Contra Litteras Petiliani
- 2.67.1
Augustinus respondit: Quid, si iste priuatus atque falsarius legem imperatoris alicui det, nonne ille, cum contulerit cum eis qui hanc habent et ipsam esse inuenerit, non attendit & quo acceperit, sed quid acceperit? falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est; quando autem alienum uerum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamuis ille uerax non sit, uerum est tamen quod datur.
- 2.68.1
Petilianus dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?
- 2.69.1
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit uerus sacerdos et non quid sit uerum baptisma. ut enim sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solo sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: sacerdotes tui induantur iustitia. qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat tamen uerum est, si non det suum sed dei, sicut de ipso Caipha dictum est: hoc autem non a se dixit, sed cum , esset pontifex prophetauit. et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo uel profano precem sacerdotis uerbis et mysteriis euangelicis conformatam, numquid potes ei dicere: (non est uera., quamuis ipse non solum uerus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit, cum apostolus Paulus quoddam testimonium uerum esse dixerit Cretensis nescio cuius prophetae, qui inter prophetas dei non computabatur? ait enim: dixit quidam ex ipsis proprius eorumproplieta:Cretensessempermendaces, malae bestiae, uentres pigri. testimonium hoc uerum est. si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum comperit, etiam ipse adtestatus est, cur nos, apud quemlibet inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi ille apud quem inuenitur peruersus et fallax est, non discernimus uitium quod homo habet et ueritatem quam non suam sed dei habet, et dicimus: \'sacramentum hoc uerum est,\' sicut ille ait: testimonium hoc uerum est? numquid ideo dicimus: \'etiam ipse homo uerax est\', quia dicimus: \'sacramentum hoc uerum est\'? sicut et apostolus numquid ideo prophetam illum inter prophetas dei computauit, quia quod in eo uerum inuenit uerum esse firmauit? similiter idem apostolus, cum apud Athenas esset, inter aras daemonum animaduertit aram quandam in qua scriptum erat: ignoto deo, et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo atque subiungeret: quem uosignorantes colitis hunc uobis nos adnuntiamus. numquid quia uel inter idolorum aras uel a sacrilegis erectam aram illam repperit, propterea quod in ea uerum erat damnauit aut respuit, aut propter uerum quod in ea legerat etiam sacrilegia paganorum sectanda esse persuasit? consequenter autem cum ipsum etiam dominum illis ignotum, sibi autem notum etiam illorum notitiae, sicut congruere iudicabat, insinuare uellet, ait inter cetera: et quidem non longe positum ab unoquoque nostrum. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt numquid etiam hic, quia inuenit apud sacrilegos testimonia ueritatis, aut propter ista illos approbauit aut propter illos ista damnauit? uos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum uitia dei sacramenta uiolatis aut nos propter dei sacramenta, quae in uobis uiolare nolumus, etiam uestri schismatis sacrilegium assumere putatis.
- 2.70.1
Petilianus dixit: Omnis enim potestas ex deo est, non in homine potestatis, sieut Pontio Pilato respondit dominus Iesus Christus : non haberes in me potestatem nisi esset tibi desuper data, et iterum dicente Iohanne: non potest homo facere quicquam nisi ei datum fuerit e caelo. doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem.
- 2.71.1
Augustinus respondit: Tu doce potius, uniuersus orbis terrarum, qua diffusa est hereditas Christi, et illa tot gentium multitudo, ubi apostoli ecclesias fundauerunt, quando baptizandi amiserit potestatem. numquam docebis, non solum quia eos calumniaris, non doces traditores, sed quia, etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus siue ignotorum sine fallacium siue ut zizania uel palea tolerandorum euertere promissa dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes; a quibus promissis uos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non uultis.
- 2.72.1
Petilianus dixit: Licet enim unum sit baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. dedit aquam Iohannes sine nomine trinitatis, sicut ipse professus est dicens: ego uos baptixo in aqua paenitentiae; alius ueniet qui fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptixat in spiritu sancto et igni. dedit sanctum spiritum Christus, sicut scriptum est: sibilauit in faciem eorum et dixit: accipite spiritum sanctum, ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit.s o uera diuinitas, quae accendere uisa est, non ardere. suut scriptum est: factus est subito de caelo sonus. tamquam ui magna spiritus ferretur, et repleuit totam domum ubi erant sedentes apostoli. et nisae sunt distributae linguae tamquam ignis. sedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui uariis linguis sicut spiritus sanctus dabat eloquium eis. tu igitur, persecutor, uel aquam paenitentiae non habes, qui non Iohannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. tu igitur, traditor, sanctum spiritum Christi non habes; etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. tibi ignis in spiritu apud inferos uiuax est, qui ieiunis apicibus aestuans membra tua per saeculum afflare ualeat, non finire, sicut scriptum est de reorum inferno supplicio: ignis eorum non extinguetur.
- 2.73.1
Augustinus respondit: Tu es ille maledicus conuiciator, non ueridicus disputator. nonne aliquando desines talia dicere, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad unitatem orbis terrarum, quae in sanctis tamquam in frumentis est, omnino non pertinent? si placeat et nobis pro maledictis maledicta reponere, possumus et nos forte diserte conuiciari, possumus dicere: crepitantibus flammis, sed nullo modo mihi sonat diserte quod dicitur inepte; possumus et nos dicere: ieiunis apicibus aestuans, sed scriptorum nostrorum apices nolumus, cum ab aliquo sano leguntur, suco grauitatis ieiunos iudicari et ipsum in eis, dum nullis sententiis utilibus pascitur, superuacaneo laborare ieiunio. ecce dico circumcelliones uestros non crepitantibus, sed praecipitantibus flammis furoris ardere. si responderis: \'quid ad nos?\', cur et tu cum obieceris quos uolueris non uicissim audies: \'et nos nescimus\'? si responderis: (non probabis\', cur non tibi orbis terrarum respondeat uicissim: (nec uos probatis? paciscamur ergo, si placet, ut nec tu nobis malos obicias quos putas nostros nec uobis ego uestros. ita uidebis hoc pacto tam iusto placito atque firmato nihil te habere quod obicias semini Abrahae in omnibus gentibus. atque tibi ego plane inuenio magnum quod obiciam: cur ergo uos impie separastis a semine Abrahae quod est in omnibus gentibus? hoc certe quemadmodum defendas non habes. purgamus enim nos utrique a criminibus alienis; hoc autem, quod omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur non communicatis, et magnum crimen est (et) non quorundam uestrum, sed omnium.
- 2.74.1
Et tamen nosti et commemoras sanctum spiritum ita uenisse, ut illi quos tunc impleuerat linguis omnibus loquerentur. quid sibi uolebat illud signum atque prodigium? cur modo ita datur spiritus sanctus, ut nemo cui datur linguis omnibus loqui possit, nisi quia omnes gentes credituras ac sic in omnibus linguis futurum euangelium illud tunc miraculum portendebat? quod et in psalmo tanto ante praedictum est: non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur uoces eorum. hoc propter eos dictum est qui sancto spiritu accepto linguis erant omnibus locuturi. sed quia id ipsum in omnibus gentium linguis futurum euangelium et corpus Christi per totum orbem terrarum linguis omnibus personaturum significabat, secutus ait: in omnem terramexiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. hinc fit ut ecclesia uera neminem lateat. unde est illud quod in euangelio ipse dicit: non potest ciuitas abscondi super montem constituta. ideoque in eodem psalmo conectitur: in sole posuit tabernaculum suum — id est in manifestatione, sicut in Regnorum libris legimus dictum: quod tu in occulto fecisti, patieris in sole —, et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultauit ut gigas ad currendam uiam: a summo caelo egressio eius — ecce habes aduentum domini in carne — et occursus eius usque ad summum eius — ecce habes resurrectionem et ascensionem — nec est qui se abscondat a calore eius: ecce habes aduentum spiritus sancti quem in linguis igneis misit, ut feruorem caritatis ostenderet, quam profecto non habet qui cum ecclesia, quae in omnibus linguis est, non seruat unitatem spiritus in uinculo pacis.
- 2.75.1
Iam uero quod unum quidem baptismum esse dixisti, sed tamen tribus gradibus consecratum, ipsaque tria sic personis singulis dispertitus es, ut aquam Iohanni, spiritum sanctum domino Iesu Christo et ignem tertium paracleto desuper misso tribueris, quantus error sit parumper aduerte. eo quippe ductus es ut ita sentires, quia Iohannes ait: ego quidem baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est; ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni, nec considerare uoluisti non tria tribus singillatim esse coaptata, aquam Iohanni, spiritum Christo, ignem paracleto, sed tria haec ad duos potius pertinere, unum ad Iohannem et duo cetera ad dominum. neque enim dictum est: \'ego quidem uos baptizo in aqua, qui autem post me uenit maior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptizat in spiritu sancto, qui autem post illum uenturus est paracletus ipse uos baptizat in igni\', sed: ego quidem, inquit, in aqua, qui autem post me uenit in spiritu sancto e t igni. unum sibi tribuit, illi duo. uides ergo quemadmodum te fefellit numerus. adhuc attende. unum dixisti baptismum tribus gradibus consecratum, aqua, spiritu sancto et igni, et tres personas per singula posuisti, Iohannem ad aquam, Christum ad spiritum, paracletum ad ignem. si ergo aqua Iohannis ad eundem pertinet cuius unitas commendatur, non debuerunt baptizari iubente Paulo apostolo quos compererat baptizatos a Iohanne; iam enim habebant aquam ad eundem, sicut dicis, baptismum pertinentem. restabat ut spiritum et ignem acciperent, quia defuerant Iohanni, ut compleretur baptismus tribus, ut asseris, gradibus consecratus. cum uero auctoritate apostolica iussi sunt baptizari, satis declaratum est aquam illam Iohannis non pertinere ad baptismum Christi, sed pro necessario tempore alterius dispensationis fuisse.
- 2.76.1
Postremo quid tibi uisum est, ut, cum probare uoluisses spiritum sanctum a Christo datum et adhibuisses ex euangelio testimonium, quod resurgens a mortuis insufflauit in faciem discipulorum dicens: accipite spiritum sanctum, ad ultimum illum ignem, qui cum baptismo nominatus est, in linguis igneis quae paracleto ueniente demonstratae sunt uelles ostendere? dixisti enim: ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit, quasi alius sit spiritus sanctus quem dedit insufflando in faciem discipulorum, et alius qui post eius ascensum in apostolos superuenit. numquid ergo duo sunt spiritus sancti? quis hoc dementissimus dixerit? ipse itaque Christus eundem spiritum sanctum dedit siue insufflando in faciem discipulorum siue desuper eum die pentecostes certa sacramenti commendatione mittendo. proinde non Christus spiritum sanctum dedit et ignem paracletus, ut quasi compleretur quod dictum erat: in spiritu sancto et 0 igni, sed idem ipse Christus sanctum spiritum dedit, quem in terra positus suo flatu, in caelo autem positus linguis igneis demonstrauit. namque ut noueris non tunc impletum esse quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto, quando eis sufflauit in faciem, ut iam non in spiritu sed in igni baptizandi uenturo paracleto uiderentur, reminiscere apertissimam scripturam et uide quid eis dixerit quando ipse dominus ascendit in caelum: Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto baptizabimini quem et accepturi estis non post multos dies hos ad pentecosten. quid hoc testimonio clarius? secundum autem sensum tuum dicere debuit: \'Iohannes quidem baptizauit aqua; uos autem spiritu sancto baptizati estis, quando uobis in faciem sufflaui, et deinceps baptizabimini in igni, quem accepturi estis non post multos dies hos\', ut uidelicet complerentur tres illi gradus quibus dicis unum baptismum consecratum. ita fit, ut adhuc nescias quid sibi uelit quod dictum est: ipse uos baptizat in spiritu sancto et igni et temere uelis docere quod nescis.
- 2.77.1
Petilianus dixit: Sed ut plene discutiam baptismum trinitatis, dixit apostolis suis dominus Christus: ite, baptixate gentes in nomine patris et filii et spiritus sancti, docentes eas seruare omnia quaecumque mando uobis. quem doces, traditor? quem condemnas? quem doces, traditor? quem occidis? postremo quem doces? an quem feceris homicidam? quomodo ergo baptizas in nomine trinitatis? patrem deum dicere non potes. nam cum dixerit dominus Christus: beati pacifici, quia filii dei uocabuntur, tu qui parem animi non habes deum non habes patrem. quo- modo autem in nomine filii baplixas, qui tradis ipsumque filium dei non ullis passionibn# nec crucibus imitaris? quomodo autem baptizas in nomine spiritus sancti, cum spiritus sanctus in illos apostolos uenerit qui non fuerant traditores? cum igitur deus uobis genitor non sit nec aqua baptismatis uera nascamini, nemo uestrum penitus natus est nec patrem habetis impii nec matrem. uos ergo huiusmodi non debeo baptizare, etsi, ut carnem Iudaei quasi baptizant, milies uos lauetis ?
- 2.78.1
Augustinus respondit: Certe proposueras plene discutere baptismum trinitatis et intentos nos multum feceras; sed scilicet, quod uobis facillimum est, quam cito ad solita maledicta uertisti. hoc reuera copiose facis. proponis enim tibi quos uis, in quos inueharis quantum uis; in qua magna sermonis latitudine uno breuissimo uerbo quod dicitur \'proba\' in artissimas coartaris angustias. hoc enim tibi dicit semen Abrahae, in quo cum omnes gentes benedicuntur non curant cum a te maledicuntur. sed tamen, quia de baptismo agis, quem tunc putas esse uerum cum in homine iusto est, falsum autem cum in homine iniquo est, ecce et ego secundum tuam regulam si discutiam baptismum trinitatis, copiosius ut arbitror potero dicere, quod non habeat deum patrem cui comes est deus, nec Christum suum credat nisi pro quo passus est, nec spiritum sanctum habeat qui longe diuerso modo linguis igneis miserabilem Africam incendit. quomodo ergo habet baptismum aut quomodo dat in nomine patris et filii et spiritus sancti? certe iam aduertis posse in homine iniquo esse uel ab homine iniquo dari baptismum non iniquum sed iustum et uerum, non quia illius est, sed quia dei est. et ego tibi de isto nil calumnior, quod tu de nescio quibus orbi terrarum facere non cessas et, quod est intolerabilius, nec de ipsis aliquid probas. illud uero nescio quomodo tolerari possit, quod non solum hominibus sanctis de hominibus iniquis calumniamini, sed etiam ipsi sancto baptismati, quod in quolibet iniquo necesse est ut sanctum sit, crimen ex contagione peccatorum hominum comparatis, ut tale dicatis esse baptisma, qualis est ille a quo habetur uel datur uel sumitur. porro si talis fit homo, qualis fuerit ille cum quo accedit ad sancta, et talia fiunt ipsa sacramenta, quales fuerint homines in quibus sunt, sufficit sanctis hominibus ad solacium cum sancto baptismo communiter a uobis falsum crimen audire. uos tantum uidete quemadmodum uestro ore damnemini, si et sobrii uestri ex contagione ebriosorum uestrorum ebriosi sunt et misericordes uestri ex raptorum contagione raptores sunt et, quidquid apud uos in malis hominibus inuenitur, hoc coguntur esse qui non sunt, et ipse baptismus in omnibus immundis uestris immundus est et pro ipsius immunditiae diuersitate diuersus est, si talis esse cogitur, qualis est ille a quo habetur et datur. haec utique falsa sunt et ideo nobis nihil obsunt, cum ea dicitis in nos nec respicitis uos; uobis autem obsunt, quia cum ea falsa dicitis in nos non cadunt, sed quia ea uera putatis in uos recidunt.
- 2.79.1
Petilianus dixit: Nam si illos apostolis lieuit baptixare quos p>aenitentiae baptismo lohannes abluerat, mihi uos baptixare sacrilegos non licebit?
- 2.80.1
Augustinus respondit: Ubi est ergo quod supra dixeras non alium baptismum fuisse Iohannis, alium Christi, sed unum baptismum tribus gradibus consecratum, quorum trium graduum aquam lohannes, spiritum Christus, ignem paracletus dedit? cur ergo aquam repetiuerunt apostoli in eis quibus iam Iohannes aquam dederat pertinentem ad unum baptismum tribus gradibus consecratum? cernis certe quam sit necessarium, ut sciat quisque quod loquitur.
- 2.81.1
Petilianus dixit: Neque enim spiritus sanctus in quemquam manus impositione pontificis poterit inseri, nisi aqua purae conscientiae praecesserit generatrix.
- 2.82.1
Augustinus respondit: In his paucis uerbis tuis duo sunt errores. et unus quidem ad quaestionem quae inter nos discutitur non ualde pertinet, sed te imperitiae coarguit. nam in centum uiginti homines sine cuiusquam manus impositione, in Cornelium uero centurionem et eos qui cum illo erant etiam priusquam baptizarentur spiritus sanctus aduenit. alter autem error in his uerbis tuis totam causam uestram penitus perimit. dicis enim aquam purae conscientiae praecedere oportere generatricem, ut spiritus sanctus consequatur. proinde aut omnis aqua in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata purae conscientiae est — non propter eos a quibus ministratur uel a quibus accipitur, sed propter illum qui hunc baptismum inmaculatus instituit —, aut si aquam purae conscientiae non facit nisi pura conscientia et ministrantis hominis et sumentis, quid agitis de his quos inuenitis ab eis baptizatos, qui nondum proditi conscientiam maculosam gerebant, praesertim si inter ipsos baptizatos aliquis existat, qui se fateatur malam cum baptizaretur habuisse conscientiam, quod per illam forte occasionem ad aliquod flagitium peruenire noluisset? cum ergo uobis fuerit manifestatum nec illum qui ministrauit nec illum qui accepit baptismum puram habuisse conscientiam, denuo baptizandum esse censebitis? nequaquam hoc dicturus, nequaquam facturus es. baptismi ergo puritas a puritate uel inmunditia conscientiae siue dantis siue accipientis omnino distincta est. aude ergo iam dicere purae conscientiae fuisse fraudatorem, raptorem, pupillorum et uiduarum oppressorem, coniugiorum separatorem, patrimoniorum alienorum proditorem uenditorem diuisorem. aude etiam dicere purae conscientiae fuisse illos quos talibus temporibus defuisse difficile est, si qui forte non propter Christum nec propter uitam aeternam, sed propter amicitias terrenas conciliandas et cupiditates terrenas satiandas ab illo ut baptizarentur ambierunt. porro si hos purae conscientiae fuisse non audes dicere, si quos ex eo numero reppereris baptizatos, da eis quam non acceperunt aquam purae conscientiae; quod si non facis, desine aduersus nos iactare quod non nosti, ne cogaris aduersus uos respondere quod nosti.
- 2.83.1
Petilianus dixit: Qui utique spiritus sanctus in uos uenire non potuit, quos non uel paenitentiae baptismus abluit, sed paenitenda, quod uerum est, aqua polluit traditoris.
- 2.84.1
Augustinus respondit: Traditores quidem non solum nos non probatis, sed nec patres uestri patres nostros probare potuerunt. qui si probati essent, non utique patres nostri essent secundum tuam superiorem assertionem, quorum non essemus facta sectati, nec tamen propter eos a consortio diuelleremur unitatis et a semine Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. uerumtamen si alia est aqua Christi et alia est aqua traditoris, quia non fuit traditor Christus, cur non alia sit aqua Christi et alia sit aqua raptoris, quia nec raptor utique fuit Christus? baptiza ergo tu post raptorem tuum et baptizabo ego post traditorem nec meum nec tuum aut, si chartis prolatis credendum est, et meum et tuum, si autem communioni orbis terrarum magis quam parti Donati, non meum sed tuum. meliore uero et saniore sententia, quia secundum apostolicam uocem unusquisque nostrum proprium onus portabit, nec ille raptor uester est quotquot non estis raptores, nec quisquam traditor aut noster aut uester est quotquot non sumus traditores. et ideo nos sumus catholici, qui secundum istam sententiam non deserimus unitatem, uos uero haeretici, qui propter quorundam hominum crimina seu uera seu falsa non uultis tenere cum Abrahae semine caritatem.
- 2.85.1
Petilianus dixit: Sed ut haec ab apostolis facta praeluceant, eorum Actibus edocemur, sicut scriptum est: factum est autem dum Apollo esset Corinthi, Paulus perambulatis superioribus partibus uenit Ephesum, et cum inuenisset quosdam discipulos, dixit illis: si spiritum sanctum accepistis credentes? at illi dixerunt: sed neque si est spiritus sanctus audiuimus. dixitque Paulus: in quo ergo baptixati estis? et responderunt dicentes: Iohannis baptismo. ait autem Paulus: Iohannes baptizauit baptismo paenitentiae, plebi dicens in eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum Christum dominum nostrum. quo audito baptixati sunt in nomine domini nostri Iesu Christi; et cum imposuisset illis manus Paulus, uenit spiritus sanctus super illos; loquebantur autem uariis linguis et prophetabant. et erant omnes uiri fere duodecim. si igitur illi sunt baptizati ut sanctum spiritum reciperent, cur non uos, si sanctum uultis spiritum sumere, post uestra mendacia neram percipitis nouitatem? qui si male hoc facimus, quare nos quaeritis? aut certe si crimen est, Paulum primitus con... demnate: qui utique Paulus quod iam fuerat abluit, nos autem in nobis quod nondum est baptixamus. non enim uos, ut saepe iam diximus, uero baptismate tinguitis, sed inani uocabulo falsi baptismatis infamatis.
- 2.86.1
Augustinus respondit: Paulum non accusamus qui dedit hominibus baptismum Christi, quia non habebant baptismum Christi, sed baptismum Iohannis secundum ipsorum responsionem; qui interrogati, in quo baptizati essent, responderunt: \'baptismo Iohannis\', qui ad baptismum Christi non pertinet nec eius pars ulla uel gradus est. alioquin aut tunc iterabatur aqua baptismi Christi aut, si baptismus Christi tunc per duas aquas perficiebatur, minus perfectus est modo, quia non datur illa quae per Iohannem dabatur. quodlibet autem horum impium et sacrilegum est opinari. dedit ergo Paulus baptismum Christi eis, qui non baptismum Christi habebant sed Iohannis.
- 2.87.1
Cur autem illo tempore necessarius fuerit baptismus Iohannis qui nunc iam necessarius non est, et alibi diximus et nunc ad rem quae inter nos agitur non pertinet, nisi tantummodo ut uideatur, quod Iohannis baptismus alius fuit, Christi autem alius; sicut alius fuit ille baptismus in quo patres nostros dicit apostolus baptizatos in nube et in mari, quando per Moysen Rubrum Mare transierunt. lex enim et prophetae usque ad Iohannem Baptistam sacramenta habebant praenuntiantia rem futuram; nostri uero temporis sacramenta uenisse testantur quod illa uenturum esse praedicabant. Iohannes itaque omnium praecedentium proximus Christi annuntiator fuit. et quia omnes superiorum temporum iusti et prophetae cupiebant uidere completum quod reuelante spiritu futurum esse cernebant — unde et ipse dominus dicit: quoniam multi iusti et prophetae cupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt, et audire quae auditis et non audierunt —,propterea lohannes amplius quam propheta dictus est et in natis mulierum non habuisse maiorem, quia prioribus iustis praenuntiare tantum Christum concessum est, huic autem et praenuntiare absentem et uidere praesentem, ut huic inueniatur patuisse quod illi cupierunt. et ideo sacramentum baptismi eius adhuc ad praenuntiationem Christi pertinet sed plane nouissimam, quoniam usque ad ilium fuerunt praenuntiationes primi aduentus domini, cuius aduentus modo annuntiationes sunt, iam non praenuntiationes. sed dominus humilitatis uiam docens sacramenta quae hic inuenit praenuntiationis suae suscipere dignatus est non ad suae purgationis adiutorium, sed ad nostrae pietatis exemplum, ut scilicet ostenderet nobis, quanta deuotione suscipere debemus ea quae illum iam uenisse testantur, quando ipse suscipere non dedignatus est quae illo uenturo figurabantur. et Iohannes ergo, quamuis proximus et infra unum annum coaetaneus, tamen cum baptizaret uenienti praeibat Christo. propter hoc de illo dictum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit uiam tuam, et ipse praedicabat dicens: uenit fortior me post me. sic ergo circumcisio octaui diei quae patribus data est praenuntiabat iustificationem nostram in expoliatione carnalium concupiscentiarum per resurrectionem domini, quae post septimum id est sabbati diem octauo die id est dominico facta est, qui dies tertius post sepulturam eius occurrit; eandem tamen praenuntiantem circumcisionem carnis infans Christus accepit. et quemadmodum pascha quod a Iudaeis celebrabatur in occisione agni praenuntiabat domini passionem et transitum de hoc mundo ad patrem, et ipsum tamen pascha quod erat in eadem praenuntiatione idem dominus cum discipulis celebrauit, quando ei suggesserunt dicentes: ubi uis paremus tibi pascha? Sic et baptismum Iohannis qui erat in proxima eius praenuntiatione etiam ipse suscepit. sed sicut aliud est carnis circumcisio Iudaeorum, aliud autem quod octauo die baptizatorum nos celebramus, et aliud est pascha quod adhuc illi de oue celebrant, aliud autem quod nos in corpore et sanguine domini accipimus, sic alius fuit baptismus Iohannis, alius est baptismus Christi. iliis enim uentura ista praenuntiabantur, istis completa illa praedicantur; et quamuis illa Christus acceperit, nobis tamen necessaria non sunt, quia ipsum qui per haec annuntiabatur accepimus. recenti autem aduentu domini quisquis illa accepisset, opus ei erat ut etiam his inbueretur; quisquis uero his imbutus esset, non opus erat ut retrorsus in illa cogeretur.
- 2.88.1
Quapropter nolite de Iohannis baptismo caliginem facere. cuius causa et ratio siue ista sit quam exposui siue alia melior certiorque reddatur, illud tamen manifestum est alium fuisse baptismum Iohannis, alium Christi, et illum Iohannis baptismum appellatum, quod et istorum quos commemorasti responsio declarat et sermo ipsius domini ubi ait Iudaeis: baptismus Iohannis de caelo est an ex hominibus? iste autem baptismus non dicitur Caeciliani nec Donati nec Augustini nec Petiliani, sed baptismus Christi. nam si inpudentes nos putas, quia post nos neminem uolumus baptizari, cum uideamus post Iohannem fuisse homines baptizatos, qui utique incomparabiliter maior est nobis, numquid forte Iohannes et Optatus aequales sunt? ridiculum uidetur et tamen puto quod non eos aequales, sed maiorem credatis Optatum: post Iohannem quippe apostolus baptizauit, uos baptizare post Optatum neminem audetis. an quia Optatus in unitate uestra fuit? iam hoc quibus praecordiis sustineri possit ignoro, si amicus comitis cui comes erat deus in unitate dicitur fuisse et amicus sponsi praeter unitatem. quodsi Iohannes maxime in unitate fuit et non solum Optato, sed omnibus uobis et omnibus nobis longe excellentior et maior fuit et tamen post eum Paulus apostolus baptizauit, quare uos post Optatum non baptizatis? nisi forte in has angustias uos coartat caecitas uestra, ut dicatis Optatum dare potuisse spiritum sanctum, Iohannem non potuisse. quod si non dicitis, ne ab ipsis etiam insanis uestra rideatur insania, quid responsuri estis, cur post Iohannem baptizandi fuerint homines, post Optatum autem nemo baptizandus sit, nisi quia illi baptismo Iohannis fuerant baptizati, quicumque autem Christi baptismo baptizantur, siue per Paulum baptizentur siue per Optatum, nihil distare inter istorum et illorum baptismum, cum tantum distet inter Paulum et Optatum? redite ergo, praeuaricatores, ad cor et nolite ex hominum moribus et factis diuina sacramenta pensare. illa enim per eum sancta sunt cuius sunt, sed digne tractata afferunt praemium, indigne autem tractata iudicium. et quamuis unum non sint qui dei sacramentum digne et qui indigne tractauerint, unum est tamen illud, siue digne siue indigne tractetur, non ut ipsum melius uel deterius fiat, sed ad uitam mortemue tractantium. illud sane quod dixisti, quia in illis quos baptizauit post Iohannem Paulus quod iam fuerat abluit, profecto non diceres, ei aliquantulum considerares quid diceres. si enim abluendus fuit baptismus Iohannis, procul dubio sordidus fuit. quid ergo iam te urgeam? recole aut lege et uide unde hoc Iohannes acceperit: repperies in quem effuderis istam blasphemiam. quod cum reppereris, saltem pectus tundatur, si lingua non frenatur.
- 2.89.1
Iam uero quod eleganter uobis dicere uidemini: si male hoc facimus, quare nos quaeritis?, nonne aliquando recordamini quia non quaeruntur nisi qui perierunt? an et hoc non uidere ad ipsam perditionem pertinet? posset enim et illa ouis tam absurde pastori dicere: \'si male facio quod a grege aberro, quare me quaeris\'?, non intellegens, quare se putat non esse quaerendam hanc esse unam causam quare quaeratur, quis autem uos quaerit siue per scripturas suas siue per linguas catholicas et pacificas siue per flagella temporalium tribulationum nisi ille, qui misericordiam istam uobis dispensat in omnibus? quaerimus ergo uos, ut inueniamus; tantum enim . uos diligimus ut uiuatis, quantum uestrum errorem odimus ut intereat, qui uos perdit quamdiu ipse non perit. atque utinam sic uos quaeramus, ut etiam inueniamus et de unoquoque uestrum gaudenter dicamus: mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus est!
- 2.90.1
Petilianus dixit: Si uos tenere catholicam dicitis, catholicos illud est quod Graece dicitur unicum siue totum. ecce in toto non estis, quia in parte cessistis.
- 2.91.1
Augustinus respondit: Et ego quidem Graecae linguae perparum assecutus sum et prope nihil; non tamen impudenter dico me nosse non esse (unum\\ sed totum), et xad-\' \'secundum totum\', unde catholica nomen accepit dicente ipso domino: non est uestrum scire tempora quae pater posuit in sua potestate, sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos, et eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. ecce unde catholica uocatur. sed ita clausis oculis offenditis in montem, qui ex paruo lapide secundum prophetiam Danielis creuit et impleuit uniuersam terram, ut nobis dicatis quod in parte cesserimus et in toto non simus, quorum communio uniuerso orbe diffunditur. sed quemadmodum, si mihi diceres quod ego sim Petilianus, non inuenirem quemadmodum te refellerem, nisi ut aut iocantem riderem aut insanientem dolerem, hoc mihi nunc faciendum esse uideo; sed quia iocari te non credo, uides quid restet.
- 2.92.1
Petilianus dixit: Sed non est pars tanebrarum cum luce nec pars amaritudinis cum melle; non est pars uitae cum morte, non est pars innocentiae cum reatu, non est pars aquae cum sanguine nec amurcae pars cum oleo, licet sit faeculenta cognatio, sed cuncta reproba defluent. ipsa est sentina uitiorum dicente Iohanne: ex nobis exie- runt, sed non sunt de nobis; nam si essent de nobis, permansissent utique nobiscum. non est aurum cum sordibus suis, omnia pretiosa. purgantur; scriptum est namque: sicut aurum probat fornax, ita et iustos uexatio tribulationis, non est pars crudelitas mansuetudinis nec religio sacrilegii nec pars Macari penitus potest esse nostra, quia ritus nostri similitudine maculat. acies namque inimica non pars est, quae implet nomen hostile. quae si nere pars dicitur, sententiam congruam Salomonis incurret: pereat pars eorum de terra.
- 2.93.1
Augustinus respondit: Haec uerba iactare et nihil probare quid est nisi delirare? attendis zizania per mundum et triticum non adtendis, cum per totum utraque iussa sint crescere. attendis semen maligni quod in tempore messis separabitur, et non attendis semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes. quasi uero uos iam sitis massa purgata et mel sincerum et eliquatum oleum et aurum purum uel ipsa species dealbati parietis. ut enim de uitiis ceteris taceam, numquid ebriosi partem faciunt sobriorum aut deputantur auari in parte sapientium? si mansueti homines lucis uocabulum tenent, furor circumcellionum ubi nisi in tenebris deputabitur? cur ergo per tales baptismus datus apud uos ualet et per quoslibet in orbe terrarum idem Christi baptismus non ualet? cernis nempe ad illud uos esse ab orbis terrarum communione separatos, ut non quidem sitis omnes ebriosi nec omnes auari nec omnes uiolenti, sed omnes haeretici ac per hoc omnes impii et omnes sacrilegi.
- 2.94.1
Quod autem uniuersum orbem terrarum christiana societate gaudentem Macari partem uocatis, quis hoc sano cerebro diceret? sed quia uos de parte Donati esse dicimus, quaeritis hominem de cuius parte nos esse dicatis et in magnis angustiis nominatis nescio quem, si forte in Africa cognitum, in aliis autem orbis partibus ignotum. quapropter ecce respondet uobis uniuersum semen Abrahae ab uniuersa terra: \'Macarium istum, de cuius parte nos dicitis, omnino non nouimus\'. respondete uicissim non uos nosse Donatum. sed et si partem Optati uos esse dicamus, quis uestrum potest dicere nescire se Optatum nisi forte facie, sicut nec Donatum? sed gaudetis uidelicet de nomine Donati; numquid et de nomine Optati? quid ergo uobis prodest Donatus, cum uos omnes coinquinarit Optatus? quid uobis prodest sobrietas Donati, cum circumcellionum ebriositate polluamini? quid uobis prodest secundum uestram opinionem innocentia Donati, cum Optati rapacitate maculemini? hic enim est error uester, ut amplius putetis ualere iniquitatem hominis ad alium contaminandum quam iustitiam hominis ad alium purificandum. itaque si duo pariter diuina sacramenta communicent, unus iustus alius iniquus, sed ita ut nec iste illius iniquitatem nec ille huius imitetur iustitiam, non dicitis ex hoc fieri ambos iustos sed ambos iniquos, ita ut et illud sanctum quod pariter sumunt inmundum fiat et amittat propriam sanctitatem. ubi sibi inuenit tales aduocatos iniquitas, quibus delirantibus ita uictrix putetur? ut quid ergo uobis plauditis de nomine Donati in tantae peruersitatis errore, ubi non Petilianus esse meretur quod Donatus, sed ipse Donatus esse cogitur quod Optatus? dicat autem domus Israhel: pars mea dominus, dicat semen Abrahae in omnibus gentibus: dominus pars hereditatis meae. nouit enim quomodo dicat (Caiphas) in euangelio gloriae beati dei. nam et uos per sacramentum quod in uobis est, sicut Caiphas domini persecutor, nescientes prophetatis. quod enim Graece [*;, Latine \'beatus\' est. ita plane de parte Macarii sumus. quid enim est Christo beatius cuius sumus, ad quem commemorantur et conuertuntur uniuersi fines terrae et in cuius conspectu adorant uniuersae patriae gentium? itaque maledictionem tuam ultimam in peruersum de Salomone usurpatam non timet pars huius Macarii, id est huius \'beati\', ne pereat de terra. quod enim dictum est de impiis, hoc uos ad Christi hereditatem conuertere conamini et hoc esse factum nefanda impietate contenditis. cum enim de impiis ille loqueretur, ait: pereat -pars eorum a terra. cum autem uos dicitis illud quod scriptum est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae iam istam promissionem perisse de terra, in Christi hereditatem retorquere uultis quod de sorte praedictum est impiorum; sed manente atque crescente Christi hereditate, cum ista dicitis, uos peritis. non enim ubique per sacramentum dei prophetatis, quandoquidem hic per uestram insaniam male optatis. sed plus ualet praedictio prophetarum quam maledictio pseudoprophetarum.
- 2.95.1
Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus clamat: nolite uigum ducere cum infidelibus; quae enim participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luminis cum tenebris? quae autem conuentio Christi ad Belial, aut quae pars fideli cum infidele?
- 2.96.1
Augustinus respondit: Uerba apostoli agnosco, sed quid te adiuuent omnino non uideo. quis enim nostrum dicit esse participationem iustitiae cum iniquitate, etiamsi iustus et iniquus, sicut ludas et Petrus, pariter sacramenta communicent? ex una quippe re sancta ludas sibi sumebat iudicium, Petrus salutem, sicut tu, si dissimilis eras, cum Optato sacramentum sumebas et raptor sicut ille non eras. an rapina iniquitas non est? quis ita insaniat ut hoc dicat? quae ergo participatio iustitiae tuae cum illius iniquitate, quando ad unum accedebatis altare?
- 2.97.1
Petilianus dixit: Et iterum docuit ne schismata nascerentur: dico autem uobis, quia unusquisque uestrum dicit: ego quidem sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, ego autem Christi. numquid diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro nobis, aut in nomine Pauli baptixati estis?
- 2.98.1
Augustinus respondit: Mementote qui haec legitis: Petilianus ex apostolo ista commemorat. quando enim crederetis sic eum pro nobis contra se dicere?
- 2.99.1
Petilianus dixit: Si rudibus, si iustis Paulus haec dixit. ego nobis iniustis haec dico: numquid diuisus est Christus, ut nos ab ecclesia scinderetis?
- 2.100.1
Augustinus respondit: Uereor ne quisquam in hoc opere meo scriptorem arbitretur errasse et illic fecisse \'Petilianus dixit\', ubi debuit facere \'Augustinus respondit\'. sed uideo quid egeris: quasi praeoccupare uoluisti, ne nos ista diceremus. sed quid fecisti nisi ut bis dicantur? si ergo sic te delectat audire quae sunt aduersus uos ut ea dicantur, audi illa, peto, a me, Petiliane: numquid diuisus est Christus, ut uos ab ecclesia scinderetis?
- 2.101.1
Petilianus dixit: Numquid pro nobis laqueo suo ludas traditor mortuus est aut eius uos moribus tinguitis, cuius facta sectantes raptis thesauris ecclesiae nos Christi heredes potestatibus saeculi uenumdatis?
- 2.102.1
Augustinus respondit: Non pro nobis Iudas, sed Christus mortuus est, cui dicit ecclesia toto orbe diffusa: respondeam exprobrantibus mihi uerbum, quoniam in uerba tua speraui. cum ergo audiam uerba domini dicentis: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram et per prophetam: in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum, malorum commixtio corporalis me nulla perturbat, si noui dicere: suscipe seruum tuum in bono, non calumnientur mihi superbi. non ergo curo uanum calumniatorem, quia idoneum teneo promissorem. si autem de rebus uel locis ecclesiasticis quos tenebatis et non tenetis querimini, possunt et Iudaei se iustos dicere et iniquitatem nobis obicere, quia locum in quo impie regnauerunt modo christiani possident. quid ergo indignum, si ea quae tenebant haeretici secundum parem domini uoluntatem catholici tenent? ad omnes enim similes, id est ad omnes impios et iniquos illa uox domini ualet: auferetur a uobis regnum dei et dabitur genti facienti iustitiam. an frustra scriptum est: labores impiorum iusti edent? quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid quam quod aliquid amisistis. sed neque hoc miremini; paulatim enim cadit paries dealbatus. respicite tamen Maximianistas, quae loca tenebant et quibus inde agentibus et expugnantibus pulsi sint. et si haec pati iustitia est et facere iniquitas, aude loqui, si potes, primo quia uos fecistis, illi passi sunt, deinde quia secundum regulam iustitiae huius tu inferior inueniris. illi enim per iudices a catholicis imperatoribus expulsi sunt de locis antiquis, tu autem nec per ipsorum imperatorum iussa de basilicis expelleris unitatis. unde, nisi quia minoris meriti es non solum ceteris collegis tuis sed etiam istis ipsis, quos certe ut sacrilegos plenarii concilii uestri ore damnastis?
- 2.103.1
Petilianus dixit: Nos enim, ut scriptum est, baptismo nostro Christum induimus traditum, uos uestro contagio Iudam induitis traditorem.
- 2.104.1
Augustinus respondit: Possem et ego dicere: (uos uestro contagio Optatum induitis proditorem raptorem oppressorem separatorem*. sed absit ut cupiditas reddendi maledicti me in aliquam prouocet falsitatem; nec uos enim illum induitis nec nos istum. itaque si quisquam ad nos ueniens in nomine Optati se baptizatum esse respondeat, et baptizabitur in nomine Christi, et uos quotquot a nobis uenientes baptizastis, si in nomine Iudae traditoris se baptizatos dixerant, non reprehendimus quod fecistis. si autem in Christi nomine baptizati erant, non uidetis quanto errore arbitremini uarietate humanorum uitiorum diuina sacramenta uariari aut uitae cuiusquam sordibus pollui?
- 2.105.1
Petilianus dixit: Sed si istae sunt partes, nihil nobis praeiudicant nomina eompartis. duae namque uiae sunt, una angusta qua pergimus, altera est impiis qua peribunt; et tamen longe discernitur uocabuli aequalitas, ne uia iustitiae consortio nominis maculetur.
- 2.106.1
Augustinus respondit: Timuisti comparatam multitudini uestrae multitudinem orbis terrarum et ad paucitatis laudem per angustam uiam gradientis te conferre uoluisti. utinam non ad eius laudem, sed ad ipsam uiam te contulisses! profecto perspiceres eandem paucitatem in ecclesia esse omnium gentium, sed paucos dici iustos in comparatione multorum iniquorum, sicut in comparatione paleae possunt pauca grana dici uberrimae segetis, quae tamen per se ipsa in massam redacta implent horreum. nam sicut in tribulationibus amissorum locorum, sic etiam in paucitate, si in his putas esse iustitiam, te ipsi Maximianistae superabunt.
- 2.107.1
Petilianus dixit: Primo psalmo Dauid beatos et impios separat, non partes scilicet faciens, sed ab omnibus impiis separans sanctitatem: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit — ad uiam iustitiae redeat, qui errauerat ut periret — et super cathedram pestilentiae non sedit — cum ita commoneat o miseri, quid sedetis? — sed in lege domini uoluntas eius et in lege domini meditabitur die ac nocte. et erit uelut lignum quod plantatum est circa decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. et folium eius non \'decidet, et omnia quaecumque fecerit prospera procedent. non sic impii, non sic: sed tamquam puluis quem proiciet uentus a facie terrae — implet oculos, ut excaecet —. propterea non exurgent impii in iudicio neque peccatores ita consilio iustorum, quoniam scit dominus uias iustorum, et iter impiorum periet.
- 2.108.1
Augustinus respondit: Quis non in scripturis discernat haec duo genera hominum? sed uos maledici paleae crimina etiam frumentis obicitis et, cum sola palea sitis, solum frumentum uos esse iactatis. prophetae autem ueridici utrumque hoc genus ante uentilationem, quae in die iudicii futura est, permixtum esse dicunt per totum mundum, id est per totum agrum domini. uerumtamen admoneo ut istum primum psalmum Graece legas: ita non audebis pro crimine obicere orbi terrarum partem Macarii, quia forte intelleges cuius Macarii sit pars in omnibus sanctis, qui per omnes gentes benedicuntur in semine Abrahae. quod enim scriptum est Latine \'beatus uir\', Graece habet μαϰάριος . ille autem Macarius qui uobis displicet, si malus fuit, nec in hac sorte est nec huic sorti obest; si autem bonus, opus suum probet, ut in se ipso habeat gloriam et non in altero.
- 2.109.1
Petilianus dixit: Nostri autem baptismatis laudes idem psalmographus decantauit: dominus pascit me et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocauit. super aquam refectionis educauit me:, animam meam conuertit. deduxit me super semitas iustitiae propter nomen suum. nam et si ambulauero in medio umbrae mortis — si me, inquit, persecutor occidat —, non timebo mala, quoniam tu mecum es, domine. uirga tua et baculus tuus ipsa consolata sunt me — inde uicit Goliam D(aaid) oleo chrismatis loricatus —. parasti in conspectu meo mensam aduersus eos qui tribulant me. impinguasti oleo caput meum, et calix tuus inebrians perquam optimus. et misericordia tua subsequetur me omnes dies uitae meae, ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum.
- 2.110.1
Augustinus respondit: Iste psalmus de his loquitur, qui bene suscipiunt baptismum et sancto sancte utuntur. non enim uerba ista etiam ad Simonem magum pertinent, qui tamen eundem sanctum baptismum accepit; et quia eo sancte uti noluit, non ideo illum inquinauit aut repetendum talibus docuit. sed quia Goliae commemorationem fecisti, attende illum de ipso Golia psalmum et uide, quia in cantico nouo deuictus est — ibi enim dicitur: deus, canticum nouum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibet uide, utrum ad hoc canticum pertineat qui orbi terrarum non communicat. alibi enim dicitur: cantate domino canticum nouum, cantate domino omnis terra. omnis ergo terra, in cuius unitate non estis, cantat canticum nouum, et omnis terrae sunt uerba quoque ista: dominus pascit me et nihil mihi deerit et cetera. non sunt haec uerba zizaniorum, quamuis usque ad messem in una segete tolerentur; non sunt uerba paleae, sed tritici, quamuis eadem pluuia simulque nutriantur, eadem area simulque triturentur, donec ultimo uentilabro ab inuicem segregentur, quae duo utique communiter unum habent baptismum, quamuis non sint unum. sed etsi pars uestra esset ecclesia dei, certe fatereris istum psalmum non ibi pertinere ad furiosas cateruas circumcellionum. aut si et ipsi per semitas iustitiae deducuntur, quare negatis eos comites uestros esse, cum uobis obiciuntur, quamuis plerumque paucitatem concisionis uestrae non uirga et baculus dei, sed fustes eorum consolentur, quibus uos et aduersus leges Romanas tutos esse arbitramini; in quos incurrere quid est aliud quam ambulare in medio umbrae mortis? sed non timet mala cum quo dominus est. certe tamen non audebis dicere etiam istorum furiosorum esse uerba quae in hoc psalmo cantantur, et tamen habere eos baptismum non solum confitemini, sed etiam profitemini. non dicunt ergo ista nisi qui aqua sancta reficiuntur, sicut omnes iusti dei, non qui ea male utendo subuertuntur, sicut magus ille a Philippo baptizatus, et tamen ipsa in utrisque una atque sancta est. non dicunt ista nisi qui ad dexteram pertinebunt, sed tamen eadem pascua sub uno pastore et oues et hirci pascuntur, donec ut debita recipiant segregentur. non dicunt ista nisi qui de mensa domini uitam sumunt sicut Petrus, non iudicium sicut ludas, et tamen ipsa utrique fuit una, sed non utrique ualuit ad unum, quia ipsi non erant unum. non dicunt ista nisi qui oleo sancto etiam in spiritu beatificantur sicut Dauid, non qui in solo corpore consecrantur sicut Saul, et tamen, cum ambo unum sumpsissent, non eis impar sacramentum, sed impar meritum fuit. non dicunt ista nisi qui calicem domini in uitam aeternam mutata mente suspirant, non qui iudicium sibi manducant et bibunt, sicut apostolus ait, et tamen utrisque non unis calix ille unus est, inebrians ad capessenda caelestia martyres, non ad funestanda praecipitia circumcelliones. memento ergo sacramentis dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa uel omnino non sint uel minus sancta sint, sed ipsis malis hominibus, ut haec habeant ad testimonium damnationis, non ad adiutorium sanitatis. saltem quippe ipsa uerba ultima psalmi huius considerare debuisti et propter eos, qui baptismo accepto apostatant, intellegere non ab omnibus qui sanctum baptismum accipiunt posse dici: ut inhabitem in domo domini in longitudinem dierum, et tamen siue permanentibus siue lapsis, cum ipsi non sint unum, baptismus unus est, et cum ipsi non utrique sancti sint, baptismus in utrisque sanctus est, quia et apostatae, si redeant, non quasi eum amiserint baptizantur, sed quod in se permanenti iniuriam fecerint humiliantur.
- 2.111.1
Petilianus dixit: Ac ne uos sanctos esse dicatis, primum id assero, quia qui non fuerit innocens non habet sanctitatem,
- 2.112.1
Augustinus respondit: Ostende nobis tribunal ubi sedisti, ut ante te staret orbis terrarum, et quibus oculis non dico conscientias omnium, sed uel actus inspexisti et discussisti, ut eum perdidisse innocentiam iudicares. ille qui raptus est usque in tertium caelum dicit: sed neque ego me ipsum diiudico, et tu de uniuersa terra qua hereditas Christi dilatatur audes ferre sententiam? deinde si satis absolutum tibi uidetur quod dixisti: qui non fuerit innocens non habet sanctitatem, quaero, si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo Dauid uenerabatur, si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur. nam eum propter sacrosanctam unctionem et honorauit uiuum et uindicauit occisum, et quia uel panniculum ex eius ueste praecidit, percusso corde trepidauit. ecce Saul non habebat innocentiam et tamen habebat sanctitatem non uitae suae — nam hoc sine innocentia nemo potest —, sed sacramenti dei quod et in malis hominibus sanctum est.
- 2.113.1
Petilianus dixit: Nam si legem perfidi nostis, sine iniuria ipsius legis hoc dixerim: hanc et diabolus nouit. namque domino deo in causa lob iusti quasi iustus ita de lege respondit, sicut scriptum est: dixit dominus diabolo: respexisti in puerum meum lob, quia non est similis illi in terra, homo sine malitia, uerus dei cultor, abstinens se ab omni malo, perseuerans in simplicitate: tu autem petisti ut omnem rem illius perderes sine causa. et respondit diabolus et dixit domino: corium pro corio, et omne quodcumque habuerit homo pro anima sua dabit. ecce legaliter loquitur qui nititur contra legem. et iterum dominum Christum sermonibus suis sic ausus est adtemptare, sicut scriptum est: assumpsit diabolus Iesum in sanctam ciuitatem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit ei: mitte te deorsum; scriptum est enim quia angelis suis mandauit de te, ut manibus tollant te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. ait Iesus: iterum scriptum est: non temptabis dominum deum tuum. nostis, inquam, sicut diabolus legem, qui in suis conatibus uincitur et in actibus erubescit.
- 2.114.1
Augustinus respondit: Possem quidem quaerere abs te, in qua lege scripta sint uerba quae diabolus dixit, cum sanctum uirum Iob apud deum criminaretur, si hoc mihi esset propositum demonstrare, legem, quam dicis diabolum nosse, te ipsum non nosse; sed quia non inde inter nos quaestio est, hoc praetermitto. sic autem conatus es ostendere diabolum legis peritum, quasi nos dicamus omnes qui uerba legis nouerunt iustos esse. quid ergo te adiuuet quod de diabolo commemorare uoluisti, non uideo, nisi forte ut nobis ueniret in mentem, quomodo ipsum diabolum uos imitemini. sicut enim ille contra latorem legis proferebat uerba legis, sic et uos uerbis legis accusatis homines quos ignoratis, ut dei promissis quae in ipsa lege conscripta sunt resistatis. deinde uellem mihi diceres, confessores illi uestri quando se ipsos praecipitant, cui ducunt martyrium, utrum Christo qui talia suggerentem diabolum reppulit, an potius ipsi diabolo qui talia Christo facienda suggessit. duae sunt maxime uiles atque usitatae mortes eorum qui se ipsos interimunt, laqueus et praecipitium. tu certe dixisti in primis partibus huius epistulae: laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. hoc ad nos omnino non pertinet; neque enim ueneramur nomine martyrum eos qui sibi collum ligauerunt. quanto autem nos probabilius in uos dicimus: \'magister traditoris diabolus praecipitium Christo suadere uoluit et repulsus est\'! quid ergo dicendi sunt quibus hoc suasit et auditus est? quid enim nisi inimici Christi, amici autem diaboli, discipuli seductoris, condiscipuli traditoris? spontaneas enim mortes ab uno magistro utrique didicerunt, ille laqueum, isti praecipitium.
- 2.115.1
Petilianus dixit: Sed ut uestra singula destruamus, si sacerdotes uos dicitis, sic a domino deo dictum est per prophetam: ultio domini super falsos sacerdotes,
- 2.116.1
Augustinus respondit: Quaere potius quid uerum dicas, non unde maledicas, et quid doceas, non quid obicias.
- 2.117.1
Petilianus dixit: Si cathedram uobis miseri uindicatis, ut superius diximus, habetis illam profecto quam Dauid propheta psalmographus pestilentiae cathedram pronuntiauit. nobis enim iuste relicta est, quia eam sancti sedere non possunt.
- 2.118.1
Augustinus respondit: Et haec non uides non aliqua esse documenta, sed uana conuicia. hoc enim est illud quod paulo ante dixi: uerba legis dicitis, sed in quos dicatis non attenditis, sicut diabolus uerba legis dicebat, sed cui diceret non agnoscebat. ille caput nostrum sursum ascensurum deorsum uolebat deicere, uos autem corpus eiusdem capitis, quod per totam terram diffusum est, ad exiguam partem uultis redigere. certe ipse paulo ante dixisti nos legem nosse et legaliter loqui, sed in actibus erubescere. dicis quidem ista nihil probans; sed etsi de aliquibus probares, de his ceteris non praescriberes. uerumtamen si omnes per totum orbem tales essent quales uanissime criminaris, cathedra tibi quid fecit ecclesiae Romanae in qua Petrus sedit et in qua hodie Anastasius sedet, uel ecclesiae Hierosolymitanae in qua Iacobus sedit et in qua hodie Iohannes sedet, quibus nos in catholica unitate conectimur et a quibus uos nefario furore separastis? quare appellas cathedram pestilentiae cathedram apostolicam? si propter homines quos putas legem loqui et non facere, numquid dominus Iesus Christus propter Pharisaeos, de quibus ait: dicunt enim et non faciunt, cathedrae in qua sedebant ullam fecit iniuriam? nonne illam cathedram Moysi commendauit et illos seruato cathedrae honore redarguit? ait enim: cathedram Moysi sedent. quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. haec si cogitaretis, non propter homines quos infamatis blasphemaretis cathedram apostolicam cui non communicatis. sed quid (id) est aliud quam nescire quid dicere et tamen non posse nisi maledicere?
- 2.119.1
Petilianus dixit: Si sacrificia uos facere iudicatis, (de uobis quippe nequissimis deus ipse sic dicit: facinorosus, inquit, qui sacrificat mihi uitulum quasi canem occidat, et qui ponit similaginem quasi sanguinem porcinum fundat — scitote uestrum sacrificium qui humanum sanguinem iam fudistis —, et iterum: sacrificia eorum quasi panis luctus: omnis qui manducabit ex illo inquinabitur.
- 2.120.1
Augustinus respondit: Nos dicimus tale cuique fieri sacrificium, qualis accedit ut offerat et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium manducare qui ad illa tales accedunt, quales et illi sunt; itaque si offerat deo malus et accipiat inde bonus, tale cuique esse qualis quisque fuerit, quia et illud scriptum est: omnia munda mundis. per hanc sententiam ueridicam et catholicam etiam uos Optati sacrificio non estis polluti, si facta eius displicebant uobis. nam utique panis illius panis luctus erat, sub cuius iniquitatibus Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus uobis communem omnium uestrum malum schismatis facit. nam secundum concilii uestri sententiam Felicianus Mustitanus humanum sanguinem fudit. dixistis enim, cum eos damnaretis: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. uide ergo quale sacrificium offerat quem sacerdotem habetis, cum eum sacrilegum damnaueritis, et si hoc uobis nihil obesse arbitramini, rogo uos, uanitas calumniarum uestrarum quid oberit orbi terrarum.
- 2.121.1
Petilianus dixit: Si precem domino facitis aut funditis orationem, nihil uobis penitus prodest. uestras enim debiles preces cruenta uestra conscientia uacuat, quia dominus deus puram magis conscientiam quam preces exaudit domino Christo dicente: non omnis qui dicit mihi <do- mine domine\' intrabit in regnum caelorum, sed is q:ui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est. uoluntas dei utique bona est. nam ideo in sacra oratione sic petimus: fiat uoluntas tua in caelo et in terra, ut, quia bona eius uoluntas est, nobis quae bona sunt largiatur. uos ergo uoluntatem dei non facitis, quia mala cotidie perpetratis.
- 2.122.1
Augustinus respondit: Ista omnia si et nos in uos dicamus, nonne qui nos audierit insanos potius litigatores quam christianos disputatores, si ipse sanus est, iudicabit? non ergo reddimus maledictum pro maledicto. seruum enim domini non oportet litigare, sed esse mitem ad omnes, docibilem, in modestia corripientem diuersa sentientes. si ergo uobis obiciamus eos qui mala apud uos cotidie perpetrant, inepte litigamus alios ex aliis accusantes; si autem uos admonemus, ut, sicut illa uobis non uultis obici, sic nobis non obiciatis aliena, in modestia uos corripimus, sed si aliquando resipiscatis.
- 2.123.1
Petilianus dixit: Si uero forte, quod nescio, daemonia pellitis, nec id uobis proderit, quia nec fidei uestrae nec meritis cedunt ipsa daemonia, sed in nomine domini Iesu Christi pelluntur.
- 2.124.1
Augustinus respondit: Gratias deo, quia tandem confessus es posse ualere inuocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiamsi a peccatoribus inuocetur. hinc ergo intellege, cum Christi nomen inuocatur, non obesse aliorum saluti aliena peccata. nos autem quomodo inuocemus nomen Christi, non tuo iudicio nobis opus est, sed ipsius qui inuocatur a nobis; solus enim potest nosse quo corde inuocetur. ex eius tamen uerbis certi sumus ab omnibus gentibus eum salubriter inuocari quae benedicuntur in semine Abrahae.
- 2.125.1
Petilianus dixit: Etsi prorsus uirtutes et mirabilia faciatis, propter uestram nequitiam nec sic uos dominus nouit dominoipso dicente: multi dicent mihi in illo die: domine domine, in nomine tuo prophetauimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine uirtutes multas fecimus. tunc dicam illis: quoniam non noui uos; discedite a me operarii iniquitatis.
- 2.126.1
Augustinus respondit: Agnoscimus uerba domini. hinc et apostolus ait: si fidem habeam ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. hoc ergo quaerendum est, quis habeat caritatem; inuenies non essenisi eos qui diligunt unitatem. nam de exclusione daemonum et de potentia miraculorum, quoniam plerique talia non faciunt -et tamen ad regnum dei pertinent, plerique autem faciunt et non pertinent, nec nostri nec uestri debent gloriari, si qui forte ista possunt; quandoquidem nec apostolos, qui uere ista salubriter atque utiliter poterant, uoluit dominus gaudere de talibus, quando eis ait: nolite in hoc gaudere quod daemonia uobis subiecta sint, gaudete autem quod nomina uestra scripta sunt in caelo. quapropter ista quae ex euangelio posuisti et ego tibi possem dicere, si te uiderem signorum uirtutes operantem, et tu mihi, si talia me facientem uideres. non ergo nobis dicamus quae possunt et ex alia parte dici, et remotis ambagibus, quoniam ubi sit ecclesia Christi quaerimus, ipsum qui eam suo sanguine redemit audiamus dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. huic ecclesiae, quae per totam terram diffunditur, quisquis non communicat cui non communicet uides, si cuius ista uerba sint audis. quid est autem dementius quam sacramentis domini communicare et uerbis domini non communicare? hi utique dicturi sunt: in nomine tuo uinus et bibimus et audituri: non noui uos, qui corpus eius et sanguinem in sacramento manducant et bibunt et membra eius toto orbe diffusa in euangelio non agnoscunt et ideo in eis in iudicio non computantur.
- 2.127.1
Petilianus dixit: Quod etsi, ut ipsi putatis, domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-\' liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides. quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis.!
- 2.128.1
Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus. nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.
- 2.129.1
Petilianus dixit: Dictum est: non moechaberis unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem.
- 2.130.1
Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in. omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.
- 2.131.1
Petilianus dixit: Dictum est: falsum testimonium non reddes. cum regibus saeculi nos uestra tenere mentimini, nonne falsa conflatis?
- 2.132.1
Augustinus respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec illa erant uestra quae a Maximianistis recepistis. quodsi propterea illa uestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt non communicando parti Donati, attende quae loca teneatis et cuius hereditati non communicetis, et cogitate non regibus saeculi sed regi Christo quid respondere possitis. de illo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. quo utique flumine, nisi ubi baptizatus est et ubi super eum columba descendit magnum caritatis et unitatis indicium? uos autem huic unitati non communicatis et adhuc loca unitatis tenetis et inuidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per iussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos uestros expuleritis. non sunt haec uerba per inane uolantia: homines uiuunt, ciuitates testantur, gesta proconsularia et municipalia recitantur. sileat aliquando uox calumniosa obiciens reges saeculi uniuersae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa concisae. cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in ecclesia Christi non esse, quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere numquam ualebitis; immo uero cum hoc dicitis non iam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen obicitis. nos quippe in ecclesia sumus quae ipsius testimonio praenuntiata est et ubi suis testibus attestatus est dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. uos autem falsos testes non solum hinc ostendimus, quia huic ueritati resistitis, sed etiam in ipso iudicio quo cum Maximiani schismate conflixistis. si enim secundum le,;;em Christi agebatis, quanto congruentius secundum eam constituunt aliquid christiani imperatores, si possunt secundum eam iudicare pagani proconsules! si autem in adiutorium etiam terreni imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. fecit hoc Paulus, cum aduersus iniuriosos ciuem Romanum se esse testatus est. sed quaero quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis pellantur. nullas omnino repperies. sed uidelicet legibus quae aduersus haereticos atque inter eos etiam aduersus uos ipsos latae sunt illos expellere uoluistis, aduersus infirmos tamquam potentiores praeualuistis. unde illi, quia nihil potuerunt, innocentes se dicunt tamquam sub leone lupus. tamen legibus aduersus uos latis profecto aduersus alios nisi per falsum testi-monium non uteremini. si enim ueraces sunt illae leges, cedite etiam uos locis quos tenetis; si autem fallaces sunt, cur per\' eas alios exclusistis? quid quod et ueraces sunt et uos per illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? ut enim eis seruirent iudices, haereticos expellere uoluerunt, unde uos priores expellere debuerunt; sed uos catholicos esse dixistis, ut uobis parcerent leges per quas alios premebatis. uideris quid uobis apud uos ipsos uideamini: illis tamen legibus non estis catholici. cur ergo aut eas ueraces falso testimonio fefellistis aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?
- 2.133.1
Petilianus dixit: Dictum est: non concupisces rem proximi tui. uos nostra diripit-is, ut pro uestris habeatis.
- 2.134.1
Augustinus respondit: Et quaecumque unitas possidebat non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum uerba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes uniuersae terrae, in unitate consistimus nec propter malos, quos a frumentis dominicis ante iudicii uentilationem separare non possumus, nos a societate tritici segregamus, et si qua iam concisi possidere coepistis, quia uobis ablata nobis dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia facta sunt nostra et iuste nostra sunt; uos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. alioquin et primo populo dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba domini et datum est genti facienti iustitiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant. et post omnia cum uobis ipsis dictum fuerit: \'res alienas concupiscitis, quia Maximianistas de basilicis eiecistis\', quid respondeatis non inuenitis.
- 2.135.1
Petilianus dixit: Qua igitur lege uos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?
- 2.136.1
Augustinus respondit: Litigare uis, non disputare.
- 2.137.1
Petilianus dixit: Dicit autem dominus Christus: qui fecerit et sic docuerit, maximus uocabitur in regno caelorum. sic autem uos miseros damnat: qui resoluerit unum ex his mandatis, minimus uocabitur in regno caelorum.
- 2.138.1
Augustinus respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia scripturarum quam sese habent et ad rem quae inter nos agitur non pertinet, non nimis curo; ubi autem impediunt quod tractamus, nisi ueraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. ecce hoc quod modo posuisti non ita scriptum est, sed ita potius: qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. et continuo secutus ait: dico enim uobis, quia nisi abundauerit iustitia uestrasuper scribarum etPharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alibi enim Pharisaeos ostendit et arguit. quoniam dicunt et non faciunt. hos ergo et hic significauit, cum diceret: qui soluerit et sic docuerit, id est docuerit uerbis quod soluerit factis; super quos abundare praecepit iustitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per prudentiam, sed per maliuolentiam comparatis, praecepit dominus deseri cathedram Moysi, in qua utique figurabat suam. dicens quippe illos cathedram Moysi sedentes dicere et non facere monet tamen populos facere quae dicunt et non facere quae faciunt, ne cathedrae sanctitas deseratur et propter pastores malos gregis unitas diuidatur.
- 2.139.1
Petilianus dixit: Et iterum: omne peccatum quod peccauerit homo extra corpus est; qui autem peccauerit in spiritu sancto, non ei remittetur nec in hoc saeculo nec in futuro.
- 2.140.1
Augustinus respondit: Et hoc non ita scriptum est et uide quantum te fefellerit. apostolus ad Corinthios scribens ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat. hoc autem aliud est et aliud illud quod dominus in euangelio dixit: omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei nec in hoc saeculo nec in futuro. tu autem coepisti ex apostolo sententiam et eam tamquam una sit ex euangelio terminasti; quod te non credo fraude sed errore fecisse. neutra enim ad rem pertinet et cur haec dixeris, quoquo modo dixeris, omnino non uideo. nisi forte quia, cum superius dixisses damnatos esse a domino qui resoluerint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis non unum sed multa mandata soluentes, et ne tibi obiceretur, uoluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse soluere aliquod mandatum unde uenia facilis possit accipi, aliud autem peccare in spiritum sanctum, quod non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti et rursus timens profunditatem quaestionis excedentem uires tuas hoc cursim perstringere uoluisti tanta trepidatione, ut, quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes peruerse se uestire aut calciare, nolueris attendere uel quid ad quod pertineat uel ubi et quemadmodum scriptum sit. quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur nec in hoc saeculo nec in futuro, usque adeo nescitis, ut, cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen eius per uestrum nobis baptismum promittatis. quod unde fieri potest, si tale peccatum est ut non dimittatur neque in hoc saeculo neque in futuro?
- 2.141.1
Petilianus dixit: Diuina uero mandata quibus reb-usimplf!tis? dicit dominus Christus: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos persequendi malitia furoris diuitias exhalatis,
- 2.142.1
Augustinus respondit: Dicite ista potius eircumcellionibus uestris.
- 2.143.1
Petilianus dixit: Beati mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram. uos igitur non mansueti terram et caelum pariter perdidistis.
- 2.144.1
Augustinus respondit: Iterum atque iterum audite dominum dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. cur non ergo illi perdiderunt terram et caelum, qui, ut non communicent uniuersae terrae, contemnunt uerba sedentis in caelo? nam de uestra mansuetudine non tuae uoces, sed circumcellionum fustes interrogentur. dicturus es: \'quid ad nos pertinet?\' quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis. ideo enim ad uos pertinet schisma uestrum, quia pertinere ad uos peccatum non uultis alienum, nec tamen ob aliud uos a nobis separastis, nisi dum nobis obicitis crimen alienum.
- 2.145.1
Petilianus dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. uos, nostri carnifices, lugentes facitis, non lugetis.
- 2.146.1
Augustinus respondit: Considerate paululum quam multis et quantum luctum dederint (deo laudes* armatorum uestrorum. dicite iterum: \'quid ad nos?\' et ego iterum dicam: <et tu quod dicis quid ad nos, quid ad orbem terrarum, quid ad eos qui laudant nomen domini a solis ortu usque ad occasum, quid ad omnem terram quae cantat canticum nouum, quid ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?\' ergo ideo ad uos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad uos pertinent facta mala uestrorum, et hinc intellegitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiamsi ea probaretis, facta eorum propter quos inde uos separastis.
- 2.147.1
Petilianus dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, uobis haec iustitia est, ut nostrum sanguinem sitiatis.
- 2.148.1
Augustinus respondit: Quid tibi dicam, tu homo, nisi quia calumniosus es? esurit quidem uos et sitit unitas Christi, quae utinam uos absorbeat! haeretici non eritis.
- 2.149.1
Petilianus dixit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. uos quando misericordes appellem, cum poenas iustis ingeritis? an communionem nequissimam, dum animas inquin(l.tls?
- 2.150.1
Augustinus respondit: Nec uos iustos probatis nec nos poenas ingerere uel iniustis, et tamen, sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio. nam inde est illud quod non intellegitis: emendabit me iustus in misericordia et arguet me. hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit de lenitate perniciosae adulationis et ait: oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. tu ergo attende quo uoceris et unde reuoceris. nam unde nosti, quo in te animo sit quem saeuum putas? sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat et apud nos et apud uos. sed sarcinam schismatis quam omnes portatis abicite, ut sarcinas uestras bonas in unitate portetis et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis, si non possitis, pacifice toleretis.
- 2.151.1
Petilianus dixit: Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi deum uidebunt, quando deum uidebitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?
- 2.152.1
Augustinus respondit: Quare hoc dicis? an forte nos ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus et manifesta intellegere nolumus quae deus praedixit de omnibus gentibus? haec est magna caecitas cordis et, si nec ipsam in uobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.
- 2.153.1
Petilianus dixit: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. uos pacem scelere fingitis et bello quaeritis unitatem.
- 2.154.1
Augustinus respondit: Non pacem scelere fingimus, sed pacem ex euangelio praedicamus, cum quo si pacem habueritis, et nobiscum habebitis. dominus resurgens et se non solum intuendum oculis, sed etiam contrectandum manibus discipulorum praebens inde coepit: pax uobiscum, inquit. et quomodo esset tenenda pax ipsa, sequentibus uerbis aperuit. ibi enim aperuit eis sensum, ut intellegerent scripturas, etdixiteis: quoniam sic scriptum est et sic oportebatChristum pati et resurgere tertiadie, etpraedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. cum his uerbis pacem habete, et a nobis non dissentietis. nam si bello quaerimus unitatem, non potuit laudari praeclarius bellum nostrum, quandoquidem scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum et iterum scriptum est: nemo umquam carnem suam odio habet, et tamen caro concupiscit aduersus spil\'itumet spiritus aduersus carnem. quodsi nemo carnem suam odio habet et tamen aduersus carnem suam concupiscit, ecce bello unitas quaeritur, ut corpus castigatum seruituti subiciatur. quod autem spiritus facit aduersus carnem non odio, sed dilectione belligerans, hoc spiritales faciunt aduersus carnales, ut, quod agunt erga se, agant et erga illos, quia diligunt proximos tamquam se ipsos. sed bellum spiritalium est illa in caritate correptio, gladius eorum sermo dei est. ad tale bellum tuba apostolica concitantur cum magno impetu personante: praedica uerbum, insta oportune importune, argue, hortare, increpa, in omni longanimitate et doctrina. ecce non agimus ferro sed uerbo, uos autem nec respondetis uera et accusatis falsa, non corrigitis uestra, obicitis aliena. dicit Christus uerum testimonium de orbe terrarum, dicitis uos aduersus Christum falsum testimonium contra orbem terrarum. nos autem si uobis potius quam Christo crederemus, pacifici essemus: quia Christo potius quam uobis credimus, pacem scelere fingimus. et haec cum dicatis atque faciatis, audetis insuper commemorare: beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur.
- 2.155.1
Petilianus dixit: Cum dicat apostolus Paulus: obsecro uos, fratres, ego uinctus in domino ut digne ambuletis uocatione qua uocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia, sustinentes inuicem in caritate, sollicite agentes seruare u-nitatem spiritus in coniunctione pacis. .
- 2.156.1
Augustinus respondit: Haec si non tantum diceretis sed et audiretis, etiam cognita mala propter pacem sustine retis, non propter dissensionem incognita fingeretis, uel quia postea didicistis propter unitatem Donati sustinere mala notissima et famosissima Optati. quae ista dementia est? tolerantur cogniti, ne concisio iterum concidatur, et infamantur incogniti, ne in ipsa integritate maneatur.
- 2.157.1
Petilianus dixit: Uobis dicit propheta: pax pax, et ubi est pax?
- 2.158.1
Augustinus respondit: Tu nobis hoc dicis, non propheta; tibi ergo respondemus. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos et uide de quo dictum sit: auferens bella usque ad fines terrae. si quaeris ubi sit pax, aperi oculos ad illam ciuitatem quae non potest abscondi super montem constituta, aperi oculos et ad ipsum montem et eum tibi Danihel demonstret ex paruo lapide crescentem et implentem uniuersam terram. tibi autem cum dicit propheta: pax pax, et ubi est pax, quid demonstrabis? an partem Donati, ignotam innumerabilibus gentibus quibus notus est Christus? non est ipsa quae non potest abscondi, et unde, nisi quia non est super illum montem constituta. ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum, non Donatus, qui fecit de uno duo.
- 2.159.1
Petilianus dixit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos beati non estis, sed beatos martyres facitis, quorum scilicet animabus caeli repleti sunt corporum. que memoria terrae floruerunt. uos ergo non colitis, sed facitis quos colamus.
- 2.160.1
Augustinus respondit: Plane si non dictum esset: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, sed dictum esset: \'beati qui se ipsos praecipitant\', implerent caelum martyres uestri. sane de corporibus eorum multos terrarum flores uidemus, sed sicut solet dici: (flos cinis).
- 2.161.1
Petilianus dixit: Cum ergo falsando mandata beati non sitis, uos diuinis sententiis Christus dominus condemnat: uae autem uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia eluditis regnum caelorum ante homines; uos enim non intratis, et neque introeuntes sinitis. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quoniam circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum, et cum factus fuerit, facitis eum filium gehennae du plicius quam uos. Úae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum, et relinquitis quae grauiora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem; haec autem oportebat fieri et illa non omittere, duces caeci, liquantes culicem, camelum autem glutientes. uae uobis, scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis monumentis dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus autem plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. sic et uos a foris quidem paretis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate .
- 2.162.1
Augustinus respondit: Dic mihi utrum aliquid dixeris, quod in uos uicissim ore maledico et contumelioso similiter dici non possit. sed ex superioribus quae a me dicta sunt inueniet qui uoluerit haec in uos non per uana conuicia, sed per uera testimonia posse dici. uerumtamen quia ex occasione praetermittendum non est, certe antiquus populus dei circumcisionem pro baptismo habebat. quaero ergo, si quem fecissent isti in quos tanta dicuntur Pharisaei proselytum, qui si eos imitaretur, Sicut dictum est, filius gehennae fuisset duplo quam illi, utrum, si corrigeretur et uellet imitari Simeonem Zachariam Nathanahelem, iterum ab eis circumcidendus iudicaretur. quod si ridiculum est dicere, quamuis more atque ore uaniloquo talibus nos comparetis, quare post nos baptizatis? quodsi uos tales estis, quanto nos uerius et melius post uos non baptizamus, sicut nec illi quos nominaui post pessimos Pharisaeos circumcidi debebant! deinde cum tales sederint cathedram Moysi cui dominus honorem seruauit, quare uos propter eos, quos istis siue iuste siue iniuste comparatis, cathedram apostolicam blasphematis?
- 2.163.1
Petilianus dixit: Sed nos christianos ista non terrent. quod enim estis male facturi, a domino Christo habemus ante mandatum. mitto, inquit, uos sicut oues in medio luporum. lupinam rabiem uos implestis, qui non aliter ecclesiis insidias facitis aut paratis, quam lupi ouilibus inhiantes pernicie semper atque impetu, suffectis sanguine faucibus, iram anhelantem respirant.-
- 2.164.1
Augustinus respondit: Uellem in uos dicere istam sen* tentiam, sed nollem istis uerbis; nimis inepta uel potius insana sunt. illud autem opus erat, ut certis aliquibus documentis, non uanissimis maledictis nos lupos esse ostenderetis?, nos autem oues. nam cum et ego dixero: (nos sumus oues, uos autem lupi, ideone putas interesse aliquid, quia tu illa uerbis turgidis dicis? sed attende, ut ego probem quod dico. nempe dominus, quod uelis nolis nosti, ait in euangelio: quae sunt oues meae uocem meam audiunt, et sequuntur me. multae sunt de diuersis rebus uoces domini. uerum exempli gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem dominus resurrexerit, et recitarentur eius uerba dicentis: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me uidetis habere, si et his auditis ad credendum resuscitatum corpus eius nollet adquiescere, non utique inter oues domini deputaretur, quia uoce eius audita non sequebatur. sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos ubi sit ecclesia, cum ex ipso euangelii loco, ubi post resurrectionem suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia uerba recitamus, ubi futuram ecclesiae latitudinem demonstrauit dicens: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et re missionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et uos omnibus gentibus ubi haec completa sunt communicare non uultis, quomodo estis oues huius pastoris, cuius auditis uocibus non solum non sequimini, uerum etiam repugnatis? et oues quidem uos non esse hinc docemus, esse autem lupos audite unde doceamus. iam enim quia ubi sit ecclesia uerbis ipsius apparet, manifestum est ubi sit ouile Christi. ab hoc igitur ouili certissimis uerbis domini demonstrato et expresso quicumque non dico per falsa, sed quod manifestum est per incerta hominum crimina oues segregant et ab unitatis atque caritatis uita ereptas et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces ? at enim et ipsi dominum Christum laudant et praedicant. hi sunt ergo de quibus ipse ait: induti pellibus ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. ouina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in maledicis dentibus.
- 2.165.1
Petilianus dixit: 0 miseri traditores! impleri quidem scripturam sic decuit, sed in uobis hoc doleo, quod partes malitiae uos implere meruistis,
- 2.166.1
Augustinus respondit: Possem ego magis dicere: (0 miseri traditores\', si mihi placeret, immo si iustitia suaderet omnibus uobis obicere quorundam facta uestrorum. quod ergo ad omnes uos pertinet \'o miseri haeretici\', cetera iam uerba tua ego dixerim. scriptum est enim: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos. impleri ergo scripturam sic oportuit, sed in uobis hoc doleo, quod partes malitiae uos implere meruistis.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 357
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa027.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.