De Consensu Evangelistarum
- 41
Ubi ei nuntiata est mater et fratres eius, utrum a Marco et Luca ordo ipse non discrepet.
- 42
Quod ex nauicula turbis locutus est de illo cuius in seminando aliud cecidit in uia et cetera et de illo cui superseminata sunt zizania et de grano sinapis et de fermento, et quod in domo locutus est de thensauro abscondito in agro et de margarita et de sagena missa in mare et de proferente de thensauro noua et uetera, quomodo Marco et Lucae Mattheus consentiat uel in his quae cum illo dixerunt uel narrationis ordine.
- 43
Quod uenit in patriam suam et mirabantur doctrinam, cum genus eius contemnerent, quomodo consentiat Marco et Lucae Mattheus, maxime utrum narrandi ordo nihil alteri aduersetur.
- 44
Quemadmodum inter se conueniant Mattheus, Marcus et Lucas de uerbis Herodis, cum audisset de mirabilibus domini, uel de ipso narrationis ordine.
- 45
De Iohanne incluso uel etiam occiso, quo ordine ab his tribus narretur.
- 46
Ad miraculum de quinque panibus quo ordine ab omnibus et quemadmodum uentum sit.
- 47
In ipso de quinque panibus miraculo quemadmodum inter se omnes quattuor conueniant.
- 48
Quod ambulauit super aquas, quomodo qui hoc dixerunt inter se conueniant et quomodo ab illo loco digrediantur, ubi turbas de quinque panibus pauit.
- 49
Quomodo Mattheus et Marcus Iohanni non aduersentur in eo, quod ab eis tribus narratur, quid postea quam transfretarunt factum sit.
- 50
De muliere Cananaea, quae dixit: et canes edunt de micis cadentibus de mensa dominorum suorum, quomodo inter se Mattheus Lucasque consentiant.
- 51
Cum de septem panibus pauit turbas, utrum inter se Mattheus Marcusque conueniant.
- 52
Quod dicit Mattheus inde eum uenisse in fines Magedan, quomodo congruat Marco, et in eo quod petentibus signum respondit iterum de Iona.
- 53
De fermento Pharisaeorum, quomodo cum Marco conueniat uel re uel ordine.
- 54
Cum interrogauit discipulos quem illum dicerent homines, utrum nihil inter se repugnent Mattheus Marcus et Lucas rebus aut ordine.
- 55
Ubi pronuntiauit discipulis passionem suam, quae sit inter Mattheum, Marcum et Lucam conuenientia.
- 56
Ubi subiungunt idem tres quomodo praeceperit dominus, ut post eum qui uoluerit ueniat, quam secum concordent.
- 57
Quod se dominus tribus discipulis in monte ostendit cum Moyse et Helia, quomodo inter se congruant tres isti ordine et rebus et maxime propter, numerum dierum, quia Mattheus et Marcus dicunt post sex dies factum quod Lucas post octo.
- 58
Ubi de aduentu Heliae locutus est eis, quae sit conuenientia inter Mattheum et Marcum.
- 59
De. illo qui ei obtulit filium suum, quem discipuli sanare non potuerunt, quemadmodum tres isti consentiant etiam ordine narrationis.
- 60
Ubi de passione sua cum eis dixisset contristati sunt, quod tres ipsi eodem ordine commemorant.
- 61
Ubi de ore piscis soluit tributum, quod Mattheus solus dicit.
- 62
De puero paruulo, quem proposuit imitandum, de scandalis mundi, de membris corporis scandalizantibus, de angelis paruulorum, qui uident faciem patris, de una oue ex ouibus centum, de fratre corripiendo in secreto, de soluendis ligandisque peccatis, de concordia duorum et congregatione trium, de dimittendis peccatis usque septuagiens septiens, de seruo, cui dimissum est multum debitum et ipse paruum non dimisit conseruo, Mattheus quemadmodum ceteris non repugnat.
- 63
Quando interrogatus est utrum liceat dimittere uxorem, quemadmodum inter se consentiant Mattheus et Marcus, maxime de ipsis interrogationibus uel domini uel Iudaeorum atque responsis, in quibus uidentur aliquantulum uariare.
- 64
De paruulis quibus manus inposuit, de diuite, cui dixit: uende omnia tua, de uinea, quo conducti sunt operarii per horas diuersas, quemadmodum Mattheus duobus aliis non repugnet.
- 65
Ubi secreto duodecim discipulis de passione sua praedixit et mater filiorum Zebedaei cum filiis suis petit, ut unus eorum ad dexteram eius, alter ad sinistram sederet, quomodo non repugnet Mattheus aliis duobus.
- 66
De caecis Hiericho inluminatis quemadmodum non aduersetur Mattheus uel Marco uel Lucae.
- 67
De asina et pullo, quomodo Mattheus ceteris congruat, qui solum pullum commemorant.
- 68
De expulsis de templo uendentibus et ementibus, quemadmodum tres isti non repugnent Iohanni, qui hoc idem longe alibi dicit.
- 69
De arefacta arbore ficulnea et quae iuxta narrata sunt, quemadmodum non repugnet Mattheus ceteris. maxime Marco, de ordine narrationis.
- 70
Cum dominum interrogauerunt Iudaei, in qua potestate ista faceret, quomodo inter se consentiant isti tres.
- 71
De duobus, quibus imperauit pater, ut irent in uineam, et de uinea, quae locata est aliis agricolis, quomodo non aduersetur Mattheus illis duobus, cum quibus eundem ordinem tenet, et maxime in hac parabola, quam omnes tres dicunt de uinea locata, propter responsionem eorum quibus dicebatur, ubi aliquantum uidetur uariare.
- 72
De nuptiis filii regis, ad quas turbae inuitatae sunt, quem Mattheus ordinem tenuerit propter Lucam, qui tale quiddam alibi dixit.
- 73
De nummo Caesari reddendo, cuius habebat imaginem, et de muliere, quae septem fratribus nupserat, quemadmodum tres isti concordent.
- 74
De illo, cui commendata sunt duo praecepta dilectionis dei et proximi, qui ordo sit narrantium Matthei et Marci, 118 a Luca discrepare uideantur, qui tale aliquid alibi dicit.
- 75
Quod Iudaei interrogantur de Christo, cuius eis filius uideatur, utrum non repugnet Mattheus aliis duobus, quia secundum istum dicitur: quid uobis uidetur de Christo? cuius est filius? cui responderunt: Dauid, secundum illos autem: quomodo dicunt scribae Christum filium esse Dauid?
- 76
De Pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi et dicentibus quae non faciunt ceterisque in eosdem Pharisaeos a domino dictis, utrum sermo Matthei congruat aliis duobus et maxime Lucae, qui non hoc ordine, sed alibi similem commemorat.
- 77
Cum praenuntiauit templi euersionem, quomodo aliis duobus narrandi ordine congruat.
- 78
De sermone, quem habuit in monte Oliueti, quaerentibus discipulis: quando erit consummatio? quemadmodum tres isti inter se congruant-
- 79
Quod commemorant Mattheus et Marcus ante biduum futurae paschae et postea dicunt quod in Bethania fuit, quomodo non repugnet Iohanni, qui cum ipsis narrat hoc idem quod factum est in Bethania et dicit: ante sex dies paschae.
- 80
De cena in Bethania, ubi mulier ungento pretioso dominum perfudit, quomodo inter se congruant Mattheus, Marcus et Iohannes et quomodo Lucae non aduersentur tale aliquid alio tempore commemoranti.
- 81
Ubi mittit discipulos, ut praeparent ei manducare pascha, quomodo inter se congruant Mattheus, Marcus et Lucas.
- 1-2
Lib. III.
- 2-3
De cena domini et de expresso traditore eius, quemadmodum inter se quattuor conueniant.
- 3-4
De praedicta negatione Petri, quemadmodum ostendantur nihil inter se repugnare.
- 4-5
De his quae dicta sunt a domino, donec exiret de domo, ubi cenauerant, quemadmodum nihil discrepare monstrentur.
- 5-6
De his quae gesta sunt in illo praedio uel horto, quo ex illa domo post cenam uenerunt, quomodo trium, id est Matthei, Marci et Lucae, consonantia demonstretur, quoniam Iohannes de hoc tacet.
- 6-7
De his quae in eius adprehensione facta et dicta omnes commemorant, quomodo eos inter se nihil appareat dissentire.
- 7-8
De his quae gesta sunt, cum duceretur dominus ad domum principis sacerdotum, et quae in ipsa domo, cum nocte perductus esset, et maxime de Petri negatione, quemadmodum inter se omnes congruant.
- 8-9
De his quae mane gesta sunt, priusquam Pilato traderetur, quomodo euangelistae inter se non discrepent, et de testimonio Hieremiae, quod Mattheus propter domini pretium interposuit, cum hoc in eiusdem prophetae scriptura non inueniatur.
- 9-10
De his quae aput Pilatum gesta sunt, quomodo inter se nihil dissentiant.
- 10-11
De inlusione, qua inlusus est a cohorte Pilati, quomodo non dissonent tres qui hoc dicunt, Mattheus, Marcus, Iohannes.
- 11-12
Quomodo non repugnet, quod Mattheus, Marcus et Lucas angariatum dicunt, qui portaret eius crucem, cum Iohannes dicat, quod eam Iesus ipse portauerit.
- 12-13
De potu, quem dederunt ei, priusquam commemorata esset eius crucifixio, quomodo conueniat inter Mattheum et Marcum.
- 13-14
De diuisione uestimentorum eius, quemadmodum inter se omnes consentiant.
- 14-15
De hora dominicae passionis, quemadmodum non inter se dissentiant Marcus et Iohannes propter tertiam et sextam.
- 15-16
De duobus latronibus cum illo crucifixis, quomodo omnes concordent.
- 16-17
De his qui domino insultauerunt, quomodo inter se consonent Mattheus, Marcus et Lucas.
- 17-18
De latronum insultatione, quomodo non repugnent Mattheus et Marcus Lucae, qui dixit unum eorum insultasse, alium credidisse.
- 18-19
De potu aceti, quomodo inter se omnes consentiant.
- 19-20
De uocibus domini. quas continuo moriturus emisit, quomodo non repugnent Mattheus et Marcus Lucae et ipsi tres Iohanni.
- 20-21
De scissione ueli, quomodo non dissentiant Mattheus et Marcus a Luca, quo ordine factum sit.
- 21-22
De admiratione centurionis et eorum qui cum illo erant, quomodo inter se consentiant Mattheus, Marcus et Lucas.
- 22-23
De mulieribus, quae ibi stabant, quomodo Mattheus, Marcus et Lucas, qui dixerunt eas longe stetisse, non repugnent lohanni, qui nominauit unam earum iuxta crucem stetisse.
- 23-24
De Ioseph, qui corpus domini petiuit a Pilato, quomodo omnes consentiant et quomodo a se ipso Iohannes non dissentiat.
- 24-25
De sepultura eius, quomodo tres a Iohanne non dissentiant.
- 25-26
De his quae circa tempus resurrectionis domini facta sunt, quemadmodum omnes non inter se dissentiant.
- 26-27
XXV. In eo quod se postea discipulis manifestauit, quomodo sibi omnes euangelistae non aduersentur conlatis testimoniis et de apostolo Paulo et de actibus apostolorum.
- 1-28
Lib. IIII.
- 2-29
In euangelio Marci exceptis his, quae cum Mattheo dixit, quomodo nulla repugnantia demonstretur ab initio usque ad illud, ubi ait: et ingrediuntur Caphar naum et statim sabbatis docebat eos, quod cum Luca dicit.
- 3-30
De homine, a quo spiritus inmundus eiectus est conuexans e u m, quomodo Lucae, qui hoc cum eo dixit, non repugnet.
- 4-31
De nomine Petri quomodo etiam adque etiam commendetur non repugnare Iohanni, qui dixit, quando hoc nomen acceperit.
- 5-32
Quod dixit: quanto magis eis praecipiebat ut tacerent, tanto magis plus dicebant, quomodo non repugnet praescientiae ipsius; quae in euangelio commendatur.
- 6-33
De quo suggessit Iohannes quod in nomine eius eiceret demonia non sociatus discipulis et dixit: nolite prohibere, qui enim contra uos non est, pro uobis est, quomodo non repugnet illi sententiae, ubi ait: qui non est mecum, aduersus me est.
- 7-34
Quod in occasione huius qui in nomine Christi eiciebat demonia, quamuis cum discipulis non sequeretur, Marcus amplius quam Lucas dominum dixisse narrauit, quomodo ostendatur ad hoc ipsum pertinere quod illum in nomine suo uirtutem facientem uetuit prohiberi.
- 8-35
Hinc usque ad cenam domini unde omnia omnium considerari coeperunt nullam de Marco quaestionem esse tractatam.
- 9-36
De Lucae euangelio quomodo principium eius congruat principio libri actuum apostolorum.
- 10-37
Quomodo ostendatur quod de piscibus captis Lucas commemorauit non pertinere ad illud quod uidetur simile Iohannes narrasse post domini resurrectionem adque inde iam usque ad cenam domini, unde omnium omnia usque in finem considerata sunt, nullam etiam ex euangelio Lucae tractatam esse quaestionem.
- 11-38
De Iohanne euangelista, quid a tribus ceteris distet.
- 2.1.1
Quoniam sermone non breui et admodum necessario, quem libro uno conplexi sumus, refutauimus eorum uanitatem qui discipulos Christi euangelium conscribentes ideo contemnendos putant, quia ipsius Christi, quem licet non ut deum, tamen ut hominem sapientia longe prae ceteris excellentem honorandum esse non dubitant, nulla scripta proferuntur a nobis, et eum talia scripsisse uideri uolunt, qualia peruersi diligunt, non qualibus lectis et creditis a peruersitate corrigi possunt, nunc iam uideamus ea quae quattuor euangelistae de Christo scripserunt quemadmodum sibi adque inter se congruant, ne quid ei hoc in fide christiana offendiculi patiantur qui curiosiores quam capaciores sunt, quod non utcumque perlectis, sed quasi diligentius perscrutatis euangelicis libris inconuenientia quaedam et repugnantia se deprehendisse existimantes magis ea contentiose obiectanda quam prudenter consideranda esse arbitrantur.
- 2.2.1
Mattheus euangelista sic orsus est: liber generationis Iesu Christi, fili Dauid, fili Abraham. quo exordio suo satis ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam. secundum hanc enim Christus filius hominis est, quod etiam se ipse saepissime appellat commendans nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. nam illa superna et aeterna generatio, secundum quam filius dei unigenitus est ante omnem creaturam, quia omnia per ipsum facta sunt, ita ineffabilis est, ut de illa dictum a propheta intellegatur: generationem eius quis enarrabit? exsequitur ergo humanam generationem Christi Mattheus ab Abraham generatores commemorans, quos perducit ad Ioseph uirum Mariae, de qua natus est Iesus. neque enim fas erat ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret, quod non ex eius concubitu, sed uirgo peperit Christum. hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis etiam seruata pari consensu continentia posse permanere uocarique coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu, praesertim quia nasci eis etiam filius potuit sine ullo conplexu carnali, qui propter solos gignendos filios adhibendus est neque enim propterea non erat appellandus Ioseph pater Christi, quia non eum concumbendo genuerat, quando quidem recte pater esset etiam eius quem non ex sua coniuge procreatum alicunde adoptasset.
- 2.3.1
Pulabatur quidem Christus etiam aliter filius Ioseph, tamquam ex eius omnino carne progenitus, sed ab eis hoc putabatur quos Mariae latebat uirginitas. nam Lucas ait: et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph. qui tamen Lucas non eius parentem solam Mariam, sed ambos parentes eius appellare minime dubitauit, ubi ait: puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae. sed ne quisquam hic parentes consanguineos potius Mariae cum ipsa matre eius intellegendos putet, quid ad illud respondebit quod ipse item Lucas superius dixit: et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo? cum igitur ipse narret non ex concubitu Ioseph, sed ex . Maria uirgine natum Christum, unde eum patrem eius appellat, nisi quia et uirum Mariae recte intellegimus sine commixtione carnis ipsa copulatione coniugii et ob hoc etiam Christi patrem multo coniunctius, qui ex eius coniuge natus sit, quam si ei esset aliunde adoptatus? unde manifestum est illud, quod ait: sicut putabatur, filius Ioseph, propter illos dixisse, qui eum ex Ioseph, sicut alii homines nascuntur, natum arbitrabantur.
- 2.4.1
II. Ac per hoc, etiamsi demonstrare aliquis posset Mariam ex Dauid nullam consanguinitatis originem ducere, sat erat secundum istam rationem accipere Christum filium Dauid, qua ratione etiam Ioseph pater eius recte appellatus est: quanto magis, quia, cum euidenter dicat apostolus Paulus ex semine Dauid secundum carnem Christum, ipsam quoque Mariam de stirpe Dauid aliquam consanguinitatem duxisse dubitare utique non debemus! cuius feminae quoniam nec sacerdotale genus tacetur insinuante Luca, quod cognata eius esset Elisabeth. quam dicit de filiabus Aaron, firmissime tenendum est carnem Christi ex utroque genere propagatam, et regum scilicet et sacerdotum, in quibus personis aput illum populum Hebraeorum etiam mystica unctio figurabatur, id est chrisma, unde Christi nomen elucet tanto ante etiam ista euidentissima significatione praenuntiatum.
- 2.5.1
III. Quos autem mouet, quod alios progeneratores Mattheus enumerat descendens a Dauid usque ad Ioseph, alios autem Lucas ascendens a Ioseph usque ad Dauid, facile est, ut aduertant duos patres habere potuisse Ioseph, unum a quo genitus, alterum a quo fuerit adoptatus. antiqua est enim consuetudo adoptandi etiam in illo populo dei, ut sibi filios facerent, quos non ipsi genuissent. nam excepto quod filia Pharaonis Moysen adoptauerat — illa quippe alienigena fuit — ipse Iacob nepotes suos ex Ioseph natos uerbis manifestissimis adoptauit dicens: nunc itaque filii tui duo, qui facti sunt tibi, priusquam ad te uenirem, mei sunt, Efrem et Manasse tamquam Ruben et Symeon erunt mihi. natos autem si genueris postea, tibi erunt. unde etiam factum est, ut d-uodecim tribus essent Israhel excepta tribu Leui, quae templo seruiebat; cum ea quippe tredecim fuerunt, cum duodecim fuissent filii Iacob. unde intellegitur Lucas patrem Ioseph, non a quo genitus, sed a quo fuerat adoptatus, suscepisse in euangelio suo, cuius progenitores sursum uersus commemoraret, donec exiret ad Dauid. cum enim necesse sit utroque euangelista uera narrante, et Mattheo scilicet et Luca, ut unus eorum eius patris originem tenuerit, qui genuerat, alter eius, qui adoptauerat Ioseph, quem probabilius intellegimus adoptantis originem tenuisse quam eum, qui noluit Ioseph genitum dicere ab illo, cuius eum filium esse narrabat? commodius enim filius eius dictus est, a quo fuerat adoptatus, quam diceretur ab illo genitus, cuius carne non erat natus. Mattheus autem dicens: Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Iacob, adque ita in hoc uerbo quod est genuit perseuerans, donec in ultimo diceret: Iacob autem genuit Ioseph, satis expressit ad eum patrem se perduxisse ordinem generantium, a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat.
- 2.6.1
Quamquam si etiam Lucas genitum diceret loseph ab Heli, nec sic nos hoc uerbum perturbare deberet, ut aliud crederemus quam ab uno euangelista gignentem, ab altero adoptantem patrem fuisse commemoratum. neque enim absurde dicitur quisque non carne, sed caritate genuisse, quem filium sibi adoptauerit, aut uero etiam nos, quibus dedit deus potestatem filios eius fieri, de natura adque substantia sua nos genuit sicut unicum filium, sed utique dilectione adoptauit. quo uerbo apostolus saepe uti non ob aliud intellegitur, nisi ad discernendum unigenitum ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia, qui solus de substantia patris natus est, secundum aequalitatem diuinitatis hoc omnino quod pater, quem missum dicit ad suscipiendum carnem ex illo genere, quo et nos secundum naturam nostram sumus, ut illo participante mortalitatem nostram per dilectionem nos efficeret participes diuinitatis suae per adoptionem. ita enim dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus. et tamen dicimur etiam nati ex deo, id est accepta potestate, ut filii eius efficiamur, qui iam homines eramus, efficiamur autem per gratiam, non per naturam. nam si per naturam filii essemus, numquam aliud fuissemus. cum enim dixisset Iohannes: dedit eis potestatem filios dei fieri, his qui credunt in nomine eius, secutus ait: qui non ex sanguinibus neque ex uoluntate carnis neque ex uoluntate uiri, sed ex deo nati sunt. ita quos dixit accepta potestate factos dei filios?, quod illa adoptio significat, quam Paulus commemorat, eosdem dixit natos ex deo. adque ut apertius ostenderet, qua gratia factum sit, et uerbum, inquit, caro factum est et habitauit in nobis, tamquam diceret: quid mirum, si filii dei facti sunt, cum caro essent, propter quos unicus caro factus est, cum uerbum esset? hac sane magna distantia, quia nos effecti filii dei mutamur in melius, ille autem filius dei, cum filius hominis factus esset, non est mutatus in deterius, sed adsumsit quod erat inferius. dicit et Iacobus: uoluntarie genuit nos uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod creaturae eius. ne scilicet in eo quod ait genuit hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quendam in creatura nobis hac adoptione concessum satis ostendit.
- 2.7.1
Non ergo alienum esset a ueritate, etiamsi Lucas ab illo esse Ioseph genitum diceret, a quo fuerat adoptatus. etiam sic quippe genuit eum, non ut homo esset, sed ut filius esset, sicut nos genuit deus, ut filii eius simus, quos fecerat, ut homines essemus. unicum autem genuit, non solum ut filius esset, quod pater non est, sed etiam ut deus esset, quod et pater est. sed plane si hoc uerbo etiam Lucas uteretur, omni modo esset ambiguum, quis eorum adoptantem, quis ex propria carne gignentem patrem commemorasset, quomodo, etsi neuter eorum diceret genuit, sed et iste eum filium illius et ille illius diceret, nihilo minus esset ambiguum, quis eorum illum, de quo natus, quis illum, a quo adoptatus erat. commemorasset. nunc uero cum alter dicit: Iacob genuit Ioseph, alter: Ioseph, qui fuit filius Heli, etiam ipsa uerborum differentia quid singuli suscepissent eleganter intimauerunt. sed hoc facile sane, ut dixi, posset occurrere homini religioso, qui quodlibet aliud quaerendum potius iudicaret, quam euangelistam crederet esse mentitum, facile, inquam, occurreret, ut uideret, quibus causis homo unus duos patres habere potuerit. hoc et illis calumniosis occurreret, nisi litigare quam considerare maluissent.
- 2.8.1
IIII. Illud autem quod deinceps insinuandum est, re uera ut aduerti et uideri posset, lectorem adtentissimum et diligentissimum requirebat. acute quippe animaduersum est Mattheum, qui regiam in Christo instituerat insinuare personam, excepto ipso Christo quadraginta homines in generationum serie nominasse. numerus autem iste illud tempus significat, quo in hoc saeculo et in hac terra regi nos oportet a Christo secundum disciplinam laboriosam, qua flagellat deus, ut scriptum est, omnem filium, quem recipit, de qua dicit apostolus per tribulationem nos oportere intrare in regnum dei. quam significat etiam illa uirga ferrea, de qua in psalmo legitur: reges eos in uirga ferrea, cum superius dixisset: ego autem em constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius. reguntur enim etiam boni in uirga ferrea, de quibus dicitur: tempus, ut iudicium incipiat a domo domini, et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt dei euangelio? et si iustus uix saluus erit, peccator et impius ubi parebunt? ad quos pertinet quod sequitur: tamquam uas figuli conteres eos. reguntur enim boni per hanc disciplinam, mali comminuuntur, qui tamquam idem ipsi commemorantur propter una adque eadem sacramenta, quae habent communia mali cum bonis.
- 2.9.1
Quia ergo numerus iste laboriosi huius temporis sacramentum est, quo sub disciplina regis Christi aduersus diabolum dimicamus, etiam illud declarat, quod quadraginta dierum ieiunium, hoc est humilationem animae, consecrauit et lex et prophetae per Moysen et Helian, qui quadragenis diebus ieiunauerunt, et euangelium per ipsius domini ieiunium, quibus diebus quadraginta etiam temptabatur a diabolo, quid aliud quam per omne huius saeculi tempus temptationem in carne sua, quam de nostra mortalitate adsumere dignatus est, praefigurans? post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta cum discipulis in hac terra esse uoluit huic eorum uitae adhuc humana conuersatione commixtus et cum illis alimenta mortalium, quamuis iam non moriturus, accipiens, ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta praesentia, quod promiserat, impleturum, quando ait: ecce ego uobiscum sum usque in consummationem saeculi. cur autem iste numerus hanc temporalem terrenamque significet uitam, illa interim causa de proximo occurrit, quamuis sit alia fortasse secretior, quod et tempora annorum quadripertitis uicibus currunt et mundus ipse quattuor partibus terminatur, quas aliquando uentorum nomine scriptura commemorat, ab oriente et occidente, ab aquilone et meridie. quadraginta autem quater habent decem. porro ipsa decem ab uno usque ad quattuor progrediente numero consummantur.
- 2.10.1
Ad hunc igitur mundum et ad istam terrenam mortalemque uitam hominum ad nos regendos in temptatione laborantes uenientem regem Christum Mattheus suscipiens exorsus est ab Abraham et enumerauit quadraginta homines. ipsa enim gente Hebraeorum, quae a ceteris gentibus ut distingueretur, deus de terra sua et de cognatione sua separauit Abraham, Christus uenit in carne, ut et hoc ad eum distinctius prophetandum et praenuntiandum maxime pertineret, quod promittebatur, ex qua esset gente uenturus. cum enim quater denas generationes tribus distinxisset articulis dicens ab Abraham usque ad Dauid generationes esse quattuordecim et a Dauid usque ad transmigrationem Babyloniae alias quattuordecim totidemque alias usque ad natiuitatem Christi, non tamen eas duxit in summam ut diceret: fiunt omnes quadraginta duae. unus quippe in illis progeneratoribus bis numeratur, id est Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio, quando in Babyloniam transmigratum est. ubi autem ordo a rectitudine flectitur adque, ut eat in diuersum, tamquam angulum facit, illud quod in angulo est bis numeratur, in fine scilicet prioris ordinis et in capite ipsius deflexionis. et hoc ipsum etiam praefigurabat Christum a circumcisione ad praeputium, tamquam ab Hierusalem ad Babyloniam quodammodo migraturum et hinc adque hinc utrisque in se credentibus tamquam lapidem angularem futurum. haec tunc in figura praeparabat deus rebus in ueritate uenturis. nam et ipse Iechonias, ubi angulus iste praefiguratus est, interpretatur \'praeparatio dei\'. sic ergo iam non quadraginta duae, quod faciunt ter quattuordecim, sed propter unum bis numeratum quadraginta una generationes fiunt, si et ipsum Christum adnumeremus, qui huic regendae uitae nostrae temporali adque terrenae tamquam numero quadragenario regaliter praesidet.
- 2.11.1
Quem ad istam mortalitatem nobiscum participandam quia descendentem uoluit significare Mattheus, ideo et ipsas generationes ab Abraham usque ad Ioseph et usque ad ipsius Christi natiuitatem descendendo commemorauit ab initio euangelii sui. Lucas autem non ab initio, sed a baptismo Christi generationes enarrat, nec descendendo, sed ascendendo. tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis signans, ubi eum uox de caelo declarauit, ubi testimonium Iohannes ipsi perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. ascendendo autem transit et Abraham et peruenit ad deum, cui mundati et expiati reconciliamur. merito et adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii dei credendo in filium dei. per carnalem uero generationem filius dei potius propter nos filius hominis factus est. satis autem demonstrauit non se ideo dixisse Ioseph filium Heli, quod de illo genitus, sed quod ab illo fuerit adoptatus, cum et ipsum Adam filium dixit dei, cum sit factus a deo, sed per gratiam quam postea peccando amisit tamquam filius in paradiso constitutus sit.
- 2.12.1
Quapropter in generationibus Matthei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a domino Christo. ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. quod enim dicit apostolus: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. proinde Mattheus ab ipso Dauid per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccauit; Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum illius expiauit. ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Mattheum excepto Christo est quadragenarius. quia uero iustitiae suae patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait apostolus: qui autem adhaeret domino unus spiritus est, ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et deus, ad quem peruenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. quam etiam ipse dominus per huius numeri mysterium euidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens.
- 2.13.1
Nec frustra iste numerus ad peccatorum omnium pertinet mundationem, si diligentius inquiratur. denarius quippe tamquam iustitiae numerus in decem praeceptis legis ostenditur. porro peccatum est legis transgressio et utique transgressio denarii numeri congruenter undenario figuratur, unde et uela cilicina iubentur in tabernaculo undecim fieri. quis autem dubitet ad peccati significationem cilicium pertinere? ac per hoc quia uniuersum tempus septenario dierum numero uoluitur, conuenienter undenario septiens multiplicato ad numerum septuagensimum et septimum cuncta peccata perueniunt. in quo numero etiam fit plenaria remissio peccatorum expiante nos carne sacerdotis nostri, a quo nunc iste numerus incipit, et reconciliante nos deo, ad quem nunc iste numerus peruenit per spiritum sanctum, qui columbae specie in hoc baptismo, ubi numerus iste commemoratur, apparuit.
- 2.14.1
Post enumeratas generationes Mattheus ita sequitur: Christi autem generatio sicerat. cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in utero habens de spiritu sancto. hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Iohannis ita narrans: in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum. ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum: hic erit magnus et filius altissimi uocabitur, et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. hoc ergo Mattheus commemorauit de Maria: inuenta est in utero habens de spiritu sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Mattheus praetermisit, cum de spiritu sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Mattheus deinceps conectit quod Lucas praetermittit. sequitur enim et dicit Mattheus: Ioseph autem uir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. haec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. pariet autem filium et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim. saluum faciet populum suum a peccatis eorum. hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum \'nobiscum deus.\' exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et uocauit nomen eius Iesum. cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, et cetera.
- 2.15.1
De ciuitate Bethleem Mattheus Lucasque consentiunt; sed quomodo et qua causa ad eam uenerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Mattheus praetermittit. contra de magis ab oriente uenientibus Lucas tacet, Mattheus dicit ita contexens: ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. audiens autem Herodes rex turbatus est, et cetera usque ad eum locum, ubi scriptum est de ipsis magis quod responso accepto in somnis, ne redirent per Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. hoc totum Lucas praetermisit, sicut Mattheus non narrauit, quod Lucas narrat, in praesepi positum dominum et quod pastoribus eum natum angelus nuntiauerit et quod multitudo militiae caeli facta est cum angelo laudantium deum et quod uenerunt pastores et uiderunt uerum esse quod eis angelus nuntiauerit et quod die circumcisionis suae nomen acceperit, et quae post impletos dies purgationis Mariae idem Lucas narrat, quod attulerit eum ad Hierusalem, et de Symeone uel Anna, quae dixerint de illo in templo, posteaquam cognouerunt eum impleti spiritu sancto. omnia haec tacet Mattheus.
- 2.16.1
Unde merito quaeritur, quando facta sint siue quae Mattheus praetermittit et Lucas dicit siue quae Lucas praetermittit et Mattheus dicit. quando quidem Mattheus regressis in regionem suam magis, qui uenerant ab oriente, sequitur et narrat Ioseph ab angelo admonitum, ut cum infante in Aegyptum fugeret, ne ab Herode necaretur, deinde Herodem illo non inuento a bimatu et infra pueros occidisse, defuncto autem Herode redisse ab Aegypto et audito quod Archelaus in Iudaea regnaret pro Herode patre suo habitasse cum puero in regione Galilaeae ciuitate Nazareth, quae omnia Lucas tacet. nec ideo contrarium uideri potest, quod uel hic dicit, quae ille praetermittit uel ille commemorat quae iste non dicit. sed quaeritur: quando potuerunt fieri quae contexit Mattheus de profectione in Aegyptum adque inde regressione post Herodis mortem, ut iam in ciuitate Nazareth habitarent, quo eos Lucas, posteaquam perfecerunt in templo circa puerum omnia secundum legem domini, reuersos esse commemorat? hic proinde cognoscendum est quod deinceps ad cetera talia ualeat, ne similiter moueant animumque conturbent, sic unumquemque euangelistam contexere narrationem suam, ut tamquam nihil praetermittentis series digesta uideatur; tacitis enim quae non uult dicere sic ea quae uult dicere illis quae dicebat adiungit, ut ipsa continuo sequi uideantur. sed cum alter dicit quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum, ubi ea potuerit, a quo praetermissa sunt, transilire, ut ea quae dicere intenderat ita superioribus copularet, tamquam ipsa nullis interpositis sequerentur. ac per hoc intellegitur Mattheus, ubi ait somnio admonitos magos, ne redirent per Herodem, et per aliam uiam regressos in regionem suam, illic praetermisisse quae Lucas narrauit gesta circa dominum in templo et dicta a Symeone et Anna, ubi rursus Lucas praetermittens profectionem in Aegyptum, quam narrat Mattheus, tamquam continuam contexuit regressionem ad ciuitatem Nazareth.
- 2.17.1
Si quis autem nelit unam narrationem ex omnibus quae de Christi natiuitate et infantia uel pueritia in utriusque narratione ab alterutro seu dicuntur seu praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi autem generatio sic erat. fuit in diebus Herodis regis Iuda sacerdos quidam nomine Zacharias de uice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth. erant autem iusti ambo ante deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querella. et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis. factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordinem uicis suae ante deum ante deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum domini, et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi. apparuit autem illi angelus domini stans a dextris altaris incensi et Zacharias turbatus est uidens et timor inruit super eum. ait autem ad illum angelus: ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et uocabis nomen eiuslohannem: et erit. gaudium tibi et exultatio et multi in natiuitate eius gaudebunt; erit enim magnus coram domino et uinum et siceram non bibet et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae et multos filiorum Israhel conuertet ad dominum deum ipsorum et ipse praecedet ante illum in spiritu et uirtute Heliae, ut conuertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum parare domino plebem perfectam. et dixit Zacharias ad angelum: unde hoc sciam? ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis. et respondens angelus dixit ei: ego sum Gabrihel qui adsisto ante deum et missus sum loqui ad te et haec tibi euangelizare: et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti uerbis meis, quae implebuntur in tempore suo. et erat plebs expectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo. egressus autem non poterat loqui ad illos et cognouerunt quod uisionem uidisset in templo. et ipse erat innuens illis et permansit mutus. et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: quia sic mihi fecit dominus in diebus, quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines. in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid. et nomen uirginis Maria. et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena dominus tecum, benedicta tu inter mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat, qualis esset ista salutatio. et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum; ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum; hic erit magnus et filius altissimi uocabitur et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute, sua, et hic mensis est sextus illi quae uocabatur sterilis, quia non erit inpossibile aput deum omne uerbum. dixit autem Maria: ecce ancilla domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. et discessit ab illa angelus. exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in ciuitatem Iuda et intrauit in domum Zachariae et salutauit Elisabeth. et factum est, ut audiuit salutationem Mariae Elisabeth, exultauit infans in utero eius. et repleta est spiritu sancto Elisabeth et exclamauit uoce magna et dixit: benedicta tu inter muli-eres et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi, ut ueniat mater domini mei ad me? ecce enim ut facta est uox salutationis tuae in auribus meis, exultauit in gaudio infans in utero meo. et beata quae credidit, quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a domino. et ait Maria: magnificat anima mea dominum, et exultauit spiritus meus in deo salutari meo, quia respexit humilitatem ancillae suae; ecce enim ex hoc beatam me dicunt omnes generationes, quia fecit mihi magna qui potens est. et sanctum nomen eius, et misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui, deposuit potentes de sede et exaltauit humiles, esurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes. suscepit Israhel puerum suum, memorari misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reuersa est in domum suam et inuenta est in utero habens de spiritu sancto. Ioseph autem uir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. haec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est de spiritu sancto est. pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum \'nobiscum deus\'. exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi, et peperit filium. et audierunt uicini et cognati eius, quia magnificauit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. et factum est in die octauo, uenerunt circumcidere puerum et uocabant eum nomine patris eius Zachariam. et respondens mater eius dixit: non, sed uocabitur Iohannes. et dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. in- innuebant autem patri -eius quem uellet uocari eum. et postulans pugillarem scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et mirati sunt uniuersi. apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens deum. et factus est timor super omnes uicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae diuulgabantur omnia uerba haec. et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: quid putas puer iste erit? etenim manus domini erat cum illo. et Zacharias pater eius impletus est spiritu sancto et prophetauit dicens: benedictus dominus, deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebis suae. et erexit cornum salutis nobis, in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum, quod iurauit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis; praeibis enim ante faciem domini praeparare uias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum per uiscera misericordiae dei nostri, in quibus uisitauit nos oriens ex alto, inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis. puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israhel. factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur uniuersus orbis. haec descriptio prima facta est sub praeside Syriae Quirino. et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam ciuitatem. ascendit autem et Ioseph a Galilaea de ciuitate Nazareth in Iudaeam ciuitatem Dauid, quae uocatur Bethleem, eo quod esset de domo et familia Dauid, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies eius ut pareret, et peperit filium suum primogenitum et pannis eum inuoluit et reclinauit in praesepi, quia non erat eis locus in diuersorio. et pastores erant in regione eadem uigilantes et custodientes uigilias noctis super gregem suum. et ecce angelus domini stetit iuxta illos, et claritas dei circum fulsit illos, et timuerunt timore magno. et dixit illis angelus: nolite timere; ecce enim euangelizo uobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est uobis hodie saluator qui est Christus dominus in ciuitate Dauid. et hoc uobis signum: inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in praesepi. et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium deum et dicentium: gloria in altissimis deo et in terra pax in hominibus bonae uoluntatis. et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebantur ad inuicem: transeamus usque Bethleem et uideamus hoc uerbum, quod factum est, quod dominus ostendit nobis. et uenerunt festinantes et inuenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepi. uidentes autem cognouerunt de uerbo quod dictum erat illis de puero hoc. et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Maria autem conseruabat omnia uerba haec -conferens in corde suo. et reuersi sunt pastores glorificantes et laudantes deum in omnibus quae audierant et uiderant, sicut dictum est ad illos. et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, uocatum est nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. at illi dixerunt ei: in Bethleem Iudae; sic enim scriptum est per prophetam: et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israhel. tunc Herodes clam uocatis magis diligenter inquisiuit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. et mittens illos in Bethleem dixit: ite et interrogate diligenter de puero, et cum inueneritis, renuntiate mihi, ut et ego ueniens adorem eum. qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam uiderant in oriente, antecedebat eos, usque dum ueniens staret supra ubi erat puer. uidentes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde. et in intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adorauerunt eum et apertis thensauris suis optulerunt ei munera, aurum, thus et murram. et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem, ut sisterent eum domino, sicut scriptum est in lege domini: quia omne masculinum adaperiens uuluam sanctum domino uocabitur, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege domini par turturum aut duos pullos columbarum. et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Symeon, et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel, et spiritus sanctus erat in eo. et responsum acceperat ab spiritu sancto non uisurum se mortem, nisi prius uideret Christum domini. et uenit in spiritu in templum. et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in amplexus suos et benedixit deum et dixit: nunc dimittis seruum tuum, domine, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad reuelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel. et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. et benedixit illos Symeon et dixit ad Mariam matrem eius: ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum, cui contradicetur, et tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut reuelentur ex multis cordibus cogitationes. et erat Anna prophetissa filia Fanuhel de tribu Aser. haec processerat in diebus multis et uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua, et haec uidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo ieiuniis et orationibus seruiens nocte ac die. et haec ipsa hora superueniens confitebatur domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem. et ut perfecerunt omnia secundum legem domini, ecce angelus domini apparuit in somnis Ioseph dicens: surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Aegyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum. et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ex Aegypto uocaui filium meum. tunc Herodes uidens quoniam inlusus esset a magis iratus est ualde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. tunc adimpletum est quod dictum est per Hieremian prophetam dicentem: uox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus, Rachel plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt. defuncto autem Herode ecce apparuit angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israhel; defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. qui surgens accepit puerum et matrem eius et uenit in terram Israhel. audiens autem, quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. et ueniens habitauit in ciuitate quae dicitur Nazareth, ut adimpleretur quod dictum est per prophetas: quoniam Nazareus uocabitur. puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia, et gratia dei erat in illo. et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae. et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi. consummatisque diebus cum redirent, remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognouerunt parentes eius. existimantes autem illum esse in comitatu uenerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos. et non inuenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum. et factum est, post triduum inuenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem illos. stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et\'responsis eius. et uidentes admirati sunt. et dixit mater eius ad illum: fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. et ait ad illos: quid est quod me quaerebatis? nesciebatis quia in his quae patris mei sunt oportet me esse? et ipsi non intellexerunt uerbum, quod locutus est ad illos. et descendit cum eis et uenit Nazareth et erat subditus illis. et mater eius conseruabat omnia uerba haec in corde suo. et Iesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud deum et homines.
- 2.18.1
Iam hinc de praedicatione Iohannis narrari incipit, quam omnes quattuor commemorant. nam et Mattheus post illa uerba, quae ultima eius posui, ubi commemorauit ex propheta testimonium: quoniam Nazoreus uocabitur, sequitur et adiungit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae, et cetera. et Marcus, qui nihil de natiuitate uel infantia uel pueritia domini narrauit, hinc euangelii sumsit initium, id est a Iohannis praedicatione. sic enim exorsus est: initium euangelii Iesu Christi filii dei, sicut scriptum est in Esaia propheta: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam. uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, et cetera. et Lucas post uerba, ubi ait: et Iesus proficiebat sapientia, aetate et gratia apud deum et homines, de Iohannis praedicatione iam sequitur dicens: anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abillianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa factum est uerbum domini super Iohannem filium Zachariae in deserto, et cetera. Iohannes quoque apostolus in euangelistis quattuor eminentissimus, posteaquam dixit de uerbo dei, qui est ipse filius ante omnia saecula creaturae, quia omnia per ipsum facta sunt, intulit continuo de Iohannis praedicatione ac testimonio dicens: fuit homo missus a deo, cui nomen erat Iohannes. unde iam uidendum est de ipso Iohanne quattuor euangelistarum narrationes quemadmodum non inter se discordent, non ut hoc a nobis per omnia requiratur aut exigatur quod modo fecimus de primordiis nati ex Maria Christi, quemadmodum inter se Mattheus Lucasque consentiant, ut ex utriusque narratione unam faceremus, demonstrantes tardioribus quemlibet eorum commemorando quod alter tacet uel tacendo quod alter commemorat non inpedire intellectum ueracis narrationis alterius, ut hoc exemplo, siue ut a me factum est siue alio modo commodius fieri possit, uideat unusquisque et in ceteris talibus locis fieri posse quod hic factum esse perspexerit.
- 2.19.1
Iam ergo, ut dixi, uideamus quattuor euangelistarum de baptista Iohanne consensum. Mattheus ita sequitur: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae. Marcus non dixit (in illis diebus\'. quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intellegeretur dicere, si diceret (in illis diebus\'. Lucas autem per potestates terrenas significantius ipsa tempora expressit praedicationis uel baptismi Iohannis dicens: anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato ludaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abillianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa, factum est uerbum domini super Iohannem Zachariae filium in deserto. nec tamen intellegere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Mattheum, cum diceret in illis diebus, sed in multo longioris temporis spatio uoluisse accipi quod ait in illis diebus. mox enim ut narrauit regressum de Aegypto Christum mortuo Herode, quod utique tempore infantiae uel pueritiae eius factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narrauit in templo Hierusalem, cum ergo infantem uel puerum ex Aegypto reuocatum commemorasset, Mattheus continuo intulit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius natiuitate usque ad tempus, quo praedicare et baptizare coepit Iohannes, quo iam tempore Christi aetas iuuenilis inuenitur, quia coaeui erant ipse et Iohannes et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset.
- 2.20.1
Sed plane de Herode solet mouere nonnullos, quod Lucas narrauit in diebus baptismi Iohannis Herodem fuisse tetrarchen Galilaeae, quando etiam dominus iuuenis baptizatus est, Mattheus autem mortuo Herode dicit puerum legum ab Aegypto remeasse, quod utrumque uerum esse non potest, nisi duo fuisse intellegantur Herodes. quod cum fieri potuisse nemo nesciat, qua caecitate insaniant, qui procliuiores sunt ad calumniandum euangelicae ueritati quam paululum consideratiores, ut duos homines eodem uocabulo appellatos intellegant! cuius rei exemplis plena sunt omnia. nam iste posterior Herodes prioris Herodis filius fuisse perhibetur, sicut Archelaus, quem Mattheus in Iudaeae regnum patri mortuo successisse commemorat, sicut Philippus, quem fratrem tetrarchae Herodis et ipsum Itureae tetrarcham Lucas insinuat. rex enim fuit Herodes ille, qui quaerebat animam pueri Christi, Herodes autem alius , filius eius non rex, sed tetrarcha dictus est, quod nomen Graecum a parte regni quarta inditum resonat.
- 2.21.1
VIII. Nisi forte hinc rursus quispiam moueatur: cum Mattheus dixerit ideo timuisse Ioseph cum puero redientem ire in Iudaeam, quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius ibi regnabat, quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarches erat. sicut Lucas testatur? quasi uero ipsa sint tempora, quibus tunc puero timebatur, quae nunc Lucas commemorauit, quae usque adeo mutata erant, ut in ipsa Iudaea non iam rex esset Archelaus. sed Pontius Pilatus non rex Iudaeorum, sed praeses erat, cuius temporibus agentes sub Tiberio Caesare filii maioris Herodis non regnum habebant, sed tetrarchiam. quod utique nondum factum erat, quando Ioseph timens Archelaum in Iudaea regnantem se in Galilaeam cum puero contulit, ubi et ciuitas eius erat Nazareth.
- 2.22.1
VIIII. An forte et hoc mouet, quomodo dicat Mattheus propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai ire in Iudaeam noluerunt, cum propterea magis isse in Galilaeam uideantur, quia ciuitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas non tacuit. sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israhel, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam — ipsa enim primitus intellegi potuit terra Israhel — porro autem posteaquam conperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra Israhel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israhel incolebat. quamquam et alio modo solui possit haec quaestio. quia potuit uideri parentibus Christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognouerant, non esse habitandum nisi in Hierusalem, ubi erat templum domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur. neque enim diuinitus iubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebant deberent contemnere.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 446
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa037.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.