Ancient Texts

← Library

Contra Felicem

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 263 sections

  1. 1.18.10

    AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti: omne quod nascitur, finem habet.

  2. 1.18.11

    FEL. dixit: Interim, quia secundum generationem carnis locutus sum, erraui.

  3. 1.18.12

    AUG. dixit: Modestissime confessus errorem merearis intellegere ueritatem.

  4. 1.18.13

    FEL. dixit: Faciat deus.

  5. 1.18.14

    AUG. dixit: Adtende ergo iam, ut incipias cognoscere errorem scripturae huius. si quae genuit deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa, quam non generauit deus, ubi habitant omnia, quae generauit deus; quam terram dicis ab eo non generatam.

  6. 1.18.15

    FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generauit et quae non generauit, id est terra illa, ubi commorabatur.

  7. 1.18.16

    AUG. dixit: Quid? ipse qui generauit, aequalis est illis omnibus aut maior est illis ?

  8. 1.18.17

    FEL dixit: Et qui generauit et quos generauit et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt.

  9. 1.18.18

    AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt?

  10. 1.18.19

    FEL. dixit: Unius.

  11. 1.18.20

    AUG. dixit: Hoc quod est deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?

  12. 1.18.21

    FEL dixit: Hoc unum sunt omnes.

  13. 1.18.22

    AUG. dixit: Huius ergo terrae non est pater, sed habitator ?

  14. 1.18.23

    FEL. dixit: Etiam.

  15. 1.18.24

    AUG. dixit: Si nec genuit illam nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola uicinitate, non uideo, quomodo si habeat aliquis uicinum bonum; et duae iam erunt res ambae ingenitae: terra et pater.

  16. 1.18.25

    .FEL. dixit: Immo tres sunt: pater ingenitus, terra ingenita et aer ingenitus.\'.

  17. 1.18.26

    AUG. dixit: Hoc totum una substantia est?

  18. 1.18.27

    FEL. dixit: Una.

  19. 1.18.28

    AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possit?

  20. 1.18.29

    FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam.

  21. 1.18.30

    AUG. dixit: Habeat; sed tamen talia fuerunt, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent ?

  22. 1.18.31

    FEL. dixit: Est distantia inter moueri et concuti.

  23. 1.18.32

    AUG. dixit: Non inde te interrogo.

  24. 1.18.33

    FEL. dixit: Sed inde me uis tenere.

  25. 1.18.34

    AUG. dixit: Quomodo uis, accipe "moueri* non poterat moueri ?

  26. 1.18.35

    FEL dixit: Non dico, quia non poterat moueri, sed motio distantia est.

  27. 1.18.36

    AUG. dixit: Sed ita dixi: nec moueri nec concuti; non dixi: moueri quidem potest, sed concuti non potest, aut: concuti quidem potest, sed moueri non potest. sed ambas res dixi: non posse nec moueri nec concuti.

  28. 1.18.37

    FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moueri et concuti.

  29. 1.19.1

    AU6. dixit: Legamus ergo sequentia, uideamus, si deus iste, qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo umquam moueri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat, ut neminem timeret, cuius regna sic fundata erant, ut a nullo aut moueri aut concuti possent. et legit sequentia: iuxta uero unam partem ac latus inlustris illius ac sanctae terrae. et cum legeret, interrogauit: quod latus? dextrum aut sinistrum?

  30. 1.19.2

    FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam et exponere, quod ibi non est; ipsa sibi interpres est. ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum.

  31. 1.19.3

    AUG. dixit: Legatur ergo, quod sequitur. et cum legeret et uentum esset ad locum,. ubi habet: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur, Augustinus dixit: Nunc iam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic, quid ista gens tenebrarum, quam uidetur deus timuisse, ne magna labes et uastitas ex tenebris in regna eius inruerent, nocere poterat deo; maxime cuius regna superius dixit ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent. quid ergo illi factura erat gens ista? poterat ei nocere, an non poterat? responde unum de duobus.

  32. 1.19.4

    FEL. dixit: Et ego respondeo: si nihil contra deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum, pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? si aduersarius nullus contra deum est, ut quid baptizati sumus ? ut quid eucharistia, ut quid christianitas, si contra deum nihil est?

  33. 1.19.5

    AUG. dixit: Quia uideo te nolle respondere, quod te interrogo, et te interrogare, ut tibi respondeam, et hoc non recuso, dum tamen memineris, quia tibi interroganti ego respondeo, tu autem mihi interroganti respondere noluisti. sed quia me interrogasti, audi, quod interrogasti. nos quidem dicimus liberatorem Christum uenisse et a peccatis nostris dicimus nos liberari, quia nos non sumus de substantia dei geniti, sed per eius uerbum facti a deo. multum autem interest inter natum de substantia dei et factum a deo, quod non est de substantia dei. quicquid ergo fecit deus, potest esse mutabile; ipse autem deus non est mutabilis, quia non possunt aequari opera artifici et conditori. tu autem, qui paulo ante ad interrogationem meam dixisti, quia et pater, qui generauit ibi lucis filios, et aer et ipsa terra et ipsi filii una substantia sunt et aequalia sunt omnia, oportet, ut dicas mihi, huic substantiae utique incorruptibili quomodo poterat nocere gens tenebrarum. si enim poterat nocere ei, non erat natura incorruptibilis; si autem non poterat, nulla causa erat, quare proelium agitaret et illud numen, quod dicit, huc mitteret.

  34. 1.19.6

    FEL. dixit: Dilationem peto, ut possim respondere.

  35. 1.19.7

    AUG. dixit: Quando? cras intermissus sufficit?

  36. 1.20.1

    FEL. dixit: Intermitte mihi tres dies, id est hodie et cras et perindie aut usque ad diem, qui est post dominicum, id est pridie idus Decembris.

  37. 1.20.2

    AUG. dixit : Uideo te dilationem ad respondendum petisse; humanum est, ut concedatur tibi . sed si respondere non potueris ad praestitutum diem, quid fiet?

  38. 1.20.3

    FEL. dixit: Ero uictus.

  39. 1.20.4

    AUG. dixit: Quid? si fugeris.

  40. 1.20.5

    FEL. dixit: Reus ero ciuitatis huius et ubique et legis meae.

  41. 1.20.6

    AUG. dixit: Immo hoc dic: si fugero, sic habear, tamquam si anathemauero Manichaeum.

  42. 1.20.7

    FEL. dixit: Hoc dicere non possum.

  43. 1.20.8

    AUG. dixit: Ergo aperte nobis dic, quia fugere cogitas et nemo te tenet.

  44. 1.20.9

    FEL. dixit: Non fugio.

  45. 1.20.10

    AUG. dixit: Ut uideo, non uis quasi uictus abscedere; sed saltem hoc dic: si fugero. uictus sum.

  46. 1.20.11

    FEL. dixit: Dixi.

  47. 1.20.12

    AUG. dixit: Et unde adparebit te fugisse propter gesta?

  48. 1.20.13

    FEL. dixit: lube, ut quem elegero, cum ipso sim.

  49. 1.20.14

    AUG. dixit: Elige tibi aliquem de praesentibus istis fratribus, qui ad cancellum stant.

  50. 1.20.15

    ,FEL. dixit: Sed cum illo, qui est in medio.

  51. 1.20.16

    AUG. dixit: Sicut tibi elegisti, usque ad diem cam illo eris.

  52. 1.20.17

    FEL. dixit: Etiam; et ego hoc consentio.

  53. 1.20.18

    BONIFACIUS dixit: Praestabit Christus, ut si cum illo ueniam, christianus est.

  54. 1.20.19

    Augustinus episcopus ecclesiae catholicae Hipponeregiensium his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.

  55. 1.20.20

    Felix christianus, cultor legis Manichaei, his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.

  56. 2.1.1

    Cum uentum esset ad diem praestitutum, id est ad pridie iduum Decembrium, res sic agi coepit in ecclesia Pacis.

  57. 2.1.2

    AUGUSTINUS episcopus ecclesiae catholicae Hipponiregiensium regionum dixit: Pridem cum sermonem haberemus, di-. lationem te petiisse meministi, cum ad ea, quae interrogaueram in praesenti respondere non posses. si ergo tam lato temporis spatio, post diem scilicet quintum, aliquid excogitasti, responde. hoc enim tunc interrogaueram: si deo nocere nihil poterat, quare bellum gessit cum gente quam dicitis tenebrarum, in quo bello naturae daemonum misceret substantiam suam, quae hoc est, quod ipse, sicut iam interrogatus dixisti? si autem nocere ei poterat, non incorruptibilem deum colitis, qualem ueritas et apostolica doctrina testatur.

  58. 2.1.3

    FELIX dixit: Ei quo a sanctitate tua recessi, ut ad diem constitutum reuersus essem, ut responderem tuae interrogationi, quaecumque uelles interrogare, uentum est ad diem . et quia nullam scripturam inter manus habui, quia non mihi sunt redditae, unde me instruere possem — nullus enim ad certamen exit, nisi prius meditatus fuerit et nullus litigator potest sine suis chartis litigare — similiter et ego sine mea scriptura respondere non possum.

  59. 2.1.4

    AUG. dixit: Istam tergiuersationem tanto dierum spatio cogitasti, quae te in causa perdita et errore sacrilego quid respondeas non habentem adiuuare nihil poterit. notum est enim omnibus, qui aderant, quos etiam nunc adesse uideo, te dierum tantum dilationem petisse, debuisse autem petere etiam codices, quando dilationem petisti, si his te putabas instrui posse ad respondendum; quod non fecisti. noui te petisse codices non quidem ad instructionem inspiciendos, uerum hoc longe, antequam peteres dilationem; cum uero dilationem petisti, codicum tibi reddendorum et inspiciendorum, ut esse posses instructior, nullam fecisti mentionem.

  60. 2.1.5

    FEL. dixit: Modo peto, codices reddantur mihi, et uenio ad certamen post biduum; et si uictus fuero, quod deliberaueris, subeo.

  61. 2.1.6

    AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. non te autem habere, quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo iam uidet. sed quia codices tuos. repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum uenire posse post biduum, illud, quod iam constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse recole.

  62. 2.1.7

    Tolle autem codices tuos, et dic, quid inde uelis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas.

  63. 2.1.8

    FEL. dixit: Omnes scripturas, quae mihi sublatae sunt. ista enim epistula Fundamenti est, quod et sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. ipsa legatur, et quicquid malum obicitur legi meae, probetur . et nego illam, si probata fuerint illa crimina, quae obiciuntur legi meae.

  64. 2.1.9

    AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistulam, ubi doctrinae uestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse, tam sacrilegum est, ut ferri ab audientibus uix possit. hoc obicitur primo sectae uestrae — siue initium hoc uoces, siue medium, siue finem, non ualde id curo; hoc tamen de hac epistula, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas — hoc uobis obicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia ueniamus. unde iterum interrogo: si deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat nescio quae gens aduersa, quam fingitis ? si nihil ei nocere poterat, nulla fuit causa, quare partem suam naturae daemonum commisceret; si autem nocere ei poterat,. non deum incorruptibilem colitis.

  65. 2.2.1

    FEL. dixit: Manichaeus dicit duas esse naturas et modo inde culpatur, quia dixit duas esse, bonam et malam. Christus in euangelio duas dicit esse arbores: arbor bona numquam facit fructum malum, et arbor mala numquam facit fructum bonum. ecce duas naturas. deinde in euangelio scriptum est: nonne bonum semen seminasti in agro? unde adparuerunt zizania? hoc inimicus fecit. iste\' inimicus si non est extraneus a deo, probetur mihi; si ad deum pertinet inimicus iste, quale semen seminauit? item in euangelio scriptum est Christo dicente, quia in nouissimis temporibus thronum in medio saeculo ponet et mittet angelos suos in orientem et occidentem, septentrionem et meridianum et congregabit omnes gentes ante se et separabit illos, sicut pastor separat agnos ab haedis. et ut compendiue dicam, agnis dicet: ite in regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. haedis dicet, qui in sinistra parte sunt: recedite a me, qui operati estis iniquitatem; nomen enim meum habuistis, sed opera non fecistis; ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. qui sunt, qui nomen Christi habent et mittuntur in ignem aeternum cum diabolo et angelis eius, et ad quam partem pertinent isti, quibus Christus non permiscetur, et nomen eius portant? hoc enim Manichaeus dicit, quia quos Christus damnat, ipsius non sunt. nam Paulus apostolus dicit: prudentia carnis inimica est deo; legi enim dei non est subiecta nec enim potest. hoc Manichaeus dicit, quia quae inimica est deo, ad deum non pertinet; si autem ad deum pertinet, ipse sibi inimicum fecit; hoc Manichaeus non dicit. iterum Paulus dicit: deus saeculi huius excaecauit mentes infidelium ad non contemplandam claritatem euangelii Christi, qui est imago dei. ipse Paulus iterum dicit: datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae. qui me colaphizat die ac nocte; propter quod dominum rogaui, ut discederet a me . et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate probatur. ecce quid apostolus dixit, ecce quid euangelista. cum Manichaeus hoc adserat, quia est extraneus a deo, qui contra deum bellauit — siue quia Christus crucifixus est, siue quia apostoli omnes propter dei mandatum — iste, qui eos crucifixit, cui mandatum dei non placet, hoc mihi dicat sanctitas tua, si ad deum pertinet.

  66. 2.3.1

    AUG. dixit: Scripturas sanctas. quas non intellegendo longe a ueritate aberratis, commemorare uoluisti, uelut ex eis patrocinium adhibens uaniloquiis uestris. inter omnia tamen, quae partim sicut uere scripta sunt, partim aliter quam scripta sunt commemorasti, nusquam ostendere potuisti, quia deus regnis suis hostilem naturam inminentem repellere uolens, ut habeat quietem, partem suam, quae hoc est quod ipse, naturae contrariae daemonum miscens, colligari ab eis et contaminari fecerit. hoc autem est, quod uobis obicitur. unde quid respondeas non inueniendo commemorasti diuinarum scripturarum capitula, ubi de peccatoribus dictum est, quia non pertinent ad beatam uitam, quam bonis et fidelibus donat deus, et has uelut duas naturas accipi uoluisti secundum deliramenta Manichaei. ueritas autem dicit omnia ista, quae uidemus et quae non uidemus, quae naturaliter subsistunt, a deo facta esse; in quibus rationalem creaturam etiam ipsam factam siue m angelis siue in hominibus accepisse liberum arbitrium: quo libero arbitrio si deo seruire uellet, secundum uoluntatem ac legem dei haberet apud eum aeternam felicitatem; si autem legi eius subdi noluisset, sed potestate sua usa contra eius fecisset imperium, secundum eius iustitiam poenae debitae subiaceret. haec omnipotentia dei in creandis omnibus, haec iustitia in remunerandis peccatoribus. ecce autem liberum arbitrium, atque inde quemque peccare, si uelit, non peccare, si nolit, non solum in diuinis scripturis, quas non intellegitis, sed etiam in uerbis ipsius Manichaei uestri probo. circumclusus enim uidet potentiam ueritatis, contra quam conatus fuerat aliam naturam, quam non fecit deus, inducere contra deum non solida ueritate, sed inani phantasmate; tamen ad confitendum uerum de libero arbitrio plus in eo ualuit natura humana, in qua eum deus effecit, quam fabula sacrilega, quam sibi ipse confinxit.

  67. 2.4.1

    Audi ergo de libero arbitrio primo ipsum dominum, ubi duas arbores commemorat, quarum mentionem ipse fecisti, audi dicentem: aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum. cum ergo dicit "aut hoc facite aut illud facite," potestatem indicat. non naturam. nemo enim nisi deus facere arborem potest; sed habet unusquisque in uoluntate aut eligere, quae bona sunt, et esse arbor bona. aut eligere, quae mala sunt, et esse arbor mala, non quia mala ipsa. quae eliguntur, aliquam habent in se ipsis substantiam, sed quia deus omnia, quae condidit. gradibus suis eondidit generibusque distinxit, caelestia atque terrena, inmortalia atque mortalia et omnia bona in suo quodque genere condidit, animam habentem liberum arbitrium sub se ipso et supra cetera collocauit: ut si seruiret superiori, dominaretur inferiori; si autem offenderet superiorem, poenam ex inferiore sentiret. hoc ergo dominus dicens. aut facite illud aut facite illud\' ostendit esse in potestate quid facerent, ipse securus et certus in se tamquam deus, et quia si bonum eligerent, praemium eius acciperent, si malum eligerent, poenam eius sentirent; semper autem ille iustus est aut remunerator aut damnator.

  68. 2.5.1

    Audi ergo iam, quemadmodum Manichaeus ipse tam peruersus, tam superbus, ut aliam introducens naturam ae aequalem deo faceret. deum ad se ipsum deponeret, confessus sit tamen esse liberum arbitrium. in Thesauro uestro, cui tale nomen ad decipiendos homines indidistis, certe sic loquitur, quod et tu ipse cognoscis: hi uero, qui neglegentia sua a labe praedictorum spirituum purgari se minime permiserint mandatisque diuinis ex integro parum obtemperauerint legemque sibi a suo liberatore datam seruare plenius noluerint neque ut decebat sese gubernauerint et cetera. uides in his uerbis confirmatum esse etiam a nesciente quid loqueretur liberum arbitrium. qui enim seruare legem non uult, in potestate est eius, si uelit. non enim dixit: non potuerint sed: noluerint. hoc certe quod nolunt seruare legem, non a gente tenebrarum coguntur; si enim coguntur, non nolunt, sed non possunt; si autem nolunt, non utique coguntur, ut non faciant, sed uoluntate sua nolunt. hoc ergo, quod in eorum uoluntate est, ut nolint, peccatum est certe sine aliqua necessitate gentis tenebrarum; hoc agnosce esse peccatum sine necessitate gentis tenebrarum. et inde uides, unde ueniant omnes culpae, unde merita culparum, unde distributiones poenarum.

  69. 2.6.1

    Habetis etiam hoc in scripturis apocryphis, quas canon quidem catholicus non admittit, uobis autem tanto gratiores sunt, quanto a catholico canone secluduntur. aliquid etiam inde commemorem, cuius ego auctoritate non teneor, sed tu conuinceris. in Actibus conscriptis a Leutio, quos tamquam actus apostolorum scribit, habes ita positum: etenim speciosa figmenta et ostentatio simulata et coactio uisibilium nec quidem ex propria natura procedunt, sed ex eo homine, qui per se ipsum deterior factus est per seductionem. uide quemadmodum hic et per se ipsum\' dixit et per seductionem\'. fuit enim seductor hominis diabolus, non natura peccator, sed prior uoluntate peccator. sed quia erat in hominis potestate seductori non consentire, ideo positum est et per se ipsum\' et per seductionem\', ut in eo, quod positum est per se ipsum\', liberum arbitrium, in eo uero, quod positum est per seductionem\' intellegas diabolum, non obpressorem inuiti, sed tentatorem uolentis.

  70. 2.7.1

    Proinde, quia ego respondi et, quantum potui, probaui ea, quae scripta sunt in libris sanctis de peccatoribus et de iustis non ad diuersitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit, sed uoluntas culpam, responde tu ad illud, quod iam interrogaui: si deo nocere nihil poterat, quare partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et. ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla diuina scriptura canonica potueris inuenire; si autem nocere ei poterat, non deum incorruptibilem colitis, de quo apostolus dicit: regi autem saeculorum inmortali, inuisibili, incorruptibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. denique item dicit: deus habitat lucem inaccessibilem. numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est: accedite ad eum et inluminamini? numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt? sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui deus ipse donauerit. ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. nemo enim potest ad eam accedere, quem deus noluerit, ut accedat; cui autem donauerit, ipse accedet. quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum ad habitationem dei accedere, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit, nisi cui deus donauerit? aut si donum acceperat a deo, ut accederet, ad expugnandum regnum dei non daret et non timeret. si autem donum tale non dederat, ut posset accedere, securus in suo regno erat habitans inaccessibilem lucem, quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est. ligandam, premendam. contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? ut enim purgetur inde, dicitis — quod audire nefas est, sed ad uos confundendos et forte saluandos tacere non possumus — ut purgetur inde pars dei, dicitis in naue lucis, quam solem appellatis, facientes iniuriam creatori solis et ipsi soli, quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur; dicitis enim . illic positum deum uirtutes suas conuertere in masculos ad inritandum concupiscentias daemonum feminarum et eosdem rursus conuertere in feminas ad inritandum concupiscentias daemonum masculorum. ut cum daemoniis iniciunt libidinem accensis in formas confictas a deo, relaxentur membra eorum, et sic euadat pars dei, quae ibi fuerit colligata. hoc tantum obprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis et praedicare non dubitatis. haec sunt media doctrinae uestrae. finis uero quis est ? quis, nisi quia non potuit deus totum purgare ? et quia non potuit, facturum eum dicitis uelut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur, quod purgari non potuit et nihil sua sponte commisit. ita fit, ut deus uester. non uerus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde uestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. ad haec ergo responde et incipe ab illo, quod dixi: quare deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat? aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.

  71. 2.8.1

    FEL. dixit: Crudelem adseritis Manichaeum haec dicentem; de Christo quid dicimus, qui dixit: ite in ignem aeternum?

  72. 2.8.2

    AUG, dixit: Peccatoribus hoc dixit.

  73. 2.8.3

    FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt?

  74. 2.8.4

    AU6. dixit: Quia noluerunt.

  75. 2.8.5

    FEL. dixit: Quia noluerunt. hoc dixisti? .

  76. 2.8.6

    AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt.

  77. 2.8.7

    FEL. dixit: Quare noluerunt? est, qui non uult curari? est, qui non uult purgari ? est, qui non uult inluminari ? quia infirmus est, qui non uult ad sanitatem uenire? si crudele est, quod Manichaeus dicit, quia aliqua pars dei, quae se purgare non potuit. in globo ligata est, hoc crudele non est, ut Christus, qui dixit: ego propter peccatores ueni, modo ad ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portauerunt? sed mandata, credo, non potuerunt conplere. si hoc crudele est. crudelius est et illud; si illud crudelius est, quia deus illos non potuit purgare et globo ligauit, et id crudelius uidetur esse, quod Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere. hoc mihi sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate.

  78. 2.8.8

    AUG. dixit: Si ea, quae iam dixi, uel intellexisses uel te intellegere fatereris — fortassis enim non habendo quod dicas finxisti te non intellegere, quod apertum est — ista non diceres. iam enim diximus et probauimus per diuinas scripturas esse liberum arbitrium; deum autem liberi arbitrii iustum iudicem, remuneratorem fidelium eique se subicientium et uolentium se sanari, damna.torem autem superborum et inpiorum. quia ergo ad peccatores sanandos uenit, sanat utique peccata confessos, sanat paenitentes; neminem autem paenitet, cum alius peccauit, sed si est paenitentia iusta et uerax, unde et ipse dominus dicit: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. ipsa paenitentia indicat non alienae esse naturae, sed uoluntatis nostrae, si quid forte peccamus. nam si alio peccante alium paenitet, non est ista prudens, sed insana paenitentia. secundum uos autem nulla peccata sunt. gens enim tenebrarum non peccat, quia suam naturam facit; natura lucis non peccat, quia quod facit, facere cogitur. nullum ergo inuenis peccatum, quod damnet deus, nullum inuenis peccatum, quod paenitentia possit sanari. si. autem paenitentia est, et culpa est; si culpa est, et uoluntas est; si uoluntas est in peccando. natura non est, quae cogat. sed si quid infirmitatis patiuntur, qui non possunt inplere, quod uolunt — unde apostolus dicit: uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuantem me in legem peccati, quae est in membris meis — manifestum est hoc uenisse de traduce primi peccati Adam et de consuetudine mala. nam hodieque libera uoluntate faciunt homines consuetudinem, quam cum fecerint, facile superare non possunt; ipsi ergo sibi de se ipsis fecerunt, quod contra eos lex habitet in membris eorum. sed qui concipiunt timorem dei et per liberum arbitrium subdunt se sanandos optimo medico et sicut bono curatori. ita et misericordi creatori, per humilitatem confessionis et paenitentiae sanantur. superbi uero dicentes se iustos aut dicendo, quia non peccant ipsi, sed aliud in illis peccat et alia natura de illis peccat, per ipsam superbiam suam et insanabiles fiunt et experiuntur iustum iudicium dei, qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. non est ergo indignum, ut deus dicat: ite in ignem aeternum eis, qui eius misericordiam per liberum arbitrium respuerunt, et dicat: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum eis, qui per liberum arbitrium fidem eius susceperunt, peccata sua confessi sunt, paenitentiam egerunt, displicuerunt sibi, quales fuerunt et quales per eum facti sunt, illi placuerunt. tu ergo iam ad hoc, quod interrogaui, responde — sed impetrem a te, ne moras superfluas faciamus —: si deo nocere nihil poterat, quare huc nos misit ? si nocere poterat, non est incorruptibilis deus.

  79. 2.9.1

    FEL. dixit: Si deo nocere nihil poterat, quare huc misit filium suum ?-

  80. 2.9.2

    AUG. dixit: Uide, quemadmodum semper interrogas et ad interrogata respondere non uis. audi, quod interrogasti, memento tamen te ad ea, quae dico, non respondere, me autem respondere. deo nocere nihil potest; sed filium suum misit, ut carne indueretur et hominibus adpareret, peccatores sanaret, in ipsa carne pateretur pro nobis, quam sumpsit ex nobis. in sua quippe natura pati nihil poterat, quia in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. in hac natura, quia deus erat uerbum, pati nihil ille poterat. ut autem pati pro nobis posset, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. uerbum caro factum est adsumendo carnem, non mutatum in carnem; adsumpsit enim humanitatem, non amisit diuinitatem. itaque idem deus et idem homo in natura dei aequalis patri, in natura hominis. factus mortalis, in nobis, pro nobis, de nobis, manens quod erat, suscipiens quod non erat, ut liberaret quod fecerat, non quod erat. non est ergo passio Christi ex indigentia, sed ex misericordia. praebuit enim exemplum patientiae nobis de nobis, id est homini de homine, carni de carne; non tamen in illa carne ipse deterior factus, sed caro in illo melior facta est. pars uero dei uestri nulla carne adsumpta — non enim erat in gente tenebrarum, pro quo pateretur — descendit, ut teneretur, ligaretur, pollueretur et turpius . quam ligabatur purgaretur. iam enim de purgatione eius dixi. haec omnia quanto indigniora sunt, tanto utique faciliora ad intellegendum, quoniam in naturam dei ista non cadunt. et absit a pio animo et fideli talia de deo credere, deo bono, deo uero, qualia uos creditis, non quem inuenistis, sed quem finxistis. responde iam nunc: si deo nocere nihil poterat, pura illa substantia ipsius nulla carne adsumpta in se passura, si quid passura erat, non in carne quam non susceperat, quare huc missa est secundum uestra uaniloquia?

  81. 2.10.1

    FEL. dixit: Si nihil poterat noceri deo a parte aduersa et Christo nihil poterat noceri ab aduersa natura, ad quam uenit Christus, ut eam liberaret? quia, ut dicis, propter libertatem nostram uenit. ergo in captiuitate fuimus. si in captiuitate tenebamur et propterea Christus uenit, ut nos liberaret, de captiuitate, qui nos tenebat, extraneus a deo erat aut uirtus dei. si dei uirtus erat, qui nos tenebat, utquid Christum mittebat ille, qui nos tenebat? si in ipsius arbitrio erat, quando uellet dimittere, utquid Christus crucifigitur? neminem ergo latet Christum crucifixum. quid illum crucifixerunt ? si dei uirtus est, nihil nobis nocebat. si dei uirtus erat, non fuimus capti apud illum, sed quasi nos cum nostro principe, quasi filius cum parentibus, non autem Romani cum barbaris. non oportebat ergo, quia cum uirtute dei constituti eramus, deum filium suum mittere, ut dicatur, quia liberator noster uenit. si paret ergo nos cum uirtute dei constitutos esse, apostolus dixit: Christus nos liberauit de maledicto legis, quia scriptum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno. hoc enim apostolus dicit. si iste, qui male dicit omnes, qui pendent in ligno, dei uirtus est — Christus enim pependit in ligno et apostoli ipsius omnes, qui addicti sunt pro ipsius praecepto — quis est iste ergo, qui maledicit omnem, qui pendet in ligno?

  82. 2.11.1

    AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem suam tenebantur a diabolo et in eius condicione constituti erant per iustum dei iudicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captiuaretur, sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. peccator ergo angelus per liberum arbitrium suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium, ut diabolus, si noluisset, non peccasset et homo, si noluisset, non consensisset. cum autem iam ab illo, cui consenserat; teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia dei iustum iudicium fuit dare in potestatem diaboli hominem, qui contempsit super se potestatem dei et eius legi obtemperare noluit: quia ergo sic inuenit Christus peccatores sub peccato, cum sit peccatum in libero arbitrio, inueniens peccatores sub peccato redemit confitentes a superbiente. quod autem in lege positum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno, unde apo-. stolus dicit: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim: maledictus omnis, qui pendet in ligno, non legem reprehendit, sed misericordiam domini commendauit. quia enim Adam peccauerat et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat, dominus autem carnem de ipsa massa suscipere uoluit, ut suscipiendo mortalitatem. quae de poena uenerat, solueret mortem, quod de gratia ueniebat, ideo dicit lex: maledictus omnis, qui pendet in ligno. mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto ueniebat. quomodo ergo suscipiendo mortem interfecit mortem, sic suscipiendo maledictum soluit maledictum. unde et apostolus dicit: scientes, quia uetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, quia de uetere homine nostro, id est de sorte mortis, quae ueniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de uirgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum — passionis ad firmandam patientiam, resurrectionis ad excitandam spem — ut duas uitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de uita nostra mortali, unam laboriosam. alteram beatam: laboriosam, quam tolerare debemus, beatam, quam sperare. debemus. toleramus autem laboriosam merito peccati nostri; ille autem ostendit eam in carne sua, non merito iniquitatis suae. sed. officio misericordiae suae. nam ut noueris bonam esse legem, quam tu reprehendere uoluisti, ipse apostolus Paulus quodam loco dixit: lex subintrauit, ut abundaret delictum. adhuc uidetur illam reprehendere; sed audi quod sequitur: ubi autem, inquit. abundauit delictum, superabundauit gratia. data est enim lex superbis hominibus et uiribus suis totum tribuentibus, ut cum inplere non possent legem datam, praeuaricatores inuenirentur et facti rei sub lege peferent misericordiam a legis conditore. proinde paulo post dicit idem apostolus: itaque lex quidem sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. sed ne dicas. quia de alio mandato dicit, ut ostendat, quia de illo dicit, de quo paulo ante dixerat: lex subintrauit, ut abundaret delictum, statim sibi obposuit quaestionem: quod ergo bonum milii factum est mors? absit; sed peccatum, ut adpareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem. erat enim peccatum, sed non adparebat peccatum ; data est lex superbo, fecit contra legem et adparuit peccatum, quod erat, sed non adparebat. adparens autem peccatum humiliauit superbum, humiliatus superbus factus est paenitens, de paenitentia inpetrata est misericordia. audisti ergo, quod interrogasti, responde, quod interrogo: nihil nocere poterat gens tenebrarum deo? quare huc misit partem suam miscendam et polluendam a natura daemonum ?

  83. 2.12.1

    FEL. dixit: Si in arbitrio nostro sumus, nemo neminem cogat; quando uoluero, ero christianus. uoluntas nobis subiacet aut esse christianum aut non esse.

  84. 2.12.2

    AUG. dixit: Quia uoluntas nobis adiacet. manifestum est et hoc de diuinis scripturis docui; quod coactus est etiam inuitus dicere etiam ille, qui uos in istum induxit errorem. quod autem dicis: nemo cogatur. quando uoluero, ero christianus, nemo te plane cogit; quando uolueris. esto, quia ex uoluntate tua huc uenisti et ex uoluntate tua ista disputasti. et uae uoluntati malae, si mala est; pax bonae uoluntati, si bona est. siue enim mala sit, siue bona sit, uoluntas est. bonam uoluntatem sequitur corona, malam uoluntatem sequitur poena. deus iudex uoluntatum est. creator autem naturarum. si ergo putas cogi te, ut sis christianus, audi a nobis omnino te non cogi. cogita potius, quae audis, perpende, in tua uoluntate es; examina ut prudens, si tamen in te est ulla prudentia uel humana, utrum ea, quae dicta sunt, ueritate fulta sint, utrum tu ipse in Manichaei uestri defensione defeceris, sicut adparet, et quando uolueris, esto quod nondum es, et desine esse quod es.

  85. 2.13.1

    FEL. dixit: Ecce iam compendiue, ut dixit sanctitas tua, ne chartas cumulemus: si tibi placet, quod petiui pridem, huc ueni; ostende mihi ueritatem, ut illud, quod teneo, pareat, quia ueritas non est, et habes me paratum ad credendum.

  86. 2.13.2

    AUG. dixit: Iam quidem quod tenes, satis adparet, quia ueritas non est. absit enim a cordibus ueritatem quaerentium uel tenentium, ut credant deum substantiam suam necessitate coactum mersisse daemonum naturae ligandam atque polluendam; absit a fidelibus credere deum ad liberandam substantiam suam conuertere se in masculos contra feminas et in feminas contra masculos ad eorum concupiscentiam inritandam; absit a fidelibus credere deum substantiam suam, quam ipse daemonibus mersit, postea in aeternum damnare. hoc ergo quia ueritas non est, manifestum est. sed quia uis tibi pro ista falsitate expulsa atque conuicta patefieri ueritatem, si quid de cognoscenda fide catholica adhuc mouet, ab initio fidei poteris erudiri. etenim aptum perceptioni ueritatis incommutabilis facit pia fides: a qua fide quisquis incipere noluerit, superbus foris remanebit et ad id, quo tendit uel quo uult peruenire, perduci non poterit. sed quia iam illa falsitas manifesta est, anathema falsitatem, ut possis incipere aptus esse ad cognoscendam ueritatem.

  87. 2.14.1

    FEL. dixit: Cum adparuerit mihi; quia mihi non adparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare.

  88. 2.14.2

    AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ?

  89. 2.14.3

    FEL. dixit: Iterum dic.

  90. 2.14.4

    AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ?

  91. 2.14.5

    FEL. dixit: Quaeratur, si dicit.

  92. 2.14.6

    AUG. dixit: Ego hoc interrogaui: qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est, an non ?

  93. 2.14.7

    FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est . hoc mihi obicis?

  94. 2.14.8

    AUG. dixit: Hoc interrogo.

  95. 2.14.9

    FEL. dixit: Corruptibilem deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit aduersariis ?

  96. 2.14.10

    AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: qui dicit corruptibilem deum esse, anathemandus est, an non?

  97. 2.14.11

    FEL. dixit: Ualde.

  98. 2.14.12

    AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam dei, anathemandus est, an non ?

  99. 2.14.13

    FEL. dixit: Non intellexi, quod dixisti.

  100. 2.14.14

    AUG. dixit: Hoc dico, quod omnis homo intellegit, qui non se fingit non intellegere: naturam et substantiam dei, id est illud ipsum, quicquid est deus, qui dicit corruptibilem esse, anathemandus est, an non ?

← Previous · Next → — showing 101200 of 263

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa031a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.