Contra Felicem
- 2.14.15
FEL. dixit: Etiam anathemandus est. si probatum fuerit esse uerum.
- 2.14.16
AUG. dixit: Nondum tibi dixi. quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam dei: sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est
- 2.14.17
FEL. dixit: Et ego respondi: etiam.
- 2.15.1
AUG. dixit: Pars illa, quae mixta est genti tenebrarum, de dei natura est, an de alia aliqua natura?
- 2.15.2
FEL. dixit: De dei.
- 2.15.3
AUG. dixit: Quod de dei natura est, hoc est, quod deus est, an aliud quid. quod non est deus?
- 2.15.4
FEL dixit: Ita est . quod de deo est. deus est, secundum quod et scriptum est: lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt; deus enim lumen est et tenebrae in eo non sunt.
- 2.15.5
AUG. dixit: Bene respondisti, quia et quicquid de dei natura est, deus est et deus lux est et tenebrae in eo non sunt; et talis lux luxit in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. uideamus ergo, utrum Manichaeus partem dei non dicat conprehensam a tenebris, non etiam teneri ligatam, non etiam maculatam et pollutam, sic ut indigeat misericordia liberatoris et purgatoris. si autem haec dicit, secundum te etiam et secundum ueras confessiones tuas anathemandus est, quia partem dei et naturam dei, quod est ipse deus, dicit conprehensam a tenebris et ligatam et pollutam : quod tu ipse secundum euangelium loquens non potuisti dicere ; sed uerum dixisti, quia lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. Manichaeus ergo anathemandus, qui dixit, quia lux tenebrata est in tenebris et tenebrae eam conprehenderunt,.
- 2.15.6
FEL. dixit: Sed et qui polluitur et qui tenetur, liberatur; et nos si polluti sumus, mundamur.
- 2.15.7
AUG. dixit: Sed hoc de dei natura non recte dicitur. sed de illa, quae pollui potest, recte dicitur, quia polluitur et mundatur; de illa uero, quae pollui non potest, uides cum quanto sacrilegio dicatur polluitur et mundatur\', maxime quia sic dicitis quandam dei partem esse pollutam, ut propterea ligetur in aeternum globo tenebrarum, quia non potuit mundari. hoc qui non anathemat, falsum paulo ante respondit, quia omnis, qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est.
- 2.16.1
FEL. dixit: Hoc, quod dixit sanctitas tua, quia pars, quae se non mundauit ab coinquinatione gentis tenebrarum . et sic dicit Manichaeus, quia non sunt missi in regnum dei. hoc enim adseris tu, quia damnati sunt; sed Manichaeus hoc dicit, quia non damnati sunt, sed ad custodiam positi sunt illius gentis tenebrarum. -
- 2.16.2
AUG. dixit: De ista parte tecum ago, quam dicis pollutam purgari: postea, si opus fuerit, de illa, quae figitur in globo eius. interim quae purgatur, polluta erat.
- 2.16.3
FEL. dixit: Quae polluitur, et mundatur.
- 2.16.4
AUG. dixit: Qui ergo dicit naturam dei et substantiam dei et id quod deus est, posse pollui, ligari, inquinari a gente tenebrarum, non est anathemandus ?
- 2.16.5
FEL. dixit: Christus unde nos mundauit ? unde nos liberauit ?
- 2.16.6
AUG. dixit: Christus non partem dei, non naturam dei liberauit, sed facturam, quam fecit, in peccatum cadentem per liberum arbitrium sua misericordia liberauit. eam rem mundauit, quae pollui poterat, eam rem liberauit, quae captiuari poterat, eam rem sanauit, quae infirmari poterat. modo autem de deo, de natura dei, de substantia dei, de eo, quod deus est, loquimur . poterat pollui, an non poterat?
- 2.17.1
FEL. dixit: Anima nostra ex deo est. quae polluta est? si non est ei deo, utquid pro illa Christus crucifixus est ? si ergo paret, quia Christus propter animam nostram crucifixus est, paret, quia ex deo est et polluta erat et ipse eam mundauit.
- 2.17.2
AUG. dixit: Ego non solum animam, sed et corpus nostrum et omnem creaturam et spiritalem et corporalem ex deo dico esse, quia hoc habet catholica fides. sed aliud est, quod de se deus genuit, quod hoc est, quod ipse; aliud autem, quod fecit deus. quod deus genuit, aequale est patri; quod deus fecit. non est aequale conditum conditori. aliud autem dicimus ex deo esse, quod melius dicitur de deo esse, quia hoc est, quod ipse, sicut unigenitus filius, sicut uerbum eius, per quod facta sunt omnia: alia uero sic dicimus ex deo, quia dixit, et facta sunt; mandauit, et constituta sunt\'. hinc est anima, ex his, quae fecit deus, non illud, quod de se genuit deus. ideo uerbum, quod de se genuit, pollui non potuit nec potest nec poterit. anima uero, quam fecit rectricem corporis, ut seruiret superiori, dominaretur inferiori, id est seruiret deo,^ dominaretur corpori, contempta dei lege per peccatum polluta est; deus autem misericordiam praestans his, quae fecit, misit filium, per quem fecit, et per illum refecit. quando condendum erat, quod non erat, per uerbum conditum est; quando reficiendum erat, quod deprauatum factum fuerat, suscepta est inde creatura de uirgine Maria, ut per id, quod erat homo, demonstraretur homini, et quid sustinendum et quid sperandum esset. itaque natura uerbi, substantia unigeniti filii dei nihil passa est uel a persecutoribus Iudaeis uel a diabolo angelo malo persequente. sed quia induit se carne, induit se re mortali, re passibili, re mutabili: in eo quod se induit, passus est quicquid uoluit ad exemplum patientiae, et reformauit hoc ad exemplum iustitiae. tu modo dic mihi de dei parte, quod deus est, utrum pollui possit, an non. si potest, non est incommutabilis deus, et qui hoc dicit, anathemandus est . si autem non potest, uides anathemandum Manichaeum esse, qui dicit partem dei, naturam dei, id quod est deus, uenisse huc puram ad gentem tenebrarum ligatam atque pollutam, ut indigeat solui et mundari.
- 2.18.1
FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex deo non est?
- 2.18.2
AUG. dixit: Non dixi; sed dixi, quia ex deo est, tamquam a deo facta, non tamquam de deo nata.
- 2.18.3
FEL. dixit: Dixisti de anima, quia non est ex deo, sed factura dei, quia sine deo nihil est; hoc enim dicis tu et non uis adseuerare, quia ex deo est anima.
- 2.18.4
AUG. dixit: A deo est, sed facta a deo.
- 2.18.5
FEL. dixit: Aut facta aut missa aut data, ex deo est. ergo si ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam de pollutione, quid culpas Manichaeum ?
- 2.18.6
AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam dei, sed factam a deo per liberum arbitrium peccasse et peccato esse pollutam et per dei misericordiam in paenitentia liberatam; tu autem ipsam naturam dei. quod deus est, deum de deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum . et multum interest inter id, quod de se deus genuit et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est cum omnino non esset, a deo accepit, ut esset, id est ut institueretur.
- 2.18.7
FEL dixit: Ergo pars dei est.
- 2.18.8
AUG. dixit: Iam tibi dictum est, non est pars dei; et accipe, quomodo intellegas deum omnipotentem factorem. omnia, quae fiunt et quod quisque facit, aut de se est aut ex aliquo aut ei nihilo. homo quia non est omnipotens, de se filium facit, ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento uasculum. potuit enim facere uasculum, sed non potuit facere argentum; potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. ex nihilo autem, ex eo, quod prorsus non est, facere ut sit, nullus hominum potest. deus autem quia omnipotens est, et de se filium genuit et ex nihilo mundum fecit et ex limo hominem formauit, ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus ualentem. quia de se quod fecit, nec fecisse dicendus est, sed genuisse. quod autem ex aliquo, sicut de terra hominem, non sic fecit hominem de terra, ut alius ei fecerit ipsam terram, unde faceret hominem. quomodo fecit deus argentum argentario, unde faciat uasculum; sed ipse fecit et, quod non erat, ut esset, et quod inde rursus esset, quod iam ipse ex nihilo creauerat, ut esset. sic ergo corpus, sic anima, sic intellegitur uniuersa creatura facta a deo, non genita de deo, ut hoc sit, quod deus. proinde modo forte eliges, quid teneas et quid respuas. elige, quid sit melius. quoniam uidemus multa mutabilia et ipsa tamen bona quamuis mutabilia, multa mortalia et ipsa tamen bona quamuis mortalia, bonum autem incommutabile omnino ipse deus est, quid melius sit tibi tenere elige: deum mutabilem esse, an quod deus fecit esse mutabile, quia necesse est, ut unum de duobus dicas. si nolueris admittere id, quod fecit deus, esse mutabile, restat, ut dicas ipsum deum esse mutabilem. ut . autem ab hoc sacrilegio te purges et ab hac blasphemia, ne dicas substantiam dei esse mutabilem, quare non concedis deum, qui uere est et incommutabilis est, quia ipse etiam dixit: ego sum qui sum, fecisse omnia bona, sed non sibi paria? proinde quia incommutabilis ipse est, non est mirum, si quod fecit, quia ei aequale non est, non est incommutabile, sed mutabile. ideo et per liberum arbitrium peccare et pollui potuit et per eius misericordiam liberari.
- 2.19.1
FEL. dixit: Dixisti hominem fecisse sibi filium; nihil. interest inter patrem et filium. quia hoc ergo protulit sanctitas tua, et ego respondeo, quia deus et quae facit aequalia sunt sibi.
- 2.19.2
AUG. dixit: Quod intellegere noluisti, quia homo, cum filium facit, non facere proprie dicitur, sed proprie generare dicitur, sic et deus unicum filium genuit\' dixi tibi, non fecit. fecit autem illud, quod aequale ei non est; quod autem genuit, aequale illi est. itaque elige tibi, utrum uelis dicere mutabilem dei facturam, an mutabilem dei naturam.
- 2.19.3
FEL. dixit: Quomodo deus inmutabilis est, similiter, quem genuit, inmutabilis est, et quod fecit, si de ipsius natura est, non mutatur.
- 2.19.4
AUG. dixit: Sed iam tibi dictum est, quia quod fecit, non de ipsius natura est, sed ex nihilo fecit, quia omnipotens est. non erat, et fecit, non de se, non de aliqua re, quam ipse non fecerat, sed ex nihilo.
- 2.19.5
FEL. dixit: Ego non hoc dixi, sed dixi: quia deus inmutabilis est, et quod genuit inmutabile est, et quod fecit inmutabile est. non dixi, unde illud fecit; non hoc quaesiui, unde fecerit.
- 2.19.6
AUG. dixit: Sed a me audisti, quod non quaesisti, ut iam desineres stulta loqui. omnipotens deus et de se potuit generare et de nihilo facere et ex eo, quod iam fecerat, aliquid formare: de se filium aequalem sibi; de nihilo mundum et uniuersam creaturam; ex aliquo de terra hominem, quia omnipotens est. quod ergo de se ipso est, pollui numquam potest quomodo ipse; quod autem ab illo factum est, non de illo, et pollui potest per liberum arbitrium et mundari per ipsius misericordiam condemnando, quod peccauit, et agnoscendo, qui eum creauit. tu uero, qui paulo ante dixisti, quia qui dei partem corruptibilem et contaminabilem dicit, anathemandus est, negare autem non potes Manichaeum dixisse, quod pars dei in gente tenebrarum conprehensa atque polluta est, et his eum uerbis blasphemasse adparet. ita ut peius blasphemare forte non posset, aut anathema illum talia dicentem, aut tu cum illo anathemandus es et abiciendus.
- 2.20.1
FEL. dixit: Manichaeus dicit, quia polluta est pars dei; et Christus dicit. quia polluta est anima, et uenit liberare illam de pollutione.
- 2.20.2
AUG. dixit: Sed anima non est pars dei. nam tu iam confessus es, quia Manichaeus dixit pollutam partem dei; nos autem pollutam dicimus animam ex uoluntate peccati; non esse autem animam partem dei, non de deo genitam, sed a deo factam. sic ergo dicitur anima ex deo, quomodo dicitur aliquod opus fabri ex artificio eius uel ex ipso factum, non tamen de ipso genitum. sicut filius eius. tu ergo quia iam confessus es Manichaeum dixisse pollui partem dei et iamdudum dixisti anathemandum, qui dicit corruptibilem uel contaminabilem deum uel naturam eius, iam anathemasti, quod non uis fateri. hoc enim, quod dixisti. quia polluitur et quia mundatur, hoc ipso, quod dicis "mundatur," expressisti, quia polluitur, et non habes, unde euadas. et Manichaeus et tu dixisti. quia polluitur pars dei. anathema ergo Manichaeum aut anathemandus es cum Manichaeo.
- 2.20.3
FEL. dixit: Ego non a Manichaeo didici, quia polluta est pars dei, sed a Christo didici. quia propter animam uenit, quae polluta erat..
- 2.20.4
AUG. dixit: A Christo non didicisti, quia anima pars dei est.
- 2.20.5
FEL. dixit: A Christo didici, quia anima ex deo est.
- 2.20.6
AUG. dixit: Et nos didicimus, quia anima ex deo est, sed non" est pars dei." sic est enim anima ex deo, quomodo factura ex artifice, non de deo, sicut filius de patre.
- 2.20.7
FEL. dixit: De pollutione agimus . si polluta est anima, quae ex deo est, et potest purgari a Christo, qui pro illa uenit, et illa pars dei, quam Manichaeus dicit, pollui potest et mundari per mandatum ipsius dei.
- 2.20.8
AUG. dixit: Ecce iterum dicis partem dei pollutam purgari et paulo ante dixeras anathemandum esse, qui illam dicit corruptibilem; modo dicis, quia pollui potuit, et dicis, quia mundari potest. ut confirmes, quia pollui potuit. hoc nos de parte dei non dicimus, sed de anima dicimus, quae tamquam opus eius ex ipso est, non tamquam proles de ipso. redi ergo ad id, quod dicis, et discerne, quod dicimus: anima nec deus est nec pars dei. tu autem Manichaeum dicis dixisse pollui partem dei, quam dicit purgari, ut confirmet, quia polluitur. restat ergo, ut eum anathemes aut ista sentiens anathemeris.
- 2.21.1
PEL. dixit: Pertinet ad deum anima, quae per peccatum coinquinata est, an non ?
- 2.21.2
AUG. dixit: Pertinet, sed non est pars eius.
- 2.21.3
FEL. dixit: Non hoc interrogaui.
- 2.21.4
AUG. dixit: Et quid interrogasti ?
- 2.21.5
FEL. dixit: Pertinet ad deum, an non pertinet?
- 2.21.6
AUG. dixit: Iam dixi, et quia pertinet et quomodo pertineat.
- 2.21.7
FEL. dixit: Ego quaero, utrum est ex deo.
- 2.21.8
AUG. dixit: Ex deo, non de deo.
- 2.21.9
FEL. dixit: Si nihil peccatum est, quia ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam et eam liberauit a peccato, quid culpamus Manichaeum, qui dicit partem dei pollutam esse et iterum mundari?
- 2.21.10
AUG. dixit: Quia iam confessus es Manichaeum dixisse partem dei esse pollutam et dicis non esse peccatum talem blasphemiam in deum effundere. nos autem dicimus quidem peccasse animam per liberum arbitrium et paenitendo purgari per misericordiam creatoris sui, quia non est ex deo tamquam pars eius uel tamquam proles eius, sed ex deo uel a deo facta est tamquam opus eius: quid intersit inter nostram fidem et uestram perfidiam, omnibus manifestum est. itaque secundum uerba tua superiora, quia concessisti anathemandum eum, qui dicit corruptibilem dei naturam — quod et Manichaeum et te dicere manifestum est — quia noluisti. ut esset a te anathematus, eris cum illo anathematus.
- 2.22.1
Post haec cum multis uerbis inter se agerent, FEL. dixit:
- 2.22.2
Dic iam, quid uis faciam ? +
- 2.22.3
AUG. dixit: (Ut anathemes Manichaeum, cuius sunt tantae istae blasphemiae; sed si ex animo facis, tunc fac . nemo enim te cogit inuitum.
- 2.22.4
FEL. dixit: Deus uidet, si ex animo facio; non enim homo potest uidere . sed hoc peto, ut confirmes me.
- 2.22.5
AUG. dixit: In quo uis ut confirmem te?
- 2.22.6
FEL. dixit: Prior tu anathema, ut et ego postea anathemem.
- 2.22.7
AUG. dixit: Ecce manu mea etiam scribo; uolo enim, ut et tu manu tua scribas.
- 2.22.8
FEL. dixit: Sed sic anathema, ut spiritum ipsum, qui in
- 2.22.9
Manichaeo fuit et per eum ista locutus est, anathemes.
- 2.22.10
Augustinus accepta charta scripsit haec uerba: Augustinus ecclesiae catholicae episcopus iam anathemaui Manichaeum et doctrinam eius et spiritum, qui per eum tam execrabiles blasphemias locutus est, quia spiritus seductor erat non ueritatis, sed nefandi erroris; et nunc anathemo supra dictum Manichaeum et spiritum erroris ipsius.
- 2.22.11
Et cum eandem chartam Felici dedisset, etiam ille manu sua haec uerba scripsit: ego Felix, qui Manichaeo credideram, nunc anathemo eum et doctrinam ipsius et spiritum seductorem, qui in illo fuit, qui dixit deum partem suam genti , tenebrarum miscuisse et eam tam turpiter liberare, ut uirtutes suas transfiguraret in feminas contra masculina et ipsas iterum in masculos contra feminea daemonia, ita ut postea reliquias ipsius suae partis configat in aeternum globo tenebrarum. has omnes et ceteras blasphemias Manichaei anathemo.
- 2.22.12
Augustinus episcopus his in ecclesia coram populo gestis subscripsi.
- 2.22.13
Felix his gestis subscripsi.
← Previous — showing 201–263 of 263
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa031a.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.