hinc etiam illa soluitur quaestio, si aliquem monet, cum iam sollicitus esset ille maior Herodes perculsus magorum nuntio, quod rex Iudaeorum natus fuisset, quomodo potuerint conpletis diebus purgationis matris eius tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent circa eum secundum legem domini quae Lucas commemorat. quis enim non uideat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? si autem illud ueri simile non uidetur, quod Herodes, qui ualde sollicitus expectabat, quid sibi magi de puero renuntiarent, post tam multos dies se sensit inlusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Hierusalem, post etiam profectionem eorum in Aegyptum in mentem illi uenerit quaerere animam pueri et necare tot paruulos, si hoc ergo mouet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione uel auerti omnino uel inpediri. neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet. cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu uera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi uel filiis suis aduersaturum timuerat aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cauendis potius occuparet? ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi magi renuntiauerunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae uisione deceptos, posteaquam non inuenerunt quem natum putauerant, erubuisse ad se redire adque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quieuisse. cum ergo post purgationem matris eius in Hierusalem cum illo uenissent et ea gesta essent in templo quae a Luca narrantur, quia uerba Symeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem reuocatura erant animum regis, admonitus per somnium Ioseph cum infante et matre eius fugit in Aegyptum. deinde diuulgatis rebus, quae in templo factae dictaeque fuerant, Herodes se a magis sensit inlusum ac deinde ad Christi mortem cupiens peruenire multos infantes, sicut Mattheus narrat, occidit.
- 2.25.1
XII. Mattheus ergo de Iohanne ita contexit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Esaiae testimonium esse de Iohanne. nam plura uerba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas comrnemorauit, cum de baptista Iohanne narraret. Iohannes autem euangelista ipsum Iohannem baptistam de se ipso idem testimonium Esaiae protulisse commemorat, sicut nunc Mattheus dixit quaedam Iohannis uerba, quae alii non dixerunt. praedicans, inquit, in deserto Iudaeae et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. haec uerba Iohannis alii praetermiserunt. iam uero quod sequitur Mattheus et adiungit: hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Mattheus hoc commemorauerit, an adhuc uerba eiusdem Iohannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Iohannes dixisse intellegatur: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera. neque enim hoc mouere debet, quia non ait (ego sum enim qui dictus sum per Esaiam prophetam\', sed ait hic est enim qui dictus est. solet quippe esse talis locutio et ipsorum euangelistarum Matthei et Iohannis. nam et Mattheus dixit: inuenit hominem sedentem in teloneo, nec dixit \'inuenit me\', et Iohannes: hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia uerum est testimonium eius, non dixit \'ego sum\' aut \'uerum est testimonium meum\'. dominus autem ipse saepissime dicit filius hominis aut filius dei, et non dicit \'ego\', et: oportebat, inquit, Christum pati et resurgere tertio die, non ait \'oportebat me pati\'. potuit ergo et Iohannes baptista, cum dixisset: agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera, ut post uerba eius Mattheus ita narrationem contexat: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum, et cetera. quod si ita est, non mirum si et interrogatus, quid diceret de se ipso, sicut narrat Iohannes euangelista: ego, ait, uox clamantis in deserto, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. de uestitu uero eius et uictu ita Mattheus sequitur dicens: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. esca autem eius erat lucustae et mel siluestre. hoc et Marcus dicit paene totidem uerbis, ceteri autem duo tacent.
- 2.26.1
Sequitur ergo Mattheus et dicit: tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua. uidens autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum uenientes ad baptismum suum dixit eis: progenies uiperarum, quis demonstrauit uobis fugere ab ira futura? facite ergo fructum dignum paenitentiae et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham; dico enim uobis, quia potest deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur. ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me uenturus est fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizabit in spiritu sancto et igni, cuius uentilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem conburet igni inextinguibili. haec omnia dicit et Lucas eadem paene uerba Iohannis expromens. et ubi aliquid uarium est in uerbis, ab eadem tamen sententia non receditur, uelut cum dicit Mattheus Iohannem dixisse et ne uelitis dicere intra uos: patrem habemus Abraham, ille autem et ne coeperitis dicere: patrem habemus Abraham, iste ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam, ille interponit interrogationem turbarum, quid facerent, et eis respondentem Iohannem de bonis operibus tamquam de fructibus paenitentiae, quod Mattheus omisit, deinde in cordibus suis cogitantibus de illo, utrum ipse esset Christus, eum dicit respondisse ego quidem aqua baptizo uos, non dixit (in paenitentiam\'. deinde Mattheus: qui autem, inquit, post me uenturus est fortior me est, ille uero: uenit autem, inquit, fortior me. item Mattheus: cuius non sum, inquit, dignus calciamenta portare, ille autem: cuius non sum dignus soluere corrigiam calciamentorum eius. quod et Marcus dicit, cum cetera taceat. nam post commemoratum habitum et uictum eius secutus ait: et praedicabat dicens: uenit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens soluere corrigiam calciamentorum eius. ego baptizaui uos aqua, ille uero baptizabit uos spiritu sancto. de calciamentis ergo hoc a Luca distat, quod addidit procumbens, de baptismo autem hoc ab utroque, quia non dixit et igni, sed tantum spiritu sancto. sicut enim Mattheus, ita et Lucas dixit et eodem ordine: ipse uos baptizabit in spiritu et igni, nisi quod Lucas non addidit sancto, sicut Mattheus dixit in spiritu sancto et igni. his tribus adtestatur Iohannes euangelista, cum dicit: Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: hic erat quem dixi: qui post me uenit ante me factus est, quia prior me erat. sic enim ostendit tunc eum hoc dixisse, quando eum illi dixisse commemorant, repetisse autem et commemorasse quod iam dixisset, cum ait: hic erat quem dixi: qui post me uenit.
- 2.27.1
Si ergo quaeritur, quae uerba potius Iohannes baptista dixerit, utrum quae Mattheus an quae Lucas eum dixisse commemorat an quae Marcus in ipsis paucis quae illum dixisse posuit tacens cetera, nullo modo hinc laborandum esse iudicat qui prudenter intellegit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae ueritati, quibuslibet uerbis fuerint explicatae. quod enim alius alium uerborum ordinem tenet, non est utique contrarium. neque illud contrarium est, si alius dicit quod alius praetermittit. ut enim quisque meminerat et ut cuique cordi erat uel breuius uel prolixius eandem tamen explicare sententiam, ita eos explicasse manifestum est.
- 2.28.1
Et in hoc satis apparet, quod ad rem maxime pertinet, quoniam ueritas euangelii uerbo dei, quod supra omnem creaturam aeternum adque incommutabile permanet, per creaturam temporalibus signis et linguis hominum dispensato summum culmen auctoritatis optinuit, non nos debere arbitrari mentiri quemquam, si pluribus rem, quam audierunt uel uiderunt, reminiscentibus non eodem modo adque eisdem uerbis eadem tamen res fuerit indicata, aut siue mutetur ordo uerborum, siue alia pro aliis quae tamen idem ualeant uerba proferantur, siue aliquid uel quod recordanti non occurrerit uel quod ex aliis quae dicuntur possit intellegi minus dicatur, siue aliorum quae magis dicere statuit narrandorum gratia, ut congruus temporis modus sufficiat, aliquid sibi non totum explicandum, sed ex parte tangendum quisque suscipiat, siue ad inluminandam declarandamque sententiam nihil quidem rerum, uerborum tamen aliquid addat, cui auctoritas narrandi concessa est, siue rem bene tenens non adsequatur, quamuis id conetur, memoriter etiam uerba, quae audiuit, ad integrum enuntiare. quisquis autem dicit euangelistis certe per spiritus sancti potentiam id debuisse concedi, ut nec in genere uerborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intellegit, quanto amplius euangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum uera loquentium securitatem, ut pluribus eandem rem forte narrantibus nullo modo quisquam eorum de mendacio recte arguatur, si ab altero ita discrepauerit, ut possit etiam euangelistarum exemplo praecedente defendi. cum enim fas non sit euangelistarum aliquem mentitum fuisse uel existimare uel dicere, sic apparebit nec eum fuisse mentitum, cui recordanti tale aliquid acciderit, quale illis accidisse monstratur. et quanto magis ad mores optimos pertinet cauere mendacium, tanto magis tam eminenti auctoritate regi debebamus, ne putaremus esse mendacia, cum sic inter se uariari aliquorum narrationes inueniremus, ut inter euangelistas uariatae sunt, simul etiam, quod ad doctrinam fidelem maxime pertinet, intellegeremus non tam uerborum quam rerum quaerendam uel amplectendam esse ueritatem, quando eos qui non eadem locutione utuntur, cum rebus sententiisque non discrepant, in eadem ueritate constitisse adprobamus.
- 2.29.1
Quid ergo in his quae de narrationibus euangelistarum conlata proposui putandum est esse contrarium? an quod alius dixit cuius non sum dignus calciamenta portare, alii uero corrigiam calciamenti soluere? non enim uerbis aut uerborum ordine aut aliquo genere locutionis, sed etiam re ipsa uidetur aliud esse calciamenta portare, aliud corrigiam calciamenti soluere. merito ergo quaeri potest, quid Iohannes dixerit non se dignum esse, utrum calciamenta portare an corrigiam calciamenti soluere. si enim alterum horum dixit, ille uerum uidetur narrasse qui hoc potuit narrare quod dixit, qui autem aliud, etsi non est mentitus, certe uel oblitus aliud pro alio dixisse putabitur. omnem autem falsitatem abesse ab euangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliuiscendo. itaque si ad rem pertinet aliquid aliud intellegere ex eo quod dictum est calciamenta portare et aliquid aliud ex eo quod dictum est corrigiam calciamenti soluere, quid aliud accipiendum recte existimaueris nisi Iohannem utrumque dixisse, siue aliud alio tempore siue contextim? potuit enim sic dicere cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere nec calciamenta portare\', ut unus euangelistarum hinc aliud, alii uero aliud, omnes tamen uerum narrauerint. si autem nihil intendit Iohannes, cum de calciamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et humilitatem suam, quodlibet horum dixerit, siue de soluenda corrigia calciamentorum siue de portandis calciamentis, eandem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam uerbis suis per calciamentorum commemorationem eandem significationem humilitatis expressit, unde ab eadem uoluntate non aberrauit. utilis igitur modus et memoriae maxime commendandus, cum de conuenientia dicimus euangelistarum, non esse mendacium, cum quisque etiam dicens aliquid aliud quod etiam ille non dixit, de quo aliquid narrat, uoluntatem tamen eius hanc explicat, quam etiam ille qui eius uerba commemorat. ita enim salubriter discimus nihil aliud esse quaerendum quam quid uelit qui loquitur.
- 2.30.1
XIII. Sequitur ergo Mattheus et dicit: tunc uenitlesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem, ut baptizaretur ab eo. Iohannes autem prohibebat eum dicens: ego a te debeo baptizari et tu uenis ad me? respondens autem Iesus dixit ei: sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam. tunc dimisit eum. adtestantur et ceteri uenisse Iesum ad Iohannem. baptizatum autem tres commemorant, sed tacent quod Mattheus ait dixisse domino Iohannem uel Iohanni dominum respondisse.
- 2.31.1
Deinde sequitur Mattheus: baptizatus autem confestim ascendit de aqua. et ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam uenientem super se. et ecc.e uox de caelis dicens: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant; sed de uerbis uocis, quae de caelo facta est, uariant locutionem salua tamen sententia. quod enim Mattheus ait dictum hic est filius meus dilectus et alii duo dicunt tu es filius meus dilectus, ad eandem sententiam explicandam ualet, sicut superius tractatum est. uox enim caelestis unum horum dixit, sed euangelista ostendere uoluit ad id ualere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset filius dei, adque ita dictum referre uoluit tu es filius meus, ac si illis diceretur hic est filius meus. non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa uox facta est. iam uero quod alius dicit in quo mihi conplacui, alius in te conplacui, alius in te conplacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa uoce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eandem locutionem rettulerunt eandem rettulisse sententiam. quae diuersitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. quod enim dictum est in quo mihi conplacui, si uelit quis ita intellegere, ut deus in filio sibi conplacuisse uideatur, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacui. si rursus ex hoc uno intellegat quisque in filio patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacuit mihi. ex quo satis apparet, quilibet euangelistarum caelestis uocis etiam uerba tenuerit, alios ad eandem sententiam familiarius explicandam uerba uariasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur (in te placitum meum constitui\', hoc est (per te gerere quod mihi placet\'. illud uero quod nonnulli codices habent secundum Lucam hoc illa uoce sonuisse quod in psalmo scriptum est: filius meus es tu, ego hodie genui te, quamquam in antiquioribus codicibus Graecis non inueniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet uerborum ordine de caelo sonuisse?
- 2.32.1
Quod autem secundum Iohannem de columba dicitur non quando factum est narratur, sed uerba Iohannis baptistae referuntur commemorantis, quid uiderit. in quo quaeritur, quemadmodum dictum sit: et ego non noueram eum, sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: super quem uideris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in spiritu sancto. si enim tunc eum cognouit, cum columbam uidit descendentem super eum, quaerendum est, quomodo dixerit uenienti, ut baptizaretur: ego magis abs te debeo baptizari; hoc enim ei dixit, antequam columba descenderet.. ex quo apparet, quamuis eum iam nosset — nam etiam in utero matris exultauit, cum ad Elisabeth Maria uenisset —, aliquid tamen in eo, quod nondum nouerat, columbae descensione didicisse, quod ipse scilicet baptizaret in spiritu sancto propria quadam et diuina potestate, ut nullus homo, qui accepisset a deo baptismum, etiamsi aliquem baptizaret, posset dicere suum esse quod traderet uel a se dari spiritum sanctum.
- 2.33.1
Sequitur Mattheus et dicit: tunc Iesus ductus est in desertum ab spiritu, ut temtaretur a diabolo. et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriuit. et accedens temtator dixit ei: si filius dei es, dic, ut lapides isti panes fiant. qui respondens dixit: scriptum est: non in pane solo uiuit homo, sed in omni uerbo, quod procedit de ore dei, et cetera usque ad id quod dictum est: tunc relinquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et ministrabant ei. totum hoc similiter Lucas narrat, etsi non eodem ordine. unde incertum est, quid prius factum sit, utrum regna terrae prius demonstrata sint ei et postea in pinnam templi leuatus sit, an hoc prius et illud postea. nihil tamen ad rem, dum omnia facta fuisse manifestum sit; et quod aliis uerbis easdem sententias Lucas explicat, non semper commendandum est, quam nihil depereat ueritati? Marcus autem adtestatur quidem eum in deserto a diabolo esse temtatum quadraginta diebus et noctibus; sed tacet, quid ei dictum sit quidue responderit. item quod Lucas praetermisit, iste non tacuit, quod angeli ministrabant illi. Iohannes uero totum istum locum praetermisit.
- 2.34.1
XVII. Sequitur narrans Mattheus: cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. hoc et Marcus dicit, hoc et Lucas; sed Lucas de Iohanne tradito nihil hoc loco dicit. Iohannes autem euangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit Petrum et Andream mansisse cum illo uno die et tunc Petro nomen inpositum, cum antea Simon uocaretur. sequenti item die iam uolentem exire in Galilaeam inuenisse Philippum et ei dixisse. ut sequeretur eum. inde uentum est, ut etiam de Nathanahele narraret. die autem tertio in Galilaea constitutum fecisse illud in Cana de aquae in uinum conuersione miraculum. quae omnia ceteri euangelistae praetermiserunt id contexentes narrationibus suis, quod Iesus reuersus sit in Galilaeam. unde intellegitur fuisse interpositos aliquot dies, quibus illa de discipulis gesta sunt, quae interponuntur a Iohanne. non est autem contrarium ei loco, ubi Mattheu narrat dominum dixisse Petro: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. neque enim hoc nomen tunc accepisse intellegendus est, sed tunc potius, quando ei Iohannes dictum esse commemorat: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus, ut eum hoc nomine appellaret postea dominus dicens tu es Petrus. non enim ait \'tu uocaberis Petrus), sed tu es Petrus, quod ei iam dictum erat antea tu uocaberis.
- 2.35.1
Deinde contexit narrationem Mattheus et dicit: et relicta ciuitate Nazareth uenit et habitauit in Capharnaum maritimam in finibus Zabulon et Neptalin, et cetera, quo usque sermo terminetur, quem habuit in monte. in quo contextu narrationis adtestatur ei Marcus de discipulorum uocatione Petri et Andreae et paulo post Iacobi et Iohannis. sed cum Mattheus continuo coniungeret narrationem prolixi illius sermonis, quem in monte habuit, posteaquam multos curauit et eum multae turbae secutae sunt, Marcus interposuit alia, quia docebat eos in synagoga et stupebant super doctrinam eius. tunc ipse dixit quod et Mattheus post illum prolixum sermonem, quia erat docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae. narrauit etiam de homine, a quo expulsus est spiritus inmundus, deinde de socru Petri — in his autem Lucas ei consentit —, Mattheus uero de isto demonio nihil narrauit; de socru autem Petri non tacuit, sed postea.
- 2.36.1
In hoc autem loco, quem nunc consideramus, idem Mattheus post uocationem discipulorum, quibus piscantibus iussit, ut eum sequerentur, narrat eum circumisse Galilaeam docentem in synagogis et praedicantem euangelium et sanantem omnem languorem et collectis ad illum turbis ascendisse in montem et usum fuisse illo sermone prolixo. dat ergo locum intellegendi tunc facta esse quae Marcus post electionem eorundem discipulorum narrat, cum circumiret Galilaeam et doceret in synagogis eorum, tunc etiam de socru Petri, sed eum postea commemorasse quod praetermiserat, quamuis non omnia praetermissa in narrationem reuocauerit.
- 2.37.1
Sane potest monere, quomodo Iohannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanen primo Andream secutum fuisse dominum cum alio, cuius nomen tacetur, deinde Petrum ab illo nomen accepisse, tertio Philippum uocatum, ut eum sequeretur. ceteri autem tres euangelistae de piscatione uocatos eos dicunt satis inter se conuenienter, maxime Mattheus et Marcus. nam Lucas Andream non nominat, qui tamen intellegitur in ea naui fuisse secundum Matthei et Marci narrationem, qui breuiter hoc perstringunt, quemadmodum gestum sit, quod Lucas apertius explicauit commemorans ibi etiam miraculum super captura piscium et quod ex ipsa naui dominus prius fuerit locutus ad turbas. hoc etiam uidetur distare quod tantum Petro a domino dictum commemorat ex hoc iam homines eris capiens, quod illi ambobus fratribus dictum esse narrarunt. sed potuit utique prius hoc Petro dici, cum de capta ingenti multitudine piscium miraretur, quod Lucas insinuauit, et ambobus postea, quod illi duo commemorauerunt. illud ergo quod de Iohanne diximus diligenter considerandum est; non enim parua repugnantia putari potest, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius uocationis. nam si iuxta Iordanen, antequam Iesus isset in Galilaeam, ad testimonium Iohannis baptistae secuti sunt eum duo, quorum erat unus Andreas, qui fratrem suum Simonem continuo ad- . duxit ad legum, quando et nomen ut Petrus uocaretur accepit, quomodo ab aliis euangelistis dicitur, quod eos in Galilaea piscantes inuenerit adque ad discipulatum uocauerit, nisi quia intellegendum est non sic eos uidisse tunc dominum iuxta Iordanen, ut ei iam inseparabiliter cohaererent, sed tantum cognouisse quis esset eumque miratos ad propria remeasse?
- 2.38.1
Nam et in Cana Galilaeae cum fecisset de aqua uinum, dicit idem Iohannes, quod crediderint in eum discipuli eius. quod ita narrat: et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi. uocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. qui utique si tunc in eum crediderunt, sicut paulo post dicit, nondum erant discipuli, cum ad nuptias uocati sunt. sed illo more locutionis hoc dictum est, quo loquimur, cum dicimus apostolum Paulum in Tarso Ciliciae natum, neque enim tunc iam erat apostolus. ita discipulos Christi inuitatos ad nuptias cum audimus, non iam discipulos, sed qui futuri erant discipuli intellegere debemus. iam enim utique discipuli Christi erant, quando ista narrata adque conscripta sunt, et ideo sic de illis locutus est temporum praeteritorum narrator.
- 2.39.1
Quod autem dicit idem Iohannes: post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus, incertum est, utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Mattheus enim primo narrat, quod uenerit et habitauerit in Capharnaum, et postea, quod eos de nauibus piscantes uocauerit, iste autem, quod cum illo Capharnaum uenerint discipuli eius. an forte Mattheus quod praetermiserat recapitulauit, quia non ait ipse (post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres\', sed sine ulla consequentis temporis differentia: ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, et cetera? proinde fieri potest, ut postea narrauerit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur uenisse Capharnaum, quo Iohannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius uenisse. an potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic uocauerat, ut diceret ei: sequere me? quo enim ordine uocati. sint omnes duodecim apostoli, in euangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo uocationis, sed nec ipsa uocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthei publicani, qui etiam Leui uocabatur. singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit. nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellauit filios tonitrui.
- 2.40.1
Sane animaduertendum est, quod scriptura euangelica et apostolica non solos illos duodecim appellat discipulos eius, sed omnes qui in eum credentes magisterio eius ad regnum caelorum erudiebantur. ex quorum multitudine elegit duodecim, quos et apostolos nominauit, sicut Lucas commemorat. ipse quippe paulo post ait: et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis. non utique diceret turbam discipulorum homines duodecim. aliis quoque scripturarum locis hoc euidenter apparet discipulos eius omnes appellatos qui ab eo discerent quod ad aeternam uitam pertineret.
- 2.41.1
Quaeri autem potest, quomodo binos uocauerit de nauiculis piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum alios duos filios Zebedaei, sicut narrat Mattheus et Marcus, cum Lucas dicat ambas eorum nauiculas impletas magna illa captura piscium sociosque Petri commemoret Iacobum et Iohannem filios Zebedaei uocatos ad adiuuandum, cura retia extrahere plena non possent, simulque miratos tantam multitudinem piscium, quae capta erat, et cum Petro tantum dixisset: noli timere, ex hoc iam homines eris capiens, simul eum tamen subductis ad terram nauibus secutos fuisse. unde intellegendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, nec tunc eos a domino uocatos, sed tantum Petro fuisse praedictum, quod homines esset capturus. quod non ita dictum est, quasi iam pisces numquam esset capturus; nam et post resurrectionem domini legimus eos esse piscatos. dictum est ergo, quod deinceps capturus esset homines; non dictum est, quod iam non esset capturus pisces. unde datur locus intellegere eos ad capturam piscium ex more remeasse, ut postea fieret quod Mattheus et Marcus narrant, quando eos binos uocauit et ipse iussit. ut eum sequerentur, primo duobus Petro et Andreae, deinde aliis duobus filiis Zebedaei. tunc enim non subductis ad terram nauibus tamquam cura redeundi, sed ita eum secuti sunt, tamquam uocantem ac iubentem, ut sequerentur..
- 2.42.1
Illud etiam requirendum est, quomodo Iohannes euangelista, antequam Iohannes baptista missus esset in carcerem, dicit legum isse in Galilaeam - posteaquam enim commemorauit, quod in Cana Galilaeae fecit de aqua uinum et descendit Capharnaum cum matre et discipulis et ibi manserunt non multis diebus, dicit eum deinde ascendisse Hierosolymam propter pascha, post haec uenisse in Iudaeam terram et discipulos eius et illic demoratum cum eis et baptizantem, ubi secutus ait: erat autem et Iohannes baptizans in Aeno iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adueniebant et baptizabantur: nondum enim missus erat in carcerem Iohannes—, Mattheus autem dicat: cum autem audisset quod Iohannes traditus esset, secessit in Galilaeam. similiter et Marcus: posteaquam autem traditus est, inquit, Iohannes, uenit Iesus in Galilaeam. Lucas etiam nihil quidem dicit de tradito Iohanne, sed tamen et ipse post baptismum et temtationem Christi dicit eum isse in Galilaeam, sicut illi duo. nam ita contexit narrationem suam: et consummata omni temtatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus. et egressus est Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam et fama exiit peruniuersam regionem de illo. unde intellegitur hos tres euangelistas non Iohanni euangelistae contraria narrasse, sed praetermisisse primum domini aduentum in Galilaeam, posteaquam baptizatus est, quando illic aquam conuertit in uinum — tunc enim nondum erat traditus Iohannes —, eum uero aduentum eius in Galilaeam conexuisse narrationibus suis, qui post Iohannem traditum factus est. de quo eius reditu in Galilaeam etiam ipse Iohannes euangelista sic loquitur: ut ergo cognouit Iesus, quia audierunt Pharisaei, quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes, quamquam Iesus non baptizaret, sed discipuli eius, reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. tunc ergo intellegimus iam fuisse traditum Iohannem, Iudaeos uero audisse, quod plures discipulos faceret et baptizaret, quam fecerat et baptizauerat Iohannes.
- 2.43.1
Iam nunc de illo sermone prolixo, quem secundum Mattheum in monte habuit dominus, uideamus, utrum ei ceteri euangelistae nihil aduersari uideantur. Marcus quippe non eum commemorauit omnino nec aliquid eius simile dixit nisi quasdam sententias non contextim, sed sparsim, quas dominus locis aliis repetiuit. reliquit tamen locum in textu narrationis suae, ubi intellegamus hunc dictum esse sermonem, sed ab eo praetermissum: et erat, inquit, praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et demonia eiciens. in hac praedicatione, quam dicit eum habuisse in omni Galilaea, intellegitur etiam sermo iste habitus in monte, cuius commemorationem facit Mattheus. namque idem Marcus ita sequitur: et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me mundare, et cetera. de hoc leproso mundato talia conectit, ut ipse intellegatur, quem Mattheus commemorat tunc esse mundatum, quando post illum sermonem dominus de monte descendit. sic enim ait Mattheus: cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. 2et ecce leprosus ueniens adorabat eum dicens: domine, si uis, potes me mundare, et cetera.
- 2.44.1
Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari uel posterius facta praeoccupari, sicut diuinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. uerum tamen idem Lucas sermonem etiam ipse domini prolixum narrauit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Mattheus. hic enim dixit beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem repperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit inlisum domui, non etiam pluuiam et uentos, sicut Mattheus. posset ergo facillime credi eundem etiam ipse domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Mattheus posuit, item alias posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem uerbis, custodita tamen ueritatis integritate similiter explicasse.
- 2.45.1
Posset hoc, ut dixi, facillime credi, nisi moueret, quod Mattheus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente, Lucas autem in loco campestri a domino stante. haec itaque diuersitas facit uideri alium fuisse illum, alium istum. quid enim prohiberet Christum alibi quaedam repetere quae antea iam dixerat aut iterum quaedam facere quae ante iam fecerat? non sane istos duos sermones, quorum unum Mattheus, alterum Lucas inseruit, longa temporis distantia separari hinc probabiliter creditur, quod et ante et postea quaedam similia uel eadem ambo narrarunt, ut non absurde sentiatur eorum narrationes haec interponentium in eisdem locis et diebus esse uersatas. nam Mattheus hoc ita dicit: et secutae sunt cum turbae multae a Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanen. uidens autem turbas ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. et aperiens os suum docebat eos dicens: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et cetera. hic potest uideri multas turbas uitare uoluisse et ob hoc ascendisse in montem tamquam secedendo a turbis, ut solis suis discipulis loqueretur. cui rei uidetur adtestari etiam Lucas ita narrans: factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione dei. et cum dies factus esset, uocauit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominauit, Simonem, quem cognominauit Petrum, et Andream fratrem eius, Iacobum et Iohannem, Philippum et Bartholomeum, Mattheum Mattheum, Iacobum Alphei et Simonem, qui uocatur Zelotes, Iudam Iacobi et ludam Scariotem, qui fuit proditor. et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui uenerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis. et qui uexabantur ab spiritibus inmundis curabantur. et omnis turba quaerebat eum tangere, quia uirtus de illo exiebat et sanabat omnes. et ipse eleuatis oculis in discipulos dicebat: beati pauperes, quia uestrum est regnum dei, et cetera. hic potest intellegi, cum in monte duodecim discipulos elegit ex pluribus, quos apostolos nominauit, quod Mattheus praetermisit, tunc illum habuisse sermonem, quem Mattheus interposuit et Lucas tacuit, hoc est in monte, ac deinde, cum descendisset, in loco campestri habuisse alterum similem, de quo Mattheus tacet et Lucas non tacet, et utrumque sermonem eodem modo esse conclusum.
- 2.46.1
Quod autem Mattheus isto sermone terminato sequitur et dicit: et factum est, cum consummasset Iesus uerba haec, admirabantur turbae super doctrinam eius, potest uideri discipulorum turbas dixisse, ex quibus illos duodecim elegerat. quod uero mox ait: cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae, et ecce leprosus ueniens adorabat eum, potest intellegi post utrumque sermonem factum fuisse, non solum quem Mattheus, uerum etiam quem Lucas interponit. neque enim apparet post descensionem de monte quantum temporis fuerit interpositum, sed hoc solum uoluit significare Mattheus post illam descensionem multas turbas fuisse cum domino, quando leprosum mundauit, non quantum temporis interfuerit, praesertim cum eundem leprosum Lucas iam in ciuitate posito domino dicat esse mundatum, quod Mattheus dicere non curauit.
- 2.47.1
Quamquam etiam illud possit occurrere, in aliqua excelsiore parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando ex eis illos duodecim elegit, deinde cum eis descendisse, non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, id est in aliquam aequalitatem, quae in latere montis erat et multas turbas capere poterat, adque ibi stetisse, donec ad eum turbae congregarentur, ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius adque ita illis ceterisque turbis praesentibus unum habuisse sermonem, quem Mattheus Lucasque narrarunt diuerso narrandi modo, sed eadem ueritate rerum et sententiarum, quas ambo dixerunt. iam enim praemonuimus, quod et nullo praemonente unicuique sponte uidendum fuit, si quis praetermittat aliquid quod alius dicat, non esse contrarium, nec si alius alio modo aliquid dicat, dum eadem rerum sententiarumque ueritas explicetur, ut quod Mattheus ait cum autem descendisset de monte, simul etiam de illo campestri loco, qui in latere montis esse potuit, intellegatur. deinde Mattheus de leproso mundato narrat, quod etiam Marcus et Lucas similiter.
- 2.48.1
XX. Post haec Mattheus sequitur et dicit: cum autem introisset Capharnaum, accessit ad illum centurio rogans eum et dicens: domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et sanatus est puer ex hora illa. hoc de puero centurionis etiam Lucas commemorat, non sicut iste post leprosum mundatum, quem ille postea recordatus commemorauit, sed post finem illius prolixioris sermonis, quod ita coniungit: cum autem implesset omnia uerba sua in aures plebis, intrauit Capharnaum. centurionis autem cuiusdam seruus male habens erat moriturus, qui illi erat pretiosus, et cetera usque in eum locum, quo sanatus est. hic intellegendum est, cum implesset quidem omnia uerba sua in aures plebis, intrasse Christum Capharnaum, hoc est, quia non, antequam haec uerba terminasset, intrauit, sed non esse expressum, post quantum temporis interuallum, cum istos sermones-. mones terminasset, intrauerit Capharnaum. ipso quippe interuallo leprosus ille mundatus est, quem loco suo Mattheus interponit, iste autem postea recordatur.
- 2.49.1
Iam ergo uideamus, utrum sibi de hoc seruo centurionis Mattheus Lucasque consentiant Mattheus enim dicit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. at illi cum uenissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. Iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli uexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres, propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo et sanabitur puer meus. si enim hoc ita gestum est, quomodo erit uerum quod Mattheus narrat accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Mattheum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc quo dicitur accessisse — unde etiam dicimus \'parum accessit\' uel \'multum accessit* eo quo appetit peruenire —, uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem peruenit non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanet, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire! non ergo absurde Mattheus etiam quod uulgo possit intellegi per alios facto accessu centurionis ad dominum conpendio dicere uoluit accessit ad eum centurio.
- 2.50.1
Yerum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum eat in psalmo: accedite ad eum et inluminamini. proinde quia fidem centurionis,. qua uere acceditur ad Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret non inueni tantam fidem in Israhel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum eum accessisse dixerit alius qui mentiri non potuit. sic enim et illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. ut enim haec, quo magis credidit, eo magis tetigit dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad dominum. iam cetera in hoc capitulo quae alter dicit et alter praetermittit superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inueniantur habere contrarium.
- 2.51.1
XXI. Sequitur Mattheus et dicit: et cum uemsset Iesus in domum Petri, uidit socrum eius iacentem et febricitantem. et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. hoc quando factum sit, id est post quid uel ante quid, non expressit Mattheus. non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intellegatur. nimirum tamen iste hoc recoluisse intellegitur quod prius omiserat. nam id Marcus narrat, antequam illud de leproso mundato commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, uidetur interposuisse. itaque et Lucas post hoc factum narrat de socru Petri, post quod et Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui potest idem uideri quem dicit habitum in monte Mattheus. quid autem interest, quis quo loco ponat siue quod ex ordine inserit siue quod omissum recolit siue quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non aduersentur eadem uel alia narranti nec sibi nec alteri? quia enim nullius in potestate est, quamuis optime fideliterque res cognitas quo quisque ordine recordetur — quid enim prius posteriusue homini ueniat in mentem, non est ut uolumus, sed ut datur —, satis probabile est quod unusquisque euangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo uoluisset deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere in eis dumtaxat rebus, quarum ordo, siue ille siue ille sit, nihil minuit auctoritati ueritatique euangelicae.
- 2.52.1
Cur autem spiritus sanctus diuidens propria unicuique prout uult et ideo mentes quoque sanctorum propter libros in tanto auctoritatis culmine conlocandos in recolendo quae scriberent sine dubio gubernans et regens alium sic, alium uero sic narrationem suam ordinare permiserit, quisquis pia diligentia quaesierit, diuinitus adiutus poterit inuenire. hoc tamen non est huius operis munus, quod nunc suscepimus, tantum ut demonstremus euangelistas neque sibi neque inter se repugnare, quolibet ordine uel easdem res uel alias factorum dictorumque Christi unusquisque eorum potuerit uolueritue narrare. quapropter ubi ordo temporum non apparet, nihil nostra interesse debet, quem narrandi ordinem quilibet eorum tenuerit, ubi autem apparet, si quid mouerit, quod sibi aut alteri repugnare uideatur, utique considerandum et enodandum est.
- 2.53.1
XXII. Sequitur ergo Mattheus dicens: uespere autem facto optulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus uerbo et omnes male habentes curauit, ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portauit. hoc ad eiusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum coniungit uespere autem facto. sic et Marcus, cum de ipsa socru Petri sanata dixisset et ministrabat eis, hoc idem subiecit: uespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes, et erat omnis ciuitas congregata ad ianuam. et curauit multos qui uexabantur uariis languoribus et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum et diluculo ualde surgens egressus abiit in desertum locum. uidetur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud quod dictum est uespere autem facto deinde diceret et diluculo ualde surgens. quamuis nec illud necesse sit, ubi dicitur \'uespere facto\', eiusdem diei uesperum accipere, nec ubi dicitur \'diluculo\', eiusdem noctis diluculum, tamen utcumque uideri potest hic rerum gestarum ordo seruatus propter digestum ordinem temporum. Lucas quoque, cum de socru Petri narrasset, non ait ipse \'uespere autem facto\', sed tamen quod idem significaret adiunxit dicens: cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos uariis languoribus ducebant illos ad eum: at ille singulis manum inponens curabat eos. exiebant etiam demonia a multis clamantia et dicentia: quia tu es filius dei. et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. facta autem die egressus ibat in desertum locum. et hic uidemus eundem prorsus ordinem temporum custoditum, quem conperimus aput Marcum. Mattheus autem, qui uidetur non ordine, quo gestum est, sed quo praetermissum recolit, hoc de socru Petri commemorasse, posteaquam narrauit, quid ipso die facto etiam uespere gestum sit, iam non subiungit diluculum, sed ita narrat: uidens autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum. iam hoc aliud est, non illud quod Marcus et Lucas contexunt, qui post uesperum diluculum ponunt. quod ergo hic dictum est uidens autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum, aliud eum recordatum interposuisse debemus accipere, quod die quodam, cum uidisset Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.
- 2.54.1
Deindequodsubiungit: et accedens unusscriba ait illi: magister, sequar te, quocumque ieris, usque ad illud ubi ait: dimitte mortuos sepelire mortuos suos, hoc similiter narrat et Lucas. sed ille post plura nec ipse sane expresso ordine temporum, sed recordantis modo, utrum quod prius omisit an quod posterius etiam factum quam sunt ea quae sequuntur praeoccupauit, incertum est. ita enim dicit: factum est autem ambulantibus illis in uia, dixit quidam ad illum: sequar te, quocumque ieris. et respondit ei prorsus eadem quae Mattheus commemorat. quod autem Mattheus dicit tunc istud gestum esse, quando iussit, ut irent trans fretum, Lucas uero ambulantibus illis in uia, non est contrarium, quia in uia utique ambulabant, ut uenirent ad fretum. et de illo qui petit primo sepelire patrem suum Mattheus et Lucas omnino consentiunt. quod enim Mattheus primo eiusdem uerba posuit hoc propter patrem suum petentis et deinde domini dicentis sequere me, Lucas autem primo domini dicentis sequere me et deinde illius hoc petentis, ad sententiam nihil interest commemorauit Lucas et alium dixisse: sequar te, domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt, de quo tacet Mattheus. inde iam Lucas in aliud perrexit, non in illud quod ordine temporis sequebatur. post haec autem, inquit, designauit dominus et alios septuaginta duo. post haec quidem manifeste, sed quanto temporis interuallo post haec fecerit illud dominus, non apparet. in ipso tamen interuallo fit quod deinceps Mattheus subiungit. nam idem Mattheus ordinem temporum adhuc tenet ita narrans:
- 2.55.1
Et ascendente eo in nauiculam secuti sunt eum discipuli eius. et ecce motus magnus factus est in mari, usque ad illud ubi ait: et uenit in ciuitatem suam. ista duo facta continuatim quae narrat Mattheus de tranquillato mari, posteaquam uentis imperauit Iesus a somno excitatus, et de illis qui habebant saeuum demonium ruptisque uinculis agebantur in desertum similiter narrant Marcus et Lucas. uerbis aliis dictae sunt ab alio adque alio quaedam sententiae, non tamen aliae, uelut illud quod eum dicit dixisse Mattheus: quid timidi estis, modicae fidei? Marcus ita dicit: quid timidi estis? necdum habetis fidem? id est illam perfectam uelut granum sinapis. hoc ergo et ille ait: modicae fidei. Lucas autem: ubi est fides uestra? et totum quidem dici potuit: quid timidi estis? ubi est fides uestra? modicae fidei. unde aliud hic, aliud ille commemorat. et illud quod excitantes eum dixerunt Mattheus sic: domine, salua nos, perimus, Marcus: magister, non ad te pertinet, quia perimus? Lucas: praeceptor, perimus, una eademque sententia est excitantium dominum uolentiumque saluari, nec opus est quaerere, quid horum potius Christo dictum sit. siue enim aliquid horum trium dixerint, siue alia uerba quae nullus euangelistarum commemorauit, tantundem tamen ualentia ad eandem sententiae ueritatem, quid ad rem interest? quamquam et hoc fieri potuit, ut pluribus eum simul excitantibus omnia haec, aliud ab alio, dicerentur. item quod sedata tempestate dixerunt secundum Mattheum: qualis est hic, quia uenti et mare oboediunt ei? secundum Marcum: quis putas est iste, quia uentus et mare oboediunt ei? secundum Lucam: quis putas hic est, quia et uentis imperat et mari et oboediunt ei? quis non uideat unam esse sententiam? tantundem enim prorsus ualet quis putas est? et qualis est hic? et ubi non est dictum imperat, utique consequenter intellegitur, quia imperanti oboeditur.
- 2.56.1
Quod uero Mattheus duos dicit fuisse, qui legionem illam demonum patiebantur, quae in porcos ire permissa est, Marcus autem et Lucas unum commemorant, intellegas unum eorum fuisse personae alicuius clarioris et famosioris, quem regio illa maxime dolebat et pro cuius salute plurimum satagebat. hoc uolentes significare duo euangelistae solum commemorandum iudicauerunt, de quo facti huius fama latius praeclariusque fraglauerat. nec quod uerba demonum diuerse ab euangelistis dicta sunt, habet aliquid scrupuli, cum uel ad unam redigi sententiam uel omnia dicta possint intellegi. nec quia pluraliter aput Mattheum, aput illos autem singulariter loquitur, cum et ipsi narrent, quod interrogatus quid uocaretur legionem se esse respondit eo quod multa essent demonia, nec quod Marcus circa montem fuisse gregem porcorum, Lucas autem in monte, quicquam repugnat. grex enim porcorum tam magnus fuit, ut aliquid eius esset in monte, aliquid circa montem. erant enim duo milia porcorum, sicut Marcus expressit.
- 2.57.1
Hinc ergo sequitur Mattheus adhuc temporum ordinem seruans adque ita narrationem contexit: et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, et cetera usque ad illud quod ait: uidentes autem turbae timuerunt et glorificauerunt deum qui dedit potestatem talem hominibus. de hoc paralytico dixerunt etiam Marcus et Lucas. quod ergo Mattheus dicit dominum dixisse: confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua, Lucas autem non dixit fili, sed homo, ad sententiam domini expressius insinuandam ualet, quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere \'non peccaui\', simul etiam ut ille qui homini dimittebat intellegeretur deus. Marcus uero hoc dixit, quod et Mattheus, sed non dixit confide. potuit quidem et ita dici \'confide, homo, dimittuntur tibi peccata, fili ? , aut (confide, fili, dimittuntur tibi peccata, homo\', aut quolibet uerborum ordine congruenti.
- 2.58.1
Illud sane potest mouere quod de isto paralytico Mattheus ita narrat: et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, Marcus autem non hoc in eius ciuitate factum dicit, quae utique Nazareth uocatur, sed Capharnaum, quod ita narrat: et iterum intrauit in Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset et conuenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis uerbum. et uenerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudauerunt tectum ubi erat et patefacientes summiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. cum uidisset autem Iesus fidem illorum, et cetera, Lucas autem non commemorat, quo in loco factum sit, sed ita dicit: et factum est in una dierum et ipse sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes et legis doctores, qui uenerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem, et uirtus erat domini ad sanandos eos. et ecce uiri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. quorum fidem ut uidit, dixit: homo, dimittuntur tibi peccata tua, et cetera. remanet igitur quaestio inter Marcum et Mattheum, quod Mattheus ita scribit, tamquam in ciuitate domini factum sit, Marcus autem in Capharnaum. quae difficilius solueretur, si Mattheus etiam Nazareth nominaret. nunc uero cum potuerit ipsa Galilaea dici ciuitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut uniuersum regnum in tot ciuitatibus constitutum dicitur Romana ciuitas, cumque in tot gentibus constituta sit ciuitas, de qua scriptum est: gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas dei, et cum prior ipse populus dei in tot ciuitatibus habitans etiam una domus dictus sit. domus Israhel, quis dubitauerit in ciuitate sua hoc fecisse Iesum, cum hoc fecerit in ciuitate Capharnaum, ciuitate Galilaeae, quo transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut ueniens in Galilaeam recte diceretur uenisse in ciuitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? quod si prorsus non liceret accipere ciuitatem Christi uel ipsam Galilaeam, in qua erat Nazareth, uel ipsam Capharnaum, quae sicut caput Galilaeae ciuitatibus eminebat, diceremus Mattheum praetermisisse quae gesta sunt, posteaquam uenit Iesus in ciuitatem suam, donec ueniret et Capharnaum, et hoc adiunxisse de sanato paralytico, sicut in multis ita faciunt praetermittentes media, tamquam hoc continuo sequatur quod sine ulla praetermissionis suae significatione subiungunt.
- 2.59.1
XXVI. Hinc ergo sequitur Mattheus dicens: et cum transiret inde Iesus, uidit hominem sedentem in telonio, Mattheum nomine, et ait illi: sequere me. et surgens secutus est eum. hoc Marcus ita narrat eundem etiam ipse ordinem tenens post illius paralytici sanitatem: et egressus est, inquit, ad mare omnisque turba ueniebat ad eum et docebat eos. ue t cum praeteriret, uidit Leuin Alphei sedentem ad telonium et ait illi: sequere me. et surgens secutus est eum. nihil hic repugnat; ipse est enim Mattheus qui et Leui. Lucas etiam hoc post eundem paralyticum sanatum ita subiungit: et post haec exiit et uidit publicanum nomine Leui sedentem ad telonium et ait illi: sequere me. et relictis omnibus surgens secutus est eum. hinc autem probabilius uidetur, quod haec praetermissa recordando Mattheus commemorat, quia utique ante illum sermonem habitum in monte credendum uocatum esse Mattheum. in eo quippe monte tunc Lucas commemorat omnes duodecim ex plurimis discipulis electos, quos et apostolos nominauit.
- 2.60.1
Sequitur itaque Mattheus et dicit: et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores uenientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius, et cetera usque ad illud ubi ait: sed uinum nouum in utres nouos mittunt et ambo conseruantur. hic Mattheus non expressit, in cuius domo discumbebat Iesus cum publicanis et peccatoribus. unde posset uideri non hoc ex ordine subiunxisse, sed quod alio tempore factum est recordatus interposuisse, nisi Marcus et Lucas, qui hoc omnino similiter narrant, manifestarent in domo Leui, hoc est Matthei, discubuisse Iesum et dicta illa omnia quae sequuntur. ita enim Marcus hoc idem dicit eundem ordinem seruans: et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu. cum ergo dicit in domo illius, exprimit utique illum, de quo superius loquebatur, id est Leui. sic et Lucas cum dixisset: ait illi: sequere me, et relictis omnibus surgens secutus est eum, continuo subiecit: et fecit ei Leui conuiuium magnum in domo sua, et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes. manifestum est itaque, in cuius domo ista gerebantur.
- 2.61.1
Iam ipsa uerba uideamus, uel quae domino dicta uel quae ab illo responsa omnes isti tres euangelistae posuerunt. Mattheus: et uidentes, inquit, Pharisaei dicebant discipulis eius:quarecumpublicanis et peccatoribus manducat magister uester? totidem paene uerbis hoc ait et Marcus: quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister uester? praetermissum est ergo a Mattheo quod iste addidit bibit. sed quid ad rem, cum plena sit sententia insinuans pariter conuiuantes? Lucas autem aliquanto differentius hoc uidetur commemorasse. et murmurabant, inquit, Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius: quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? non utique magistrum eorum nolens illic intellegi, sed simul omnibus, et ipsi et discipulis eius, hoc obiectum insinuans, non tamen ei dictum, sed illis, quod et de ipso et de illis acciperetur. nam utique et ipse Lucas ita dicit dominum respondisse: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. quod non eis respondisset, nisi quod dixerant manducatis et bibitis ad ipsum maxime pertineret. propterea etiam Mattheus et Marcus de illo discipulis eius hoc obiectum esse narrarunt, quia, cum et de discipulis dicebatur, magistro magis obiciebatur, quem sectando imitabantur. una ergo sententia est, et tanto melius insinuata, quanto quibusdam uerbis manente ueritate uariata. item quod Mattheus refert dominum respondisse: non est opus ualentibus medicus, sed male habentibus. euntes autem discite, quid est: misericordiam uolo et non sacrificium. non enim ueni uocare iustos, sed peccatores, Marcus quoque et Lucas eisdem paene uerbis eandem sententiam tenuerunt, nisi quod ambo non interponunt illud ex propheta testimonium: misericordiam uolo quam sacrificium. Lucas autem cum dixisset: non ueni uocare iustos, sed peccatores, addidit in paenitentiam, quod ad explanandam sententiam ualet, ne quisquam peccatores ob hoc ipsum quod peccatores sunt diligi arbitretur a Christo, cum et illa similitudo de aegrotis bene intimet, quid uelit deus uocando peccatores tamquam medicus aegros, utique ut ab iniquitate tamquam ab aegritudine salui fiant, quod fit per paenitentiam.
- 2.62.1
Item quod dicit Mattheus: tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter? Marcus similiter intulit dicens: et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes, et ueniunt et dicunt illi: cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant? nisi quod iste putari potest addidisse Pharisaeos, quod simul cum discipulis Iohannis hoc dixerint, cum Mattheus tantum discipulos Iohannis hoc dixisse perhibeat. sed uerba ipsa, quae illos dixisse aput Marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est conuiuas qui aderant uenisse ad Iesum, quia ieiunabant discipuli Iohannis et Pharisaei, et hoc ei de illis dixisse, ut quod ait ueniunt non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat: et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes, sed cum isti essent ieiunantes, ueniunt illi quos hoc mouit et dicunt illi: cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem non ieiunant? quod Lucas euidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit dominus de uocatione peccatorum tamquam aegrotorum: at illi, inquit, dixerunt ad eum: quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narrauit. unde ergo Mattheus: tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus? nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diuerso loquendi modo, sed tamen a ueritate non alieno, a tribus euangelistis insinuata est.-
- 2.63.1
Item illud de sponsi filiis, quia non ieiunabunt, quamdiu cum eis est sponsus, similiter interposuerunt Mattheus et Marcus, nisi quod Marcus filios nuptiarum appellauit quos ille sponsi, quod ad rem nihil interest. filios quippe nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intellegimus. eadem ergo est aperta sententia, non altera aduersa. Lucas autem non ait \'numquid possunt filii sponsi ieiunare?\' sed ait: numquid potestis filios sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, facere ieiunare? in quo et ipse ad aliud quiddam insinuandum eandem sententiam eleganter aperuit. sic enim intellegitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. quod autem dixit Mattheus lugere, hoc Marcus et Lucas ieiunare, quia et ille postea tunc ieiunabunt ait, non \'tunc lugebunt\'. uerum illo uerbo significauit de tali ieiunio dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum, quod pertinet ad gaudium mentis in spiritalia suspensae adque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus dominus significasse intellegitur de panno nouo et uino nouo id ostendens, quod animalibus adque carnalibus circa corpus occupatis et ob hoc ueterem adhuc sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruat. quas similitudines et alii duo similiter explicarunt. iam enim satis in promtu est nihil esse contrarium, si quid alius dicit quod alius praetermittit seu uerbi seu rei, dum uel ab eadem sententia non recedatur uel quae forte alia ponitur aliae non aduersetur.
- 2.64.1
XXVIII. Sequitur deinde Mattheus adhuc temporum ordinem seruans: haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: filia mea modo defuncta est, sed ueni, inpone manum tuam super eam, et uiuet, et cetera usque ad illud ubi ait: et surrexit puella. et exiit fama haec in uniuersam terram illam. dicunt hoc et alii duo, Marcus et Lucas, sed ab isto ordine iam recedunt. alibi enim hoc recordantur adque inserunt, id est eo loco, ubi redit transfretando a regione Gerasenorum post expulsa adque in porcos dimissa demonia. nam hoc Marcus ita coniungit post illud aput Gerasenos factum: et cum transcendisset, inquit. Iesus in naui rursus trans fretum, conuenit turba multa ad illum, et erat circa mare. et uenit quidam de archisynagogis, nomine Iahirus, et uidens eum procidit ad pedes eius, et cetera. ac per hoc intellegendum est hoc quidem de archisynagogi filia factum esse, cum transcendisset Iesus in naui rursus trans fretum, sed quanto post, non apparet. nisi enim fuisset interuallum, non esset quando fieret quod modo narrauit Mattheus in conuiuio domus suae; tamquam de alio quippe narrauit more euangelistarum quod de se ac domi suae gestum erat, post quod factum nihil aliud continuo sequitur quam hoc de archisynagogi filia. sic enim ipse contexit, ut ipse transitus aperte indicet hoc consequenter narrari quod et consequenter factum est, quando quidem cum superius commemorasset quae de panno nouo et de uino nouo Iesus dixerit, continuo subiecit: haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit. ac per hoc si haec illo loquente accessit, nihil aliud factorum dictorumque eius interpositum est. in narratione autem Marci patet locus, ubi interponi alia potuerint, sicut iam ostendimus. similiter et Lucas, cum post narratum aput Gerasenos miraculum transit ad narrandum de archisynagogi filia, non sic transit, ut renitatur Mattheo, qui post illas de panno et uino similitudines hoc gestum esse demonstrat dicendo haec illo loquente. iste quippe, cum terminasset quod aput Gerasenos factum narrauerat, hoc modo transit in aliud: factum est autem, inquit, cum redisset Iesus, excepit illum turba: erant enim omnes exspectantes eum. et ecce uir, cui nomen Iahirus, et ipse princeps synagogae erat et cecidit ad pedes Iesu, et cetera. sic intellegitur, quod turba quidem illa continuo exceperit dominum, quippe quem rediturum exspectabat; quod uero adiunxit: et ecce uir, cui nomen erat Iahirus, non continuo factum accipiendum est, sed prius illud de conuiuio publicanorum, sicut narrat Mattheus, cui rei sic coniungit hoc, ut non possit aliud factum consequenter intellegi.
- 2.65.1
In hac ergo narratione, quam nunc considerandam suscepimus, de illa quidem quae fluxum sanguinis patiebatur omnes isti tres euangelistae sine ulla quaestione concordant. neque enim interest ad rei ueritatem, quod ab alio aliquid tacitum ab alio dicitur, nec quod Marcus dicit: quis tetigit uestimenta mea? et Lucas: quis me tetigit? alter enim dixit usitate, alter proprie, eandem tamen uterque sententiam. nam usitatius dicimus \'conscindis me quam \'conscindis uestimenta mea\', cum tamen in aperto sit, quid uelimus intellegi.
- 2.66.1
At uero cum Mattheus archisynagogum non morituram uel morientem uel in extremo uitae positam filiam suam narrat domino nuntiasse, sed omnino defunctam, illi autem duo morti iam proximam, nondum tamen mortuam, usque adeo, ut dicant uenisse postea qui mortuam nuntiarent et ob hoc iam non debere uexari magistrum, tamquam sic ueniret, ut manum inponendo mori non sineret, non ut qui posset mortuam suscitare, considerandum est, ne repugnare uideatur, et intellegendum breuitatis causa Mattheum hoc potius dicere uoluisse rogatum esse dominum, ut faceret quod eum fecisse manifestum est, ut scilicet mortuam suscitaret; adtendit enim non uerba patris de filia sua, sed, quod est potissimum, uoluntatem, et talia uerba posuit, qualis uoluntas erat. ita enim desperauerat, ut potius eam uellet reuiuescere, non credens uiuam posse inueniri quam morientem reliquerat. duo itaque posuerunt, quid dixerit Iahirus, Mattheus autem, quid uoluerit adque cogitauerit. utrumque ergo petitum est a domino, ut uel morientem saluam faceret uel mortuam suscitaret; sed cum instituisset Mattheus totum breuiter dicere, hoc insinuauit patrem rogantem dixisse quod et ipsum certum est uoluisse et Christum fecisse. sane si illi duo uel quisquam eorum patrem ipsum commemorasset dixisse quod sui de domo uenientes dixerant, ut iam non conuexaretur Iesus, quod puella mortua fuisset, repugnarent eius cogitationi uerba. quae posuit Mattheus. nunc uero et illud suis nuntiantibus et prohibentibus. ne iam magister ueniret, non legitur, quod ille consenserit. ac per hoc et illud quod ei dominus ait: noli timere, crede tantum et salua erit, non diffidentem reprehendit. sed credentem robustius confirmauit. talis quippe in illo fides erat, qualis et in illo qui ait: credo, domine; adiuua incredulitatem meam.
- 2.67.1
Quae cum ita sint, per huiusmodi euangelistarum locutiones uanas, sed non contrarias rem plane utilissimam discimus et pernecessariam, nihil in cuiusque uerbis nos debere inspicere nisi uoluntatem, cui debent uerba seruire, nec mentiri quemquam, si aliis uerbis dixerit quid ille uoluerit cuius uerba non dicit, ne miseri aucupes uocum apicibus quodammodo litterarum putent ligandam esse ueritatem, cum utique non in uerbis tantum, sed etiam in ceteris omnibus signis animorum non sit nisi ipse animus inquirendus.
- 2.68.1
Quod autem nonnulli codices habent secundum Mattheum: non enim mortua est mulier, sed dormit, cum eam Marcus et Lucas duodecim annorum puellam fuisse testentur. intellegas Hebraeo more locutum esse Mattheum. nam et aliis scripturarum locis hoc inuenitur non eas tantum quae uirum passae fuerant, sed omnino feminas etiam intactas adque integras mulieres appellari, sicut de ipsa Eua scriptum est: formauit eam in mulierem, et illud in libro Numerorum ubi iubentur custodiri mulieres, quae nescierunt cubile masculi, id est uirgines, ne interficiantur, qua locutione etiam Paulus ipsum Christum ait factum ex muliere. hoc enim melius intellegimus, quam ut illam duodecim annorum iam nuptam uel uirum expertam fuisse credamus.
- 2.69.1
XXVIIII. Sequitur Mattheus et dicit: et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: miserere nostri, fili Dauid, et cetera usque ad illud ubi ait: Pharisaei autem dicebant: in principe demoniorum eicit demones. hoc de duobus caecis et muto demonio solus Mattheus ponit. illi enim duo caeci, de quibus et alii narrant, non sunt isti, sed tamen simile factum est, ita ut, si ipse Mattheus non etiam illius facti meminisset, posset putari hoc quod nunc narrat dictum fuisse etiam ab aliis duobus. quod commendare memoriae diligenter debemus esse quaedam facta similia, quod probatur, cum idem ipse euangelista utrumque commemorat, ut, si quando talia singula aput singulos inuenerimus adque in eis contrarium quod solui non possit, occurrat nobis non hoc esse factum, sed aliud simile uel similiter factum.
- 2.70.1
Sane deinceps non apparet ordo rerum gestarum. nam post haec duo facta de caecis et muto demonio ita sequitur: et circuibat Iesus ciuitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans euangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem. uidens autem turbas misertus est eis, quia erant uexati et iacentes sicut ones non habentes pastorem. tunc dicit discipulis suis: messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo dominum messis, ut eiciat operarios in messem suam. et conuocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: amen dico uobis, non perdet mercedem suam. in hoc toto loco, quem nunc commemorauimus, multa monuit discipulos suos, sed utrum ex ordine Mattheus subiunxerit, an ei ordo narrandi recordatio sua fuerit, sicut dictum est, non apparet. hunc locum breuiter uidetur perstrinxisse Marcus et eum sic ingressus est dicens: et circuibat castella in circuitu docens. et conuocauit duodecim et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum inmundorum, et cetera usque ad illud ubi ait: excutite puluerem de pedibus uestris in testimonium illis. sed antequam hoc narraret Marcus, prius post resuscitatam filiam archisynagogi illud narrauit ubi dominum in patria sua mirabantur, unde illi esset tanta sapientia et uirtutes, cum eius cognationem nossent, quod Mattheus post admonitionem istam discipulorum et post alia multa commemorat. itaque incertum est, utrum hoc, quod agitur in eius patria, Mattheus omissum reuocauerit, an Marcus recordatum anteceperit, quisnam eorum ordinem rei gestae et quis recordationis suae tenuerit. Lucas autem continuo post resurrectionem filiae Iahiri subiungit hunc locum de potestate et admonitione discipulorum. tam breuiter sane quam Marcus, neque ipse ita, ut hoc sequi etiam in rerum gestarum ordine appareat. in nominibus ergo discipulorum Lucas, qui eos alio nomine nominat, cum prius eliguntur in monte, a Mattheo non discrepat nisi in nomine Iudae Iacobi, quem Mattheus Thaddeum appellat, nonnulli autem codices habent Lebdeum. quis autem umquam prohibuerit duobus uel tribus nominibus hominem unum uocari?
- 2.71.1
Solet item quaeri, quomodo Mattheus et Lucas commemorauerint dixisse dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, cum dicat Marcus: et praecepit eis, ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec uirgam ferendam. quod ita soluitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam, quae secundum Mattheum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intellegitur temtatio, de qua dictum est: deus neminem temtat, et sub alia, de qua dictum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum. illa seductionis est, haec probationis, sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae; qui male fecerunt, in resurrectionem iudicii, et aliter, de quo dictum est: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis.
- 2.72.1
Et multa alia sunt uerba, quae non habent unam significationem, sed diuersis locis congruenter posita diuerso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur, ut est illud: nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, ut sensibus perfecti sitis. hoc enim breuiter clausa sententia dici potuit nolite esse pueri, sed estote pueri\'. et illud: si quis putat se sapientem esse in uobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. quid enim aliud dixit quam non sit sapiens, ut sit sapiens\'? aliquando autem clause ita dicuntur, ut exerceant inquirentem, ut est quod ait ad Galatas: inuicem onera uestra portate et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. opus autem suum probet unusquisque et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero. unusquisque enim proprium onus portabit. nisi oneris nomen sub diuersis significationibus acceperis, procul dubio putabis eundem sibi in loquendo esse contrarium — et hoc in una sententia tam uicine positis uerbis —, qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis deo de actibus nostris; illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. ita et uirga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat apostolus: in uirga ueniam ad uos? et corporaliter, qua utimur siue ad equum siue ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes.
- 2.73.1
Utrumque ergo accipiendum est a domino apostolis dictum, et ut nec uirgam ferrent et ut nonnisi uirgam ferrent cum enim secundum Mattheum diceret eis: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus euangelium credentibus adnuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. unde Paulus dicit: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus euangelii. unde paulo post dicit: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si uestra carnalia metemus? si alii potestatis uestrae participantur, non multo magis nos? sed non sumus usi hac potestate. unde apparet haec non ita praecepisse dominum, tamquam euangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus adnuntiant euangelium — alicquin contra hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam grauis esset —, sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inobaudientiae culpa est. cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. haec ergo loquens dominus discipulis id agebat, quod ipse apostolus paulo post apertius ita explicat: nescitis, quoniam qui in templo operantur quae de templo sunt edunt? qui altario deseruiunt altario conpartiuntur? sic et dominus ordinauit his qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere. ego autem nullius horum usus sum. cum itaque dicit ita dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non inpositam seruiendi necessitatem.
- 2.74.1
Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus qui euangelium adnuntiant de euangelio uiuere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit nec uirgam ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo dignus est enim operarius cibo suo prorsus aperuit et inlustrauit, unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit: ne quid tollerent in uia nisi uirgam tantum. potuit enim etiam sic breuiter dici \'nihil necessariorum uobiscum feratis nec uirgam nisi uirgam tantum\', ut illud quod dictum est nec uirgam intellegatur \'ne minimas quidem res\', quod uero adiunctum est nisi uirgam tantum intellegatur, quia per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit ei qui rursus uirgam aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur.
- 2.75.1
Sic et calciamenta cum dicit Mattheus in uia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soleis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur euangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius indui prohibet dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare?
- 2.76.1
Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse, nec sic tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; uidebit, quam hoc temere adque inerudite arbitretur. potest enim iste — ut unum aliquid dicam quod animo interim occurrit —, quoniam monet, ut non sciat sinistra quod facit dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare.
- 2.77.1
Sane rursns admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis adque aliis sermonum suorum locis dominum iam multa iterasse quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo cum ex alio euangelista non conuenerit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat, nec tantum de dictis, uerum etiam de factis obseruari debere. nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. calumniari autem euangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo conuincit, sacrilegae uanitatis est.
- 2.78.1
Sequitur Mattheus et dicit: et factum est, cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde, ut doceret et praedicaret in ciuitatatibus eorum. Iohannes autem, cum audisset in uinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis ait illi: tu es qui uenturus es an alium expectamus? et cetera usque ad illud ubi ait: et iustificata est sapientia a filiis suis. hunc totum locum de Iohanne baptista, quod miserit ad Iesum et cuiusmodi responsum acceperint illi quos misit et quidquid post eorum abscessum de Iohanne dominus dixit, interponit et Lucas, non quidem ipso ordine, sed quis eorum recordationis suae, quis rerum ipsarum hic ordinem teneat, non apparet.
- 2.79.1
XXXII. Sequitur Mattheus et dicit: tunc coepit erprobrare ciuitatibus, in quibus factae sunt plurimae uirtutes eius, quia non egissent paenitentiam, et cetera usque ad illud ubi ait: terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. etiam hoc commemorat Lucas continuato cuidam sermoni domini etiam haec ex ipsius ore coniungens. unde magis uidetur ipse hoc ordine illa commemorare, quo a domino dicta sunt, Mattheus autem suae recordationis ordinem tenuisse. aut si illud quod idem Mattheus ait: tunc coepit exprobrare ciuitatibus, sic accipiendum putatur, ut punctum ipsum temporis uoluisse credatur exprimere in eo quod est tunc, non autem ipsum tempus aliquanto latius quo haec multa gerebantur et dicebantur, quisquis hoc credit, credat etiam hoc esse bis dictum. cum enim et aput unum euangelistam inueniantur quaedam quae bis dixerit dominus, sicut aput eundem Lucam de non tollenda pera in uia et similiter ceteris duobus locis dictum a domino inuenitur, quid mirum si et aliquid aliud bis dictum singillatim a singulis dicitur eodem ordine, quo dictum est, et ideo diuersus ordo apparet in singulis, quia et tunc quando ille et tunc quando iste commemorat dictum est?
- 2.80.1
Sequitur Mattheus: in illo tempore respondens Iesus dixit: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et cetera usque ad illud ubi ait: iugum enim meum suaue est et onus meum leue. huius loci et Lucas meminit, sed ex parte. non dicit enim ipse: uenite ad me omnes qui laboratis, et alia quae sequuntur, semel autem hoc dictum a domino, sed Lucam non totum quod dictum est commemorasse credibile est. Mattheus enim dicit: in illo tempore respondens Iesus dixit, posteaquam eiprobraui ciuitatibus; Lucas autem post illam exprobrationem . ciuitatium interponit quaedam, non tamen multa, adque hoc ita subiungit: in ipsa hora exultauit spiritu sancto et dixit. unde etiam si Mattheus non in illo tempore diceret, sed in ipsa hora, tam pauca interponit Lucas in medio, ut etiam eadem hora dictum non absurde uideatur.
- 2.81.1
Sequitur Mattheus et dicit: in illo tempore abut Iesus sabbato per sata, discipuli autem eius esurientes coeperunt uellere spicas et manducare, et cetera usque ad illud ubi ait: dominus est enim filius hominis etiam sabbati. hoc quoque sine ulla repugnantiae quaestione commemoratur et a Marco et a Luca, sed illi non dicunt in illo tempore. unde fortassis magis Mattheus rei gestae hic ordinem tenuit, illi autem recordationis suae, nisi latius accipitur quod dictum est illo tempore, id est quo haec multa et diuersa gerebantur.
- 2.82.1
XXXV. Sequitur ergo Mattbeus ita narrans: et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum. et ecce homo manum habens aridam, et cetera usque ad illud ubi ait: et restituta est sanitati sicut altera. de isto sanato, qui manum habebat aridam, etiam Marcus et Lucas non tacent. posset autem putari eo die factum et de spicis et de isto sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum fuisse de sanitate aridae manus. proinde quod ait Mattheus: et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum, non quidem uenit nisi cum inde transisset, sed post quot dies in synagogam eorum uenerit, posteaquam a segete illa transiit, an recta continuoque illuc ierit, non expressum est. ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato huius manum sanatam. sed potest mouere, quomodo Mattheus dixerit, quod ipsi interrogauerant dominum, si licet sabbato curare, uolentes inuenire accusandi occasionem, ipse uero illis de oue proposuerit similitudinem dicens: quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit eam? quanto melior est homo oue? itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? animam saluam facere an perdere? itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de oue et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere,. postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam.
- 2.82.2
Sequitur Mattheus ita contexens narrationem suam: euntes autem Pharisaei consilium faciebant aduersus eum, quomodo eum perderent.
- 2.83.1
Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curauit eos omnes et praecepit eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem, et cetera usque ad illud quod ait: et in nomine eius gentes sperabunt. hoc solus iste commemorat, illi duo in alia perrexerunt. ordinem sane rei gestae uidetur Marcus aliquantulum tenuisse, qui dicit Iesum cognita maligna aduersum se dispositione Iudaeorum secessisse ad mare cum discipulis suis et ad eum turbas confluxisse, sanasse eum plurimos. unde autem coeperit in aliud ire, non quod ordine sequeretur, uix apparet, utrum ubi dicit conuenisse ad eum turbas -potuit enim hoc iam et alio tempore — an ubi dicit: ascendit in montem. quod et Lucas uidetur commemorare dicens: factum est autem in illis -diebus, exiit in montem orare; dicendo enim in illis diebus satis ostendit non continuo factum.
- 2.84.1
XXXVII. Mattheus ergo sequitur et dicit: tunc oblatus est ei demonium habens caecus et mutus et curauit eum ita ut loqueretur et uideret. hoc non isto ordine. sed post alia multa Lucas commemorat et mutum dicit tantum. non etiam caecum. sed non ex eo quod aliquid tacet de alio dicere putandus est, ea enim sequentia etiam ipse contexit quae Mattheus.
- 2.85.1
XXXVIII. Sequitur Mattheus dicens: et stupebant omnes turbae et dicebant: numquid hic est filius Dauid? Pharisaei autem audientes dixerunt: hic non eicit demones nisi in Belzebul principe demoniorum. Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis: omne regnum diuisum contra se desolabitur, et cetera usque ad illud ubi ait: ex uerbis tuis iustificaberis et ex uerbis tuis condemnaberis. Marcus non ex occasione illius muti subicit dictum de Iesu quod in Belzebul eicit demonia, sed post alia quaedam quae solus commemorat hoc quoque subnectit, siue alio loco id recolens et adiungens, siue aliquid praetermittens et deinde ad hunc ordinem rediens. Lucas autem paene totidem uerbis hoc dicit quod Mattheus, et quod digitum dei appellat spiritum dei, ab eadem sententia non recedit, quin potius et aliquid docet, ut nouerimus, quemadmodum intellegamus ubicumque scripturarum legerimus digitum dei. in aliis autem quae non hic dicunt Marcus et Lucas nulla contrauersia est, nec in his quae aliquanto aliter dicunt, quia eadem sententia est.
- 2.86.1
SequiturMattheus et dicit: tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes: magister, uolumus a te signum uidere, et cetera usque ad illud ubi ait sic erit et generationi huic pessimae. haec etiam Lucas narrat eo quidem loco, sed aliquanto dispari ordine. nam illud quod petierunt signum a domino de caelo supra commemorauit post illud de muto miraculum et non ibi rettulit, quid eis ad hoc dominus respondisset, sed postea cum turbae concurrissent, dicit hoc fuisse responsum eis quos dat intellegi superius a se commemoratos, quod de caelo signum quaerebant; et hoc adnectit, posteaquam interposuit de muliere, quae dixit domino: beatus uenter, qui te portauit. hanc autem mulierem interponit, cum de sermone domini commemorasset, quod spiritus inmundus exiens ab homine redit et inuenit mundatam domum. post mulierem ergo illam, cum diceret responsum esse turbis de signo, quod de caelo quaerebant, interposita similitudine Ionae prophetae. deinde continuato sermone ipsius domini, commemorat dictum de regina Austri et de Nineuitis. ita aliquid potius commemorauit quod Mattheus tacuit quam aliquid praetermisit eorum quae hoc loco ille narrauit. quis autem non uideat superfluo quaeri, quo illa ordine dominus dixerit, cum et hoc discere debeamus per euangelistarum excellentissimam auctoritatem non esse mendacium, si quisquam non hoc ordine cuiusquam sermonem digesserit quo ille a quo processit, cum ipsius ordinis nihil intersit ad rem, siue ita siue ita sit? et adhuc Lucas productiorem hunc domini sermonem indicat et in eo quaedam commemorat, qualia Mattheus in sermone illo, qui est habitus in monte, quae bis dicta intellegimus, et ibi scilicet et hic. terminato autem isto sermone in aliud pergit Lucas, in quo utrum ordinem rerum gestarum seruarit incertum est. ita enim conectit: et cum loqueretur, rogauit eum quidam Pharisaeus, ut pranderet aput se. non autem ait (cum haec loqueretur\', sed cum loqueretur. nam si dixisset (cum haec loqueretur\', necessario cogeret intellegere hoc ordine non tantum a se fuisse narrata, uerum et a domino gesta.
- 2.87.1
Sequitur ergo Mattheus et dicit: adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei, et cetera usque ad illud ubi ait: quicumque enim fecerit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est. hoc sine dubio consequenter gestum intellegere debemus. praemisit enim, cum ad hoc narrandum transiret, adhuc eo loquente ad turbas. quid est autem adhuc nisi illud quod loquebatur? non enim dixit \'et eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres). sed adhuc eo loquente cum dicit, cogit intellegi \'haec loquente quae superius indicabat. nam et Marcus post illud quod de blasphemia spiritus sancti quid dominus dixerit rettulit: et ueniunt, inquit, mater eius et fratres praetermissis quibusdam, quae in eodem textu sermonis domini et Mattheus prolixius Marco et Lucas prolixius Mattheo posuerunt. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupauit hoc et recordatum ante narrauit. denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. post commemoratas enim quasdam parabolas domini ita hoc de matre et fratribus eius recordatum interposuit: uenerunt autem ad illum, inquit, et mater eius et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba — non expressit, quando ad eum uenerint —, rursus cum et hinc transit, ita loquitur: factum est autem, inquit, in una dierum et ipse ascendit in nauiculam et discipuli eius. et hic utique cum dicit: factum est in una dierum, satis indicat non necesse esse, ut haec dies intellegatur, in qua hoc gestum est, uel illa, quae continuo sequitur. nihil itaque habet repugnantiae cum ceteris duobus quod Mattheus de matre et fratribus domini narrat, neque in uerbis domini, neque in ipso ordine rerum gestarum.
- 2.88.1
XLI. Sequitur Mattheus: in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare. et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in nauiculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore. et locutus est eis multa in parabolis dicens, et cetera usque ad illud ubi ait: ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thensauro suo noua et uetera. post illud quod narratum est de matre et fratribus domini hoc continuo gestum esse et eum ordinem Mattheum etiam in narrando tenuisse ea res insinuat, quia, cum illic transiret, ita conexuit, ut diceret: in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare et congregatae sunt ad eum turbae multae. cum enim dicit in illo die — nisi forte dies more scripturarum tempus significet —, satis indicat aut hoc consequenter gestum aut non multa interponi potuisse, maxime quia et Marcus eum ordinem tenet. Lucas autem post illud quod narrat de matre et fratribus domini in aliud transit nec eo transitu conexionem aliquam facit, qua huic ordini repugnare uideatur. omnium ergo horum quae Mattheus dominum locutum esse narrauit, quae cum illo dixerunt Marcus et Lucas, non habent repugnantiae quaestionem; quae autem ipse solus dixit multo magis sine contrauersia sunt. nec in ipso ordine, quamuis aliquanto diuersum alius alium teneat partim gestarum rerum partim recordationis suae, uideo quid uel cui quisque aduersetur.
- 2.89.1
XLII. Sequitur ergo Mattheus: et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde. et ueniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum, et cetera usque ad illud ubi ait: et non fecit ibi uirtutes multas propter incredulitatem illorum. a superiore sermone parabolarum sic transit, ut non ostendat consequentis ordinis necessitatem, praesertim quia Marcus ab istis parabolis, non in quod iste, sed in aliud tendens, in quod et Lucas ita conexuit narrationem, ut credibilius ostendatur hoc esse potius consequenter gestum, quod ipsi duo continuanter adiungunt, de naui scilicet, in qua dormiebat Iesus, et de illo miraculo expulsorum demoniorum aput Gerasenos. quae duo Mattheus iam superius recolens interposuit. nunc ergo quae in patria sua dominus dixerit uel ei dicta sint uideamus utrum cum aliis duobus Marco et Luca concordent. nam Iohannes longe in diuersis et dissimilibus narrationis suae locis uel dicta esse domino talia uel eum dixisse commemorat, qualia hoc- loco tres ceteri meminerunt.
- 2.90.1
Et Marcus quidem eadem prope commemorat hic omnia quae Mattheus, nisi quod dominum fabrum et Mariae filium dicit a ciuibus suis dictum, non, sicut Mattheus, fabri filium. nec mirandum est, cum utrumque dici potuerit; eo enim et fabrum credebant quo fabri filium. Lucas autem eandem rem gestam latius indicat et plura ibi commemorat; nec longe post baptismum et temtationem eius hoc inserit sine dubio praeoccupans quod multis rebus interpositis postea gestum est. unde quisque possit aduertere, quod huic tam magnae quaestioni, quam de consensu euangelistarum enodandam deo adiuuante suscepimus, plurimum necessarium est, non nescientes aliquid eos praetermisisse aut nescientes, quemadmodum se ordo rerum gestarum haberet, alium potius ordinem suae recordationis tenuisse. quod hinc euidentissime intellegi potest, quia Lucas, antequam aliquid narraret dominum fecisse Capharnaum, praeoccupauit hunc locum, quem nunc consideramus, ubi ciues eius et potentiam uirtutis in eo stupebant et ignobilitatem generis contemnebant. nam hoc eum dicit eis dixisse: utique dicetis mihi: medice, cura te ipsum: quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, cum secundum ipsius Lucae narrationem nihil adhuc legatur fecisse Capharnaum. quod quia longum non est et facillimum est et pernecessarium, totum inserimus, unde ad hoc narrandum et quomodo uenerit. posteaquam baptizatum et temtatum dominum indicauit, ita sequitur: et consummata omni temtatione diabolus recessit ab eo usque ad tempus. uet regressus est Iesus in uirtute spiritus in Galilaeam, et fama exiit per uniuersam regionem de illo. et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. et uenit Nazareth, ubi erat nutritus, et intrauit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. et traditus est illi liber prophetae Esaiae. et ut reuoluit librum, inuenit locum, ubi scriptum erat: spiritus domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum domini acceptum et diem retributionis. et cum plicasset librum, reddidit ministro et sedit. et omnium oculi in synagoga erant intendentes in eum. coepit autem dicere ad illos: quia hodie impleta est haec scriptura in auribus uestris. et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in uerbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: nonne hic filius Ioseph? et ait illis: utique dicetis mihi hanc similitudinem: medice, cura te ipsum; quanta audiuimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua, et cetera, donec peragat totum ipsum narrationis suae locum. quid ergo euidentius quam hoc eum scientem praeoccupasse narrandum, cum utique iam magna ab illo in Capharnaum facta fuisse et ipse nouerit et ipse commemoret quae se nondum narrasse utique scit? neque enim tantum ab eius baptismo progressus est, ut oblitus putetur nondum se aliquid commemorasse de his quae in Capharnaum gesta fuerant; modo enim coepit post baptismum aliquid narrare de domino.
- 2.91.1
Sequitur Mattheus: in illo tempore audiuit Herodes tetrarcha famam Iesu et ait pueris suis: hic est Iohannes baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo uirtutes inoperantur in eo. Marcus hoc idem et eodem modo dicit, sed non eodem ordine. nam posteaquam dicipulos misit dominus dicens eis, ne quid in uia ferrent nisi uirgam tantum, terminato eo sermone, quantum ab illo commemoratum est, etiam hoc subiecit, nulla tamen facta necessitate, qua hoc etiam consequenter gestum esse intellegere cogeremur. sicut nec Mattheus. in illo enim tempore dixit, non \'in illo die\' uel \'hora\', nisi quod Marcus, non quod Herodes dixerit, sed: dicebant, inquit, quia Iohannes baptista resurrexit a mortuis, Mattheus uero de ipso Herode: ait, inquit, pueris suis. Lucas etiam eum narrandi ordinem, quem Marcus, tenens nec ipse sane etiam rerum gestarum eundem ordinem fuisse credi cogens ita hoc idem commemorat: audiuit autem, inquit, Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: quia Iohannes surrexit a mortuis, a quibusdam uero: quia Helias apparuit, ab aliis autem: quia propheta unus de antiquis surrexit. et ait Herodes: Iohannem ego decollaui, quis est autem iste de quo audio ego talia? et quaerebat uidere eum. in his uerbis Lucas quoque Marco adtestatur, ad hoc dumtaxat quod alii dixerint, non Herodes, Iohannem a mortuis resurrexisse. sed quia haesitantem commemorauit Herodem uerbaque eius ita postea posuit dicentis: Iohannem ego decollaui, quis est autem iste de quo audio ego talia? intellegendum est aut post hanc haesitationem confirmasse in animo suo quod ab aliis dicebatur, cum ait pueris suis, sicut Mattheus narrat: et ait pueris suis: hic est Iohannes baptista; ipse surrexit a mortuis et ideo uirtutes inoperantur in eo, aut ita pronuntianda sunt haec uerba, ut haesitantem adhuc indicent. si enim diceret numquidnam hic est?\' aut \'numquid forte hic est Iohannes baptista?\' non opus esset admonere aliquid de pronuntiatione, qua dubitans adque haesitans intellegatur. nunc quia illa uerba desunt, utroque modo pronuntiari potest, ut aut confirmatum eum ex aliorum uerbis. credentem dixisse accipiamus, aut adhuc, sicut Lucas commemorat, haesitantem, praesertim quia et Marcus, qui superius dixerat ab aliis fuisse dictum quod Iohannes a mortuis resurrexerit, in extremo tamen ipsum Herodem dixisse non tacet: quem ego decollaui Iohannem, hic a mortuis resurrexit. quae item uerba duobus modis pronuntiari possunt, ut aut confirmantis aut dubitantis intellegantur. cum autem Lucas, posteaquam hoc commemorauit, in aliud transeat, duo isti, Mattheus et Marcus, ex hac occasione narrant, quemadmodum sit ab Herode Iohannes occisus.
- 2.92.1
Sequitur ergo Mattheus et dicit: Herodes enim tenuit Iohannem et alligauit eum et posuit in carcere propter Herodiadem, uxorem fratris sui, et cetera usque ad eum locum, ubi ait: et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius et sepelierunt illud et uenientes nuntiauerunt Iesu. Marcus hoc similiter narrat. Lucas autem non eodem ordine id recordatur, sed circa ipsum baptismum. quo dominus baptizatus est. unde hoc praeoccupasse intellegitur et ipse ex occasione, ut ibi narraret quod multo post factum est. cum enim commemorasset Iohannis uerba de domino, quod uentilabrum in manu eius et mundabit aream suam, frumentum recondet in horreum suum, paleas autem conburet igni inextinguibili, continuo subiecit quod non continuo factum esse Iohannes euangelista apertissime exponit, cum commemorat, posteaquam baptizatus est Iesus, isse illum in Galilaeam, quando fecit de aqua uinum, et inde post paucorum dierum in Capharnaum habitationem redisse ad Iudaeam terram et ibi baptizasse multos circa Iordanen, antequam missus esset Iohannes in carcerem. quis autem non putet qui minus in his litteris eruditus est, tamquam post illa uerba de uentilabro et de area mundata continuo sit a Iohanne offensus Herodes et eum in carcerem miserit? non autem hoc ordine ista narrata quo gesta sunt et alibi iam probauimus et hoc ipso loco non quilibet alius sed idem Lucas hoc probat. si enim post uerba illa continuo Iohannes in carcerem missus est, quomodo post ipsam commemorationem Iohannis in carcerem missi baptizatus est Iesus secundum ipsius Lucae narrationem? proinde manifestum est ex occasione recordatum praeoccupasse et ante multa, quae, priusquam Iohanni hoc fieret, gesta narraturus erat, hoc praeoccupatum in sua narratione praemisisse. sed nec illi duo Mattheus et Marcus eo rerum ordine de Iohanne in carcerem misso in sua narratione posuerunt, quo factum apparet etiam in eorum scriptis. nam et ipsi dixerunt tradito Iohanne dominum isse in Galilaeam, et post multa quae fecit in Galilaea ueniunt ad Herodis admonitionem uel haesitationem, quod Iohannes, quem decollauit, a mortuis resurrexit, et ex hac occasione narrant omnia quae de Iohanne contigerunt incluso et occiso.
- 2.93.1
Sequitur ergo Mattheus, cum dixisset nuntiatum esse Christo, quod Iohannes occisus est, et ita narrationem contexit: quod cum audisset, inquit, Iesus, secessit inde in nauicula in locum desertum seorsum. et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de ciuitatibus. et exiens uidit turbam multam et misertus est eius et curauit languidos eorum. hoc continuo post Iohannis passionem factum esse commemorat. unde post haec facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: Iohannem ego decollaui. illa enim posteriora debent intellegi, quae ad Herodem pertulit fama, ut moueretur et haesitaret, quisnam iste esse posset, de quo audiret talia, cum Iohannem ipse occidisset. Marcus autem, posteaquam passionem Iohannis narrauit, commemorat discipulos missos redisse ad legum et renuntiasse illi omnia quae egerant et docuerant et dominum eis — quod ipse solus commemorat — dixisse, ut requiescerent pusillum in deserto, et ascendisse cum eis in nauem et isse, et turbas hoc uidentes praeuenisse eos illuc, quarum misertum dominum docuisse multa, et hora iam progrediente factum esse, ut de quinque panibus et duobus piscibus omnes qui aderant pascerentur. quod miraculum omnes quattuor euangelistae commemorauerunt. Lucas etiam, qui iam longe supra de Iohannis passione narrauerat, ex occasione qua diximus nunc, posteaquam commemorauit illam Herodis haesitationem de domino quisnam esset, hoc continuo subiungit quod Marcus, id est redisse ad illum apostolos et narrasse illi quaecumque illi fecerant et adsumtis eis recessisse in locum desertum, adque eo secutas turbas et locutum esse de regno dei et eos qui cura indigebant sanasse. adque inde etiam ipse die declinante commemorat miraculum de quinque panibus factum.
- 2.94.1
At uero Iohannes, qui multum ab eis tribus euangelistis eo distat, quia magis in sermonibus, quos dominus habuit, inmoratur quam in factis, quae mirabiliter fecit. posteaquam commemorauit eum relicta Iudaea abisse iterum in Galilaeam. quod tunc intellegitur factum, cum et alii euangelistae dicunt eum Iohanne tradito isse in Galilaeam, posteaquam ergo id commemorauit Iohannes, in transitu eius per Samariam multa quae locutus est ex occasione illius Samaritanae, quam inuenit ad puteum, contexit narrationi suae, et post duos dies dicit eum inde exisse in Galilaeam, deinde uenisse in Canan Galilaeae, ubi fecerat de aqua uinum, et sanasse filium reguli cuiusdam. alia uero quae illum in Galilaea fecisse adque dixisse alii dixerunt Iohannes tacet; sed sane, quod illi tacuerunt, dicit ascendisse eum in die festo Hierosolymis et fecisse ibi miraculum illud de homine, qui triginta octo annos habebat in infirmitate nec habebat hominem, a quo in piscinam deponeretur, in qua uariis ualetudinibus affecti sanabantur, et ex hac occasione multa eum locutum fuisse commemorat. post haec eum dicit abisse trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis, et secutam multitudinem magnam, deinde abisse in montem et ibi sedisse cum discipulis suis proximo pascha die festo Iudaeorum, tunc leuatis oculis et uisa multitudine maxima pauisse eam de panibus quinque et duobus piscibus, quod et ceteri euangelistae dicunt. ac per hoc praetermisisse illum quae illi narrando ad huius miraculi commemorationem uenerunt certum est; uerum tamen tamquam ex alia narrationis uia, cum et illi tacuissent quae iste dixisset, ad hoc miraculum de panibus quinque occurrerunt sibi et illi tres qui paene pariter ambulabant et iste qui sermonum domini alta consectans per alia quae illi tacuerunt circumuolauit quodammodo et eis ad miraculum de quinque panibus pariter commemorandum non multo post ab eis rursus in altiora reuolaturus occurrit.
- 2.95.1
XLVI. Sequitur ergo Mattheus et ad ipsum de quinque panibus factum narrationem suam ex ordine ita perducit: uespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: desertus est locus et hora iam praeteriit; dimitte turbas. ut euntes in castella emant sibi escas. Iesus autem dixit eis: non habent necesse ire, date illis uos manducare, et cetera usque ad illud ubi ait: manducantium autem fuit numerus quinque milia uirorum exceptis mulieribus et paruulis. hoc ergo miraculum, quod omnes quattuor euangelistae commemorant et putantur inter se aliquid discrepare, considerandum adque tractandum est, ut ex hoc etiam ad cetera similia regulae locutionum discantur, quibus tam diuersis eadem tamen sententia retinetur et eadem rerum ueritas custoditur. et inchoanda quidem est consideratio non a Mattheo secundum ordinem euangelistarum, sed a Iohanne potius, a quo ita expressa est ista narratio, ut etiam nomina discipulorum diceret, cum quibus de hac re locutus est dominus. ita enim dicit: cum subleuasset ergo Iesus oculos et uidisset quia multitudo maxima uenit ad eum, dicit ad Philippum: unde ememus panes, ut manducent hi? hoc autem dicebat temtans eum; ipse enim sciebat, quid esset facturus. respondit ei Philippus: ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: est puer unus hic, qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? dixit ergo Iesus: facite homines discumbere. erat autem faenum multum in loco. discubuerunt ergo uiri numero quasi quinque milia. accepit ergo panes Iesus, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus. similiter et ex piscibus quantum uolebant. ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: colligite quae superauerunt fragmenta, ne pereant. collegerunt ergo et impleuerunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis, quae superfuerunt his qui manducauerunt t.
- 2.96.1
Non hic quaeritur quod iste dixit. cuiusmodi essent panes; hordiacios enim fuisse non tacuit, quod ceteri tacuerunt. neque hoc quaeritur quod iste non dixit, fuisse ibi etiam praeter quinque milia uirorum mulieres et paruulos, quod dicit Mattheus. et omnino iam certum esse debet et regulariter teneri in talibus quaestionibus neminem moueri oportere, cum ab alio dicitur quod ab alio praetermittitur. sed quaeritur, quomodo ea quae dixerunt uera sint omnia, ne narrationem alterius narrans aliud alter excludat. si enim dominus secundum narrationem Iohannis prospectis turbis quaesiuit a Philippo temtans eum, unde illis escae dari possent, potest mouere, quomodo sit uerum, quod alii narrauerunt, prius dixisse domino discipulos, ut dimitteret turbas, quo possent sibi alimenta emere de proximis locis, quibus ille respondit secundum Mattheum: non habent necesse ire, date eis uos manducare. cui etiam Marcus Lucasque consentiunt tantum hoc praetermittentes quod ait: non habent necesse ire. intellegitur ergo post haec uerba dominum inspexisse multitudinem et dixisse Philippo quod Iohannes commemorat, isti autem praetermiserunt. deinde quod Philippus aput Iohannem respondit, hoc Marcus a discipulis responsum esse commemorat uolens intellegi hoc ex ore ceterorum Philippum respondisse, quamquam et pluralem numerum pro singulari usitatissime ponere potuerunt. quid ergo ait Philippus? ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, hoc est dicere quod ait Marcus: euntes ememus ducentis denariis panes et dabimus eis manducare. quod autem commemorat idem Marcus dixisse dominum: quot panes habetis? praetermiserunt ceteri. quod autem Andreas aput Iohannem de quinque panibus et duobus piscibus suggessit. hoc ceteri pluralem numerum pro singulari ponentes ex discipulorum persona rettulerunt. et Lucas quidem responsionem Philippi et responsionem Andreae in unam sententiam constrinxit. quod enim ait: non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, Andreae rettulit responsionem; quod uero adiunxit: nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas, uidetur ad responsionem Philippi pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit. quamquam et in ipsius Andreae sententia potest hoc intellegi; cum enim dixisset: est puer unus hic, qui habet quinque hordiacios et duos pisces. adiunxit etiam ipse: sed haec quid sunt inter tantos? hoc est dicere: nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas.
- 2.97.1
Ex qua uniuersa uarietate uerborum, rerum autem sententiarumque concordia satis apparet salubriter nos doceri nihil quaerendum in uerbis nisi loquentium uoluntatem, cui demonstrandae inuigilare debent omnes ueridici narratores, cum de homine uel de angelo uel de deo aliquid narrant; horum enim uoluntas uerbis promi potest, ne de ipsa inter se aliquid discrepent.
- 2.98.1
Sane praetermittere non oportet hoc loco intentum et ad cetera quae talia forte occurrerint facere lectorem, quia Lucas dixit quinquagenos iussos esse discumbere, Marcus uero et quinquagenos et centenos. quod hic ideo non mouet, quia unus partem dixit, alter totum. qui enim etiam de centenis rettulit, hoc rettulit quod ille praetermisit; nihil itaque contrarium est. uerum tamen si alius de quinquagenis tantum commemoraret, alius tantum de centenis, ualde uideretur esse contrarium; nec facile dinosceretur utrumque dictum esse, unum autem ab altero, alterum ab altero esse commemoratum: et tamen adtentius consideratum inueniri debuisse quis non fateatur? hoc ideo dixi, quia existunt saepe aliqua eiusmodi, quae parum intendentibus et temere iudicantibus contraria uideantur et non sint.
- 2.99.1
XLVII. Sequitur Mattheus et dicit: et dimissa turba ascendit in montem solus orare. uespere autem facto solus erat ibi. nauicula autem in medio mari iactabatur fluctibus. erat enim contrarius uentus. quarta autem uigilia noctis uenit ad eos ambulans supra mare. et uidentes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes: quia phantasma est, et cetera usque ad illud ubi ait: uenerunt et adorauerunt eum dicentes: uere filius dei es. Marcus quoque hoc idem post narratum de panibus quinque miraculum ita sequitur: et cum sero esset, erat nauis in medio mari et ipse solus in terra. et uidens eos laborantes in remigando, erat enim uentus contrarius eis, et cetera. similiter, nisi quod de Petro ambulante super aquas nihil dixit. hoc autem ne moueat praecauendum est quod Marcus dixit de domino, cum ambularet super aquas: et uolebat praeterire eos. quomodo enim hoc intellegere potuerunt, nisi quia in diuersum ibat eos uolen tamquam alienos praeterire, a quibus ita non agnoscebatur, ut phantasma putaretur? quod ad mysticam signi. ficationem referri quis usque adeo tardus est, ut nolit aduertere? sed tamen turbatis et exclamantibus subuenit dicens: fidite, ego sum, nolite timere. quomodo ergo eos uolebat praeterire quos pauentes ita confirmat, nisi quia illa uoluntas praetereundi ad eliciendum illum clamorem ualebat, cui subueniri oportebat!
- 2.100.1
Iohannes etiam adhuc cum istis aliquantum inmoratur. nam post narratum de quinque panibus miraculum ipse quoque hoc de laborante nauicula et de ambulatione domini super aquas non tacet ita contexens: Iesus ergo cum cognouisset, quia uenturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. et cum ascendissent nauem, uenerunt trans mare in Capharnaum. et tenebrae iam factae erant et non uenerat ad eos Iesus. mare autem uento magno flante eisurgebat, et cetera. nihil hic contrarium uideri potest, nisi quod Mattheus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret, Iohannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas de quinque panibus pauit. sed cum et ipse Iohannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum uolebant regem facere, utique manifestum est, quod de monte in planiora descenderant, quando illi panes turbis ministrati sunt. et ideo non est contrarium, quod ascendit rursus in montem, sicut et Mattheus et Iohannes dicunt, nisi quod Mattheus dixit: ascendit, Iohannes autem: fugit, quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. nec illud repugnat quod Mattheus dixit: ascendit in montem solus orare, Iohannes autem: cum cognouisset. inquit, quia uenturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. nec illud aduersum est, quod Mattheus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in nauiculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solum orare, Iohannes uero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde: ut autem sero factum est, inquit. descenderunt discipuli eius ad mare, et cam ascendissent nauem, et cetera. quis enim non uideat hoc recapitulando Iohannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo? sed quia ipse reditus maxime in breuitate ac puncto temporis factus non commemoratur, putant plerumque qui audiunt hoc etiam postea factum esse quod postea dicitur. sic etiam quos dixerat ascendisse nauem et uenisse trans mare in Capharnaum dicit ad eos in mari laborantes uenisse dominum ambulantem super aquas, quod utique prius in ipsa nauigatione factum est, qua ueniebant Capharnaum.
- 2.101.1
Lucas autem post narratum de quinque panibus miraculum pergit in aliud et ab ordine isto digreditur. neque enim aliquid de nauicula illa commemorat et de uia domini super aquas. sed cum dixisset: et manducauerunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim, deinde subiunxit: et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli et interrogauit eos dicens: quem me dicunt esse turbae? iam deinceps aliud narrans, non quod illi tres, qui dominum ambulantem super aquas uenisse ad nauigantes discipulos rettulerunt. nec ideo putari debet in illo monte, quo eum dixit Mattheus ascendisse, ut solus oraret, dixisse discipulis: quem me dicunt turbae? — Lucas enim uidetur in hoc congruere Mattheo, quia dixit: cum solus esset orans, cum ille dixisset: ascendit in montem solus orare — sed omnino alibi, cum solus oraret et essent cum illo discipuli, hoc interrogauit. solum quippe Lucas fuisse dixit, non sine discipulis, sicut Mattheus et Iohannes, quando ab illo discesserunt, ut praecederent eum trans mare. iste namque apertissime adiunxit: erant cum illo et discipuli. proinde solum dixit sine turbis, quae cum illo non habitabant.
- 2.102.1
XLVIII. Sequitur Mattheus dicens: et cum transfretassent, uenerunt in terram Gennesar. et cum cognouissent eum uiri loci illius, miserunt in uniuersam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut uel fimbriam uestimenti eius tangerent. et quicumque tetigerunt salui facti sunt. tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes: quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? non enim lauant manus suas, cum panem manducant. et cetera usque ad illud ubi ait: non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem. haec et Marcus commemorat sine aliqua repugnantiae quaestione; quidquid enim diuerso modo ab alio dicitur ab eadem sententia non recedit. Iohannes autem ab illa nauicula, ad quam dominus ambulans supra mare uenit, posteaquam exierunt in terram, more suo in sermonem domini intentus eum ex occasione panis multa praecipueque diuina locutum esse commemorat, postque ipsum sermonem rursus in aliud adque aliud eius narratio sublimiter fertur. nec tamen in eo quod ab istis digreditur aliquid ordini istorum illius in alia transitus aduersatur. quid enim prohibet intellegere et illos esse sanatos a domino, de quibus narrat Mattheus et Marcus, et illis qui eum secuti sunt trans mare haec eum locutum esse quae praedicat Iohannes, quando quidem Capharnaum, quo dicuntur secundum Iohannem transfretasse, iuxta stagnum est Gennesar, ad quam terram secundum Mattheum dicuntur exisse?
- 2.103.1
Sequitur itaque Mattheus post illum sermonem domini, UDI de non lotis manibus cum Pharisaeis egit, adque ita conserit narrationem, ordinem, quantum ipse transitus indicat, rerum etiam quae consecutae sunt seruans: et egressus, inquit, inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis. et ecce mulier Chananaea a finibus illis egressa clamauit dicens ei: miserere mei, domine, fili Dauid, filia mea male a demonio uexatur. qui non respondit ei uerbum, et cetera usque ad illud ubi ait: o mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut uis. et sanata est filia eius ex illa hora. hoc de muliere Chananaea etiam Marcus commemorat eundem rerum gestarum ordinem seruans nec afferens aliquam repugnantiae quaestionem. nisi quod in domo dicit fuisse dominum cum ad illum uenit eadem mulier pro filia sua rogans. Mattheus autem posset quidem facile intellegi de domo tacuisse, eandem tamen rem commemorasse, sed quoniam dicit discipulos domino ita suggessisse: dimitte illam, quia clamat post nos, nihil uidetur aliud significare quam post ambulantem dominum mulierem illam deprecatorias uoces emisisse. quomodo ergo in domo, nisi quia intellegendum est dixisse quidem Marcum quod intrauerit, ubi erat Iesus, cum eum praedixisset fuisse in domo? sed quia Mattheus ait: non respondit ei uerbum, dedit agnoscere, quod ambo tacuerunt in eo, silentio egressum fuisse legum de domo illa. adque ita cetera contexuntur, quae iam in nullo discordant. quod enim Marcus commemorat ei dominum respondisse de pane filiorum non mittendo canibus, illis interpositis dictum est quae Mattheus dicta non tacuit, id est quia discipuli rogauerunt eum pro illa et quia respondit non se esse missum nisi ad oues quae perierunt domus lsrahel et quia illa uenit, id est consecuta est, et adorauit eum dicens: adiuua me, tunc deinde dictum est quod euangelistae ambo commemorant.
- 2.104.1
Sequitur Mattheus ita narrans: et cum transisset inde Iesus, uenit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi. et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos, caecos, clodos, debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius. et curauit eos, ita ut turbae mirarentur uidentes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos uidentes, et magnificabant deum Israhel. Iesus autem conuocatis discipulis suis dixit: misereor turbae, quia triduum iam perseuerant mecum et non habent quod manducent, et cetera usque ad illud ubi ait: erant autem qui manducauerunt quattuor milia hominum extra paruulos et mulieres. hoc aliud miraculum de septem panibus et paucis piscibus etiam Marcus commemorat eodem paene etiam ordine, nisi quia interponit quod nullus alius dicit de surdo, cui dominus aures aperuit spuens in digitos et dicens: effeta, quod est adaperire.
- 2.105.1
Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem panibus quod duo euangelistae Mattheus Marcusque posuerunt, quia si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non dixisset. contrarius ceteris putaretur. quis enim non existimaret unum idemque factum esse, non autem integre et ueraciter siue ab illo siue ab aliis siue ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum pro quinque panibus septem, dum falleretur, commemorasse aut illos pro septem quinque aut utrosque mentitos uel obliuione deceptos? hoc et de duodecim cophinis et de septem sportis opinaretur quasi contrarium, hoc de quinque milibus et quattuor milibus eorum qui pascerentur. sed quia illi qui miraculum de septem panibus narrauerunt nec illud de quinque tacuerunt, neminem mouet et utrumque factum omnes intellegunt. hoc ideo diximus, ut sicubi simile inuenitur factum a domino, quod in aliquo alteri euangelistae ita repugnare uideatur, ut omnino solui non possit, nihil aliud intellegatur quam utrumque factum esse et aliud ab alio commemoratum, sicut de centenis et quinquagenis discumbentibus commendauimus, quia, si non etiam illud utrumque aput unum inueniremus, contraria singulos dixisse putaremus.
- 2.106.1
LI. Sequitur Mattheus et dicit: et dimissa turba ascendit in nauiculam et uenit in fines Magedan, et cetera usque ad illud ubi ait: generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae. hoc iam et alibi dixit idem Mattheus. unde etiam adque etiam retinendum est saepius dominum eadem dixisse, ut quod existente contrario solui non potuerit bis dictum intellegatur. hunc sane ordinem etiam Marcus tenens post illud de septem panibus miraculum hoc idem subicit quod Mattheus, nisi quod Dalmanutha, quod in quibusdam codicibus legitur, non dixit Mattheus, sed Magedan. non autem dubitandum est eundem locum esse sub utroque nomine. nam plerique codices non habent etiam secundum Marcum nisi Magedan. nec illud moueat, quod Marcus non dicit responsum esse quaerentibus signum de caelo, idem quod Mattheus de Iona, sed ait dominum respondisse: signum non dabitur ei. intellegendum est enim quale petebant, hoc est de caelo, praetermisit autem dicere de Iona, quod Mattheus commemorauit.
- 2.107.1
Sequitur Mattheus: (et relictis illis abiit. et cum uenissent discipuli eius trans fretum, obliti sunt panes accipere. qui dixit illis: intuemini et cauete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum, et cetera usque ad illud ubi ait: tunc intellexerunt, quia non dixerit cauendum a fermento panum, sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum. haec eadem etiam Marcus et eodem ordine digerit. *
- 2.108.1
Sequitur Mattheus: uenit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: quem me dicunt homines esse filium hominis? at illi dixerunt: alii Iohannem baptistam, alii autem Heliam, alii uero Hieremiam aut unum ex prophetis, et cetera usque ad illud ubi ait: et quodcumque solueris super terram, erit solutum in caelis. hoc eodem paene ordine Marcus narrat, sed interposuit primo de caeco inluminato, quod solus ipse commemorat, de illo qui dixit domino: uideo homines sicut arbores ambulantes. Lucas autem post miraculum illud de quinque panibus hoc recordatur adque inserit, cuius recordationis ordo, sicut supra iam ostendimus. nihil repugnat ordini istorum. sed potest illud mouere quod Lucas dominum interrogasse discipulos suos, quem illum dicerent homines, tunc dixit, cum esset solus orans et adessent etiam ipsi, porro autem Marcus in uia dicit illos hoc ab eodem interrogatos. sed eum mouet qui numquam orauit in uia.
- 2.109.1
Iam etiam dixisse me recolo, ne quis arbitretur quod hic Petrus nomen accepit, ubi ait illi: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. non enim accepit hoc nomen, nisi ubi Iohannes commemorat ei dictum esse: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. unde nec illo loco, ubi Marcus duodecim discipulos nominatim commemorans dixit appellatos Iacobum et Iohannem filios tonitrui. arbitrandum est nomen accepisse Petrum, quia dixit illic quod inposuerit ei nomen, ut uocaretur Petrus; hoc enim recolendo dixit, non quod tunc factum sit.
- 2.110.1
Sequitur Mattheus et dicit: tunc praecepit disci- suis suis. ut nemini dicerent, quia ipse esset Iesus Christus. exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Hierosolyma et multa. pati a senioribus et scribis, et cetera usque ad illud ubi ait: non sapis ea quae dei sunt, sed ea quae hominum. haec eodem ordine subnectunt Marcus et Lucas; sed Lucas de Petro, quod passioni Christi contradixerit. tacet.
- 2.111.1
Sequitur Mattheus: tunc esus dixit discipulis suis: si quis uult post me uenire. abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me, et cetera usque ad illud ubi ait: et tunc reddet unicuique secundum opus eius. hoc et Marcus subiungit eundem ordinem seruans; sed ipse non dicit de filio hominis uenturo cum angelis suis, ut reddat unicuique secundum opus suum. commemorat tamen etiam illud dixisse dominum: qui enim me confusus fuerit et mea uerba in generatione ista adultera et peccatrice, et filius hominis confundetur eum, cum uenerit in gloria sua cum angelis sanctis. quod intellegi potest ad eandem sententiam pertinere, qua dixit Mattheus, ut reddat unicuique secundum opus suum. Lucas quoque eadem eodemque ordine adnectit non multum diuerso uerborum modo. eadem tamen sententiarum ueritate simillimus.
- 2.112.1
LVI. Sequitur Mattheus: amen dico uobis. sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem. donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. et post dies sex assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et cetera usque ad illud ubi ait: nemini dixeritis uisionem, nisi filius hominis a mortuis resurgat. haec uisio domini in monte coram tribus discipulis, Petro. Iacobo et Iohanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae uocis perhibitum est, a tribus euangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias; sed cetera secundum ea genera locutionum diuersa sine ulla sententiarum diuersitate, quae multis locis superius demonstrauimus, uideri a legentibus possunt.
- 2.113.1
Quod autem Marcus post sex dies factum dicit, sicut Mattheus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt, si quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes \'post tot dies\\ aliquando non adnumeramus eum, in quo loquimur, et eum, quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos adque integros illud futurum est. hoc fecit Mattheus et Marcus. excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem. medios dies intuentes dixerunt post sex dies, quod ille adnumeratis finalibus, id est primo adque ultimo, dixit post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur.
- 2.114.1
Item quod Lucas ait de Moyse et Helia: et factum est, dum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse, et cetera, non debet putari contrarium ei quod Mattheus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moyses et Helias cum domino loquerentur. non enim expresserunt, quod tunc. sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis domino suggessisse. addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factam esse uocem de nube. quod illi non dixerunt, sed nec contra dixerunt.
- 2.115.1
LVII. Sequitur Mattheus: et interrogauerunt eum discipuli dicentes: quid ergo scribae dicunt quod Heliam oportet primum uenire? lla t ille respondens ait eis: Helias quidem uenturus est et restituet omnia: dico autem uobis quia Helias iam uenit, et non cognouerunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque uoluerunt. sic et filius hominis passurus est ab eis. tunc intellexerunt discipuli, quia de Iohanne baptista dixisset eis. hoc idem Marcus etiam hunc ordinem seruans commemorauit et in nonnulla diuersitate uerborum. nusquam tamen ab eiusdem sententiae ueritate discessit; sed ipse non addidit intellexisse discipulos, quod Iohannem dominus significasset dicendo, quod Helias iam uenerit.
- 2.116.1
LVIII. Sequitur Mattheus et dicit: uet cum uenisset ad turbam. accessit ad eum homo genibus prouolutis ante eum dicens: domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur, et cetera usque ad illud ubi ait: hoc autem genus non eicitur nisi per orationem et ieiunium. hoc et Marcus et Lucas eodem etiam ordine memorant sine ulla repugnantiae quaestione.
- 2.117.1
LVIIII. Sequitur Mattheus dicens: conuersantibus autem eis in Galilaea dixit illis Iesus: filius hominis tradendus est in manibus hominum. et occident eum. et tertio die resurget. et contristati sunt uehementer. hoc eodem ordine Marcus Lucasque commemorant.
- 2.117.2
Sequitur Mattheus: et cum uenissent Capharnaum.
- 2.118.1
accesserunt qui didragma accipiebant ad Petrum et dixerunt ei: magister uester non soluet didragma ait: etiam, et cetera usque ad illud ubi ait: inuenies staterem, illum sumens da eis pro me et te. hoc solus iste commemorat, quo interposito eundem ordinem sequitur, in quo cum eo etiam Marcus et Lucas pariter ambulant.
- 2.119.1
Sequitur ergo idem Mattheus et dicit: in illa hora accesserunt discipuli ad legum dicentes: quis putas maior est in regno caelorum? et aduocans Iesus paruulum statuit eum in medio eorum et dixit: amen dico uobis, nisi conuersi fueritis et efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum caelorum, usque ad illud ubi ait: sic et pater meus caelestis faciet uobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus uestris. ex isto aliquanto prolixiore domini sermone non omnia, sed quaedam Marcus eundem sequens ordinem posuit, quaedam etiam ipse quae Mattheus non dicit inseruit. totus autem sermo, quousque eum considerandum suscepimus, a Petro solo interpellatur quaerente, quotiens fratri debeat ignosci. talia enim dominus loquebatur, ut satis eluceat etiam hoc quod Petrus interrogauit eique responsum est ad eundem pertinere sermonem. Lucas autem nisi illud de paruulo, quem constituit ante discipulos imitandum, cum de sua magnitudine cogitarent, nihil hoc ordine seruato commemorat. si qua enim alia similiter dixit quae et in isto sermone sunt posita, alibi et ex aliis occasionibus dicta recoluit, sicut Iohannes de remissione peccatorum, quod tenebuntur, si cui tenuerint, et dimittentur, si cui dimiserint, post resurrectionem a domino dictum commemorat, cum Mattheus in hoc sermone dominum hoc dixisse meminerit quod et Petro antea dictum fuisse idem ipse testatur. eadem itaque saepe ac pluribus locis Iesum dixisse. necubi moueamur, si ordo dictorum quibusdam repugnare putabitur, sicut iam totiens commendauimus, meminisse debemus, ne hoc semper admonere necesse sit.
- 2.120.1
LXII. Sequitur Mattheus ita narrans: et factum est. cum consummasset Iesus sermones istos, migrauit a Galilaea et uenit in fines Iudaeae trans Iordanen. et secutae sunt eum turbae multae, et curauit eos ibi. et accesserunt ad eum Pharisaei temtantes eum et dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? et cetera usque ad illud ubi ait: qui potest capere capiat. hoc et Marcus commemorat eundem ordinem tenens. sane uidendum est, ne repugnare uideatur quod idem Marcus a domino dicit interrogatos Pharisaeos, quid eis Moyses praeceperit, adque ita illos interroganti respondisse de permisso sibi libello repudii, cum Mattheus dixerit uerbis domini, quibus ostenderat ex lege deum coniunxisse masculum et feminam et propterea non eos debere ab homine separari, rettulisse responsionem: quid ergo Moyses mandauit dari libellum repudii et dimittere? quibus iterum ait: quoniam Moyses ad duritiam cordis uestri permisit uobis dimittere uxores uestras: ab initio autem non sic fuit. nam et Marcus hanc domini responsionem non tacet, sed posteaquam ei responderunt interroganti de libello repudii.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 446
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa037.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.