Contra Litteras Petiliani
- 2.167.1
Petilianus dixit: Nobis autem dominus Christus contra ue-slra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandauit, quid enim dicit? mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, quomodo dilexi uos, et: in hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in inuicem.
- 2.168.1
Augustinus respondit: Nisi haec uerba longe a uestris moribus aliena in sermonis uestri superficiem transferretis, quomodo uos ouina pelle tegeretis?
- 2.169.1
Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit grauiores, sicut (de) se ipse testatur, frequenter afflictus periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus, quique iterum dicit: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. cum igitur nos falsi fratres appetitis, Pauli magistri patientiam sub uestris periculis imitamur.
- 2.170.1
Augustinus respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de uobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat epistulam cum illo erant; non enim omnes qui erant ubicumque christiani sua quaerebant, non quae Iesu Christi. de his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. quos enim alios tangit, cum alibi dicit: foris pugnae, intus timores, nisi eos quos tanto uehementius quanto interius metuebat? si ergo uelles imitari Paulum, intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.
- 2.171.1
Petilianus dixit: Nam qualis fides in uobis est quae non habet caritatem, Paulo ipso dicente: si linguis hominum loquar et angelorum scientiam habeam, caritatem autem non habeam, ita sunt tamquam aeramentum tinniens aut cymbalum concrepans. aut si habuero prophetiam et nouerim omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut . montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil s-um. et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, cari. tatem autem non habeam, nihil mihi prodest?
- 2.172.1
Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista est caritatis laus quae uestram calumniam solet lucidissima ueritate conuincere? an ideo arma ista nostra non erunt, quia uos ea praeoccupare conamini? prorsus haec iacula uiua sunt: undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. si a nobis missa fuerint, in uobis haerebunt, si a uobis mittuntur, in uos retorquentur. his enim nos apostolicis uerbis commendantibus eminentiam caritatis uobis solemus ostendere, quomodo non prosit hominibus, quamuis in eis sint uel sacramenta uel fides, ubi caritas non est, ut, cum ad unitatem catholicam uenitis, intellegatis quid uobis conferatur et quantum sit quod minus habebatis — caritas enim christiana nisi in unitate ecclesiae non potest custodiri — atque ita uideatis sine illa nihil uos esse, etsi baptismum et fidem teneatis et per illam etiam montes transferre possitis. quodsi haec et uestra sententia est, non in nobis detestemur et exsufflemus uel dei sacramenta quae nouimus uel ipsam fidem, sed teneamus caritatem, sine qua et cum sacramentis et cum fide nihil sumus. tenemus autem caritatem, si amplectimur unitatem, amplectimur autem unitatem, si eam non per uerba nostra in parte confingimus, sed per uerba Christi in unitate cognoscimus.
- 2.173.1
Petilianus dixit: Et iterum: caritas magnanima est et benigna, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt — uos autem quaeritis aliena —, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia tolerat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. hoc est breuiter dicere: non persequitur caritas, non aduersum ceteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit.
- 2.174.1
Augustinus respondit: Quotiens tibi dicturus sum: haec si non probatis ad neminem pertinent, si autem probatis ad nos non pertinent, sicut nec ad uos quae uestri cotidie committunt per scelera furiosorum, per luxurias uinolentorum, per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum? quis non uideat uerum esse quod clamo? sed nunc si esset in te caritas, congauderet ueritati. quam enim eleganter sub pelle ouina dicitur: caritas omnia tolerat, omnia sustinet! ubi autem uentum fuerit ad examen, lupini dentes operiri non possunt. cum enim caritas te propter id quod dictum est: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, etiamsi qua mala intus nosses, cogeret non eis quidem consentire, sed tamen ea si prohibere non poteras sustinere, ne propter malos uentilabro ultimo separandos nunc a bonorum societate pacis uinculum abrumperes, foras uento leuitatis excussus paleae crimen obicis tritico et, quae fingis de malis, per contagionem ualere et in bonis affirmas et, cum dominus dixerit: ager est hic mundus, messis autem est finis saeculi, cum de frumentis et zizaniis dixisset: sinite utraque crescere usque ad messem, tu laboras uerbis tuis, ut frumenta iam per totum agrum defecisse et ad exiguam particulam uestram remansisse credantur, dum uis ut habeatur Christus mendax, tu autem uerax. et loqueris quidem contra conscientiam tuam. neque enim uere quisquam quoquo modo intuens euangelium audet in animo suo dicere per tot[as] gentes, in quibus paene una uoce respondetur (amen) et cantatur alleluia, non esse christianos. et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non communicat, errare uideatur, si quae tibi angelus de caelo, qui posset intueri uniuersum orbem, diceret extra communionem uestram nusquam esse innocentes et bonos, procul dubio gauderes super iniquitate generis humani et uera te dixisse antequam cognosceres gloriareris. quomodo est ergo in te caritas quae non gaudet super iniquitate? sed noli falli: sunt per agrum, id est per mundum, usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit, Christus est ueritas. sit in te caritas et congaudeat ueritati. contra euangelium etsi angelus de caelo euangelizauerit, anathema sit.
- 2.175.1
Petilianus dixit: Postremo quae est ratio persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos aliqua legis auctoritate peccare,
- 2.176.1
Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas, quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in psalmo dicentis: detrahentem [secreto] proximo suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere.
- 2.177.1
Petilianus dixit: Ego uero e contra respondco Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae apostolis eidem suggerentibus displicerent — ita enim fidem uenerat facere, ut non cogeret homines, sed potius inuitaret —, dicunt illi apostoli: multi in nomine tuo manus imponunt et nobiscum non sunt. dixit Iesus: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt.
- 2.178.1
Augustinus respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum de tuo, quae in scripturis non inueniuntur? si enim de scripturis sanctis uelis testimonia proferre, numquid ea quae non inueneris proferes? uestra autem mendacia quam multa sint in uestra potestate est. ubi enim scriptum est quod posuisti uel quando aut domino illud suggestum est aut a domino illud responsum est? multi in nomine tuo manus imponunt et nobis- cum non sunt numquam filio dei quisquam discipulorum dixit. unde nec illud ab eo responderi potuit: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt. sed est quiddam simile quod re uera in euangelio legimus de quodam suggestum esse domino, qui daemonia in eius nomine eiciebat et cum discipulis eum non sequebatur, ubi dominus ait: nolite prohibere; qui contra uos non est, pro uobis est. hoc autem ad sectas demonstrandas quibus pepercisse dominus uideatur omnino non pertinet. sed si te nonnulla fefellit similitudo sententiae, non est mendacium, error humanus est; si autem imperitis sanctarum scripturarum nebulas falsitatis inicere uoluisti, compungaris et confundaris et corrigaris. est tamen quod de hoc ipso, de quo domino suggestum est, nos agamus. quomodo enim tunc praeter communionem discipulorum ualebat tamen plurimum sanctitas nominis Christi, sic praeter ecclesiae communionem ualet sanctitas sacramenti; neque enim baptismus consecratur nisi in nomine patris et filii et spiritus sancti. quis autem insanissimus dixerit etiam praeter ecclesiae communionem nomen filii ualere, patris autem et sancti spiritus non ualere, aut ualere quidem in homine sanando, non autem ualere in baptismo consecrando? sed plane praeter ecclesiae communionem et unitatis sanctissimum uinculum et caritatis supereminentissimum donum nec ille a quo daemonium eicitur nec ille qui baptizatur aeternam uitam consequitur, sicut nec illi qui per communionem sacramentorum intus uidentur et per iniquitatem morum foris intelleguntur. quod autem Christus etiam corporaliter fuerit persecutus eos quos de templo expulit flagellando, iam supra diximus.
- 2.179.1
Petilianus dixit: sanctus uero apostolus paulus haec dicit: quoquo modo, inquit, Christus annuntietur .
- 2.180.1
Augustinus respondit: Contra te loqueris, sed tamen, quia pro ueritate loqueris, si eam dilexeris, pro te fit quod loqueris. quaero enim abs te, de quibus hoc dixerit apostolus Paulus. recolamus hoc paululum, si placet. quidam, inquit, per inuidiam et contentionem, quidam uero per bonam uoluntatem Christum annuntiant; quidam ex caritate, scientes quia in defensionem euangelii positus sum, quidam uero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari uinculis meis. quid enim, dumomnimodo, siue occasione siue ueritate, Christua annuntietur? et in hoc gaudeo; sed et gaudebo. uidemus istos rem quidem sanctam et castam et ueram non tamen caste annuntiasse, sed per inuidiam et contentionem, sine caritate, sine castitate. certe paulo ante laudes caritatis aduersus nos dicere uidebaris ex apostoli testimonio, quia, ubi caritas non est, quidquid fuerit nihil prodest: ecce in istis caritas non est et tamen erat Christi praedicatio, de qua se gaudere dicit apostolus; neque enim malo illorum gaudet, sed bono nominis Christi. in ipso quippe caritas erat quae non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati. inuidia porro quae in illis erat diabolicum malum est; hac enim et cecidit et deiecit. hi ergo tam mali, quos sic arguit apostolus, in quibus erat tantum bonum de quo gaudet apostolus, ubi erant, intus an foris? elige quod uolueris. si intus, ecce nouerat eos Paulus et eum tamen non polluebant. sic uos non polluerent in unitate orbis terrarum de quibus nescio qua seu uera dicitis seu falsa confingitis. quare ergo uos separastis, quare sacrilegio scelerati schismatis peremistis? si autem foris erant, ecce et in eis qui foris sunt et utique ad uitam aeternam, quia caritatem non habent et unitatem non tenent, pertinere non possunt, inest tamen sanctitas nominis Christi, quorum praedicationem apostolus propter ipsam nominis sanctitatem, quamuis illos detestetur, gaudendo confirmat. recte ergo ipsi nomini non facimus iniuriam, cum ad nos ueniunt qui foris erant, sed ipsos corrigimus, illud honoramus. uos itaque uidete quam nefarie in eis, quorum facta sicut uidetur arguitis, etiam sacramentum nominis Christi quod in eis sanctum est exsufflatis. et tu quidem istos quos commemorauit apostolus, sicut uerba tua indicant, foris ab ecclesia fuisse arbitraris. ita cum times a catholicis pati persecutionem, de qua nobis loquendo facis inuidiam, confirmasti in haereticis Christi nomen. cui rebaptizando facis iniuriam.
- 2.181.1
Petilianus dixit: Si igitur tanta potentia fidei non est aliquibus aduersata, qua tu ratione persequeris, ut cogas homines inquinari?
- 2.182.1
Augustinus respondit: Nec persequimur uos, nisi quemadmodum persequitur ueritas falsitatem, nec ad nos pertinet, si quis uos aliter persecutus est, sicut nec ad uos quidquid uestri similiter faciunt, nec uos cogimus inquinari, sed suademus sanari.
- 2.183.1
Petilianus dixit: Quodsi cogi per legem aliquem uel ad bona licuisset, uos ipsi, miseri, a nobis ad fidem purissimam cogi debuistis. sed absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus.
- 2.184.1
Augustinus respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus inuitus; sed per seueritatem, immo et per misericordiam dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. numquid, quia mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? sed tamen male uiuendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene uiuendi doctrina contemnitur. si quae igitur aduersus uos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male facere prohibemini. nam bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate; timor autem poenarum, etsi nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis cohercet malam cupiditatem. qui tamen aduersus (uos) leges constituerunt, quibus uestra comprimatur audacia? nonne hi, de quibus dicit apostolus quia non sine causa gladium portant? ministri enim dei sunt, uindices in iram ei qui male agit. tota igitur quaestio est, utrum uos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium obicit orbis terrarum; cuius quaestionis discussione neglecta superflua loquimini et, cum uiuatis ut latrones, mori uos iactatis ut martyres. et quia uel ipsas leges uel inuidiam formidatis uel ad resistendum impares estis non dico aduersus tot homines, sed aduersus tot gentes catholicas, etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad uestram partem neminem cogitis. isto modo et miluus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet ubi enim potuistis et non fecistis? unde ostendistis quam plura faceretis, si possetis. quando lulianus uobis Christi inuidens paci basilicas reddidit unitatis, quae strages a uobis factae sint, quando uobiscum apertis templis suis etiam daemones exultabant, quis commemorare sufficiat? bello Firmiano quae a uobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesariensis interrogetur. tempore Gildoniano, quia unus collega uester familiarissimus amicus eius fuit, uiderint Maximianistae quae senserint. nam Felicianum ipsum, qui modo uobiscum est, si ad ius iurandum liceret prouocare, utrum ad communionem uestram non inuitum Optatus redire compulerit, mouere labia non auderet, praesertim si eius faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. sed isti, ut dixi, uiderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato talia fecerant: ipsa ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. quae res coegit tunc primo aduersus uos allegari apud uicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus uestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis. quid autem mansuetius sit, quam ut cohercitione damnorum tanta uestra scelera multarentur? quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia iudicum aut aliquarum potestatum quisque ubi potuerit in locis uestris propria dominatione committitis? quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale uel a prioribus comperit uel ipse expertus est? nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum uestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cuiusdam diaconis nostri fornarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abiecerit eique nulla exilii lege damnato communicationem non solum in ciuitate Romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negauerit? quid nuper, quod ipse adhuc lugeo? nonne Crispinus uester Calamensis cum emisset possessionem et hoc emphyteuticam, non dubitauit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in ciuitatibus esse iussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere? quibus autem nisi talibus factis etiam ipsas de quibus conquerimini leges longe quidem infra meritum sceleris uestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? an uero uiolentis incursibus circumcellionum uestrorum, qui sub uestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur, nisi uos obsides in ciuitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem si non timore, uel pudore ferre nolitis? noli ergo dicere: absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus, facitis enim ubi potestis; ubi autem non facitis non potestis siue legum siue inuidiae timore siue resistentium multitudine.
- 2.185.1
Petilianus dixit: Dicit enim dominus Christus: nemo ad me uenit nisi quem pater attraxerit. cur autem uos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse dominus deus liberum arbitrium dederit hominibus, uiam tamen iustitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret? dicit enim: posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam: quod uolueris elige. ex quo uos arbitrio, miseri, uobis non aquam, sed ignem potius delegistis. sed tamen, inquit, bonum elige, ut uiuas. qui non uis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti .
- 2.186.1
Augustinus respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo deus pater attrahat ad filium homines quos in libero dimisit arbitrio, fortassis eam difficile soluturus es. quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod uoluerit eligat? et tamen utrumque uerum est, sed intellectu hoc penetrare pauci ualent. sicut ergo fieri potest ut, quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen pater ad filium, sic fieri potest ut ea, quae legum cohercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. quidquid enim homo durum et molestum patitur, ammonetur ut cogitet quare patiatur, ut, si pro iustitia se pati perspexerit, id ipsum bonum eligat pro iustitia talia sustinere, si autem uiderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans mutet in melius uoluntatem simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate multo utique grauius et perniciosius nocitura. et uos, cum aliquid aduersus uos reges constituunt, ammoneri uos credite, ut cogitetis quare ista patiamini. si propter iustitiam, re uera illi persecutores uestri sunt, uos autem beati qui persecutionem passi propter iustitiam possidebitis regnum caelorum; si autem propter iniquitatem schismatis uestri, quid illi nisi correctores uestri sunt, uos autem, sicut ceteri diuersorum scelerum rei qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? nemo ergo uobis aufert liberum arbitrium, sed uos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti uiuere in pace an in malitia perseuerantes falsi martyrii nomine uera supplicia sustinere. sic uos autem alloquitur, quasi (indigna pro iustitia patiamini. quasi) uero aliquid dignum uestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis et in tanta impunitate regnetis, ita furiosi, ut per \'dei laudes. amplius quam bucina bellica terreatis, ita calumniosi, ut etiam spontanea uestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis.
- 2.187.1
Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus: qui non nis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti. ita uero, si uestris criminationibus crederemus, bene uiueremus; quia dei promissionibus credimus, uiuere nos nolle damnamus. bene, ut arbitror, meministis quid apostoli dixerint Iudaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus ut respondeatis nobis, utrum deo magis oboediendum sit an hominibus. \'traditores turificatores persecutores\' uerba sunt hominum contra homines. (in sola dilectione Donati remansit Christus\' uerba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. scriptum est enim: in lata gente gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis. haec ergo uerba sunt hominum. at illa in euangelio: quia oportebat christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem uerba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a patre in latitudine regni sui. utrisque auditis hanc ecclesiae communionem potius eligimus et hominum uerbis Christi uerba praeponimus. rogo: quis est qui nos dicat mala legisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?
- 2.188.1
Petilianus dixit: Numquid igitur caedem uel schismaticis deus iussit inferri? qui si omnino praeciperet, uos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ar barbaris, non tamen a christianis.
- 2.189.1
Augustinus respondit: Uestri circumcelliones quiescant, et nolo nos de barbaris terreas. utrum autem schismatici nos simus an uos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet ecclesiam suam. lege ergo euangelium, et respondet tibi: in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. quisquis igitur in ecclesia non inuenitur, iam non interrogetur, sed aut correctus conuertatur aut correptus non conqueratur.
- 2.190.1
Petilianus dixit: Neque enim dominus deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in uita carnifice uoluerit permanere.
- 2.191.1
Augustinus respondit: si occisori fratris deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem uitam, uide ne forte hoc sit quod, cum regis cor in manu dei sit, unde multas ad uos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla tamen lex regia uos iussit occidi, fortasse propterea, ut, quicumque uestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt, Cain parricidae supplicio, uita carnifice, crucientur. legimus enim multos a famulo dei Moyse misericorditer interfectos. nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est dominum deprecatus, ut diceret: domine, si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo, ineffabilis eius caritas et misericordia satis apparet. numquid ergo subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot milia iuberet occidi? considerate itaque, ne forte maiore iracundia dei per tot leges aduersus uos latas a nullo imperatore iussi fueritis occidi. an illi fratricidae non, uos comparandos putatis? audite dominum per prophetam dicentem: ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus, et in omni loco incensum admouebitur nomini meo et hostia pura. magnum nomen meum in nationibus, dicit dominus omnipotens. huic fraterno sacrificio, super quod respicit deus, inuidere uos per calumnias uestras ostenditis et, si quando audieritis a solis ortu usque ad occasum laudari nomen domini, quod est uiuum sacrificium de quo dictum est: immola deo sacrificium laudis, ita concidet uultus uester ut illius homicidae. sed quia uniuersum orbem interimere non potestis, odio ipso rei tenemini dicente Iohanne: qui odit fratrem suum homicida est. et utinam innocens frater in uestrorum potius circumcellionum tela trucidandus quam in uestram linguam rebaptizandus incurrat!
- 2.192.1
Petilianus dixit: Monemus uos ergo, si libenter audiatis, et si non libenter accipitis admonemus, quia dominus Christus non occidendi formam sed moriendi christi- anis instituit. nam si ita repugnantes diligeret, nollet pro nobis occidi.
- 2.193.1
Augustinus respondit: Utinam formam eius sequerentur martyres uestri! non se praecipitarent, quod ille diabolo suggerente non fecit. uos autem cum maiores nostros etiam defunctos falso testimonio persequimini, ubi accepistis hanc formam? quod nos ignotorum criminibus maculare conamini, cum uestrorum mala facta notissima uobis obesse nolitis, ubi accepistis hanc formam? sed nimium superbimus, si de nobis succensemus, cum aduersus ipsum dominum uos falsum testimonium dicere uideamus, quandoquidem ille ecclesiam suam per omnes gentes et promisit et exhibuit et uos contradicitis. hanc uero formam nec ab ipsis Iudaeis persecutoribus accepistis; illi enim persecuti sunt carnem ambulantis in terra, uos euangelium sedentis in caelo. quod euangelium mitius pertulit saeuientium regum flammas quam uestras patitur linguas; nam illis incendentibus unitas mansit, uobis loquentibus manere non potuit. qui uerba domini exusta cupiebant aboleri, non credebant posse lecta contemni. non ergo illi in euangelio exercerent flammas suas, si eis contra euangelium promitteretis linguas uestras. in illa persecutione euangelium Christi ab aliis saeuientibus quaerebatur, ab aliis metuentibus prodebatur, ab aliis eruentibus incendebatur, ab aliis diligentibus abscondebatur, nullis contradicentibus oppugnabatur. sceleratiores uobis persecutionis partes transacta gentium persecutione seruastis: qui Christi nomen persequebantur Christo (non) crediderunt, qui propter Christi nomen honorantur Christo contradicunt.
- 2.194.1
Petilianus dixit: Ecce uobis plenissimum documentum, quod christiano non liceat in pernicie aliena uersari. disciplinae autem huius initium Petro est constitutum, sicut scriptum est: percussit Petrus auriculam serui principis Iudaeorum et abscidit eam. dixitque illi Iesus: Petre, reconde gladium tuum in theca; qui enim gladio utitur, gladio morietur. *
- 2.195.1
Augustinus respondit: Cur ergo tali uoce non compescitis arma circumcellionum? an praeter euangelium uos loqui arbitremini, si dixeritis: (qui fuste usus fuerit, fuste morietur\'? date ergo ueniam, quia nec illos, a quibus Marculum praecipitatum esse querimini, potuerint prohibere maiores nostri. neque enim scriptum est in euangelio: (qui aliquem praecipitauerit, praecipitio morietur\'. atque utinam, sicut illa uel falsa uel transacta sunt, sic istorum ligna cessarent! quamquam fortasse irascimini, quod legionibus uestris etsi non legibus, saltem uerbis subtrahimus armaturam, quia eas solis saeuire fustibus dicimus. uetus quippe ista eorum militia fuit, nunc autem nimium profecerunt. nam inter uinulenta conuiuia et cum feminis maritos non habentibus liberam comitandi uagandi iocandi bibendi pernoctandi licentiam non solum fustes tornare, sed etiam ferrum uibrare et fundas circumagere didicerunt. sed cur eis non dicam — quo animo dicam et quo illi accipiant nouerit deus —: (insani, gladius Petri quamuis adhuc carnali motu animi, tamen pro Christi corpore in -corpus persecutoris exertus est; uestra uero arma aduersus Christum diuisa sunt, corpus eius cui ille caput est, id eat ecclesia eius, per omnes gentes est. ipse hoc dixit et ascendit in caelum, quo eum furor Iudaeorum sequi non potuit, et membra eius in corpore quod ascendens commendauit furor uester oppugnat. pro istis membris aduersus uos saeuiunt et uobis resistunt, quicumque in catholica paruae adhuc fidei eo animo sunt quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. sed multum interest inter uestram persecutionem et istorum. uos similes estis seruo sacerdotis Iudaeorum, quia seruientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam id est aduersus Christi corpus, armamini; isti autem tales: sunt qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnant. sed si ipsis dicitur ut quiescant, sicut Petro tunc dictum est, quanto magis nobis dicendum est, ut haeretico furore deposito ad ea membra pertineatis pro quibus illi sic dimicant! sed laesi a talibus etiam nos odistis et, tamquam aures dexteras perdideritis, Christum sedentem ad patris dexteram non auditis.\' sed quibus loquar aut quando eis loquar, quibus nec horam inuenio uinum etiam mane ructuantibus siue iam ebriir siue adhuc? quin immo et minantur non solum illi, sed de illis etiam episcopi ipsorum, parati negare ad se pertinere quod fecerint. donet nobis dominus canticum graduum quo dicere possimus: cum his qui oderant pacem eram pacificus; cum loquebar eis, deb e II a ban t me gratis. dicit enim hoc corpus Christi, quod per totam terram ab aliis hic, ab aliis alibi et ab omnibus aliis atque aliis ubicumque sunt haereticis oppugnatur.
- 2.196.1
Petilianus dixit: Ergo, inquam, mortem pro fide subeundam constituit quam cuiquam pro communione faciendam. christianitas enim mortibus proficit. ?nam nemo fidissimus uiueret, si mors a fidelibus timeretur. dicit enim dominus christus: si granum tritici cadens in terram non moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multum faciet fructum.
- 2.197.1
Augustinus respondit: Uellem scire quis primo de parte uestra se praecipitauerit. ualde quippe illud granum fertile fuit, unde tanta seges praecipitatorum cadauerum pullulauit. sane cum uerborum domini memineritis, quia se dixit granum moriturum et multum fructum fructum, quare ipsi fructui, quod per totum mundum feracissime prouenerit, inuidetis et ei zizaniorum uel paleae crimina, uel quae audistis uel quae finxistis, obicitis?
- 2.198.1
Petilianus dixit: Sed uos spinas atque zizania, non semina spargitis, cum quibus uos in summo iudicio deceat concremari. non maledicimus;, sed omnis spinosa conscientia dei sententia sic tenetur.
- 2.199.1
Augustinus respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum ueniret in mentem, quia utraque per agrum iussa sunt crescere usque ad messem. uos autem oculum maliuolentiae in zizaniis acriter figitis et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum excepta Africa creuisse contenditis.
- 2.200.1
Petilianus dixit: Ubi est quod dicit dominus Christus: si acceperis alapam, praepara et alteram maxillam? ubi est illud quod sputa in facie passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? ubi est quod dicit apostolus Paulus: si quis uos in faciem caedit? ubi est quod iterum diciti: in plagis super modum, in m.ortibus frequenter, in carceribus abundantius? quae pertulit memorat, non quae fecit. suffecerat fecit christianae a Iudaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?
- 2.201.1
Augustinus respondit: Itane uero uos accepta alapa praebetis alteram maxill] am P non istam uobis famam furiosa uestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim uagantia compararunt. utinam uobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum ueterem legem oculum pro oculo, dentem pro dente peteretis, non pro auditis uerbis fustes erigeretis!
- 2.202.1
Petilianus dixit: Quid autem uolti;s e.\'it cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit \' quod ut breuiter doceam, Machabacos fratres re.r persecutus est; rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis (addixit; rex quaesiuit animam pueri saluatoris; rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit, ipsumque dominum Christum iudex nequissimus regis occidit. inde est quod apostolus clamat; sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non huius saeculi neque principum huius mundi quae euacuatur; sed loquimur dci sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognouit; si enim cognouissent, non utique dominum maiestatis crucifixissent. sed de pristinis regibus paganis is hoc dictum sit. uos autem huius saeculi imperatores, quia christiani esse desiderent, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula uestri mendacii eosdem bona - mente credentes ad iniquitatem uestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes rei publicae praeparatis in christianos incurrant putentque se suasionibus uestris deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente domino Christo: ueniet, inquit, tempus, ut qui uos occiderit putet se deo officium facere. nihil igitur interest nobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum pagani, quod absit, an christiani esse desiderent, cum eosdem contra Christi familiam non cessatis (armare. nescitis autem aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis maius crimen est suasoris? Iexabel in mortem hominis iusti uel pauperis maritum suum excitauerat regem: pari tamen supplicio uir et uxor ambo perierunt. neque enim uos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadella feminea reges impulit in reatum. etenim per filiam uxor Herodis impetrauit ac meruit in disco ad mensam caput Iohannis afferri. Pontium Pilatum Iudaei sic coegerunt, ut Christum dominum cruci subfigeret, cuius sanguinem uindicem super se semper ac suos manere uoluerunt. ita uos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. non enim, etsi index percutiat, non uestrae nos potius calumniae ferierunt, dicit enim propheta Dauid ex domini Christi persona: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus christum eius. disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum. qui habitat in caelis, irridebit eos, et dominus subsannabit illos. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius. dominus dixit ad me: filius mens es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea et tamquam uas figuli illos comminues. ipsosque idem reges, ite quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne pei-irent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus, aut certe uos illis sine dubio ostenderetis, si uelletis 111 uiuerent, uel ccrte, quod tertium est, ipsos sibimet legere uestra malitia permisisset! primus dauiticus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani maerent et regnarent. quos quidem male decepistis, dum uobis sese committunt; uos namque illis quae mala sunt fingitis et quae bona sunt occultatis. hoc tandem legant uel serius, quod olim legere debuerunt. quid enim dicit? et nunc, reges, intellegite, erudimini qui indicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehenditc disciplinam, ne quando irascatur dominus et pereatis de uia iusta. cum exarserit quam cito ira ipsius super uos, beati omnes qui con fid un fin eo. imperatores, inquam, suasionibus premitis, III Pilatum, quem diximus, Iudaei presserunt, licet ipse clamauerit lauans publice manus: liber sum a sanguine ine hu ius iusti. tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo j)erisse. ut relinquam Neronem, qui primus persecutus est christianos, Domitianum similiter Neronis maximam partem, Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum, perit etiam Maximianus. qui cum tura praedicerent, incensis codicibus dominicis primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Meusurius et Caecilianus ex ipsis sacrilcgis flammis 111 fauillae uel cineres remanserunt. turis enim conscientia implicuit, qui Mensitrio consensistis. perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. Ursatium namque barbarica pugna prostratum sacuis unguibus alites canumque alites dente.-; morsibus discerpserunt. nonne idem uestro impulsu percussor est, qui ut rex Achab, quem diximus a muliere percussor, iustum pauperem occidit? ita uos quoque iustos et pauperes — circa opem dixerim mundanam; narra gratia dei in nobis non est pauper — non desinitis iugulare. non enim, si tamen manu non facitis, non lingua. carnifice hominem iugulatis. scriptum est enim: mors et uita in manibus linguae. om?ies ergo qui occisi sunt tu qui suasor es occidisti, neque enim manus carnificis nisi lingua tua feruescit et ille durus pectoris calor in alienum sanguinem uerbis tuis accenditur, sanguinem uerbis sui uindicem diffusorum,
- 2.203.1
A.ugustinus respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi aduersus nos inuidiose loquimini, si debite digneque respondeam, uereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in uos concitare uoluisse. quamquam cum more uestro uniuersaliter in omnes catholicos huius inuectionis impetu ferens, nec me utique praetermittis. curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo quam me talibus respondendo. ac primum uide quemadmodum tibi tu ipse aduerseris. certe istum locum sic exorsus es: quid autem uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? his uerbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. et paulo post dicis: ipsosque idem reges, ne quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam dace-remus, aut certe uos illis sine dubio ostcnderetis, si uelletis ut uiuerent! quomodo igitur nos regum uis esse doctores? et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, si ea bene utuntur, nihil peccant; si qui uero inde extolluntur, multo leuius quam uos peccant. uobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano et quod grauius est apostata et christiani nominis hoste Iuliano, a quo uobis basilicas quasi uestras reddi deprecantes hoc in eius laude posuistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet? quibus uerbis — credo enim uos Latine intellegere — et idololatria Iuliani et apostasia iustitia est appellata. tenetur petitio quam uestri maiores dederunt, constitutio quam impetrauerunt,\' gesta ubi allegauerunt. euigilate et attendite: inimico Christi, apostatae, aduersario chriatianorum, seruo daemoniorum talibus uerbis ille, ille, uester ille Pontius supplicauit. ite nunc et nobis dicite: quid nobis est cum regibus saeculi, ut surdi surdis populis legatis quod cum ipsis audire non uultis: stipulam in oculo fratris tui uides, trabem in oculo tuo non uides.
- 2.204.1
Quid, inquis, uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges iusti senserint inimicos, nec considerasti quod plures enumerari possint quos habuerint amicos. pater Abraham a rege diuinitus admonito, ne attaminaret eius uxorem, et amicissime habitus est et munus accepit. Isaac filius eius regem similiter amicissimum expertus est. Iacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus eum etiam benedicit. quid loquar de filio eius loseph, qui post carceris tribulationem, quo uelut igne sicut aurum castitas eius probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus iurabat etiam per Pharaonis salutem non tamquam tyfo elatus, sed beniuolentiae non ingratus. regis filia Moysen adoptauit. Dauid ad alienigenam regis Israhel compulsus iniquitate confugit. Helias ante currum pessimi regis non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio. Helisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per eius intercessionem praestari uellet, etiam ultro offerendum putauit. sed ad ipsa iam tempora ueniam, quando captiuus dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi inrepsit obliuio. uolens enim probare, quod reges numquam christianitas nisi inuidos senserit, commemorasti tres pueros et Danihelem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non uicinis sed plane ipsis, admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum siue in deo laudando atque praedicando siue in ipsis pueris honorandis extiterit, qualem rex habuerit Danihelem et non recusantem quibus muneribus exornauerit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in uerbis eius apparet, donum dei quo praeditus erat indicando interpretando eius somnium non subtraxit. unde cum ab inuidis sancti uiri sacrilega uesania calumniantibus inuitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quamquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium domini sui saluum futurum. itaque cum ille refrenata diuinitus leonum rabie uixisset illaesus, sollicita et amica uoce regis ipsius sibi praemissa et ipse cum benedictione de lacu respondit: rex, in saeculum uiue. cur istas regum cum sanctis amicitias, cum sermo tuus ibidem uersaretur, cum istorum famulorum dei in quibus haec acta sunt tu ipse commemorares exempla, uel non uidisti uel uidere noluisti uel, quod nescio quemadmodum excuses, uisas notasque tacuisti? quodsi te sicut causae pessimae defensorem studium falsitatis adstruendae non impediret et te nolentem uel nescientem a luce ueritatis auerteret, profecto reges quosdam bonos, quosdam autem malos et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine ulla difficultate recoleres. et miramur quod se circumcelliones uestri sic praecipitant? quis post te currebat, obsecro te? quis Macarius, quis miles insequebatur? nempe in abruptum falsitatis huius nullus nostrum te impulit. cur ergo clausis oculis sic isti praeceps, ut, cum dixisses: quid autem uobis est cum regibus saeculi, non adiungeres: \'quos saepe christianitas inuidos sensit\', sed non dubitares dicere: quos numquam christia:*itas nisi inuidos sensit? itane uero nec ipse cogitasti nec eos qui scripta tua legerent cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia: (nescit quid loquatur?\'
- 2.205.1
An, quia illi quos commemoraui ueterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil aduersari arbitraris, quia non dixisti: <quos numquam iustitia nisi inuidos sensit\', sed dixisti: quos numquam christianitas nisi inuidos sensit, ex illo fortasse tempore uolens eos intellegi iustis inuidere, ex quo christiani appellari coeperunt? quid ergo sibi uolunt exempla ueterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti imprudentius docere uoluisti? numquid enim Machabaei uel tres pueri uel Danihel non, antequam Christus in terra nasceretur, uel egerunt illa uel pertulerunt? deinde, quem paulo ante commemoraui, cur Iuliano uero christianitatis inuido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam iustitiam locum habere dixistis? si christianitatis inuidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? at uero Constantinus, nequaquam christiani nominis inuidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro eius unitate iustissime iudicans acceptari a uobis nec ad se appellantibus meruit. ambo iam christianis temporibus, sed non fuerunt ambo christiani. quodsi ambo christianitatis inuidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? petentibus enim maioribus uestris episcopale iudicium dederat Constantinus et apud Romam et apud Arelatum, quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. si autem, quod uerum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostatauerat, cur christianus consulens unitati contemnitur et apostata fauens diuisioni laudatur? Constantinus uobis basilicas iussit auferri, Iulianus restitui: quid horum christianae paci conueniat uultis nosse? illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. o quam uelles dicere: male factum est ut Iuliano ita supplicaretur\'! sed hoc quid ad nos pertinet? quod si diceres, et in his quidem uerbis tuis catholica uinceret, ad cuius sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis de quibus uultis, sicut uultis. sed non potes dicere male factum, ut Iuliano ita supplicaretur. oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas: Pontius fecit, Pontius supplicauit, Pontius apostatam iustissimum dixit, Pontius apud apostatam solam iustitiam locum habere praedicauit. his uerbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Iulianus expressit. extant allegationes uestrae; non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. an forte, quia contra unitatem Christi petitioni uestrae aliquid concessit apostata, uerum putas esse quod dictum est apud eum solam locum habere iustitiam, quia uero imperatores christiani, quod ualere arbitrantur ad Christi unitatem, contra uestram statuunt uoluntatem, christianitatis inuidi appellantur? sic desipiant omnes haeretici et resipiant ut non sint haeretici.
- 2.206.1
\'Et ubi\', inquies, \'impletum est quod dominus dicit: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se deo offi cium facere? neque enim hoc de paganis dici potuit, qui non propter deum, sed propter idola christianos persequebantur.\' non uidetis, si hoc de his imperatoribus dictum esset qui gaudent de nomine christiano, hoc eos utique praeeipue fuisse iussuros, ut occideremini? quod numquam omnino iusserunt, sed uestri hostili more legibus repugnando poenas debitas luunt et uoluntarias mortes suas, dum nobis inuidiosas putant, sibi perniciosas non putant. quodsi de regibus nomen Christi honorantibus illud a domino dictum esse arbitrantur, quaerant quid catholica in oriente perpessa sit, quando Ualens imperabat Arrianus. ecce haberem quo intellegerem impletum esse quod dominus ait: ueniet tempus, ut qui uos occiderit putet se officium deo facere, ne sibi ad famae gloriam haeretici assumerent, si quid aduersus eorum errorem imperatores catholici praecepissent. uerumtamen tempus illud post ascensionem domini completum esse reminiscimur: sancta scriptura huius rei testis omnibus nota est. Iudaei se putabant officium deo facere, cum apostolos occidebant. inter hos qui officium deo se arbitrabantur exhibere etiam Saulus noster, nondum noster, fuit, ita ut hoc inter laudes suas praeteritas et obliuiscendas enumeret: Hebraeus, inquit, ex Hebraeis, secundum legem Pharisaeus, secundum aemulationem persequens ecclesiam. ecce qui putabat officium se deo facere, cum faciebat quod mox ipse perpessus est. nam quadraginta Iudaei coniurauerant ut interficerent eum, quando fecit hoc tribuno innotescere, ut eorum insidias armato milite saeptus euaderet. sed nondum erat qui ei diceret: \'quid tibi est, non cum regibus, sed cum tribunis armisque regalibus?\' non erat qui ei diceret: <audes per milites quaerere tuitionem, cum dominus tuus per eos ductus sit ad passionem?\' nondum erant ista deliramenta, sed contra haec futura iam tunc illa parabantur exempla.
- 2.207.1
Quin etiam terribiliter proponere ausus es et dicere: sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo perisse. hoc in epistula tua cum legissem, intentissime expectabam quid dicturus et quos enumeraturus esses, cum ecce mihi quasi relinquendo coepisti commemorare Neronem Domitianum Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum Maximianum. fateor plures esse; sed tu prorsus contra quos loquaris oblitus e*. nonne isti omnes pagani fuerunt et uniuersaliter christianum nomen pro suis idolis persecuti sunt? euigila ergo; nam isti communionis nostrae non fuerunt. unitatem ipsam, uel unde nos, sicut uos putatis, uel unde uos, sicut Christus docet, existis, totam persequebantur. tu autem proposueras ostendere nostros imperatores ac iudices persecutionem uobis faciendo perisse. an nec tu exigis ut istos computemus, quia relinquens eos commemorasti dicens: ut relinquam Neronem et sub ista relictione (per) ceteros cucurristi? quid opus fuit ergo ut commemorarentur ad rem non pertinentes? sed quid ad me? iam istos tecum relinquo: nunc saltem procedant illi quos promisisti quam plures. nisi forte propterea non inueniuntur, quia eos perisse dixisti.
- 2.208.1
Sequeris enim iam et episcopos nominas, quos de traditione codicum soletis arguere. de quibus et nos solemus respondere:. \'aut non probatis et ad neminem pertinet, aut probatis et ad nos non pertinet\'. suam enim sarcinam portauerunt uel bonam uel malam, et bonam quidem credimus sed qualemlibet, tamen suam, sicut uestri mali nec ipsi uestram nec uos ipsorum: sed uestrum omnium communis pessima sarcina schisma est. haec saepe iam diximus. exhibe igitur non episcoporum nomina, sed imperatorum ac iudicum nostrorum, qui uos persequendo perierunt. hoc enim proposueras, hoc promiseras, ad hoc nos intentissimos feceras. audi, inquis: perit Macari-us, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. duos solos commemorasti, quorum neuter imperator fuit. cui hoc placeat, quaeso te. tibi ipse nonne displices? promittis quam plures imperatores ac iudices nostros te commemoraturum qui uos persequendo perierint, et tacitis imperatoribus nominas duos uel iudices uel comites. illud enim, quod adiungis: cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, ad rem non pertinet. hoc quippe modo iamdudum locum istum finire potuisti, ut omnino neminem nominares. cur ergo imperatores nostros, id est nostrae communionis, non commemorasti? an timuisti, ne reus maiestatis accusareris? ubi est circumcellionica fortitudo? deinde quid agis de illis quos tot superius nominasti, qui rectius tibi possunt dicere: \'quid nos quaerebas?\' causam enim tuam nihil adiuuerunt et tamen nominati sunt. deinde qualis es, qui eos quos perisse commemoras nominare formidas? saltem ipsos iudices uel comites, quos uideris non timuisse, plures nominares. remansisti autem ad Macarium et Ursatium. itane quam plures illi duo isti sunt? an quod pueri didicimus sapis? si enim quaeras ex me, duo quis numerus sit, singularis an pluralis, quid esse respondeam nisi pluralem? sed ad hoc etiam non defit quod dicam. eximo inde Macarium; neque enim dixisti quomodo perierit. an forte, quisquis uos persequitur, nisi in hac terra fuerit inmortalis, quando mortuus fuerit, propter uos mortuus existimabitur? quid, si non in tam longo imperio Constantinus et tam longa felicitate uixisset, qui primus aduersus uestrum errorem multa constituit, et quid, si non Iulianus tam cito abreptus esset e uita, qui uobis basilicas dedit, quando ista garrire taceretis, cum et modo tacere nolitis? nec tamen dicimus nos ideo cito mortuum Iulianum, quia uobis basilicas dedit. possumus enim esse in his paiiter copiosi, sed nolumus esse pariter uani. proinde, ut dicere coeperam, ex illis duobus secerno Macarium. cum enim duos proposuisses, ipsum et Ursatium, repetisti nomen Ursatii, ut nobis ostenderes quam mortem meruerit, et dixisti: Ursatium namque barbarica pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. unde satis apparet, cum de Macario maiorem inuidiam facere soleatis, ita ut nos Macarianos, non Ursatianos appelletis, multo maxime te de illo fuisse dicturum, si de morte eius aliquid tale dicere potuisses. ex his itaque duobus, ubi pluralem numerum posuisti, seiuncto Macario remanet Ursatius, nomen proprium numeri singularis. ubi est igitur tam plurium illorum tam minax et tremenda promissio?
- 2.209.1
Iam illud quam ridiculum sit, qui quoquo modo loqui nouerunt quantum opinor intellegunt, quod, cum dixisses: perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt, tamquam exigentibus (nobis) ut probares, quia re uera nihil aliud uel auditor uel lector exigeret, statim conexuisti magnum documentum, quo probares cunctos comites nostros dei pariter uindicta perisse. Ursatium namque barbarica, inquis, pugna prostratum saeuis unguibus alites canumque auidi dentes morsibus discerpserunt. hoc modo potest alius similiter nesciens quid loquatur dicere omnes episcopos uestros dei uindicta in carcere defecisse, et cum ab eo fuerit flagitatum unde hoc probet, adiungere statim: Optatus namque de satellitio Gildonis accusatus tali genere mortis extinctus est\'. has nugas audire et discutere et refellere cogimur; tantum timemus infirmis, ne intellectu tardiore in uestros laqueos celeriter currant. istum autem Ursatium, si forte bene uixit et uere ita mortuus est, consolabitur promissio dei dicentis : sanguinem animarum uestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum.
- 2.210.1
Quod autem nobis calumniamini dicentes a nobis in uos ad iracundiam reges saeculi concitari, dum eos non docemus diuinam scripturam, sed potius malitiam nostram suggerimus, non puto eos usque adeo surdos esse aduersus ipsa sanctorum codicum eloquia, ut non potius timeatis ne nouerint ea. sed uelitis nolitis, intrant ecclesiam et si nos tacemus lectoribus admouent aurem atque, ut de ceteris taceam, istum ipsum plerumque psalmum quem tu commemorasti intentissime accipiunt. dixisti enim, quod eos non doceamus nec eos uolentes sinamus ut nouerint quod scriptum est: et nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehendite disciplinam, ne quando irascatur dominus et cetera. credite et ista cantari et illos audire, sed utique audiunt et illud superius in eodem psalmo, quod tu, ni fallor, propterea praeterire noluisti, ne timuisse intellegereris. audiunt ergo et illud: dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. quo audito utique mirantur esse aliquos qui huic hereditati Christi contradicunt et eam ad exiguam partem terrae redigere conantur, mirantesque fortasse quaerunt propter id quod in consequentibus audiunt: seruite domino in timore, in quo illi seruire possint, in quantum reges sunt. omnes enim homines seruire deo debent, aliter communi condicione qua homines sunt, aliter diuersis donis, quod ille aliud agit in rebus humanis, ille aliud. non enim auferenda idola de terra, quod tanto ante futurum praedictum est, posset quisquam iubere priuatus. habent ergo reges excepta generis humani societate eo ipso quo reges sunt, unde sic domino seruiant, quomodo non possunt qui reges non sunt.
- 2.211.1
Ista ergo cum cogitent, audiunt et illud quod de tribus pueris ipse commemorasti et audiunt sollemnitate mirabili. tunc enim eadem scriptura maxime in ecclesia cantatur, quando ipsa festiuitas feruentiores facit etiam eos qui cetero anno pigriores sunt. quid ergo putatis animi habere christianos imperatores, cum audiunt tres pueros missos in caminum ignis ardentis, quia regi ad iniquitatem adorandi simulacri consentire noluerunt, nisi ut cogitent piam libertatem sanctorum nec regia potestate nec poenae immanitate posse superari gaudeantque se non esse ex numero talium regum, qui contemptores idolorum quasi sacrilegos puniebant? porro autem cum in consequentibus audiunt eundem regem non solum puerorum, sed et flammarum deo seruientium tanto miraculo territum etiam ipsum coepisse deo seruire in timore et exultare cum tremore et apprehendisse disciplinam, nonne intellegunt ideo ista esse conscripta et tanta celebritate recitari, ut et seruis dei, ne ad sacrilegium regibus cedant, et ipsis regibus, ut ad religionem deo credant, proponantur exempla? uolentes ergo et isti ex ipsius admonitione psalmi, quem tu quoque inseruisti scriptis tuis, intellegere et erudiri et seruire domino in timore et exultare cum tremore et apprehendere disciplinam, quam intente audiunt quid ille rex postea dixerit. dixit enim propositurum se decretum omnibus populis quibus imperitabat, ut, quicumque dixissent blasphemiam in deum Sidrac Misac Abdenago, interirent et domus eorum dispergerentur. et si hoc eum decreuisse cognoscunt, ne blasphemaretur deus temperator ignium et liberator trium puerorum, profecto cogitant quid decernere debeant in regno suo, ne in suis fidelibus idem ipse deus exsuffletur remissor peccatorum et liberator iam totius orbis terrarum.
- 2.212.1
Uide itaque, cum aduersus uos aliquid pro unitate catholica reges christiani constituunt, ne forte in labiis uestris tamquam scripturarum diuinarum imperitos eos arguatis, in corde autem uestro satis doctos esse doleatis. quis enim ferat istam uestram sacrilegam odiosamque fallaciam, in ipso uno Danihele reges accusare, quia in lacum leonum missus est, et reges non laudare, quia sublimiter honoratus est, cum etiam quando missus est magis eum saluum futurum quam moriturum ipse rex crederet et de illo sollicitus non cenaret? deinde audetis dicere christianis: quid uobis est cum regibus saec-ltli, quia Danihel a rege persecutionem passus est, et non respicere ipsum Danihelem somnia regibus fideliter interpretantem, dominum regem appellantem, munera et honores accipientem, itemque et in eisdem tribus pueris, quod recusantes adorare statuam in flammas missi sunt, inuidiae flammas de regibus excitare, quod autem a rege sic praedicati et sic honorati sunt, tacere et abscondere? ecce rex fuerit persecutor, cum obiecit leonibus Danihelem: quid, cum eo saluo recepto gaudens et gratulans inimicos eius dilaniandos et consumendos eisdem leonibus misit, fuit persecutor an non fuit? uolo respondeas. si enim fuit, cur ei Danihel ipse non restitit, cum praesertim tanta familiaritate facillime potuisset? et nobis dicitis, ut reges ab hominum persecutione reuocemus! si autem propterea persecutor non fuit, quia scelus in sanctum uirum commissum iustissime uindicauit, quomodo uindicandum est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt? item concedo et manifestum est persecutorem fuisse regem, cum tres pueros, quod simulacrum adorare noluerint, misit in flammam; sed quaero utrum fuerit persecutor, cum illud decretum proposuit, ut interirent et domus eorum uastarentur qui blasphemarent unum uerum deum. si enim persecutor fuit, cur ad uerba persecutoris respondetis \'amen\'? ei autem non fuit, cur eos persecutores dicitis, qui uos a blasphemiae furore deterrent? si enim cogunt uos supplicare idolo, illi sunt similes impio regi, uos tribus pueris; si autem prohibent repugnare Christo, uos estis impii, si hoc facitis. quid sint autem illi, si hoc terribiliter uetant, ego non dico: tu inueni aliud quod dicas, si pios imperatores non uis dicere.
- 2.213.1
Si haec exempla de Danihele et tribus pueris ego commemorassem, fortasse resisteres et in haec nostra tempora ex illis temporibus sumi non debuisse clamares. deo gratias, quod ea ipse posuisti ad id quidem quod uolebas; sed uides ea potius ualuisse ad id quod nolebas. an non est ista uestra fallacia, sed error humanus est? utinam ita sit! emenda ergo. ne timeas, non inde eris minor; immo uero maioris ingenii est animositatis flammas confitendo extinguere quam falsitatis nebulas intellegendo uitare.
- 2.214.1
Petilianus dixit: Ubi lex dei, ubi christianitas uestra est, si caedes et mortes facitis ac iubetis?
- 2.215.1
Augustinus respondit: Ad hoc uide quid dicant coheredes Christi per totum orbem terrarum. caedes et mortes nec facimus nec iubemus: et ista facientibus multo soeleratius saeuitis, qui haec in hominum mentibus contra uitam aeternam committitis.
- 2.216.1
Petilianus dixit: Si amicos nos uultis, quare inuitos atlrahitis? si autem inimicos fingitis, cur occiditis inimicos ?
- 2.217.1
Augustinus respondit: Nec inuitos attrahimus nec occidimus inimicos, sed quaecumque uobiscum agimus, quamquam uobis agamus inuitis, ex caritate tamen agimus, ut uolentes uos corrigatis correctique uiuatis. nam nemo ui(tia) uit(at) inuitus: et tamen puer ut hoc uolens discat inuitus uapulat, et hoc plerumque ab homine carissimo. et haec quidem uobis reges dicerent, si ferirent; ad hoc enim eorum potestas diuinitus ordinata est. sed cum et isti non feriunt, uos clamatis.
- 2.218.1
Petilianus dixit: Quae autem ratio est quaeue inconstantia uanitatis, quod, cum nos falso uocabulo dicatis haereticos, communionem nostram magnopere cupiatis ?
- 2.219.1
Augustinus respondit: Si haereticorum communionem magnopere cuperemus, corrigi uos ab haeretico errore nollemus; cum autem hoc uobiscum agamus, ne sitis haeretici, quomodo haereticorum communionem magnopere cupimus? dissensio quippe uos et diuisio facit haereticos, pax uero et unitas facit catho.licos. cum ergo inde huc uenitis, desinitis esse quod odimus et incipitis esse quod amamus.
- 2.220.1
Petilianus dixit: Eligite tandem de duobus alterum quid dicatis. si innocentia uobis est, cur nos ferro sectamini? aut si reos nos dicitis, quid nos quaeritis innocentes?
- 2.221.1
Augustinus respondit:s o acutissimam complexionem an potius ineptissimam loquacitatem? nonne ibi proponi solet ut eligatur alterum de duobus quod respondeatur, ubi utrumque non potest eligi? nam si mihi proponeres, ut eligerem alterum de duobus quid dicerem, utrum innocentes an nocentes simus, uel rursus ex aliis duobus, utrum rei sitis (an non sitis), non possem nisi unum eligere quod dicerem. nunc uero proponis haec duo, utrum nos innocentes simus an uos rei sitis, et uis ut unum ex his duobus eligam quod respondeam. at ego nolo unum dicere, quia utrumque dico, et nos innocentes et uos reos. nos esse innocentes dicimus a falsis et calumniosis criminationibus uestris, quicumque in catholica possumus salua conscientia dicere nec sanctos codices nos tradidisse nec idolorum supplicationibus consensisse nec quemquam occidisse uel si quid aliud mali soletis obicere, nec eos qui forte, quod quidem nec de ipsis probastis, ista fecerunt, contra nos regnum caelorum, sed contra se ipsos clausisse, quia unusquisque nostrum sarcinam suam portat — ecce habes unum —, et uos omnes nocentes et sceleratos esse, non alios aliorum criminibus quae apud uos a quibusdam committuntur et a quibusdam reprehenduntur, sed crimine schismatis, a quo immanissimo sacrilegio nemo uestrum se potest dicere immunem, quamdiu non. communicat unitati omnium gentium, nisi cogatur dicere de ecclesia, quae per omnes gentes diffunditur incipiens ab Hierusalem, Christum fuisse mentitum — ecce habes alterum. ecce reddidi tibi duo, quorum tu uolebas ut unum diceremus. utique attendere debuisti utrumque a nobis posse dici et saltem, si hoc uolebas, rogare nos ut unum diceremus, cum uideres quia utrumque possemus.
- 2.222.1
Sed, si innocentia uobis est, inquis, cur nos ferro sectamini? respicite paululum cateruas uestras, quae non antiquo more parentum suorum solis fustibus armantur, sed et secures et lanceas et gladios addiderunt, et agnoscite quorum potius uox esse debeat: quid nos ferro sectamini? aut si reos nos, inquis, dicitis, quid nos quaeritis innocentes? hic breuiter respondeo: ideo quaerimini rei ab innocentibus, ut desinatis esse rei et incipiatis esse innocentes. ecce utrumque elegi nostrum et ad uestrum utrumque respondi. modo tu elige unum de duobus: innocentes estis an nocentes? neque potes utrumque dicere, sed dic utrumque, si hoc placet. certe enim non potestis in eadem causa esse innocentes in qua estis nocentes. si ergo innocentes estis, nolite mirari quod ad pacem quaerimini a fratribus; si autem nocentes, nolite mirari quod ad poenam quaerimini a regibus. sed quia horum duorum alterum uobis usurpatis, alterum a nobis auditis — usurpatis enim uobis innocentiam, a nobis autem auditis quod impie uiuatis —, accipite iterum de utroque quid dicam. si innocentes estis, quare Christi testimonio contradicitis? si autem nocentes, quare ad eius misericordiam non confugitis? nam et testimonium eius est de orbis unitate et misericordia eius in fraterna caritate.
- 2.223.1
Petilianus dixit: Postremo, ut saepe iam diximus, qualis est uestra praesumptio, ut de regibus praesumatis, dicente Dauid: bonum est sperare in domino quam sperare in homine; bonum est sperare in domino quam sperare in principibus!
- 2.224.1
Augustinus respondit: Nos non speramus in homine, sed quantum possumus homines admonemus, ut in domino sperent, nec speramus in principibus, sed quantum possumus principes admonemus, ut in domino sperent, et si aliquid a principibus pro utilitate ecclesiae petimus, non in eis tamen speramus. neque enim et apostolus in illo tribuno sperauit tamquam in principe, a quo sibi egit ut deductores darentur armati, aut in ipsis armatis tamquam in hominibus, quorum multitudine saeptus euasit insidias perditorum. sed nec uos ipsos, quod ab imperatore basilicae uobis ut redderentur petistis, arguimus, tamquam in Iuliano principe speraueritis, sed arguimus, quod de Christi testimonio desperaueritis, a cuius unitate ipsas basilicas separastis. eas enim iubente inimico Christi accepistis, in quibus iussa Christi contemneretis, dum ualidum et uerum uobis uidetur quod Iulianus constituit dicens: hoc quoque supplicantibus Rogatiano, Pontio, Cassiano et ceteris episcopis, sed et clericis, accedit ad cumulum, ut abolitis, quae aduersus eos sine rescripto perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur, inualidum autem et falsum quod Christus constituit dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. obsecramus uos: corrigimini, redite ad hanc euidentissimam totius orbis unitatem, ut non uerbis apostatae Iuliani, sed uerbis saluatoris Christi in antiquum statum cuncta reuocentur. miseremini animae uestrae. non iam Constantinum et Iulianum comparamus, ut quam sint impares demonstremus. non dicimus: (si uos non sperastis in homine et in principe, cum homini imperatori pagano et apostatae dixistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet — quibus precibus et rescripto, sicut ibi scriptum est, sicut allegationis gesta testantur, pars Donati uniuersaliter usa est —, multo minus nos criminari a uobis debemus, tamquam speremus in homine et in principe, si quid a Constantino uel a ceteris christianis imperatoribus nulla sacrilega adulatione petiuimus aut si quid ipsi non petentibus nobis memores rationis quam domino reddituri sunt, sub cuius uerbis tremunt cum audiunt quae ipse commemorasti: et nunc, reges, intellegite et cetera et alia multa, ultro pro ecclesiae catholicae unitate constituunt\'. sed taceo de Constantino. Christum et Iulianum uobis opponimus — parum dico — deum et hominem, filium dei et filium gehennae, saluatorem animarum nostrarum et interfectorem animae suae. cur in basilicis possidendis Iuliani rescriptum tenetis et in ecclesiae pace amplectenda Christi euangelium non tenetis? clamamus et nos: quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur. antiquius eat euangelium Christi quam rescriptum Iuliani, antiquior est unitas Christi quam pars Donati, antiquiores sunt ecclesiae preces ad dominum pro unitate Christi quam Rogatiani et Pontii et Cassiani ad Iulianum pro parte Donati. an perperam geritur, cum reges prohibent diuisionem, et non perperam geritur, cum episcopi diuidunt unitatem? perperam geritur, cum ad defendendam ecclesiam Christi testimonio reges seruiunt, et non perperam geritur, cum ad negandam ecclesiam Christi testimonio episcopi contradicunt? obsecramus ergo, ut non contra euangelium, sed secundum euangelium etiam uerba ipsius Iuliani, cui sic supplicastis, audiantur et ea, quae perperam gesta sunt, in antiquum statum cuncta reuocentur.
- 2.225.1
Petilianus dixit: Uos uos, miseri, appello, qui persecutionum metu perterriti, dum uestras diuitias, non animas quaeritis, non tam fidem perfidam traditorum diligitis, quam contra ipsorum malitiam, quorum uobis patrocinia comparastis, non aliter quam ut naufragi in fluctibus fluctus subeunt ruituros atque in magno uitae periculo appetunt quod timetur, uel ut tyrannicus furor, ut neminem metuaty uult cum suo periculo uel timeri, sic sic ad arcem malitiae confugitis, innocentium damna uel poenas sine uestra formidine spectaturi. si hoc est uitare periculum, fugere sub ruinam, nec non etiam damnabilis fides est fidem, latroni seruare. postremo dementis lucri commercium est uestras animas perdere, ne diuitias amittatis. dicit enim dominus Christus: si omnem mundum lucri facias et animam tuam perdas, quid dabis commutationem pro anima tua?
- 2.226.1
Augustinus respondit: Utilis esset ista exhortatio, fateor, si ea quisquam in bona causa uteretur. omnino bene deterruisti homines diuitias praeponere animae suae. sed uos, qui haec audistis, et nos paululum audite; hoc enim et nos dicimus, sed attendite quemadmodum. si uobis minantur reges auferre diuitias, quia Iudaei secundum carnem non estis aut quia idola uel daemonia non colitis aut quia in nullas haereses transferimini, sed in unitate catholica permanetis, eligite potius perire diuitias uestras, ne ipsi pereatis, sed nec aliud quicquam nec ipsam temporalem uitam saluti aeternae quae in Christo est praeferatis. si autem reges uobis propterea damna uel damnationem minantur, quia estis haeretici, terrent uos illi non crudeliter, sed misericorditer, uos autem non fortiter, sed pertinaciter non timetis. audite ergo Petrum dicentem: quae autem gloria est, si peccantes poenas patimini?, ut neque hic habeatis terrena solacia nec in futuro saeculo uitam aeternam, sed et hic angustias infelicium et ibi gehennas haereticorum. uides ergo tu, frater, cum quo mihi nunc res est, prius te debere ostendere utrum teneas ueritatem et tunc exhortari homines, ut pro ea tenenda parati sint carere omnibus quae temporaliter terrent. cum hoc non ostendas, quia non potes, non quia ingenium deest, sed quia mala causa est, cur festinas exhortationibus tuis facere homines et mendicos et imperitos et egentes et errantes et pannosos et contentiosos et famelicos et haereticos et in hoc saeculo bona temporalia perdentes et in Christi iudicio mala aeterna inuenientes? cautus autem filius, qui timendo flagellum patris recedit a cubili serpentis, nec uapulat nec perit; qui autem dolores disciplinae prae sua perniciosa uoluntate contemnit, et uapulat et perit. iam non intellegis, uir diserte, quoniam qui pro pace Christi omnibus terrenis caruerit, deum habet, qui autem pro parte Donati uel paucos nummos perdiderit, cor non habet?
- 2.227.1
Petilianus dixit: Nos autem pauperes s-piritu non diuitiis metuimus, sed diuitias formidamus. nos nihil habentes et omnia possidentes censum animam credimus nostrisque poenis et sanguine aeternas diuitias caeli mercamur, siquidem dominus dicit: qui perdiderit substantiam suam, centuplum recipiet eam.
- 2.228.1
Augustinus respondit: Et hoc ad rem pertinet commonere quemadmodum scriptum est; nam ubi nihil impedit intentionem meam, si quid de scripturis fallis aut falleris, nihil curo. non ergo ita scriptum est: qui perdiderit substantiam suam, sed: qui perdiderit animam suam propter me. de substantia uero non scriptum est: (qui perdiderit\', sed: qui dimiserit, nec solam substantiam pecuniae, sed et multa alia. tu autem interim non perdidisti substantiam. utrum uero dimiseris, quod sic de paupertate gloriaris, nescio. si forte scit hoc collega meus Fortunatus, quia in eadem ciuitate estis, numquam mihi indicauit, quia numquam quaesieram. uerumtamen etiamsi hoc fecisti, tu ipse contra te in hac ipsa tua epistula commemorasti apostolicum testimonium: si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. si enim haberetis caritatem, non obiceretis ignaro et uobis incognito orbi terrarum nec ipsa saltem probata crimina Afrorum; si haberetis caritatem, non in uestris calumniis fingeretis, sed in uerbis domini manifestissime expressam usque in totam terram cognosceretis unitatem. si autem hoc non fecisti, quid gloriaris, quasi feceris? itane uero diuitias formidatis, ut nihil habentes omnia possideatis? dic ista collegae tuo Crispino, qui modo iuxta Hipponem nostram comparauit fundum, ubi mergeret homines in profundum. unde hoc et ego nimium noui; tu forte nescis et ideo securus clamas: diuitias formidamus. unde miror quod ista uox tua, ut ad nos perueniret, ipsum transiliit; inter Constantinam quippe ubi tu es et Hipponem ubi ego sum Calama ubi ille est uicinior quidem nobis, sed tamen interposita est. miror ergo quomodo non ille prior excepit hanc uocem et repercussit, ne transiret ad nos, et aduersus te diuitiarum laudes multo copiosius recitauit. non solum enim non formidat ille diuitias, sed et amat. et certe de cetero, priusquam edas, recita illi talia; si non emendauerit, respondemus, tu autem, si uerum est quod pauper sis, ibi habes fratrem meum Fortunatum: facilius inde placere poteris illi collegae meo quam huic tuo.
- 2.229.1
Petilianus dixit: Nos timore dei quo uiuimus poenas et mortes, quas gladio facitis, non timemus, sed id solum denique fugimus, quod communione nequissima animas iugu latis, domino ipso dicente: nolite timere eos qui corpus occidunt, animam enim occidere non possunt; sed timete potius eum qui habet in potestatem corpus et animam mittere in gehennam ignis.
- 2.230.1
Augustinus respondit: Quod dicis, uos facitis non gladio uisibili, sed illo de quo dictum est: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus; hoc enim gladio criminatore et calumniatore orbis incogniti imperitorum animas trucidatis. si autem communionem nequissimam accusas, ecce ore non meo sed tuo, ascendas descendas (exeas) intres uerseris tergiuerseris, talis es qualis Optatus. si autem redis ad cor et inuenies te non esse talem, non quia tecum sacramenta non communicauit, sed quia tibi displicuit, absolues orbem terrarum criminibus alienis et inuenies uos implicatos crimine schismatis.
- 2.231.1
Petilianus dixit: Uos ergo, qui falsissimo baptismo unltis lauari quam nasci, non solum uestra delicta non ponitis, uerum animas uestras reorum criminibus oneratis; ut enim aqua nocentium a sancto spiritu uacuata est, ita plane referta est criminibus traditorum. quicumque igitur miser ab huiusmodi baptixaris, si mendacio carere uolueras, perfunderis falsitate; si delicta carnis nolebas excludere, reorum accedente conscientia percipies et reatum; si auaritiae flammam nolebas extinguere, perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore. postremo si credis, quia accipientis et dantis est fides, ab eo qui interficit hominem sanguine perfunderis fratris. ita agitur, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida.
- 2.232.1
Augustinus respondit: Uellem cum eis sermocinari, qui uerbis istis lectis uel auditis adclamauerunt; tales enim non habent aures in corde, sed cor in auribus. legant tamen iterum et iterum et cogitent et sentiant ea non quid sonent, sed quid sapiant. primo ut hoc ultimum excutiam, ita ergo fit, inquis, ut qui ad baptismum innocens ueneras a baptismo redeas parricida. responde prius, quis ad baptismum innocens ueniat excepto illo, qui non ideo uenit baptizari, ut eius ablueretur iniquitas, sed ut nobis humilitatis praeberetur auctoritas. quid enim dimittetur innocenti? aut uero ita es eloquens, ut ostendas nobis quandam innocentiam peccatricem? nonne audis dicentem scripturam: nemo mundus a peccato in conspectu tuo, nec infans cuius est diei unius uita super terram? nam unde ad remissionem peccatorum et cum infantibus curritur? nonne audis aliam: ego in iniquitate conceptus sum? deinde si propterea redit parricida qui sine parricidio uenerat, quia eum parricida baptizat, quotquot ab Optato baptizati redierunt Optati facti sunt. ite nunc et nobis obicite, quod in uos regum iracundiam concitemus. nonne metuitis, ne a uobis tot Gildonis satellites inquirantur, quot homines ab Optato baptizari potuerunt? uidesne tandem, quemadmodum ista tua sententia sicut uesica non solum inani sono, sed etiam in capite uestro crepuerit?
- 2.233.1
Iam cetera superiora, quae nunc refellenda proposuimus, talia sunt, ut omnino talis quisque baptizatus redire dicatur, qualis fuerit a quo baptizatur. sed absit ut, quam delirans ista dicis, tam deliri a te redeant quos baptizas. et quam belle tibi sonuit quod dixisti: perfunderis fraude, perfunderis scelere, perfunderis et furore! tu uero nisi furore non perfusus, sed repletus esses, ista non effunderes. itane. ut alia taceam, quicumque non auari ad auaros collegas tuos uel presbyteros uestros baptizandi ueniunt, auari redeunt, et quicumque sobrii ad illas uini uoragines currunt ut baptizentur, ebriosi reuertuntur? ista sentientes et ista suadentes audetis etiam tamquam aduersus nos commemorare, quod paulo ante superius posuisti: bonum est sperare in domino quam sperare in homine; bonum est sperare in domino quam sperare in principibus. quid aliud docetis, quaeso, quam non in domino sed in homine sperare, quando talem fieri dicitis baptizatum, qualis fuerit baptizator? et quia istum uobis baptizandi assumitis principatum, credant uobis homines, et qui erant in domino speraturi, sperent in principibus? immo uero non audiant uos, sed illa potius testimonia quae posuisti contra uos, et aliquid etiam terribilius, quia non solum bonum est sperare in domino quam sperare in homine, sed etiam maledictus omnis qui spem suam ponit in homine.
- 2.234.1
Petilianus dixit: Imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timue-runt. dixit namque primitus Hieremias apud impios homines aquam esse mendacem: aqua, inquit, mendax non habet fidem.
- 2.235.1
Augustinus respondit: Qui scripturarum ignarus haec audit nec te credit aut sic errantem, ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem, ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Hieremiam prophetam, cum baptizari uellet, praecauisse, ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. quo enim pertinet quod, antequam hoc testimonium poneres, dixisti: imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? quasi Hieremiae temporibus quisquam sacramento baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lauacris, quae dominus redarguit, Pharisaei paene per omnia momenta tinguebant et lectos et calices et parapsides, sicut in euangelio legitur. quomodo ergo potuit Hieremias tamquam baptismum desiderans et ab impiis baptizari deuitans ista dixisse? hoc ergo dixit, cum de populo infideli quereretur, cuius pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum; qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregauit nec alia sacramenta quaesiuit quam ille populus secundum legis ordinem illi tempori congrua sumebat. hunc ergo populum male uiuentem dixit plagam, qua cor iusti grauiter caedebatur, siue hoc de se ipso diceret siue in se ipso figuraret quae futura cernebat. sic enim ait: domine, memor esto mei et uisita me et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate; scito quomodo ac ceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. consumma illos, et erit uerbum tuum mihi in iucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam uocatum est nomen tuum in me, domine omnipotens. nonsedi in concilio eorum ludentium, sed timebam a facie manus tuae; singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. ut quid qui me contristant praeualent in me? plaga mea ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax quae non habet fidem. in his omnibus uidetur quid propheta intellegi uoluerit, sed uidetur ab eis, qui non ad causam suam peruersam uolunt peruertere quod legunt. plagam enim suam dixit Hieremias factam sibi aquam mendacem quae non habet fidem, eos autem uoluit intellegi plagam suam, qui eum contristabant male uiuendo. unde dicit et apostolus: foris pugnae, intus timores, et iterum: quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit: unde sanabor, tamquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent inter quos uiuere cogeretur. populum autem nomine aquae solere significari in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus. noli ergo per prauum intellectum uel potius errorem blasphemare sacramentum baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit, quia nec in Simone mendace aqua mendax erat baptisma quod acceperat nec tot mendaces uestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine trinitatis. nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque conuicti sua facinora confitentur, sed potius tunc erant mendaces, quando, cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.
- 2.236.1
Petilianus dixit: dixit quoque Dauid: oleum peccatoris non unget caput meum. quem igitur asserit peccatorem? me qui tua scelera patior, an te qui persequeris innocentem?
- 2.237.1
Augustinus respondit: Ex persona corporis Christi, quae est ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis, toto terrarum orbe diffusa propter euangelium, quod praedicatur, sicut dicit apostolus: in omni creatura quae sub caelo est, ex persona orbis terrae, de quo idem Dauid cuius uerba non intellegis dicit: confirmauit orbem terrae qui non commouebitur, quem tu peccatis alienis non commotum esse sed omnino perisse contendis, ex illius ergo persona respondeo: \'ego non persequor innocentem\'. Dauid autem \'oleum peccatoris\' dixit; non dixit \'traditoris\', non (turificatoris s), non persecutoris), sed \'peccatoris*. quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? uide primum, utrum non sis ipse peccator. nolo mihi dicas: non sum traditor, non sum turificator, non sum persecutor\'. nec ego quidem, si domino placet, aliquid horum sum, nec orbis terrae qui non commouebitur. sed dic, si audes: \'non sum peccator\'. ille quippe ait: oleum peccatoris. quidquid enim in te uel leuis peccati fuerit inuentum. unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est: oleum peccatoris? quaero enim utrum ores oratione dominica; si enim non oras ea oratione qua dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem merita apostolorum? si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in baptismo dimissa sunt. ergo ista uerba orationis aut non te permittunt esse dei deprecatorem aut aperiunt peccatorem. eant nunc et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. sed tu uide quid sis uel quid de te sentias. itane uero Optatus, quem pagani Iudaei christiani nostri uestri per Afr icam totam furem raptorem proditorem oppressorem separatorem et illius, quem quidam uestrum eius dixit comitem deum, non amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit uel qualiscumque peccator? quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? nonne et ipsi uobis capita osculantur, de quorum capitibus per uestrum intellectum tam male iudicatis? saltem prodite illos et admonete ut sanentur. an uobis potius caput sanandum est ita delirantibus? \'quid ergo\', inquies, \'dixit Dauid?\' quid me interrogas? ipsum interroga; superiore uersu tibi respondebit: emendabit, inquit, me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quid planius, quid apertius? malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari quam blanda adulatione, tamquam mihi caput ungatur, decipi atque peruerti. sub aliis uerbis ipsa sententia est alibi scripturarum: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.
- 2.238.1
Petilianus dixit: Unguentum uero concordiae sic in fratribus laudat: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. tamquam unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius; sicut ros Hermon, quod descendit super montes Sion. quoniam ibi mandauit dominus benedictionem et uitam usque in saeculum. sic, inquit, ungitur unitas, sicut uncti sunt sacerdotes.
- 2.239.1
Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam, quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per barbam non incongrue fortitudo intellegitur. ergo ad eos qui sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis. ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae possides et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis, elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis. interroga ipsam scripturam, ubi coeperint ista fieri; inuenies in Hierusalem. de hac ora uestis per omnes gentes unitas tota contexitur. hac intrauit caput in uestem, ut indueretur Christus uarietate orbis terrarum, quia in hac ora uestimenti apparuit uarietas ipsa linguarum. cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est amoris fragrantia spiritalis, cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: praedicabitur in nomine eius paenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et in hoc unguento sacramentum chrismatis uultis interpretari, quod quidem in genere uisibilium signaculorum sacrosanctum est sicut ipse baptismus, sed potest esse et in hominibus pessimis in operibus carnis uitam consumentibus et regnum caelorum non possessuris et ideo nec ad barbam Aaron nec ad oram uestimenti eius nec ad ullam contextionem uestis sacerdotalis pertinentibus? ubi enim positurus es quae apostolus enumerat manifesta opera carnis: quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, con- tentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia; quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias interpretare ut uolueris, sequestro et ipsas; illic ponamus et ueneficia, quia nemo est palam confector datorque uenenorum; sequestro et haereses, quia hoc uultis; idolorum seruitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem apostolus ibi ponit auaritiam quae publice insanit. his ergo sequestratis nulline apud uos luxuriosi, nulli auari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, inuidi, ebriosi, comesationibus uacantes? nulline apud uos tales unguntur et in his uitiis noti manifestique moriuntur? si nullos dicis, quoniam studio contentionis aperte mentiris, uide ne de talibus ipse sis. si autem ab huiusmodi remotus es non corporis separatione, sed uitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria uestra gemens conspicis, quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt 30 et, sicut apostolus liquida ueritate confirmat, regnum dei non possidebunt? numquid barbae Aaron et orae uestimenti eius sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest. nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus, non est ergo ipsa.
- 2.240.1
Petilianus dixit: Uae igitur uobis, qui uiolando quod sanctum est rescinditis unitatem, propheta dicente: si peccauerit populus, orabit pro illo sacerdos; si au tem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?
- 2.241.1
Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? orationi, inquit, instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi, pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres: rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est: \'talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris. \'habemus\' dixit, \'peccatis nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.
- 2.242.1
Petilianus dixit: Ac ne se uindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis alienis.
- 2.243.1
Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii; et multis aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem. ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat: te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam cenam communicauerunt.
- 2.244.1
Petilianus dixit: Hac itemque sententia ipse apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt ea, inquit, et qu\'i consentiunt talia facientibus digni sunt morte.
- 2.245.1
Augustinus respondit: Quomodolibet ea dixeris, non curo; uera sunt haec, et hoc est quod catholica docet, multum interesse inter consentientes quibus haec placent et tolerantes quibus haec displicent. illi enim palea fiunt, dum paleae sequuntur sterilitatem; illi triticum (cum) sint, expectent, ut segregentur, Christum uentilatorem.
- 2.246.1
Petilianus dixit: Uenite ergo ad ecclesiam, populi, et aufugite traditores, si cum isdem perire non uultis. nam ut facile cognoscatis, quod, cum ipsi sint rei, de fide nostra optime iudicent, ego illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. quae omnino non facerent, ni in baptismo nostro culpas aliquas agnouissent. uidete ergo quod damus quam sanctum sit, quod destruere metuit sacrilegus inimicus.-
- 2.247.1
Augustinus respondit: Contra istum quidem errorem.. multa iam diximus et in hoc opere et alibi. sed quia ita magnum firmamentum uanitatis uestrae in hac sententia esse arbitramini, ut ad hoc tibi terminandam putares epistulam, quo quasi recentius in animis legentium remaneret, breuiter respondeo. sic approbamus in haereticis baptismum non haereticorum sed Christi, sicut in fornicatoribus, immundis, luxuriosis, idololatris, ueneficis, inimicitiarum retentoribus, contentiosis, ae mulis, animosis, dissensionum studiosis, inuidis, ebriosis, comesatoribus et his similibus approbamus baptismum non eorum sed Christi. omnes enim isti, inter quos et haeretici positi sunt, sicut apostolus dicit, regnum dei non possidebunt et ideo ad sinistram partem cum diabolo pertinebunt. nec ideo putandi sunt esse in Christi corpore, quod est ecclesia, quia sacramentorum eius corporaliter participes fiunt. illa enim et in talibus sancta sunt et eis indigne tractantibus et sumentibus ad maius iudicium ualebunt; ipsi autem non sunt in illa ecclesiae compage, quae in membris Christi per conexum et contactum crescit in incrementum dei. illa quippe ecclesia in petra est, sicut dominus dicit: super hanc petram aedificabo ecclesiam meam; illi autem in harena aedificant, sicut idem dominus dicit: qui audit uerba mea et non facit ea, simulabo eum uiro stulto qui aedificat domum suam super harenam. sed ne putes ecclesiam quae in petra est in una parte esse terrarum et non diffundi usque ad fines terrae, audi eius uocem de psalmo gementis inter mala peregrinationis suae. ait enim: a finibus terrae ad te exclamaui, cura angeretur cor meum. in petra exaltasti me; deduxisti me, quia factus es spes mea, turris fortitudinis a facie inimici. uidete quemadmodum a finibus terrae clamat; non est ergo in sola Africa uel solis Afris, episcopum Romam paucis moutensibus et in Hispaniam domui unius mulieris ei Africa mittentibus. uidete quemadmodum in petra exaltetur; non ergo in ea deputandi sunt omnes qui aedificant in harena, id est qui audiunt uerba Christi et non faciunt; qui tamen et apud nos et apud uos habent et tradunt baptismi sacramentum. uidete quemadmodum spes eius deus sit pater et filius et spiritus sanctus, non Petrus, non Paulus, quanto minus Donatus aut Petilianus; non ergo uestrum est quod destruere metuimus, sed Christi, quod et in sacrilegis per se sanctum est. nam uenientes a uobis recipere non possumus, nisi quod uestrum est destruamus; destruimus enim perfidiam desertoris, non destruimus characterem imperatoris. proinde tu ipse considera et destrue quod dixisti. ego, inquis, illorum infectos baptizo, illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos . tu enim non infectos baptizas, sed, ut tui erroris fraude inficias, rebaptizas. nos autem non tuos recipimus baptizatos, sed destruimus errorem tuum, unde sunt tui, et suscipimus Christi baptismum, unde sunt baptizati. itaque opportune abs te in medio positum est: quod absit. dixisti enim: illi meos, quod absit, recipiunt baptizatos. nam cum tu uelles intellegi quod absit recipiunt, timens ne tuos recipiamus, ego nescientem dixisse accipio: meos quod absit. re uera enim absit ut tui sint, qui iam ad catholicam transeunt nec sic transeunt ut baptizati nostri sint, sed ut socii nostri sint, baptizati autem Christi nobiscum sint.
- 3.1.1
Legi, Petiliane, litteras tuas, quando legere potui, quibus te satis indicasti aduersus catholicam ecclesiam pro parte Donati nec aliquid ualuisse dicere idoneum nec tacere permissum. quos aestus passus es, quanta cordis tempestate fluctuasti, cum legisses ea, quibus parti epistulae tuae, quae in manus meas tunc uenerat, quanta potui breuitate ac perspicuitate respondi! uidisti enim tanta firmitate roboratam, tanta luce illustratam quam tenemus et defendimus ueritatem, ut, quid contra eam dicendum esset, quo conuicta refelleretur, inuenire non posses. attendisti etiam multorum qui ea legerant expectationem in te esse conuersam, scire cupientium quid diceres, quid ageres, qua euaderes, quo ex tantis angustiis quibus te dei uerbum circumuallarat erumperes. hic tu, qui debueras contempta opinione uanorum pergere in ueram sanamque sententiam, fecisti quod de talibus scriptura praedixit: dilexisti malitiam super benignitatem, iniquitatem magis quam loqui aequitatem. proinde si et ego tibi uellem pro maledictis maledicta rependere, quid aliud quam duo maledici essemus, ut hi qui nos legerent alii detestatos abicerent sana grauitate, alii suauiter haurirent maliuola uoluptate? ego quando cuique uel dicendo uel scribendo respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi dominus donat, frenatis atque contritis uanae indignationis aculeis auditori lectoriue consulens non ago, ut efficiar homini conuiciando superior, sed errorem conuincendo salubrior.
- 3.2.1
Si enim qualecumque cor habent qui ea quae scripsisti considerant, quid tibi profuit ad causam, quae inter nos de communione catholica uel de parte Donati agitur, quod relicto negotio quodammodo publico priuata quadam simultate hominis unius uitam maledicis obprobriis insectatus es, quasi homo ille sit causa quae inquiritur? tam male existimasti, non dicam de christianis, sed de ipso genere humano, ut non crederes posse tua scripta in manus aliquorum uenire prudentium, qui se a personis nostris tollerent et quaestionem potius quae inter nos uerteretur inquirerent nec qui uel quales essemus, sed quid pro ueritate uel contra errorem diceremus adtenderent? horum iudicium tibi reuerendum fuit, horum reprehensio praecauenda, ne te arbitrarentur nihil inuenisse quod diceres, nisi tibi proponeres cui quoquo modo malediceres. sed uidelicet quorundam leuitate atque uanitate, qui libenter audiunt lites iurgantium disertorum, ut, cum attendunt quam eloquenter conuicieris, non intueantur quam ueraciter conuincaris, simul et illud opinor egisti, ut occupatus mea defensione susceptam causam etiam ipse desererem atque ita hominibus non ad disputantium, sed ad litigantium uerba conuersis obscuraretur ueritas, quam dilucescere atque innotescere formidatis. ego itaque contra tale consilium quid agam, nisi mea potius defensione neglecta rem teneam, de qua intentionem meam nullus meus criminator excutiat? domum dei mei, cuius decorem dilexi, praeconio seruientis uocis extollam. me uero humiliabo et abiciam; elegi enim abiectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis haereticorum. a te ergo, Petiliane, sermonem parumper auertam et ad eos conaertam, quos a me maledictis tuis es conatus auertere. quasi hoc ego moliar, ut homines ad me conuertantur et non potius mecum ad deum.
- 3.3.1
Audite ergo, quicumque maledicta legistis quae in me iratior quam consideratior Petilianus euomuit. prius uos apostolicis uerbis alloquar, quae certe, qualiscumque ipse sim, uera sunt: sic nos existimet homo quasi ministros Christi et dispensatores mysteriorum dei. \'hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inueniatur. mihi autem minimo est ut a uobis iudicer autab humano die; sed neque ego me ipsum iudico. iam quod sequitur etsi mihi non audeo coaptare, ut dicam: nihil enim mihi conscius sum, fidenter tamen in conspectu dei dico: nihil eorum, quibus Petilianus tempus uitae meae, posteaquam in Christo baptizatus sum, criminatus est, mihi conscius sum. nec tamen in hoc iustificatus sum; qui autem diiudicat me dominus est. itaque nolite ante tempus quicquam iudicare, donec ueniat dominus et illuminet abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. haec autem, fratres, transfiguraui in me, ne supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. itaque nemo glorietur in homine; omnia uestra sunt, uos autem Christi, Christus uero dei. iterum dico: nemo glorietur in homine, saepius repeto: nemo glorietur in homine. si quid in nobis laudabile aduertitis, ad illius laudem referte, a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum; desursum est enim, descendens a patre luminum, apud quem non est immutatio nec momenti obumbratio. quid enim habemus quod non accepimus? si autem accepimus, non gloriemur quasi non acceperimus. et in his omnibus, quaecumque in nobis bona nostis, imitatores nostri estote, si tamen nos Christi; si autem aliqua mala in nobis uel suspicamini uel creditis uel uidetis, retinete illud dominicum, quo securi eius ecclesiam non propter mala hominum deseratis: quae dicimus facite, quae autem mala nos facere putatis aut nostis, nolite facere. non enim tempus est* purgandi me uobis, cum mea causa neglecta rem uobis salubrem commendare susceperim, ut nemo glorietur in homine; maledictus enim omnis qui spem suam ponit in homine. hoc praecepto dominico et apostolico retento atque seruato etiam me in mea causa, sicut inimicus existimari cupit, deficiente et oppresso uictrix erit causa cui seruio. si enim firmissime tenueritis quod exhortor et satago, maledictum esse omnem qui spem suam ponit in homine, ut nemo glorietur in homine, aream dominicam propter paleam, quae uel nunc uento superbiae percussa uolat uel ultima uentilatione separabitur, nullo modo deseretis nec domum magnam propter uasa facta in contumeliam refugietis nec propter malos pisces in litore separandos per disrupta retia exibitis nec propter haedos pastore diuisuro ad sinistram ponendos bona unitatis pascua relinquetis nec propter commixta zizania uos a tritici societate, cui caput est granum illud mortificatum et multiplicatum et quae per mundum simul usque ad messem crescit, nefaria discissione separabitis; ager est enim mundus, non Africa, messis finis saeculi, non tempus Donati.
- 3.4.1
Has certe similitudines euangelicas recognoscitis ad quid aliud datas, nisi ut nemo glorietur in homine et ne quis pro altero inflatus aduersus alterum diuidatur, dicens: ego sum Pauli, cum utique non Paulus crucifixus sit pro uobis nec in nomine Pauli, quanto minus in nomine Caeciliani uel cuiusquam nostrum baptizati sitis, ut discatis, quamdiu palea cum frumento trituratur, quamdiu pisces mali cum bonis intra retia dominica natant, ante tempus uentilationis tolerare potius propter bonos commixtionem malorum quam uiolare propter malos caritatem bonorum. haec quippe commixtio non aeterna sed temporalis, nec spiritalis sed corporalis est. in qua non errabunt angeli, quando colligent malos de medio iustorum, et mittent in caminum ignis ardentis. nouit enim dominus qui sunt eius, et si ab iniquis ad tempus corporaliter non potest, recedat tamen ab ipsa iniquitate omnis qui nominat nomen domini. licet enim a malis interim uita, moribus, corde ac uoluntate separari atque discedere, quae separatio semper oportet custodiatur. corporalis autem separatio ad saeculi finem fidenter patienter fortiter expectetur, propter quam expectationem dictum est: sustine dominum, uiriliter age; confortetur cor tuum et s 1.1 s ti n e dominum. maxima quippe palma tolerantiae est inter subintroductos falsos fratres sua quaerentes, non quae Iesu Christi, dilectionem non sua quaerentium, sed quae Iesu Christi, nulla turbulenta et temeraria dissensione turbare nec unitatem sagenae dominicae ex omni piscium genere congregantis, dum ad litus, id est ad finem saeculi ducitur, superbe nefaria contentione disrumpere, cum se putat quisque aliquid esse dum nihil sit, atque ita se ipsum seducit et sufficere uult ad populorum christianorum separationem suum uel suorum iudicium, qui malos quosdam communione sacramentorum christianae religionis indignos se apertissime nosse dicunt, de quibus tamen quidquid nosse se dicunt uniuersae ecclesiae, quae per omnes gentes sicut est praedicta diffunditur, persuadere non possunt. et cum istorum quasi quos nouerunt refugiunt communionem, illius deserunt unitatem, cum potius deberent, si esset in eis caritas omnia sufferens, ne se a bonis diuiderent, quos in omnibus gentibus aliena mala docere non poterant, ipsi in una gente tolerare quod nouerant. unde etiam non discussa causa, in qua documentis grauissimis conuincuntur calumniati innocentibus, probabilius creditur traditionis crimina falsa finxisse, qui non dubitauerunt longe sceleratius crimen nefariae diuisionis admittere, quia, etsi uerum esset quidquid de traditione iactarunt, tamen consortium chriatianorum, quos usque ad extrema terrae diuina scriptura commendat, propter hoc quod ipsi scierunt, illi autem nescierunt, relinquere nullo modo debuerunt.
- 3.5.1
Neque hoc ideo dixerim, ut neglegatur ecclesiastica disciplina, ut permittatur quisque facere quod uelit sine ulla correptione et quadam medicinali uindicta et terribili lenitate et caritatis seueritate. nam ubi erit illud apostoli: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete ne quis malum pro malo alicui reddat? cum hoc utique subiecit: uidete ne quis malum pro malo alicui reddat, satis ostendit non esse mali pro malo redditionem corripere inquietos, quamuis pro culpa inquietudinis reddatur poena correptionis. non ergo malum est correptionis poena, cum sit malum culpa; neque enim ferrum est inimici uulnerantis, sed medici secantis. fiunt ista in ecclesia et ille spiritus interioris lenitatis ardet zelo dei, ne uirgo casta uni uiro desponsata Christo in aliquibus suis membris, sicut Eua seducta est serpentis astutia, corrumpatur a castitate quae est in Christo. uerumtamen absit a seruis patris familias, ut immemores sint praecepti domini sui et sic aduersus zizaniorum multitudinem flagrantia sanctae indignationis ignescant, ut, cum ea uolunt ante tempus colligere, simul eradicetur et triticum. cuius peccati isti rei tenerentur, etiamsi uera crimina traditoribus quos insimulabant se obiecisse monstrarent, quoniam simul non solum ab iniquis, quorum societatem uelut euitabant, sed etiam a bonis fidelibus in omnibus gentibus constitutis, quibus ea quae se nosse dicebant probare non poterant, impia praesumptione separati sunt secumque multos, apud quos aliqua auctoritate praeualebant et qui minus intellegere poterant unitatem ecclesiae toto orbe diffusae pro alienis peccatis nullo modo esse deserendam, traxerunt in eandem perniciem, ut, etiamsi ipsi scirent uera crimina quibusdam se obicere, eo modo periret infirmus in eorum scientia, propter quem Christus mortuus est, dum offensus malis alienis interimebat in se bonum pacis quod habebat cum fratribus bonis, qui partim talia non audierant, partim non discussa et non probata temere credere formidauerant, partim iudicibus ecclesiasticis, ad quos trans mare tota causa perducta est,. qualiacumque illa essent, pacifica humilitate reliquerant.
- 3.6.1
Uos ergo, sancta germina unicae matris catholicae, huiusmodi sceleris et erroris exemplum subditi domino quanta potestis uigilantia praecauete. quantalibet doctrinae ac famae luce praefulgeat lapidemque se esse iactet pretiosum, quisquis uos trahere uoluerit post se ipsum, mementote quod illa mulier fortis et una uni amabilis uiro suo, quam in ultimo Prouerbiorum scriptura sancta describit, pretiosior est lapidibus pretiosis. nemo dicat: \'illum sequar, quoniam ipse me christianum fecit\' aut: ilium sequar, quoniam ipse me baptizauit\'. neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; et deus caritas est, et qui -manet in caritate in deo manet et deus in illo manet. nullus etiam praedicans nomen Christi et gestans ac ministrans sacramentum Christi sequendus est contra unitatem Christi. opus suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit, onus uidelicet reddendae rationis, quia unusquisque nostrum pro se rationem reddet. non itaque amplius inuicem iudicemus. nam quantum attinet ad onera mutuae caritatis, inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid cum nihil sit, se ipsum seducit. sufferamus ergo inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, extra quam quisquis colligit non cum Christo colligit, quisquis autem non cum Christo colligit spargit.
- 3.7.1
Proinde siue de Christo siue de eius ecclesia siue de quacumque alia re, quae pertinet ad fidem uitamque uestram, non dicam nos nequaquam comparandi ei qui dixit: licet si nos, sed omnino quod secutus adiecit: si angelus de caelo uobis annuntiauerit praeterquam quod in scripturis legitimis et euangelicis accepistis, anathema sit. haec uobiscum et cum omnibus quos Christo lucrari cupimus actitantes atque inter cetera sanctam ecclesiam, quam in dei litteris promissam legimus et sicut promissa est in omnibus gentibus reddi cernimus, praedicantes ab his, quos ad eius pacificum gremium attrahi cupimus, pro actione gratiarum flammas meruimus odiorum, quasi nos eos in ea parte ligauerimus, pro qua non inueniunt quid loquantur, aut nos mandauerimus tanto ante prophetis et apostolis, ut in libris suis nulla testimonia ponerent, quibus pars Donati ecclesia Christi esse doceatur. et nos quidem, carissimi, cum falsa crimina audimus ab eis, quos offendimus praedicando eloquia ueritatis et erroris uaniloquia conuincendo, habemus, sicut nostis, abundantissimam consolationem. nam si in eis quibus me criminantur testimonium conscientiae meae non stat contra me in conspectu dei, quo nullus oculus mortalis intenditur, non solum contristari non debeo, uerum etiam debeo gaudere et exultare, quia merces mea multa est in caelis. neque enim intuendum est quam sit amarum, sed quam falsum quod audio et quam uerax pro cuius nomine hoc audio et cui dicitur: unguentum effusum est nomen tuum. et merito fragrat in omnibus gentibus, cuius odorem isti qui nobis maledicunt in una Africae particula conantur includere. cur itaque feramus indigne quod nos infamant, qui gloriae Christi sic detrahunt, quorum parti contentionique inimicum est quod de illius ad caelos ascensione et de nominis eius tamquam unguenti effusione tanto ante praedictum est: exaltare super caelos, deus, et super omnem terram gloria tua?
- 3.8.1
Haec et talia diuina testimonia nos aduersus humana uaniloquia proferentes ab inimicis gloriae Christi acerba obprobria sustinemus: dicant quod uolunt, dum ille nos exhortetur dicens: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum. beati eritis, cum uos persecuti fuerint et maledixerint nobis et dixerint omne malum aduersum uos mentientes propter me. quod ait superius propter iustitiam, hoc repetiuit quod ait postea propter me, quia factus est nobis sapientia et iustitia et sanctificatio et redemptio, ut, quemadmodum scriptum est, qui gloriatur in domino glorietur. qui cum dicat: gaudete et exultate, merces enim uestra multa est in caelis, si, quod dictum est propter iustitiam et propter me in bona conscientia teneo, quisquis uolens detrahit famae meae, nolens addit mercedi meae. neque enim me ille suo uerbo tantummodo edocuit et non etiam suo firmauit exemplo. sequere sanctarum scripturarum fidem: inuenies Christum resurrexisse a mortuis, ascendisse in caelum, sedere ad dexteram patris. sequere criminationes inimicorum: iam putabis eum de sepulcro furatum esse a discipulis. quid ergo nos, quantum ipse donat, defendentes domum eius ab inimicis eius aliud sperare debemus? si patrem familias Beelzebub uocauerunt, quanto magis domesticos eius! si ergo toleramus, et conregnabimus; si autem non aurem solam percutit iracundia criminantis, uerum etiam conscientiam mordet ueritas criminis, quid mihi prodest, si me continuis laudibus totus mundus attollat? ita nec malam conscientiam sanat laudantis praeconium nec bonam uulnerat conuiciantis opprobrium. nec sic tamen decipitur spes uestra quae in domino est, etiamsi forte in occulto tales sumus, quales nos putari cupit inimicus, quia non eam posuistis in nobis nec umquam hoc audistis a nobis. securi ergo estis, qualescumque nos simus, qui dicere didicistis: in domino sperans non mouebor et: in deo sperabo, non timebo quid faciat mihi homo et eis, qui uos ad hominum superborum terrenas altitudines seducere moliuntur, respondere nostis: in domino confido. quomodo dicitis animae meae: transmigra in montem sicut passer?
- 3.9.1
Nec tantum uos, quibus in nobis ipsa Christi ueritas placet, quantumcumque per nos et ubicumque praedicatur, et quia eam quantulocumque nostrae linguae ministerio libenter auditis, etiam de nobis bene benigneque sentitis, securi estis, qualescumque nos simus, quia in illo spes uestra est quem uobis ex illius super uos misericordia praedicamus: uerum etiam quicumque nostra dispensatione etiam sacramentum sancti baptismi percepistis, eadem securitate gaudete, quoniam non in nobis, sed in Christo baptizati estis. non itaque nos, sed Christum induistis, nec uos interrogaui utrum ad me conuerteremini, sed ad deum uiuum, nec utrum in me crederetis, sed in patrem et filium et spiritum sanctum. quodsi ueraci animo respondistis, saluos uos fecit non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio, non conseruus, sed dominus, non praeco, sed iudex. neque enim uere, sicut Petilianus inconsiderate dixit, conscientia dantis uel quod addidit: conscientia (sancte) dantis attenditur quae abluat accipientis. cum enim hoc datur quod dei est, sanctum dat etiam non sancta conscientia. quae certe, siue sit sancta siue non sancta, ab accipiente inspici non potest; sed plane illud quod datur potest, quod cognitum ei qui semper est sanctus, per qualemlibet ministrum accipiatur, securissime accipitur. nisi enim sancta uerba essent ex cathedra Moysi, non diceret ueritas: quae dicunt facite. si autem ipsi qui uerba sancta dabant sancti essent, non diceret: quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt. nullo quippe modo legitur uua de spinis, quia numquam de spinarum radicibus oritur; sed cum se spinosis saepibus palmes uitis implicuit, non ideo fructus qui illic pendet horretur, sed spina cauetur, uua decerpitur.
- 3.10.1
Itaque, ut saepe dixi et uehementer inculco, qualescumque nos simus, securi estis qui deum patrem et eius ecclesiam matrem habetis. quamuis enim simul haedi cum ouibus pascantur, non stabunt ad dexteram; quamuis simul palea cum tritico trituretur, non intrabit in horreum; quamuis simul pisces mali cum bonis intra retia dominica natent, non mittentur in uascula. nemo glorietur nec in homine bono, nemo bona dei fugiat nec in homine malo.
- 3.11.1
Haec uobis, christiani catholici fratres carissimi, pro negotio praesenti suffecerint. quae si catholica dilectione retinetis, cum sitis unus grex de uno pastore securus, non nimis curo, quod mihi uel congregali uestro uel certe cani uestro conuiciatur quilibet inimicus, dummodo me magis pro uestra quam pro mea defensione latrare compellat. qua tamen si opus esset ad causam, breuissima facillimaque uterer, totum scilicet uitae meae tempus, antequam perciperem baptismum Christi, quantum ad meas cupiditates erroresque attinet, cum omnibus improbans et detestans, ne in eius temporis defensione meam gloriam quaerere uiderer, non illius qui me per gratiam suam et a me ipso liberauit. unde illam uitam meam cum uituperari audio, quolibet animo id faciat qui hoc facit, non usque adeo sum ingratus ut doleam; quantum quippe ille accusat uitium meum, tantum ego laudo medicum meum. quid ergo iam de illis praeteritis atque abolitis malis meis defendendis laborem, de quibus Petilianus multa quidem falsa dixit, sed plura uera non dixit? de tempore autem uitae meae, quod est post baptismum, uobis quicumque me nostis superfluo loquor ex his, quae nota esse hominibus possunt; hi uero, qui me non nouerunt, non ita iniqui esse debent in me, ut magis de me credant Petiliano quam uobis. nam si laudanti amico credendum non est, nec inimico detrahenti. restant ea quae occulta sunt hominis, ubi sola conscientia testis est, quae testis esse apud homines non potest. in his me Petilianus Manicheum esse dicit, loquens de aliena conscientia; hoc ego me non esse dico, loquens de mea conscientia. eligite cui credatis. uerumtamen quoniam nec ista breui ac facili mea defensione opus est, ubi quaestio non de qualiscumque unius hominis merito, sed de sanctae ecclesiae ueritate uersatur, ad uos etiam mihi plura dicenda sunt, quicumque in parte Donati Petiliani quae in me scripsit maledicta legistis, quae ab illo non audirem, si uestram perditionem contemnerem, si caritatis Christianae uiscera non haberem.
- 3.12.1
Quid ergo mirum si. cum grana de area dominica excussa simul cum terra et palea introrsum traho, iniuriam resilientis pulueris suffero uel, cum domini mei oues perditas diligenter inquiro, spinosarum linguarum uepribus laceror? obsecro uos, deponite paululum studia partium atque inter me et Petilianum cum aliqua aequitate iudicate. ego ecclesiae causam uolo ut noueritis, ille ut meam. ad quid aliud, nisi quia testibus mei?, quos in causa ecclesiae constanter adhibeo, non audet dicere ne credatis — prophetae sunt enim et apostoli et ipse prophetarum et apostolorum dominus Christus —, de me autem quidquid dicere uoluerit, homini aduersus hominem et uestro aduersus alienum facile creditis? et si quos uitae meae testes adhibuero, quid magnum est, ut dicat non eis esse credendum et hoc uobis cito persuadeat, praesertim quoniam quisquis pro me ullum uerbum fecerit inimicus parti Donati ac per hoc uester continuo deputabitur? regnat itaque Petilianus; quando in me quaelibet conuicia iaculatur, ei omnes acclamatis et plauditis. hanc sibi inuenit uincibilem causam, sed iudicibus uobis; nec testem nec argumentum requirit, cui hoc solum est probare quod dicit, quia ei quem maxime odistis copiosissime maledicit. nam quoniam diuinae scripturae testimonia cum pro ecclesia catholica tam densa et tam clara recitantur, uobis dolentibus remanet mutus, elegit materiam ubi uobis fauentibus loquatur et uictus. uerum si miliens tantum talia uel etiam sceleratiora dicat in me, mihi sat est ad rem quam nunc ago, quod, qualiscumque in ea sim, tamen ecclesia pro qua loquor inuicta est.
- 3.13.1
Homo sum enim de area Christi, palea si malus, granum si bonus. non est huius areae uentilabrum lingua Petiliani, ac per hoc, quidquid in eius paleam mali etiam uere dixerit, nullo modo frumentis eius praeiudicat, quidquid autem in ipsa frumenta maledictorum calumniarumque iactauerit, fides eorum exercetur in terris, merces augetur in caelis. sanctis enim dei seruis sancteque deo militantibus non aduersus Petilianum atque huiusmodi carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates et rectores talium tenebrarum — quales sunt omnes aduersarii ueritatis, quibus utinam dicamus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino —, hanc ergo militiam militantibus seruis dei quaecumque ab inimicis conuicia criminosa dicuntur, quae apud maliuolos et temere credulos malam famam faciant, arma sinistra sunt; etiam his diabolus expugnatur. cum enim per bonam famam probamur, utrum nos in superbiam non extollamus, et per malam famam probamur, utrum inimicos eos ipsos a quibus nobis confingitur diligamus, per arma iustitiae dextra et sinistra diabolum uincimus. quae cum apostolus commemorasset dicens: per arma iustitiae dextra et sinistra, continuo tamquam exponens quid dixerit: per gloriam, inquit, et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam et cetera talia, gloriam scilicet et bonam famam numerans in armis dextris, in sinistris autem ignobilitatem et infamiam.
- 3.14.1
Si ergo sum dei seruus et miles non reprobus, quamlibet disertus conuiciator in me Petilianus existat, numquid moleste ferre debeo, quod mihi armorum sinistrorum faber sollertissimus procuratus est? opus est ut his in adiutorio domini mei peritissime* dimicem et eis illum feriam, contra quem inuisibiliter pugno, qui peruersissima et antiquissima astutia callide intendit et agit, ut propter haec Petilianum oderim ac sic praeceptum Christi, quod ait: diligite inimi- CO8 uestros, implere non possim. quod a me auertat eius misericordia qui me dilexit et tradidit se pro me, ut pendens in cruce diceret: pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt, meque de Petiliano et talibus inimicis meis dicere doceret: \'domine, ignosce illis, quia nesciunt quid loquuntur).
- 3.15.1
Proinde si impetraro a uobis, sicut intendi, ut remoto ab animis uestris omni studio partium inter me et Petilianum aequi iudices sitis, ostendam uobis non eum respondisse scriptis meis, ut intellegatis, quia ueritatis inopia coactus sit causam relinquere et in hominem, qui eam sic egit, ut respondere ille non posset, quae potuit maledicta iactare. quamquam tanta manifestatione clarent quae dicturus sum, ut, etiamsi studio partium et odio mei uestrae mentes a me alienentur, tantummodo si utraque legatis, certe apud uosmet ipsos in cordibus uestris uerum me dixisse fateamini.
- 3.16.1
Ego enim respondens primae parti scriptorum eius, quae tone in manus meas uenerat, praetermisso conuicioso et sacrilego multiloquio, ubi ait: bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari, illud quod sequitur tenui discutiendum et refellendum quod ait: conscientia namque dantis attenditur quae abluat accipientis, et quaesiui. unde abluendus sit qui accipit baptismum, cum dantis polluta ■ conscientia est et hoc ille qui est accepturas ignorat.
- 3.17.1
Legite nunc eius copiosissima maledicta quae in me inflatus et iratus effudit, et uidete utram quaerenti mihi responderit, unde sit abluendus qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ignorat accipiens. obsecro uos, quaerite attente, omnes excutite paginas, omnes dinumerate uersiculos, omnia uerba uersate, omnes syllabae enucleate et dicite mihi, si inueneritis, ubi responderit, cum dantis polluta conscientia est, unde sit eius abluenda qui hoc accepturus ignorat.
- 3.18.1
Quid enim ad rem pertinuit, quia uerbum addidit, quod a me diceret fuisse subtractum, atque ita se scripsisse contendit: conscientia namque sancte dantis attenditur quae abluat accipientis? nam ut noueritis non a me fuisse subtractum, nihil inquisitionem meam impedit additum, nihil eius subleuat defectionem. ad ipsa enim uerba rursus interrogo et utrum responderit quaero: si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde abluitur accipientis conscientia, quando dantis maculosa conscientia est et hoc accepturus ignorat? ad hoc responderi flagitate ne(c ho)minem relicta causa conuiciose alienari permittite. si conscientia sancte dantis attenditur — uidete quia non dixi \'conscientia dantis\', sed addidi \'sancte dantis\' —, si conscientia, inquam, sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, unde igitur abluendus est qui accipit baptismum, cum dantis polluta conscientia est et hoc ille qui est accepturus ignorat?
- 3.19.1
Eat nunc et anhelis pulmonibus ac turgidis faucibus me tamquam dialecticum criminetur, immo non me, sed ipsam dialecticam uelut mentiendi artificem in populare iudicium ream deuocet et in eam quamlibet fragosissimo strepitu aduocati forensis ora distendat. dicat quidquid uult apud imperitos, unde stomachentur docti, illudantur indocti. me propter rhetoricam Tertulli oratoris, a quo accusatus est Paulus, uocabulo denotet, sibi propter aduocationem, in qua potentiam quondam suam iactat, paracleti nomen imponat atque ob hoc se cognominalem spiritus sancti non esse, sed fuisse deliret. Manicheorum immunditias libentissime exaggeret easque in me latrando detorquere conetur. ignotorum mihi et notorum gesta recitet damnatorum et, quod ibi amicus quondam meus magis ad defensionem suam me nominauit absentem, in calumniam praeiudicati criminis nescio quo nouo et suo iure conuertat. titulos epistularum mearum a se uel a suis sicut eis placuit inscriptos legat et tamquam me in eis comprehendisse se gestiat confitentem. eulogias panis simpliciter et hilariter datas ridiculo nomine uenenosae turpitudinis ac furoris infamet et de uestro corde tam male sentiat, ut amatoria maleficia data mulieri marito non solum conscio, uerum etiam (fauente) credi sibi posse praesumat. quod de me adhuc presbytero scripsit iratus ordinator futurus episcopatus mei, uelit ualere aduersus me, quod autem a sancto concilio de hoc, quod in nos ita peccauit, ueniam petiuit et meruit, nolit ualere pro me, ita Christianae mansuetudinis et praecepti euangelici uel nescius uel oblitus, ut etiam, quod fratri ut sibi ignosceretur humiliter postulanti clementer ignotum est, criminetur.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 357
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa027.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.