Confessiones
- 8.19.1
Tum in illa grandi rixa interioris domus meae, quam fortiter excitaueram cum anima mea in cubiculo nostro, corde meo, tam uultu quam mente turbatus inuado Alypium, exclamo: "quid patimur? quid est hoc, quod audisti? surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum doctrinis nostris ecce ubi uolutamur in carne et sanguine! an quia praecesserunt, pudet sequi et non pudet nec saltem sequi?" dixi nescio qua talia, et abripuit me ab illo aestus meus, cum taceret attonitus me intuens. neque enim solita sonabam. plus loquebantur animum meum frons, genae, oculi, color, modus uocis quam uerba, quae promebam. hortulus quidam erat hospitii nostri, quo nos utebamur sicut tota domo: nam hospes ibi non habitabat, dominus domus. illuc me abstulerat tumultus pectoris, ubi nemo impediret ardentem litem, quam mecum aggressus eram, donec exiret qua tu sciebas, ego autem non: sed tantum insanibam salubriter et moriebar uitaliter, gnarus, quid mali essem, et ignarus, quid boni post paululum futurus essem. abscessi ergo in hortum et Alypius pedem post pedem. neque enim secretum meum non erat, ubi ille aderat. et quando me sic affectum desereret? sedimus quantum potuimus remoti ab aedibus. ego fremebam spiritu indignans indignatione turbulentissima, quod non irem in placitum et pactum tecum, deus meus, in quod eundum esse omnia ossa mea clamabant et in caelum tollebant laudibus: et non illuc ibatur nauibus aut quadrigis aut pedibus, quantum saltem de domo in eum locum ieram, ubi sedebamus. nam non solum ire uerum etiam peruenire illuc nihil erat aliud quam uelle ire, sed uelle fortiter et integre, non semisauciam hac atque hac uersare et iactare uoluntatem parte adsurgente cum alia parte cadente luctantem.
- 8.20.1
Denique tam multa faciebam corpore in ipsis cunctationis aestibus, quae aliquando nolunt homines et non ualent, si aut ipsa membra non habeant aut ea uel conligata uinculis uel . resoluta languore uel quoquo modo impedita sint. si uulsi capillum, si percussi frontem, si consertis digitis amplexatus sum genu, quia uolui, feci. potui autem uelle et non facere, si mobilitas membrorum non obsequeretur. tam multa ergo feci, ubi non hoc erat uelle quod posse: et non faciebam, quod et inconparabili affectu amplius mihi placebat et mox, ut uellem, possem, quia mox, ut uellem, utique uellem. ibi enim facultas ea, quae uoluntas, et ipsum uelle iam facere erat; et tamen non fiebat, faciliusque obtemperabat corpus tenuissimae uoluntati animae, ut ad nutum membra mouerentur, quam ipsa sibi anima ad uoluntatem suam magnam in sola uoluntate perficiendam.
- 8.21.1
Ynde hoc monstrum? et quare istuc? luceat misericordia tua, et interrogem, si forte mihi respondere possint latebrae poenarum hominum et tenebrosissimae contritiones 216 filiorum Adam. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat animus corpori, et paretur statim: imperat animus sibi, et resistitur. imperat animus, ut moueatur manus, et tanta est facilitas, ut uix a seruitio discernatur imperium: et animus animus est, manus autem corpus est. imperat animus, ut uelit animus, nec alter est nec facit tamen. unde hoc monstrum? et quare istuc? imperat, inquam, ut uelit, qui non imperaret, nisi uellet, et non facit quod imperat. sed non ex toto uult: non ergo ex toto imperat. nam in tantum imperat, in quan- - tum uult, et in tantum non fit quod imperat, in quantum non uult, quoniam uoluntas imperat, ut sit uoluntas, nec alia, sed ipsa. non itaque plena imperat; ideo non est quod imperat. nam si plena esset, nec imperaret ut esset, quia iam esset. non igitur monstrum partim uelle, partim nolle, sed aegritudo animi est, quia non totus assurgit ueritate subleuatus, consuetudine praegrauatus. et ideo sunt duae uoluntates, quia una earum tota non est et hoc adest alteri, quod deest alteri.
- 8.22.1
Pereant a facie tua, deus, sicuti pereunt, uaniloqui et mentis seductores, qui cum duas uoluntates in deliberando animaduerterint, duas naturas duarum mentium esse asseuerant, unam bonam, alteram malam. ipsi uere mali sunt, cum ista mala sentiunt, et idem ipsi boni erunt, si uera senserint uerisque consenserint, ut dicat eis apostolus tuus: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. illi enim dum uolunt esse lux non in domino, sed in se ipsis, putando animae naturam hoc esse, quod deus est, ita facti sunt densiores tenebrae, quoniam longius a te recesserunt horrenda arrogantia, a te, uero lumine inluminante omnem hominem uenientem in hunc mundum. adtendite, quid dicatis, et erubescite et accedite ad eum et inluminamini, et uultus uestri non erubescent. ego cum deliberabam, ut seruirem domino deo meo, sicut diu disposueram, ego eram, qui uolebam, ego, qui nolebam; ego eram. nec plene uolebam nec plene nolebam. ideo mecum contendebam et dissipabar a me ipso, et ipsa dissipatio me inuito quidem fiebat, nec tamen ostendebat naturam mentis alienae, sed poenam meae. et ideo non iam ego operabar illam, sed quod habitat in me peccatum de supplicio liberioris peccati, quia eram filius Adam.
- 8.23.1
Nam si tot sunt contrariae naturae, quot uoluntates sibi resistunt, non iam duae, sed plures erunt. si deliberet quisquam, utrum ad conuenticulum eorum pergat an ad theatrum, clamant isti: "ecce duae naturae, una bona hac ducit, altera mala illae redducit. nam unde ista cunctatio sibimet aduersantium uoluntatum?" ego autem dico ambas malas, et quae ad illos ducit et quae ad theatrum redducit. sed non credunt nisi bonam esse, qua itur ad eos. quid? si ergo quisquam noster deliberet et secum altercantibus duabus uoluntatibus fluctuet, utrum ad theatrum pergat an ad ecclesiam nostram, nonne et isti quid respondeant fluctuabunt? aut enim fatebuntur, quod nolunt, bona uoluntate pergi in ecclesiam nostram, sicut in eam pergunt qui sacramentis eius imbuti sunt atque detinentur, aut duas malas naturas et duas malas mentes in uno homine confligere putabunt, et non erit uerum quod solent dicere, unam bonam, alteram malam, aut conuertentur ad uerum et non negabunt, cum quisque deliberat, animam unam diuersis uoluntatibus aestuare.
- 8.24.1
Iam ergo non dicant, cum duas uoluntates in homine uno aduersari sibi sentiunt, duas contrarias mentes de duabus contrariis substantiis et de duobus contrariis principiis contendere, unam bonam, alteram malam. nam tu, deus uerax, inprobas eos et redarguis atque conuincis eos, sicut in utraque mala uoluntate, cum quisque deliberat, utrum hominem ueneno interimat an ferro, utrum fundum alienum illum an illum inuadat, quando utrumque non potest, utrum emat uoluptatem luxuria an pecuniam seruet auaritia, utrum ad circum pergat an ad theatrum, si uno die utrumque exhibeatur; addo etiam tertium, an ad furtum de domo aliena, si subest occasio; addo et quartum, an ad conmittendum adulterium, si et inde simul facultas aperitur, si omnia concurrant in unum articulum temporis pariterque cupiuntur omnia, quae simul agi nequeunt: discerpunt enim animum sibimet aduersantibus quattuor uoluntatibus uel etiam pluribus in tanta copia rerum, quae appetuntur, nec tamen tantam multitudinem diuersarum substantiarum solent dicere. ita et in bonis uoluntatibus. nam quaero ab eis, utrum bonum sit delectari lectione apostoli et utrum bonum sit delectari psalmo sobrio et utram bonum sit euangelium disserere. respondebunt ad singula: "bonum." quid? si ergo pariter delectent omnia simulque uno tempore, nonne diuersae uoluntates distendunt cor hominis, dum deliberatur, quid potissimum arripiamus? et omnes bonae sunt et certant secum, donec eligatur unum, quo feriatur tota uoluntas una, quae in plures diuidebatur. ita etiam, cum aeternitas delectat superius et temporalis boni uoluptas retentat inferius, eadem anima est non tota uoluntate illud aut hoc uolens et ideo discerpitur graui molestia, dum illud ueritate praeponit, hoc familiaritate non ponit.
- 8.25.1
Sic aegrotabam et excruciabar accusans memet ipsum solito acerbius nimis ac uoluens et uersans me in uinculo meo, donec abrumperetur totum, quo iam exiguo tenebar. sed tenebar tamen. et tamen in occultis meis, domine, seuera misericordia flagella ingeminans timoris et pudoris, ne rursus cessarem et non abrumperetur id ipsum exiguum et tenue, quod remanserat, et reualesceret iterum et me robustius alligaret. dicebam enim apud me intus: "ecce modo fiat, modo fiat," et cum uerbo iam ibam in placitum. iam paene faciebam et non faciebam nec relabebar tamen in pristina, sed de proximo stabam et respirabam. et item conabar et paulo minus ibi eram et paulo minus, iam iamque adtingebam et tenebam: et non ibi eram nec adtingebam nec tenebam, haesitans mori morti et uitae uiuere, plusque in me ualebat inolitum, quam melius insolitum, punctumque ipsum temporis, quo aliud futurus eram, quanta propius admouebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem; sed non recutiebat retro nec auertebat, sed suspendebat.
- 8.26.1
Retinebant nugae nugarum et uanitates uanitantium, antiquae amicae meae, et succutiebant uestem meam carneam et submurmurabant: "dimittisne nos?" et "a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum" et "a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum". et quae suggerebant in eo, quod dixi "hoc et illud," quae suggerebant, deus meus? auertat ab anima serui tui misericordia tua! quas sordes suggerebant, quae dedecora! et audiebam eas iam longe minus quam dimidius, non tamquam libere contradicentes eundo in obuiam, sed uelut a dorso mussitantes et discedentem quasi furtim uellicantes, ut respicerem. retardabant tamen cunctantem me abripere atque excutere ab eis et transilire quo uocabar, cum diceret mihi consuetudo uiolenta: "putas sine istis poteris?"
- 8.27.1
Sed iam tepidissime hoc dicebat. aperiebatur enim ab ea parte, qua intenderam faciem et quo transire trepidabam, casta dignitas continentiae, serena et non dissolute hilaris, honeste blandiens, ut uenirem neque dubitarem, et extendens ad me suscipiendum et amplectendum pias manus plenas gregibus bonorum exemplorum. ibi tot pueri et puellae, ibi iuuentus multa et omnis aetas et graues uiduae et uirgines anus, et in omnibus ipsa continentia nequaquam sterilis, sed fecunda mater filiorum, gaudiorum de marito te, domine. et inridebat me inrisione hortatoria, quasi diceret: "tu non poteris quod isti, quod istae? an uero isti et istae in se ipsis possunt ac non in domino deo suo? dominus deus eorum me dedit eis. quid in te stas et non in te stas? proice te in eum, noli metuere; non se subtrahet, ut cadas: proice te securus, excipiet et sanabit te." et erubescebam nimis, quia illarum nugarum murmura adhuc audiebam, et cunctabundus pendebam. et rursus illa, quasi diceret: "obsurdesce aduersus inmunda illa membra tua, ut mortificentur. narrant tibi delectationes, sed non sicut lex domini dei tui." ista controuersia in corde meo non nisi de me ipso aduersus me ipsum. at Alypius affixus lateri meo inusitati motus mei exitum tacitus opperiebatur.
- 8.28.1
Vbi uero a fundo arcano alta consideratio traxit et congessit totam miseriam meam in conspectu cordis mei, oborta est procella ingens ferens ingentem imbrem lacrimarum. et ut totum effunderem cum uocibus suis, surrexi ab Alypio — solitudo mihi ad negotium flendi aptior suggerebatur — et secessi remotius, quam ut posset mihi onerosa esse etiam eius praesentia. sic tunc eram, et ille sensit: nescio quid enim, puto, dixeram, in quo apparebat sonus uocis meae iam fletu grauidus, et sic surrexeram. mansit ergo ille ubi sedebamus nimie stupens. ego sub quadam fici arbore straui me nescio quomodo et dimisi habenas lacrimis, et proruperunt flumina oculorum meorum, acceptabile sacrificium tuum, et non quidem his uerbis, sed in hac sententia multa dixi tibi: et tu, domine, usquequo? usquequo, domine, irasceris in finem? ne memor fueris iniquitatum nostrarum antiquarum. sentiebam enim eis me teneri. iactabam uoces miserabiles: "quamdiu, quamdiu cras et cras\'? quare non modo? quare non hac hora finis turpitudinis meae?"
- 8.29.1
Dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. et ecce audio uocem de diuina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis quasi pueri an puellae, nescio: " lege, tolle lege". statimque mutato uultu intentissimus cogitare coepi, utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid, nec occurrebat omnino audisse me uspiam repressoque impetu lacrimarum surrexi nihil aliud interpretans diuinitus mihi iuberi, nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput inuenissem. audieram enim de Antonio, quod ex euangelica lectione, cui forte superuenerat, admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: uade, uende omnia, quae habes, da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et ueni, sequere me, et tali oraculo confestim ad te esse conuersum. itaque concitus redii in eum locum, ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli, cum inde surrexeram. arripui, aperui et legi in silentio capitulum, quo primum coniecti sunt oculi mei: non in comisationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et inpudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis prouidentiam ne feceritis in concupiscentiis. nec ultra uolui legere nec opus erat. statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.
- 8.30.1
Tum interiecto aut digito aut nescio quo alio signo codicem clausi et tranquillo iam uultu indicaui Alypio. at ille quid in se ageretur — quod ego nesciebam — sic indicauit. petit uidere quid legissem: ostendi, et adtendit etiam ultra quam ego legeram. et ignorabam quid sequeretur. sequebatur autem: infirmum uero in fide recipe. quod ille ad se rettulit mihique aperuit. sed tali admonitione firmatus est placitoque ac proposito bono et congruentissimo suis moribus, quibus a me in melius iam olim ualde longeque distabat, sine ulla turbulenta cunctatione coniunctus est. inde ad matrem ingredimur, indicamus: gaudet. narramus quemadmodum gestum sit: exultat et triumphat et benedicebat tibi, qui potens est ultra quam petimus aut intellegimus facere, quia tanto amplius sibi a te concessum de me uidebat, quam petere solebat miserabilibus flebilibusque gemitibus. conuertisti enim me ad te, ut nec uxorem quaererem nec aliquam spem saeculi huius stans in ea regula fidei, in qua me ante tot annos ei reuelaueras, et conuertisti luctum eius in gaudium multo uberius, quam noluerat, et multo carius atque castius, quam de nepotibus carnis meae requirebat.
- 9.1.1
s o domine, ego seruus tuus, ego seruus tuus et filius ancillae tuae. disrupisti uincula mea; tibi sacrificabo hostiam laudis. laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicent: domine, quis similis tibi? dicant, et responde mihi et dic animae meae: salus tua ego sum. quis ego et qualis ego? quid non mali aut facta mea aut, si non facta, dicta mea aut, si non dicta, uoluntas mea fuit? tu autem, domine, bonus et misericors et dextera tua respiciens profunditatem mortis meae et a fundo cordis mei exhauriens abyssum corruptionis. et hoc erat totum nolle quod uolebam, et uelle quod uolebas. sed ubi erat tam annoso tempore et de quo imo altoque secreto euocatum est in momento liberum arbitrium meum, quo subderem ceruicem leni iugo tuo et umeros leni sarcinae tuae, Christe Iesu, adiutor meus et redemptor meus? quam suaue mihi subito factum est carere suauitatibus nugarum, et quas amittere metus fuerat, iam dimittere gaudium erat. enim eas a me, uera tu et summa suauitas, et intrabas pro eis omni uoluptate dulcior, sed non carni et sanguini, omni luce clarior, sed omni secreto interior, omni honore sublimior, sed non sublimibus in se. iam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et adquirendi et uolutandi atque scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi, claritati meae et diuitiis et saluti meae, domino deo meo.
- 9.2.1
Et placuit mihi in conspectu tuo non tumultuose abripere, sed leniter subtrahere ministerium linguae meae nundinis loquacitatis, ne ulterius pueri meditantes non legem tuam, non pacem tuam, sed insanias mendaces et bella forensia mercarentur ex ore meo arma furori suo. et opportune iam paucissimi dies supererant ad uindemiales ferias, et statui tolerare illos, ut sollemniter abscederem et redemtus a te iam non redirem uenalis. consilium ergo nostrum erat coram te, coram hominibus autem nisi nostris non erat. et conuenerat inter uos, ne passim cuiquam effunderetur, quamquam tu nobis in conualle plorationis ascendentibus et cantantibus canticum graduum dederas sagittas acutas et carbones uastatores aduersus linguam subdolam uelut consulendo contradicentem et, sicut cibum assolet, amando consumentem.
- 9.3.1
Sagittaueras tu cor nostrum caritate tua, et gestabamus uerba tua transfixa uisceribus et exempla seruorum tuorum, quos de nigris lucidos et de mortuis uiuos feceras, congesta in sinum cogitationis nostrae urebant et absumebant grauem torporem, ne in ima uergeremus, et accendebant nos ualide, ut omnis ex lingua subdola contradictionis flatus inflammare nos acrius posset, non extinguere. uerum tamen quia propter nomen tuum, quod sanctificasti per terras, etiam laudatores utique haberet uotum et propositum nostrum, iactantiae simile uidebatur non opperiri tam proximum feriarum tempus, sed de publica professione atque ante oculos omnium sita ante discedere, ut conuersa in factum meum ora cunctorum intuentium, quam uicinum uindemialium diem praeuenire noluerim, multa dicerent, quod quasi appetissem magnus uideri. et quo mihi erat istuc, ut putaretur et disputaretur de animo meo et blasphemaretur bonum nostrum?
- 9.4.1
Quin etiam quod ipsa aestate litterario labori nimio pulmo meus cedere coeperat et difficulter trahere suspiria doloribusque pectoris testari se saucium uocemque clariorem productioremue recusare, primo perturbauerat me, quia magisterii illius sarcinam paene iam necessitate ponere cogebat aut, si curari et conualescere potuissem, certe intermittere. sed ubi plena uoluntas uacandi et uidendi, quoniam tu es dominus, oborta mihi est atque firmata — nosti, deus meus — etiam gaudere coepi, quod haec quoque suberat non mendax excusatio, quae offensionem hominum temperaret, qui propter liberos suos me liberum esse numquam uolebant. plenus igitur tali gaudio tolerabam illud interuallum temporis, donec decurreret — nescio utrum uel uiginti dies erant — sed tamen fortiter tolerabantur, quia recesserat cupiditas, quae mecum solebat ferre graue negotium, et ego premendus remanseram, nisi patientia succederet. peccasse me in hoc quisquam seruorum tuorum, fratrum meorum, dixerit, quod iam pleno corde militia tua passus me fuerim uel una hora sedere in cathedra mendacii. at ego non contendo. sed tu, domine misericordissime, nonne et hoc peccatum cum ceteris horrendis et funereis in aqua sancta ignouisti et remisisti mihi?
- 9.5.1
Macerabatur anxitudine Verecundus de isto nostro bono, quod propter uincula sua, quibus tenacissime tenebatur, deseri se nostro consortio uidebat. nondum Christianus coniuge fideli ea tamen ipsa artiore prae ceteris conpede ab itinere, quod aggressi eramus, retardabatur nec christianum esse alio modo se uelle dicebat quam illo, quo non poterat. benigne tamen obtulit, ut, quamdiu ibi essemus, in re eius essemus. retribues illi, domine, in retributione iustorum, quia iam ipsam sortem retribuisti ei. quamuis enim absentibus nobis, cum Romae iam essemus, corporali aegritudine correptus et in ea Christianus et fidelis factus ex hac uita emigrauit. ita misertus es non solum eius sed etiam nostri, ne cogitantes egregiam erga nos amici humanitatem nec eum in grege tuo numerantes dolore intolerabili cruciaremur. gratias tibi, deus noster, tui sumus. indicant hortationes et consolationes tuae: fidelis promissor reddis pro rure illo eius Cassiciaco, ubi ab aestu saeculi requieuimus in te, amoenitatem sempiternae uirtutis paradisi tui, quoniam dimisisti ei peccata super terram in monte incaseato, monte tuo, monte uberi.
- 9.6.1
Angebatur ergo tunc ipse, Nebridius autem conlaetabatur. quamuis enim et ipse nondum Christianus in illam foueam perniciosissimi erroris inciderat, ut ueritatis filii tui carnem phantasma crederet, tamen inde emergens sic sibi erat, nondum imbutus ullis ecclesiae tuae sacramentis, sed inquisitor ardentissimus ueritatis. quem non multo post conuersionem nostram et regenerationem per baptismum tuum ipsum etiam fidelem catholicum castitate perfecta atque continentia tibi seruientem in Africa apud suos, cum tota domus eius per eum christiana facta esset, carne soluisti. et nunc ille uiuit in sinu Abraham. quidquid illud est, quod illo significatur sinu, ibi Nebridius meus uiuit, dulcis amicus meus, tuus autem adoptiuus ex liberto filius: ibi uiuit. nam quis alius tali animae locus? ibi uiuit, unde me multa interrogabat homuncionem inexpertum. iam non ponit aurem ad os meum, sed spiritale os ad fontem tuum et bibit, quantum potest, sapientiam pro auiditate sua sine fine felix. nec eum sic arbitror inebriari ex ea, ut obliuiscatur mei, cum tu, domine, quem potat ille, nostri sis memor. sic ergo eramus, Verecundum consolantes tristem salua amicitia de tali conuersione nostra et exhortantes ad fidem gradus sui, uitae scilicet coniugalis, Nebridium autem opperientes, quando sequeretur. quod de tam proximo poterat et erat iam iamque facturus, cum ecce euoluti sunt dies illi tandem. nam longi et multi uidebantur prae amore libertatis otiosae ad cantandum de medullis omnibus: tibi dixit cor meum, quaesiui uultum tuum; uultum tuum, domine, requiram.
- 9.7.1
Et uenit dies, quo etiam actu soluerer a professione rhetorica, unde iam cogitatu solutus eram. et factum est, eruisti linguam meam, unde iam erueras cor meum, et benedicebam tibi gaudens profectus in uillam cum meis omnibus. ubi quid egerim in litteris iam quidem sentientibus tibi, sed adhuc superbiae scholam tamquam in pausatione anhelantibus testantur libri disputati cum praesentibus et cum ipso me solo coram te; quae autem cum absente Nebridio, testantur epistulae. et quando mihi sufficiat tempus conmemorandi omnia magna erga nos beneficia tua in illo tempore praesertim ad alia maiora properanti? reuocat enim me recordatio mea, et dulce mihi fit, domine, confiteri tibi, quibus internis me stimulis perdomueris et quemadmodum me conplanaueris humilitatis montibus et collibus cogitationum mearum et tortuosa mea direxeris et aspera lenieris quoque modo ipsum etiam Alypium, fratrem cordis mei, subegeris nomini unigeniti tui, domini et saluatoris nostri Iesu Christi, quod primo dedignabatur inseri litteris nostris. magis enim eas uolebat redolere gymnasiorum cedros, quas iam contriuit dominus, quam salubres herbas ecclesiasticas aduersas serpentibus.
- 9.8.1
Quas tibi, deus meus, uoces dedi, cum legerem psalmos Dauid, cantica fidelia, sonos pietatis excludentes turgidum spiritum, rudis in germano amore tuo, catechumenus in uilla cum catechumeno Alypio feriatus, matre adhaerente nobis muliebri habitu, uirili fide, anili securitate, materna caritate, christiana pietate! quas tibi uoces dabam in psalmis illis et quomodo in te inflammabar ex eis et accendebar eos recitare, si possem, toto orbi terrarum aduersum tyfum generis humani! et tamen toto orbe cantantur, et non est qui se abscondat a calore tuo. quam uehementi et acri dolore indignabar manichaeis et miserabar eos rursus, quod illa sacramenta, illa medicamenta nescirent et insani essent aduersus antidotum, quo sani esse potuissent! uellem, ut alicubi iuxta essent tunc et me nesciente, ibi essent, intuerentur faciem meam et audirent uoces meas, quando legi quartum psalmum in illo tunc otio, quid de me fecerit ille psalmus: cum inuocarem te, exaudisti me, deus iustitiae meae; in tribulatione dilatasti mihi. miserere mei, domine, et exaudi orationem meam: audirent ignorante me, utrum audirent, ne me propter se illa dicere putarent, quae inter haec uerba dixerim, quia et re uera nec ea dicerem nec sic ea dicerem, si me ab eis audiri uiderique sentirem, nec, si dicerem, sic acciperent, quomodo mecum et mihi coram te de familiari affectu animi mei.
- 9.9.1
Inhorrui timendo ibidemque inferbui sperando et exultando in tua misericordia, pater. et haec omnia exibant per oculos et uocem meam, cum conuersus ad nos spiritus tuus bonus ait nobis: filii hominum, quousque graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? dilexeram enim uanitatem et quaesieram mendacium. et tu, domine, iam magnificaueras sanctum tuum, suscitans eum a mortuis et collocans ad dexteram tuam, unde mitteret ex alto promissionem suam, paracletum, spiritum ueritatis. et miserat eum iam, sed ego nesciebam. miserat eum, quia iam magnificatus erat resurgens a mortuis et ascendens in caelum. ante autem spiritus nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. et clamat prophetia: quousque graues corde? ut quid diligitis uanitatem et quaeritis mendacium? et scitote, quoniam dominus magnificauit sanctum suum. clamat quousque, clamat scitote, et ego tamdiu nesciens uanitatem dilexi et mendacium quaesiui et ideo audiui et contremui, quoniam talibus dicitur, qualem me fuisse reminiscebar. in phantasmatis enim, quae pro ueritate tenueram, uanitas erat et mendacium. et insonui multa grauiter et fortiter in dolore recordationis meae. quae utinam audissent qui adhuc usque diligunt uanitatem et quaerunt mendacium: forte conturbarentur et euomuissent illud, et exaudires eos, cum clamarent ad te, quoniam uera morte carnis mortuus est pro nobis, qui te interpellat pro nobis.
- 9.10.1
Legebam: irascimini et nolite peccare, et quomodo mouebar, deus meus, qui iam didiceram irasci mihi de praeteritis, ut de cetero non peccarem, et merito irasci, quia non alia natura gentis tenebrarum de me peccabat, sicut dicunt qui sibi non irascuntur et thesaurizant sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii tui. nec iam bona mea foris erant nec oculis carneis in isto sole quaerebantur. uolentes enim gaudere forinsecus facile uanescunt et effunduntur in ea, quae uidentur et temporalia sunt, et imagines eorum famelica cogitatione lambiunt. et o si fatigentur inedia et dicant: quis ostendet nobis bona? et dicamus, et audiant: signatum est in nobis lumen uultus tui, domine. non enim lumen nos sumus, quod inluminat omnem hominem, sed inluminamur a te, ut, qui fuimus aliquando tenebrae, simus lux in te. o si uiderent internum aeternum, quod ego quia gustaueram, frendebam, quoniam non eis poteram ostendere, si afferrent ad me cor in oculis suis foris a te et dicerent: quis ostendit nobis bona? ibi enim, ubi mihi iratus eram, intus in cubili, ubi conpunctus eram, ubi sacrificaueram mactans uetustatem meam et inchoata meditatione renouationis meae sperans in te, ibi mihi dulcescere coeperas et dederas laetitiam in corde meo. et exclamabam legens haec foris et agnoscens intus nec uolebam multiplicari terrenis bonis et deuorans tempora et deuoratus temporibus, cum haberem in aeterna simplicitate aliud frumentum et uinum et oleum.
- 9.11.1
Et clamabam in consequenti uersu clamore alto cordis mei: o in pace! o n id ipsum! o quid dixit: obdormiam et somnum capiam? quoniam quis resistet nobis, cum fiet sermo, qui scriptus est: absorpta est mors in uictoria? et tu es id ipsum ualde, qui non mutaris, et in te requies obliuiscens laborum omnium, quoniam nullus alius tecum nec ad alia adipiscenda, quae non sunt quod tu, sed tu, domine, singulariter in spe constituisti me. legebam et ardebam nec inueniebam, quid facerem surdis mortuis, ex quibus fueram, pestis, latrator amarus et caecus aduersus litteras de melle caeli melleas et de lumine tuo luminosas, et super inimicis scripturae huius tabescebam.
- 9.12.1
Quando recordabor omnia dierum illorum feriatorum? sed nec oblitus sum nec silebo flagelli tui asperitatem et misericordiae tuae mirabilem celeritatem. dolore dentium tunc me, et cum in tantum ingrauesceret, ut non ualerem loqui, ascendit in cor meum admonere omnes meos qui aderant, ut deprecarentur te pro me, deum salutis omnimodae. et scripsi hoc in cera et dedi, ut eis legeretur. mox ut genua simplici affectu fiximus, fugit dolor ille. sed quis dolor? aut quomodo fugit? expaui, fateor, domine meus et deus meus: nihil enim tale ab ineunte aetate expertus fueram. et insinuati sunt mihi in profundo nutus tui et gaudens in fide laudaui nomen tuum, et ea fides me securum esse non sinebat de praeteritis peccatis meis, quae mihi per baptismum tuum remissa nondum erant.
- 9.13.1
Renuntiaui peractis uindemialibus, ut scholasticis suis Mediolanenses uenditorem uerborum alium prouiderent, quod et tibi ego seruire delegissem et illi professioni prae difficultate spirandi ac dolore pectoris non sufficerem. et insinuaui per litteras antistiti tuo, uiro sancto Ambrosio, pristinos errores meos et praesens uotum meum, ut moneret quid mihi potissimum de libris tuis legendum esset, quo percipiendae tantae gratiae paratior aptiorque fierem. at ille iussit Eseiam prophetam, credo, quod prae ceteris euangelii uocationisque gentium sit praenuntiator apertior. uerum tamen ego primam huius lectionem non intellegens totumque talem arbitrans distuli repetendum exercitatior in dominico eloquio.
- 9.14.1
Inde ubi tempus aduenit, quo me nomen dare oporteret, relicto rure Mediolanium remeauimus. placuit et Alypio renasci in te mecum iam induto humilitate sacramentis tuis congrua et fortissimo dominatori corporis usque ad Italicum solum glaciale nudo pede obterendum insolito ausu. adiunximus etiam nobis puerum Adeodatum ex me natum carnaliter de peccato meo. tu bene feceras eum. annorum erat ferme quindecim et ingenio praeueniebat multos graues et doctos uiros. munera tua tibi confiteor, domine deus meus, creator omnium et multum potens formare nostra deformia: nam ego in illo puero praeter delictum non habebam. quod enim et nutriebatur a nobis in disciplina tua, tu inspiraueras nobis, nullus alius: munera tua tibi confiteor. est liber noster, qui inscribitur "de Magistro": ipse ibi mecum loquitur. tu scis illius esse sensa omnia, quae inseruntur ibi ex persona conlocutoris mei, cum esset in annis sedecim. multa eius alia mirabiliora expertus sum. horrori mihi erat illud ingenium: et quis praeter te talium miraculorum opifex? cito de terra abstulisti uitam eius, et securior eum recordor non timens quicquam pueritiae nec adulescentiae nec omnino homini illi. sociauimus eum coaeuum nobis in gratia tua, educandum in disciplina tua: et baptizati sumus et fugit a nobis sollicitudo uitae praeteritae. nec satiabar in illis diebus dulcitudine mirabili, considerare altitudinem consilii tui super salute generis humani. quantum fleui in hymnis et canticis tuis suaue sonantis ecclesiae tuae uocibus conmotus acriter! uoces illae influebant auribus meis et eliquabatur ueritas in cor meum et exaestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrimae, et bene mihi erat cum eis.
- 9.15.1
Non longe coeperat Mediolanensis ecclesia genus hoc consolationis et exhortationis celebrare magno studio fratrum concinentium uocibus et cordibus. nimirum annus erat aut non multo amplius, cum Iustina, Valentiniani regis pueri mater, hominem tuum Ambrosium persequeretur haeresis suae causa, qua fuerat seducta ab Arrianis. excubabat pia plebs in ecclesia mori parata cum episcopo suo, seruo tuo. ibi mater mea, ancilla tua, sollicitudinis et uigiliarum primas tenens, orationibus uiuebat. nos adhuc frigidi a calore spiritus tui excitabamur tamen ciuitate adtonita atque turbata. tunc hymni et psalmi ut canerentur secundum morem orientalium partium, ne populus maeroris taedio contabesceret, institutum est: ex illo in hodiernum retentum multis iam ac paene omnibus gregibus tuis et per cetera orbis imitantibus.
- 9.16.1
Tunc memorato antistiti tuo per uisum aperuisti, quo loco laterent martyrum corpora Protasi et Geruasi, quae per tot annos incorrupta in thesauro secreti tui reconderas, unde opportune promeres ad cohercendam rabiem femineam, sed regiam. cum enim prolata et effossa digno cum honore transferrentur ad Ambrosianam basilicam, non solum quos inmundi uexabant spiritus confessis eisdem daemonibus sanabantur, uerum etiam quidam plures annos caecus ciuis ciuitatique notissimus, cum populi tumultuante laetitia causam quaesisset atque audisset, exiluit eoque se ut duceret suum ducem rogauit. quo perductus inpetrauit admitti, ut sudario tangeret feretrum pretiosae in conspectu tuo mortis sanctorum tuorum. quod ubi fecit atque admouit oculis, confestim aperti sunt. inde fama discurrens, inde laudes tuae feruentes, lucentes, inde illius inimicae animus etsi ad credendi sanitatem non applicatus, a persequendi tamen furore conpressus est. gratias tibi, deus meus! unde et quo duxisti recordationem meam, ut haec etiam confiterer tibi, quae magna oblitus praeterieram? et tamen tunc, cum ita fragraret odor unguentorum tuorum, non currebamus post te; ideo plus flebam inter cantica hymnorum tuorum, olim suspirans tibi et tandem respirans, quantum patet aura in domo faenea.
- 9.17.1
Qui habitarc facis uiianimes in domo, consociasti nobis et iuuenem ex nostro municipio. qui cum agens in rebus militaret, prior nobis ad te conuersus est et baptizatus et relicta militia saeculari accinctus in tua. simul eramus, simul habitaturi placito sancto. quaerebamus, quisnam locus nos utilius haberet seruientes tibi: pariter in Africam. et cum apud Ostia Tiberina essemus, mater defuncta est. multa praetereo, quia multum festino. accipe confessiones meas et gratiarum actiones, deus meus, de rebus innumerabilibus etiam in silentio. sed non praeteribo quidquid mihi anima parturit. de illa famula tua, quae me parturiuit et carne, ut in hanc temporalem, et corde, ut in aeternam lucem nascerer. non eius, sed tua dicam dona in eam. neque enim se ipsa fecerat aut educauerat se ipsam: tu creasti eam, nec pater nec mater sciebat, qualis ex eis fieret. et erudiuit eam in timore tuo uirga Christi tui, regimen unici tui in domo fideli, bono membro ecclesiae tuae. nec tantam erga suam disciplinam diligentiam matris praedicabat quantam famulae cuiusdam decrepitae, quae patrem eius infantem portauerat, sicut dorso grandiuscularum puellarum paruuli portari solent. cuius rei gratia et propter senectam ac mores optimos in domo christiana satis a dominis . unde etiam curam tiliarum conmissam diligenter gerebat et erat in eis cohercendis, cum opus esset, sancta seueritate uehemens atque in docendis sobria prudentia. nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebat praecauens consuetudinem malam et ad-dens uerbum sanum: "modo aquam bibitis, quia in potestate uinum non habetis; cum autem ad maritos ueneritis factae dominae apothecarum et cellariorum, aqua sordebit, sed mos potandi praeualebit." hac ratione praecipiendi et auctoritate imperandi frenabat auiditatem tenerioris aetatis et ipsam puellarum sitim formabat ad honestum modum, ut iam non liberet quod non deceret.
- 9.18.1
Et subrepserat tamen, sicut mihi filio famula tua narrabat, subrepserat ei uinulentia. nam cum de more puella sobria iuberetur a parentibus de cupa uinum depromere, submisso poculo qua desuper patet, priusquam in lagunculam funderet merum, primoribus labris sorbebat exiguum, quia non poterat amplius sensu recusante. non enim ulla temulenta cupidine faciebat hoc, sed quibusdam superfluentibus aetatis excessibus, qui ludicris motibus ebulliunt et in puerilibus annis maiorum pondere premi solent. itaque ad illud modicum cotidianum cotidiana modica - quoniam qui modica spernit, paulatim decidit— in eam consuetudinem lapsa erat, ut prope iam plenos mero caliculos inhianter hauriret. ubi tunc sagax anus et uehemens illa prohibitio? numquid ualebat aliquid aduersus latentem morbum, nisi tua medicina, domine, uigilaret super nos? absente patre et matre et nutritoribus tu praesens, qui creasti, qui uocas, qui etiam per t praepositos homines boni aliquid agis ad animarum salutem. quid tunc egisti, deus meus? unde curasti? unde sanasti? nonne protulisti durum et acutum ex altera anima conuicium tamquam medicinale ferrum ex occultis prouisionibus tuis et uno ictu putredinem illam praecidisti? ancilla enim, cum qua solebat accedere ad cupam, litigans cum domina minore, ut fit, sola cum sola, obiecit hoc crimen amarissima insultatione uocans meribibulam. quo illa stimulo percussa respexit foeditatem suam confestimque damnauit atque exuit. sicut amici adulantes peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt. nec tu quod per eos agis, sed quod ipsi noluerunt, retribuis eis. illa enim irata exagitare appetiuit minorem dominam, non sanare, et ideo clanculo, aut quia ita eas inuenerat locus et tempus litis, aut ne forte et ipsa periclitaretur, quod tam sero prodidisset. at tu, domine, rector caelitum et terrenorum, ad usus tuos contorquens profunda torrentis, fluxum saeculorum ordinate turbulentum, etiam de alterius animae insania sanasti alteram, ne quisquam, cum hoc aduertit, potentiae suae tribuat, si uerbo eius alius corrigatur, quem uult corrigi.
- 9.19.1
Educata itaque pudice ac sobrie potiusque a te subdita parentibus quam a parentibus tibi, ubi plenis annis nubilis facta est, tradita uiro seruiuit ueluti domino et sategit eum lucrari tibi loquens te illi moribus suis, quibus eam pulchram faciebas et reuerenter amabilem atque mirabilem uiro. ita autem tolerauit cubilis iniurias, ut nullam de hac re cum marito haberet umquam simultatem. expectabat enim misericordiam tuam super eum, ut in te credens castificaretur. erat uero ille praeterea sicut beniuolentia praecipuus, ita ira feruidus. sed nouerat haec non resistere irato uiro, non tantum facto, sed ne uerbo quidem. iam uero refractum et quietum cum opportunum uiderat, rationem facti sui reddebat, si forte ille inconsideratius conmotus fuerat. denique cum matronae multae, quarum uiri mansuetiores erant, plagarum uestigia etiam dehonestata facie gererent, inter amica conloquia illae arguebant maritorum uitam, haec earum linguam, ueluti per iocum grauiter admonens, ex quo illas tabulas, quae matrimoniales uocantur, recitari audissent, tamquam instrumenta, quibus ancillae factae essent, deputare debuisse; proinde memores conditionis superbire aduersus dominos non oportere. cumque mirarentur illae scientes, quam ferocem coniugem sustineret, numquam fuisse auditum aut aliquo indicio claruisse, quod Patricius ceciderit uxorem aut quod a se inuicem uel unum diem domestica lite dissenserint, et causam familiariter quaererent, docebat illa institutum suum, quod supra memoraui. quae obseruabant, expertae gratulabantur: quae non obseruabant, subiectae .
- 9.20.1
Socrum etiam suam primo susurris malarum ancillarum aduersus se irritatam sic uicit obsequiis perseuerans tolerantia et mansuetudine, ut illa ultro filio suo medias linguas famularum proderet, quibus inter se et nurum pax domestica turbabatur, expeteretque uindictam. itaque posteaquam ille et matri obtemperans et curans familiae disciplinam et concordiae suorum consulens proditas ad prodentis arbitrium uerberibus cohercuit, promisit illa talia de se praemia sperare debere, quaecumque de sua nuru sibi, quo placeret, mali aliquid loqueretur, nullaque iam audente memorabili inter se beniuolentiae suauitate uixerunt.
- 9.21.1
Hoc quoque illi bono mancipio tuo, in cuius utero me creasti, deus meus, misericordia mea, munus grande donaueras, quod inter dissidentes atque discordes quaslibet animas, ubi poterat, tam se praebebat pacificam, ut cum ab utraque multa de inuicem audiret amarissima, qualia solet eructuare turgens atque indigesta discordia, quando praesenti amicae de absente inimica per acida conloquia cruditas exhalatur odiorum, nihil tamen alteri de altera proderet, nisi quod ad eas reconciliandas ualeret. paruum hoc bonum mihi uideretur, nisi turbas innumerabiles tristis experirer nescio qua horrenda pestilentia peccatorum latissime peruagante non solum iratorum inimicorum iratis inimicis dicta prodere, sed etiam quae non dicta sunt addere, cum contra homini humano parum esse debeat inimicitias hominum nec excitare nec augere male loquendo, nisi eas etiam extinguere bene loquendo studuerit. qualis illa erat docente te magistro intimo in schola pectoris.
- 9.22.1
Denique etiam uirum suum iam in extrema uita temporali eius lucrata est tibi nec in eo iam fideli planxit, quod in nondum fideli tolerauerat. erat etiam serua seruorum tuorum. quisquis eorum nouerat eam, multum in ea laudabat et honorabat et diligebat te, quia sentiebat praesentiam tuam in corde eius sanctae conuersationis fructibus testibus. fuerat enim unius uiri uxor, mutuam uicem parentibus reddiderat, domum suam pie tractauerat, in operibus bonis testimonium habebat. nutrierat filios totiens eos parturiens, quotiens abs te deuiare cernebat. postremo nobis, domine, omnibus, quia ex munere tuo sinis loqui seruis tuis, qui ante dormitionem eius in te iam consociati uiuebamus percepta gratia baptismi tui, ita curam gessit, quasi omnes genuisset, ita seruiuit, quasi ab omnibus genita fuisset.
- 9.23.1
Impendente autem die, quo ex hac uita erat exitura — quem diem tu noueras ignorantibus nobis — prouenerat, ut credo, procurante te occultis tuis modis, ut ego et ipsa soli staremus incumbentes ad quandam fenestram, unde hortus intra domum, quae nos habebat, prospectabatur, illic apud Ostia Tiberina, ubi remoti a turbis post longi itineris laborem instaurabamus nos nauigationi. conloquebamur ergo soli ualde dulciter et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenti quaerebamus inter nos apud praesentem ueritatem, quod tu es, qualis futura esset uita aeterna sanctorum, quam nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascendit. sed inhiabamus ore cordis in superna fluenta fontis tui, fontis uitae, qui est apud te, ut inde pro captu nostro aspersi quoquo modo rem tantam cogitaremus.
- 9.24.1
Cumque ad eum finem sermo perduceretur, ut carnalium sensuum delectatio quantalibet in quantalibet luce corporea prae illius uitae iucunditate non conparatione, sed ne conmemoratione quidem digna uideretur, erigentes nos ardentiore affectu in id ipsum perambulauimus gradatim cuncta corporalia et ipsum caelum, unde sol et luna et stellae lucent super terram. et adhuc ascendebamus interius cogitando et loquendo et mirando opera tua et uenimus in mentes nostras et transcendimus eas, ut attingeremus regionem ubertatis indeficientis, unde pascis Israel in aeternum ueritate pabulo, et ibi uita sapientia est, per quam fiunt omnia ista, et quae fuerunt et quae futura sunt, et ipsa non fit, sed sic est, ut fuit, et sic erit semper. quin potius fuisse et futurum esse non est in ea, sed esse solum, quoniam aeterna est: nam fuisse et futurum esse non est aeternum. et dum loquimur et inhiamus illi, attingimus eam modice toto ictu cordis; et suspirauimus et reliquimus ibi religatas primitias spiritus et remeauimus ad strepitum oris nostri, ubi uerbum et incipitur et finitur. et quid simile uerbo tuo, domino nostro, in se permanenti sine uetustate atque innouanti omnia?
- 9.25.1
Dicebamus ergo: "si cui sileat tumultus carnis, sileant phantasiae terrae et aquarum et aeris, sileant et poli et ipsa sibi anima sileat et transeat se non se cogitando, sileant somnia et imaginariae reuelationes, omnis lingua et omne signum et quidquid transeundo fit si cui sileat omnino — quoniam si quis audiat, dicunt haec omnia: non ipsa nos fecimus, sed fecit nos qui manet in aeternum — his dictis si iam taceant, quoniam erexerunt aurem in eum, qui fecit ea, et loquatur ipse solus non per ea, sed per se ipsum, ut audiamus uerbum eius, non per linguam carnis neque per uocem angeli nec per sonitum nubis nec per aenigma similitudinis, sed ipsum, quem in his amamus, ipsum sine his audiamus, sicut nunc extendimus nos et rapida cogitatione attingimus aeternam sapientiam super omnia manentem, si continuetur hoc et subtrahantur aliae uisiones longe inparis generis et haec una rapiat et absorbeat et recondat in interiora gaudia spectatorem suum, ut talis sit sempiterna uita, quale fuit hoc momentum intellegentiae, cui , nonne hoc est: intra in gaudium domini tui? et istud quando? an cum omnes resurgimus, sed non omnes inmutabimur?"
- 9.26.1
Dicebam talia, etsi non isto modo et his uerbis, tamen, domine, tu scis, quod illo die, cum talia loqueremur et mundus iste nobis inter uerba uilesceret cum omnibus delectationibus suis, tunc ait illa: "fili, quantum ad me adtinet, nulla re iam delector in hac uita. quid hic faciam adhuc et cur hic sim, nescio, iam consumpta spe huius saeculi. unum erat, propter quod in hac uita aliquantum inmorari cupiebam, ut te christianum catholicum uiderem, priusquam morerer. cumulatius hoc mihi deus praestitit, ut te etiam contemta felicitate terrena seruum eius uideam. quid hic facio?"
- 9.27.1
Ad haec ei quid responderim, non satis recolo, cum interea uix intra quinque dies aut non multo amplius decubuit febribus. et cum aegrotaret, quodam die defectum animae passa est et paululum subtracta a praesentibus. nos concurrimus, sed cito reddita est sensui et aspexit astantes me et fratrem meum et ait nobis quasi quaerenti similis: "ubi eram?" deinde nos intuens maerore attonitos: "ponitis hic" inquit "matrem uestram." ego silebam et fletum frenabam. frater autem meus quiddam locutus est, quo eam non in peregre, sed in patria defungi tamquam felicius optaret. quo audito illa uultu anxio reuerberans eum oculis, quod talia saperet, atque inde me intuens: "uide" ait "quid dicit." et mox ambobus: "ponite" inquit "hoc corpus ubicumque: nihil uos eius cura conturbet; tantum illud uos rogo, ut ad domini altare memineritis mei, ubiubi fueritis". cumque hanc sententiam uerbis quibus poterat explicasset, conticuit et ingrauescente morbo exercebatur.
- 9.28.1
Ego uero cogitans dona tua, deus inuisibilis, quae immittis in corda fidelium tuorum, et proueniunt inde fruges admirabiles, gaudebam et gratias tibi agebam recolens, quod noueram, quanta cura semper aestuasset de sepulchro, quod sibi prouiderat et praeparauerat iuxta corpus uiri sui. quia enim ualde concorditer uixerant, id etiam uolebat, ut est animus humanus minus capax diuinorum, adiungi ad illam felicitatem et conmemorari ab hominibus, concessum sibi esse post transmarinam peregrinationem, ut coniuncta terra amborum coniugum terra tegeretur. quando autem ista inanitas plenitudine bonitatis tuae coeperat in eius corde non esse, nesciebam et laetabar admirans, quod sic mihi apparuisset, quamquam et in illo sermone nostro ad fenestram, cum dixit: "iam quid hic facio?" non apparuit desiderare in patria mori. audiui etiam postea, quod iam, cum Ostiis essemus, cum quibusdam amicis meis materna fiducia conloquebatur quodam die de contemtu uitae huius et bono mortis, ubi ipse non aderam, illisque stupentibus uirtutem feminae — quoniam tu dederas ei — quaerentibusque, utrum non formidaret tam longe a sua ciuitate corpus relinquere: "nihil" inquit "longe est deo, neque timendum est, ne ille non agnoscat in fine saeculi, unde me resuscitet". ergo die nono aegritudinis suae, quinquagensimo et sexto anno aetatis suae, tricensimo et tertio aetatis meae, anima illa religiosa et pia corpore soluta est.
- 9.29.1
Premebam oculos eius, et confluebat in praecordia mea maestitudo ingens et transfluebat in lacrimas, ibidemque oculi mei uiolento animi imperio resorbebant fontem suum usque ad siccitatem, et in tali luctamine ualde male mihi erat. tum uero, ubi efflauit extremum, puer Adeodatus exclamauit in planctu atque ab omnibus nobis cohercitus tacuit. hoc modo etiam meum quiddam puerile, quod labebatur in fletus, iuuenali uoce, uoce cordis, cohercebatur et tacebat. neque enim decere arbitrabamur funus illud questibus lacrimosis gemitibusque celebrare, quia his plerumque solet deplorari quaedam miseria morientium aut quasi omnimoda extinctio. at illa nec misere moriebatur nec omnino moriebatur. hoc et documentis morum eius et fide non ficta rationibusque certis tenebamus.
- 9.30.1
Quid ergo quod intus mihi grauiter dolebat, nisi ex consuetudine simul uiuendi dulcissima et carissima repente dirrupta uulnus recens? gratulabar quidem testimonio eius, quod in ea ipsa ultima aegritudine obsequiis meis interblandiens appellabat me pium et conmemorabat grandi dilectionis affectu numquam se audisse ex ore meo iaculatum in se durum aut contumeliosum sonum. sed tamen quid tale, deus meus, qui fecisti nos, quid conparabile habebat honor a me delatus illi et seruitus ab illa mihi? quoniam itaque deserebar tam magno eius solacio, sauciabatur anima et quasi dilaniabatur uita, quae una facta erat ex mea et illius.
- 9.31.1
Uohibito ergo a netu illo puero psaltermm arripuit Euodius et cantare coepit psalmum. cui respondebamus omnis domus: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. audito autem, quid ageretur, conuenerunt multi fratres ac religiosae feminae, et de more illis, quorum officium erat, funus curantibus ego in parte, ubi decenter poteram, cum eis, qui me non deserendum esse censebant, quod erat tempori congruum disputabam eoque fomento ueritatis mitigabam cruciatum tibi notum illis ignorantibus et intente audientibus et sine sensu doloris me esse arbitrantibus. at ego in auribus tuis, ubi eorum nullus audiebat, increpabam mollitiam affectus mei et constringebam fluxum maeroris, cedebatque mihi paululum: rursusque impetu suo ferebatur non usque ad eruptionem lacrimarum nec usque ad uultus mutationem, sed ego sciebam, quid corde premerem. et quia mihi uehementer displicebat tantum in me posse haec humana, quae ordine debito et sorte conditionis nostrae accidere necesse est, alio dolore dolebam dolorem meum et duplici tristitia macerabar.
- 9.31.2
Cum ecce corpus elatum est, imus, redimus sine lacrimis.
- 9.32.1
nam neque in eis precibus, quas tibi fudimus, cum offerretur pro ea sacrificium pretii nostri iam iuxta sepulchrum posito cadauere, priusquam deponeretur, sicut illic fieri solet, nec in eis ergo precibus , sed toto die grauiter in occulto maestus eram et mente turbata rogabam te, ut poteram, quo sanares dolorem meum, nec faciebas, credo, conmendans memoriae meae uel hoc uno documento omnis consuetudinis uinculum etiam aduersus mentem, quae iam non fallaci uerbo pascitur. uisum etiam mihi est, ut irem lauatum, quod audieram inde balneis nomen inditum, quia Graeci dixerint, quod anxietatem pellat ex animo. ecce et hoc confiteor misericordiae tuae, pater orfanorum, quoniam laui et talis eram, qualis priusquam lauissem. neque enim exudauit de corde meo maeroris amaritudo. deinde dormiui et uigilaui et non parua ex parte mitigatum inueni dolorem meum atque, ut eram in lecto meo solus, recordatus sum ueridicos uersus Ambrosii tui: tu es enim, -deus, creator omnium polique rector uestiens diem decoro lumine, noctem sopora gratia, artus solutos ut quies reddat laboris usui mentesque fessas alleuet luctuque soluat anxios.
- 9.33.1
Atque inde paulatim redducebam in pristinum sensum ancillam tuam conuersationemque eius piam in te et sancte in nos blandam atque morigeram, qua subito destitutus sum, et libuit Here in conspectu tuo de illa et pro illa, de me et pro me. et dimisi lacrimas, quas continebam, ut effluerent quantum uellent, substernens eas cordi meo: et requieuit in eis, quoniam ibi erant aures tuae, non cuiusquam hominis superbe interpretantis ploratum meum. et nunc, domine, confiteor tibi in litteris. legat qui uolet et interpretetur, ut uolet, et si peccatum inuenerit, fleuisse me matrem exigua parte horae, matrem oculis meis interim mortuam, quae me multos annos fleuerat, ut oculis tuis uiuerem, non inrideat, sed potius, si est grandi caritate, pro peccatis meis fleat ipse ad te, patrem omnium fratrum Christi tui.
- 9.34.1
Ego autem iam sanato corde ab illo uulnere, in quo postea redargui carnales affectus, fundo tibi, deus noster, pro illa famula tua longe aliud lacrimarum genus, quod manat de concusso spiritu consideratione periculorum omnis animae, quae in Adam moritur. quamquam illa in Christo uiuificata etiam nondum a carne resoluta sic uixerit, ut laudetur nomen tuum in fide moribusque eius, non tamen audeo dicere, ex quo eam per baptismum regenerasti, nullum uerbum exisse ab ore eius contra praeceptum tuum. et dictum est a ueritate, filio tuo: si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis; et uae etiam laudabili uitae hominum, si remota misericordia discutiam eam. quia omnino non exquiris delicta uehementer, fiducialiter speramus aliquem apud te locum. quisquis autem tibi enumerat uera merita sua, quid tibi enumerat nisi munera tua? o si cognoscant se homines homines et qui gloriatur, in domino glorietur!
- 9.35.1
Ego itaque, laus mea et uita mea, deus cordis mei, sepositis paulisper bonis eius actibus, pro quibus tibi gaudens gratias ago, nunc pro peccatis matris meae deprecor te: exaudi me per medicinam uulnerum nostrorum, quae pependit in ligno et sedens ad dexteram tuam te interpellat pro nobis. scio misericorditer operatam et ex corde dimisisse debita debitoribus suis: dimitte et tu illi debita sua, si qua etiam contraxit per tot annos post aquam salutis. dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres cum ea in iudicium. superexultet misericordia iudicio, quoniam eloquia tua uera sunt et promisisti misericordiam misericordibus. quod ut essent, tu dedisti eis, qui misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris.
- 9.36.1
Et, credo, iam feceris quod te rogo, sed uoluntaria oris mei adproba, domine. namque illa imminente die resolutionis suae non cogitauit suum corpus sumptuose contegi aut condi aromatis aut monumentum electum concupiuit aut curauit sepulchrum patrium: non ista mandauit nobis, sed tantummodo memoriam sui ad altare tuum fieri desiderauit, cui nullius diei praetermissione seruierat, unde sciret dispensari uictimam sanctam, qua deletum est chirografum, quod erat contrarium nobis, qua triumphatus est hostis conputans delicta nostra et quaerens, quod obiciat, et nihil inueniens in illo, in quo uincimus. quis ei refundet innocentem sanguinem? quis ei restituet pretium, quo nos emit, ut nos auferat ei? ad cuius pretii nostri sacramentum ligauit ancilla tua animam suam uinculo fidei. nemo a protectione tua dirrumpat eam. non se inter- . ponat nec ui nec insidiis leo et draco: neque enim respondebit illa nihil se debere, ne conuincatur et obtineatur ab accusatore callido, sed respondebit dimissa debita sua ab eo, cui nemo reddet quod pro nobis non debens reddidit.
- 9.37.1
Sit ergo in pace cum uiro, ante quem nulli et post quem nulli nupta est, cui seruiuit fructum tibi afferens cum tolerantia, ut eum quoque lucraretur tibi. et inspira, domine meus, deus meus, inspira seruis tuis, fratribus meis, filiis tuis, dominis meis, quibus et corde et uoce et litteris seruio, ut quotquot hoc legerint, meminerint ad altare tuum Monnicae, famulae tuae, cum Patricio, quondam eius coniuge, per quorum carnem introduxisti me in hac uita, quemadmodum nescio. meminerint cum affectu pio parentum meorum in hac luce transitoria et fratrum meorum sub te patre in matre catholica et ciuium meorum in aeterna Hierusalem, cui suspirat peregrinatio populi tui ab exitu usque ad reditum, ut quod a me illa poposcit extremum uberius ei praestetur in multorum orationibus per confessiones quam per orationes meas.
- 10.1.1
Cognoscam te, cognitor mens, cognoscam, sicut et cognitus sum. uirtus animae meae, intra in eam et coapta tibi, ut habeas et possideas sine macula et ruga. haec est mea spes, ideo loquor et in ea spe gaudeo, quando sanum gaudeo. cetera uero uitae huius tanto minus flenda, quanto magis fletur, et tanto magis flenda, quanto minus fletur in eis. ecce enim ueritatem dilexisti, quoniam qui facit eam, uenit ad lucem. uolo eam facere in corde meo coram in confessione, in stilo autem meo coram multis testibus.
- 10.2.1
Et tibi quidem, domine, cuius oculis nuda est abyssus 15 humanae conscientiae, quid occultum esset in me, etiamsi nollem confiteri tibi? te enim mihi absconderem, non me tibi. nunc autem quod gemitus meas testis est displicere me mihi, tu et places et amaris et desideraris, ut erubescam de me et abiciam me atque eligam te et nec tibi nec mihi placeam nisi de te. tibi ergo, domine, manifestus sum quicumque sim. et quo fructu tibi confitear, dixi. neque id ago uerbis carnis et uocibus, sed uerbis animae et clamore cogitationis, quem nouit auris tua. cum enim malas sum, nihil est aliud confiteri tibi quam displicere mihi; cum uero pius, nihil est aliud confiteri tibi quam hoc non tribuere mihi, quoniam tu, domine, benedicis iustum, sed prius eum iustificas inpium. confessio itaque mea, deus meus, in conspectu tuo tibi tacite fit et non tacite. tacet enim strepitu, clamat affectu. neque enim dico recti aliquid hominibus, quod non a me tu prius audieris, aut etiam tu aliquid tale audis a me, quod non mihi tu prius dixeris.,
- 10.3.1
Quid mihi ergo est cum hominibus, ut audiant confessones meas, quasi ipsi sanaturi sint omnes languores meos? curiosum genus ad cognoscendam uitam alienam, desidiosum ad corrigendam suam. quid a me quaerunt audire qui sim, qui nolunt a te audire qui sint? et unde sciunt, cum a me ipso de me ipso audiunt, an uerum dicam, quandoquidem nemo scit hominum, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? si autem a te audiant de se ipsis, non poterunt dicere: "mentitur dominus". quid est enim a te audire de se nisi cognoscere se? quis porro cognoscit et dicit: "falsam est", nisi ipse mentiatur? sed quia caritas omnia credit, inter eos utique, quos conexos sibimet unum facit, ego quoque, domine, etiam sic tibi confiteor, ut audiant homines, quibus demonstrare non possum, an uera confitear; sed credunt mihi, quorum mihi aures caritas aperit.
- 10.4.1
Verum tamen tu, medice meus intime, quo fructu ista faciam, eliqua mihi. nam confessiones praeteritorum malorum meorum, quae remisisti et texisti, ut beares me in te, mutans animam meam fide et sacramento tuo, cum leguntur et andiuntur, excitant cor, ne dormiat in desperatione et dicat: "non possum", sed euigilet in amore misericordiae tuae et dulcedine gratiae tuae, qua potens est omnis infirmus, qui sibi per ipsam fit conscius infirmitatis suae. et delectat bonos audire praeterita mala eorum, qui iam carent eis, nec ideo delectat, quia mala sunt, sed quia fuerunt et non sunt. quo itaque fructu, domine meus, cui cotidie confitetur conscientia mea spe misericordiae tuae securior quam innocentia sua, quo fructu, quaeso, etiam hominibus coram te confiteor per has litteras adhuc, quis ego\' sim, non quis fuerim? nam illum fructum uidi et conmemorauL sed quis adhuc sim ecce in ipso tempore confessionum mearum, et multi hoc nosse cupiunt, qui me nouerunt, - et non me nouerant, qui ex me uel de me aliquid audierunt, sed auris eorum non est ad cor meum, ubi ego sum quicumque sum. uolunt ergo audire confitente me, quid ipse intus sim, quo nec oculum nec aurem nec mentem possunt intendere; credituri tamen uolunt, numquid cognituri? dicit enim eis caritas, qua boni sunt, non mentiri me de confitentem, et ipsa in eis credit mihi.
- 10.5.1
Sed quo fructu id nolunt? an congratulari mihi cupiunt, cum audierint, quantum ad te accedam munere tuo, et orare pro me, cum audierint, quantum retarder pondere meo? indicabo me talibus. non enim paruus est fructus, domine deus meus, ut a multis tibi gratiae agantur de nobis et a multis rogeris pro nobis. amet in me fraternus animus quod amandum doces, et doleat in me quod dolendum doces. animus ille hoc faciat fraternus, non extraneus, non filiorum alienorum, quorum os locutum est uanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis, sed fraternus ille, qui cum approbat me, gaudet de me, cum autem inprobat me, contristatur pro me, quia siue approbet siue improbet me, diligit me. indicabo me talibus: respirent in bonis meis, suspirent in malis meis. bona mea instituta tua sunt et dona tua, mala mea delicta mea sunt et indicia tua. respirent in illis et suspirent in his, et hymnus et fletus ascendant in conspectum tuum de fraternis cordibus, turibulis tuis. tu autem, domine, delectatus odore sancti templi tui, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam propter nomen tuum et nequaquam deserens coepta tua consumma inperfecta mea.
- 10.6.1
Hic est fructus confessionum mearum, non qualis fuerim, sed qualis sim, ut hoc confitear non tantum coram te secreta exultatione cum tremore et secreto maerore cum spe, sed etiam in auribus credentium filiorum hominum, sociorum gaudii mei et consortium mortalitatis meae, ciuium meorum et mecum peregrinorum, praecedentium et consequentium et comitum uiae meae. hi sunt serui tui, fratres mei, quos filios tuos esse noluisti dominos meos, quibus iussisti ut seruiam, si uolo tecum de te uiuere. et hoc mihi uerbum tuum parum erat si loquendo praeciperet, nisi et faciendo praeiret. et ego id ago factis et dictis, id ago sub alis tuis nimis cum ingenti periculo, nisi quia sub alis tuis tibi subdita est anima mea et infirmitas mea tibi nota est. paruulus sum, sed uiuit semper pater meus et idoneus est mihi tutor meus; idem ipse est enim, qui genuit me et tuetur me, et tu ipse es omnia bona mea, tu omnipotens, qui mecum es et priusquam tecum sim. indicabo ergo talibus, qualibus iubes ut seruiam, non quis fuerim, sed quis iam sim et quis adhuc sim; sed neque me ipsum diiudico. sic itaque audiar.
- 10.7.1
Tu enim, domine, diiudicas me, quia etsi nemo scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est, tamen est aliquid hominis, quod nec ipse scit spiritus hominis, qui in ipso est, tu autem, domine, scis eius omnia, qui fecisti eum. ego uero quamuis prae tuo conspectu me despiciam et aestimem me terram et cinerem, tamen aliquid de te scio, quod de me nescio. et certe uidemus nunc per speculum in aenigmate, nondum facie ad faciem; et ideo, quamdiu peregrinor abs te, mihi sum praesentior quam tibi et tamen te noui nullo modo posse uiolari; ego uero quibus temptationibus resistere ualeam quibusue non ualeam, nescio. et spes est, quia fidelis es, qui nos non sinis temptari supra quam possumus ferre, sed facis cum temptatione etiam exitum, ut possimus sustinere. confitear ergo quid de me sciam, confitear et quid de me nesciam, quoniam et quod de me scio, te mihi lucente scio, et quod de me nescio, tamdiu nescio, donec fiant tenebrae meae sicut meridies in uultu tuo.
- 10.8.1
Non dubia, sed certa conscientia, domine, amo te. percussisti cor meum uerbo tuo, et amaui te. sed et caelum et terra et omnia, quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris: alioquin caelum et terra surdis locuntur laudes tuas. quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis nec decus temporis, non candorem lucis ecce istum amicum oculis, non dulces melodias cantilenarum , non florum et ungentorum et aromatum suauiolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus: non haec amo, cum amo deum meum. et tamen amo quandam lucem et quandam uocem et quendam odorem et quendam cibum et quendam amplexum, cum amo deum meum, lucem, uocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei, ubi fulget animae meae, quod non capit locus, et ubi sonat, quod non rapit tempus, et ubi olet, quod non spargit flatus, et ubi sapit, quod non minuit edacitas, et ubi haeret, quod non diuellit satietas. hoc est quod amo, cum deum meum amo.
- 10.9.1
Et quid est hoc? interrogaui terram, et dixit: "non sum"; et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. interrogaui mare et abyssos et reptilia animarum uiuarum, et responderunt: "non sumus deus tuus; quaere super nos". iterrogaui auras flabiles, et inquit uniuersus aer cum incolis suis: "fallitur Anaximenes; non sum deus". interrogaui caelum, solem, lunam, stellas: "neque nos sumus deus, quem quaeris", inquiunt. et dixi omnibus, quae circumstant fores carnis meae: dicite mihi de deo meo, quod uos non estis, dicite mihi de illo aliquid. et exclamauerunt uoce magna: ipse fecit nos. interrogatio mea intentio mea et responsio eorum species eorum. et direxi me ad me et dixi mihi: "tu quis es"? : "homo". et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius. quid horam est, unde quaerere debui deum meam, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios - radios oculorum meorum? sed melius quod interius. ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium, quae in eis sunt, dicentium: "non sumus deus" et: ipse fecit nos. homo interior cognouit haec per exterioris ministerium; ego interior cognoui haec, ego, ego animus per sensum corporis mei. interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit.
- 10.10.1
Nonne omnibus, quibus integer sensus est, apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt. non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare, ut inuisibilia dei per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciant, sed amore subduntur eis et subditi indicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi indicantibus nec uocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic, sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur: inmo uero omnibus loquitur, sed illi intellegunt, qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferant. ueritas enim dicit mihi: "non est deus tuus caelum et terra neque omne corpus". hoc dicit eorum natura. uident: moles est, minor in parte quam in toto. iam tu melior es, tibi dico, anima, quoniam tu uegetas molem corporis tui praebens ei uitam, quod nullum corpus praestat corpori. deus autem tuus etiam tibi uitae uita est.
- 10.11.1
Quid ergo amo, cum deum amo? quis est ille super caput animae meae? per ipsam animam meam ascendam ad illum. transibo uim meam, qua haereo corpori et uitaliter compagem eius repleo. non ea ui reperio deum meum: nam reperiret et equus et mulus, quibus non est intellectus, et est eadem uis, qua uiuunt etiam eorum corpora. est alia uis, non solum qua uiuifico sed etiam qua sensifico carnem meam, quam mihi fabricauit dominus, iubens oculo, ut non audiat, et auri, ut non uideat, sed illi, per quem uideam, huic, per quam audiam, et propria singillatim ceteris sensibus sedibus et officiis suis: quae diuersa per eos ago unus ego animus. transibo et istam uim meam; nam et hanc habet equus et mulus: sentiunt etiam ipsi per corpus.
- 10.12.1
Transibo ergo et istam naturae meae, gradibus ascendens ad eum, qui fecit me, et uenio in campos et lata praetoria memoriae, ubi sunt thesauri innumerabilium imaginum de cuiuscemodi rebus sensis inuectarum. ibi reconditum est, quidquid etiam cogitamus, uel augendo uel minuendo uel utcumque uariando ea quae sensus attigerit, et si quid aliud conmendatum et repositum est, quod nondum absorbuit et sepeliuit obliuio. ibi quando sum, posco, ut proferatur quidquid uolo, et quaedam statim prodeunt, quaedam requiruntur diutius et tamquam de abstrusioribus quibusdam receptaculis eruuntur, quaedam cateruatim se proruunt et, dum aliud petitur et quaeritur, prosiliunt in medium quasi dicentia: "ne forte nos sumus"? et abigo ea manu cordis a facie recordationis meae, donec enubiletur quod uolo atque in conspectum prodeat ex abditis. alia faciliter atque inperturbata serie sicut poscuntur suggeruntur et cedunt praecedentia consequentibus et cedendo conduntur, iterum cum noluero processura. quod totum fit, cum aliquid\' narro memoriter.
- 10.13.1
Ybi sunt omnia distincte generatimque seruata, quae suo quaeque aditu ingesta sunt, sicut lux atque omnes colores formaeque corporum per oculos, per aures autem omnia genera. sonorum omnesque odores per aditum narium, omnes sapores per oris aditum, a sensu autem totius corporis, quid durum, quid molle, quid calidum frigidumue, lene aut asperum, graue seu leue sine extrinsecus sine intrinsecus corpori. haec omnia recipit recolenda, cum opus est, et retractanda grandis memoriae recessus et nescio qui secreti atque ineffabiles sinus eius: quae omnia suis quaeque foribus intrant ad eam et reponuntur in ea. nec ipsa tamen intrant, sed rerum sensarum imagines illic praesto sunt cogitationi reminiscentis eas. quae quomodo fabricatae sint quis dicit, cum appareat, quibus sensibus raptae sint interiusque reconditae P nam et in tenebris atque in silentio dum habito, in memoria mea profero, si uolo, colores, et discerno inter album et nigrum et inter quos alios uolo, nec incurrunt soni atque perturbant quod per oculos haustum considero, cum et ipsi ibi sint et quasi seorsum repositi lateant. nam et ipsos posco, si placet, atque adsunt illico, et quiescente lingua ac silente gutture canto quantum uolo, imaginesque illae colorum, quae nihilo minus ibi sunt, non se interponunt neque interrumpunt, cum thesaurus alius retractatur, qui influxit ab auribus. ita cetera, quae per sensus ceteros ingesta atque congesta sunt, recordor prout libet et auram liliorum discerno a uiolis nihil olfaciens et mei defrito, lene aspero, nihil tum gustando neque contractando, sed reminiscendo antepono.
- 10.14.1
Intus haec ago, in aula ingenti memoriae meae. ibi enim mihi caelum et terra et mare praesto sunt cum omnibus, quae in eis sentire potui, praeter illa, quae oblitus sum. ibi mihi et ipse occurro meque recolo, quid, quando et ubi egerim quoque modo, cum agerem, affectus fuerim. ibi sunt omnia, quae siue experta a me siue credita memini. ex eadem copia etiam similitudines rerum uel expertarum uel ex eis, quas expertus sum, creditarum alias atque alias et ipse contexo praeteritis atque ex his etiam futuras actiones et euenta et spes, et haec omnia rursus quasi praesentia meditor. "faciam hoc et illud" dico apud me in ipso ingenti sinu animi mei pleno tot et tantarum rerum imaginibus, et hoc aut illud sequitur. „o si esset hoc aut illud!" "auertat deus hoc aut illud": dico apud me ista et, cum dico, praesto sunt imagines omnium quae dico ex eodem thesauro memoriae, nec omnino aliquid eorum dicerem, si defuissent.
- 10.15.1
Magna ista uis est memoriae, magna nimis, deus, penetrale amplum et infinitum. quis ad fundum eius peruenit? et uis est haec animi mei atque ad meam naturam pertinet, nec ego ipse capio totum, quod sum. ergo animus ad habendum se ipsum angustus est, ut ubi sit quod sui non capit. numquid extra ipsum ac non in ipso? quomodo ergo non capit? multa mihi super hoc oboritur admiratio, stupor adprehendit me. et eunt homines mirari alta montium et ingentes fluctus maris et latissimos lapsus fluminum et Oceani ambitum et gyros siderum et relinquunt se ipsos nec mirantur, quod haec omnia cum dicerem, non ea uidebam oculis, nec tamen dicerem, nisi montes et fluctus et flumina et sidera, quae uidi, et Oceanum, quem credidi, intus in memoria mea uiderem spatiis tam ingentibus, quasi foris uiderem. nec ea tamen uidendo absorbui, quando uidi oculis, nec ipsa sunt apud me, sed imagines eorum, et noui, quid ex quo sensu corporis inpressum sit mihi.
- 10.16.1
Sed non ea sola gestat immensa ista capacitas memoriae meae. hic sunt et illa omnia, quae de doctrinis liberalibus percepta nondum exciderunt, quasi remota interiore loco, non loco; nec eorum imagines, sed res ipsas gero. nam quid sit litteratura, quid peritia disputandi, quot genera quaestionum, quidquid horum scio, sic est in memoria mea, ut non retenta imagine rem foris reliquerim aut sonuerit aut praeterierit, sicut uox inpressa per aures uestigio, quo recoleretur, quasi sonaret, cum iam non sonaret, aut sicut odor dum transit et uanescit in uentos, olfactum afficit, unde traicit in memoriam imaginem sui, quam reminiscendo repetamus, aut sicut cibus, qui certe in uentre iam non sapit et tamen in memoria quasi sapit, aut sicut aliquid, quod corpore tangendo sentitur, quod etiam separatum a nobis imaginatur memoria. istae quippe res non intromittuntur ad eam, sed eorum solae imagines mira celeritate capiuntur et miris tamquam cellis reponuntur et mirabiliter recordando proferuntur.\'
- 10.17.1
At uero, cum audio tria genera esse quaestionum, an sit, quid sit, quale sit, sonorum quidem, quibus haec uerba confecta sunt, imagines teneo et eos per auras cum strepitu transisse ac iam non esse scio. res uero ipsas, quae illis significantur sonis, neque ullo sensu corporis attigi neque uspiam uidi praeter animum meum et in memoria recondidi non imagines earum, sed ipsas: quae unde ad me intrauerint dicant, si possunt. nam percurro ianuas omnes carnis meae nec inuenio, qua earum ingressae sint. quippe oculi dicunt: "si coloratae sunt, nos eas nuntiauimus"; aures dicunt: "si sonuerunt, a nobis sunt"; nares dicunt: "si oluerunt, per nos transierunt"; dieit etiam sensus gustandi: "si sapor non est, nihil me interroges"; tactus dicit: "si corpulentum non est, non contrectaui, si non contrectaui, non indicaui": unde et qua haec intrauerunt in memoriam meam? nescio quomodo; nam cum ea didici, non credidi alieno cordi, sed in meo recognoui et aera esse approbaui et conmendaui ei tamquam reponens, unde proferrem, cum . ibi ergo erant et antequam ea didicissem, sed in memoria non erant. ubi ergo aut quare, cum dicerentur, agnoui et dixi: "ita est, uerum est", nisi quia iam erant in memoria, sed tam remota et retrusa quasi in cauis abditioribus, ut nisi admonente aliquo eruerentur, ea fortasse cogitare non possem?
- 10.18.1
Quocirca inuenimus nihil esse aliud discere ista, quorum non per sensus haurimus imagines, sed sine imaginibus, sicuti sunt, per se ipsa intus cernimus, nisi ea, quae passim atque indisposite memoria continebat, cogitando quasi colligere atque animaduertendo curare, ut tamquam ad manum posita in ipsa memoria, ubi sparsa prius et neglecta latitabant, iam familiari intentioni facile occurrant. et quam multa huius modi gestat memoria mea, quae iam inuenta sunt et, sicut dixi, quasi ad manum posita, quae didicisse et nosse dicimur. quae si modestis temporum interuallis recolere desiuero, ita sus demerguntur et quasi in remotiora penetralia dilabuntur, ut denuo uelut noua excogitanda sint indidem iterum — neque enim est alia regio eorum — et cogenda rursus, ut sciri possint, id est uelut ex quadam dispersione colligenda, unde dictum est cogitare. nam cogo et cogito sic est, ut ago et agito, facio et factito. uerum tamen sibi animus hoc uerbum proprie uindicauit, ut non quod alibi, sed quod in animo colligitur, id est cogitur, cogitari proprie iam dicatur.
- 10.19.1
Item continet memoria numerorum dimensionumque rationes et leges innumerabiles, quarum nullam corporis sensus inpressit, quia nec ipsae coloratae sunt aut sonant aut olent aut gustatae aut contrectatae sunt. audiui sonos uerborum, quibus significantur, cum de his disseritur, sed illi alii, istae autem aliae sunt. nam illi aliter graece, aliter latine sonant, istae uero nec graecae nec latinae sunt nec aliud eloquiorum genus. uidi lineas fabrorum uel etiam tenuissimas, sicut filum araneae; sed illae aliae sunt, non sunt imagines earum, quas mihi nuntiauit carnis oculus: nouit eas quisquis sine ulla cogitatione qualiscumque corporis intus agnouit eas. sensi etiam numeros omnibus corporis sensibus, quos numeramus; sed illi alii sunt, quibus numeramus, nec imagines istorum sunt et ideo ualde sunt. rideat me ista dicentem, qui non eos uidet, et ego doleam ridentem me.
- 10.20.1
Haec omnia memoria teneo et quomodo ea didicerim memoria teneo. multa etiam, quae aduersus haec falsissime disputantur, audiui et memoria teneo; quae tamenetsi falsa sunt, tamen ea meminisse me non est falsum; et discreuisse me inter illa uera et haec falsa, quae contradicuntur, et hoc memini aliterque nunc uideo cernere me ista, aliter autem memini saepe me discreuisse, cum ea saepe cogitarem. ergo et intellexisse me saepius ista memini, et quod nunc discerno et intellego, recondo in memoria, at postea me nunc meminerim. et meminisse me memini, sicut postea, quod haec reminisci nunc potui, si recordabor, utique per uim memoriae recordabor.
- 10.21.1
Affectiones quoque animi mei eadem memoria continet non eo modo, quo eas habet ipse animus, cum patitur eas, sed alio multum diuerso, sicut sese habet uis memoriae. nam et laetatum me fuisse reminiscor non laetus et tristitiam meam praeteritam recordor non tristis et me aliquando timuisse recolo sine timore et pristinae cupiditatis sine cupiditate sum memor. aliquando et e contrario tristitiam meam transactam laetus reminiscor et tristis laetitiam. quod mirandum non est de corpore: aliud enim animus, aliud corpus. itaque si praeteritum dolorem corporis gaudens memini, non ita mirum est. hic uero cum animus sit etiam ipsa memoria — nam et cum mandamus aliquid, ut memoriter habeatur, dicimus: "uide, ut illud in animo habeas", et cum obliuiscimur, dicimus: "non fuit in animo" et "elapsum est animo", ipsam memoriam uocantes animum — cum ergo ita sit, quid est hoc, quod cum tristitiam meam praeteritam laetus memini, animus habet laetitiam et memoria tristitiam laetusque est animus ex eo, quod inest ei laetitia, memoria uero ex eo, quod inest ei tristitia, tristis non est? num forte non pertinet ad animum? quis hoc dixerit? nimirum ergo memoria quasi uenter est animi, laetitia uero atque tristitia quasi cibus dulcis et amarus: cum memoriae conmendantur, quasi traiecta in uentrem recondi illic possunt, sapere non possunt. ridiculum est haec illis similia putare, nec tamen sunt omni modo dissimilia.
- 10.22.1
Sed ecce de memoria profero, cum dico quattuor esse perturbationes animi, cupiditatem, laetitiam, metum, tristitiam, et quidquid de his disputare potuero diuidendo singula per species sui cuiusque generis et definiendo, ibi inuenio quid dicam atque inde profero, nec tamen ulla earum perturbatione perturbor, cum eas reminiscendo conmemoro; et antequam recolerentur a me et retractarentur, ibi erant; propterea inde per recordationem potuere depromi. forte ergo sicut de uentre cibus ruminando, sic ista de memoria recordando proferuntur. cur igitur in ore cogitationis non sentitur a disputante, hoc est a reminiscente, laetitiae dulcedo uel amaritudo maestitiae? an in hoc dissimile est, quod non undique simile est? quis enim talia uolens loqueretur, si quotiens tristitiam metumue nominamus, totiens maerere uel timere cogeremur? et tamen non ea loqueremur, nisi in memoria nostra non tantum sonos nominum secundum imagines inpressas a sensibus corporis sed etiam rerum ipsarum notiones inueniremus, quas nulla ianua carnis accepimus, sed eas ipse animus per experientiam passionum suarum sentiens memoriae conmendauit aut ipsa sibi haec etiam non conmendata retinuit.
- 10.22.2
Sed utrum per imagines an non, quis facile dixerit?
- 10.23.1
nomino quippe lapidem, nomino solem, cum res ipsae non adsunt sensibus meis; in memoria sane mea praesto sunt imagines earum. nomino dolorem corporis, nec mihi adest, dum nihil dolet; nisi tamen adesset imago eius in memoria mea, nescirem quid dicerem, nec eum in disputando a uoluptate discernerem. nomino salutem corporis, cum saluus sum corpore; adest mihi res ipsa; uerum tamen nisi et imago eius esset in memoria mea, nullo modo recordarer, quid huius nominis significaret sonus, nec aegrotantes agnoscerent salute nominata, quid esset dictum, nisi eadem imago ui memoriae teneretur, quamuis ipsa res abesset a corpore. nomino numeros, quibus numeramus: en assunt in memoria mea non imagines eorum, sed ipsi. nomino imaginem solis, et haec adest in memoria mea; neque enim imaginem imaginis eius, sed ipsam recolo: ipsa mihi reminiscenti praesto est. nomino memoriam et agnosco quod nomino. et ubi agnosco nisi in ipsa memoria? num et ipsa per imaginem suam sibi adest ac non per se ipsam?
- 10.24.1
Quid, cum obliuionem nomino atque itidem agnosco quod nomino, unde agnosco rem, nisi meminissem? non eundem sonum nominis dico, sed rem, quam significat; quam si oblitus essem, quid ille ualeret sonus, agnoscere utique non ualerem. cum memoriam memini, per se ipsam sibi praesto est ipsa memoria; cum uero memini obliuionem, et memoria praesto est et obliuio, memoria, ex qua meminerim, obliuio, quam meminerim. sed quid est obliuio nisi priuatio memoriae? quomodo ergo adest, ut eam meminerim, quando cum adest meminisse non possum? at si quod meminimus memoria retinemus, obliuionem autem nisi meminissemus, nequaquam possimus audito isto nomine rem, quae illo significatur, agnoscere, memoria retinetur obliuio. adest ergo, ne obliuiscamur, quae cum adest, obliuiscimur. an ex hoc intellegitur non se per ipsam inesse memoriae, cum eam meminimus, sed per imaginem suam, quia, si per se ipsam praesto esset obliuio, non ut meminissemus, sed ut obliuisceremur, efficeret? et hoc quis tandem indagabit? quis conprehendet, quomodo sit?
- 10.25.1
Ego certe, domine, laboro hic et laboro in me ipso: factus sum mihi terra difficultatis et sudoris nimii. neque enim nunc scrutamur plagas caeli aut siderum interualla demetimur uel terrae libramenta quaerimus: ego sum, qui memini, ego animus. non ita mirum, si a me longe est quidquid ego non sum: quid autem propinquius me ipso mihi? et ecce memoriae meae uis non conprehenditur a me, cum ipsum me non dicam praeter illam. quid enim dicturus sum, quando mihi certum est meminisse me obliuionem? an dicturus sum non esse in memoria mea quod memini ? an dicturus sum ad hoc inesse obliuionem in memoria mea, ut non obliuiscar? utrumque absurdissimum est. quid illud tertium? quo pacto dicam imaginem obliuionis teneri memoria mea, non ipsam obliuionem, cum eam memini? quo pacto et hoc dicam, quandoquidem cum inprimitur rei cuiusque imago in memoria, prius necesse est, ut adsit res ipsa, unde illa imago possit inprimi? sic enim Carthaginis memini, sic omnium locorum, quibus interfui, sic facies hominum, quas uidi, et ceterorum sensuum nuntiata, sic ipsius corporis salutem siue dolorem: cum praesto essent ista, cepit ab eis imagines memoria, quas intuerer praesentes et retractarem animo, cum illa et absentia reminiscerer. si ergo per imaginem suam, non per se ipsam in memoria tenetur obliuio, ipsa utique aderat, ut eius imago caperetur. cum autem adesset, quomodo imaginem suam in memoria conscribebat, quando id etiam, quod iam notatum inuenit, praesentia sua delet obliuio? et tamen quocumque modo, licet sit modus iste inconprehensibilis et inexplicabilis, ipsam obliuionem meminisse me certus sum, qua id quod meminerimus obruitur.
- 10.26.1
Magna uis est memoriae, nescio quid horrendum, deus meus, profunda et infinita multiplicitas; et hoc animus est, et hoc ego ipse sum. quid ergo sum, deus meus? quae natura sum? uaria, multimoda uita et inmensa uehementer. ecce in memoriae meae campis et antris et cauernis innumerabilibus atque innumerabiliter plenis innumerabilium rerum generibus siue per imagines, sicut omnium corporum, siue per praesentiam, sicut artium, siue per nescio quas notiones uel notationes, sicut affectionum animi — quas et cum animus non patitur, memoria tenet, cum in animo sit quidquid est in memoria per haec omnia discurro et nolito hac illae, penetro etiam quantum possum, et finis nusquam: tanta uis est memoriae, tanta uitae uis est in homine uiuente mortaliter! quid igitur agam, tu uera mea uita, deus meus? transibo et hanc uim meam, quae memoria uocatur, transibo eam, ut pertendam ad te, dulce lumen. quid dicis mihi? ego ascendens per animum meum ad te, qui desuper mihi manes, transibo et istam uim meam, quae memoria uocatur, uolens te attingere, unde attingi potes, et inhaerere tibi, unde inhaereri tibi potest. habent enim memoriam et pecora et aues, alioquin non cubilia, non nidos suos repeterent, non alia multa, quibus assuescunt; neque enim et assuescere ualerent ullis rebus nisi per memoriam. transibo ergo et memoriam, ut attingam eum, qui separauit me a quadrupedibus et uolatilibus caeli sapientiorem me fecit. transibo et memoriam, ut ubi te inueniam, uere bone et secura suauitas, ut ubi te inueniam? si praeter memoriam meam te inuenio, inmemor tui sum. et quomodo iam inueniam te, si memor non sum tui?
- 10.27.1
Perdiderat enim mulier drachmam et quaesiuit eam cum lucerna et, nisi memor eius esset, non inueniret eam. cum enim esset inuenta, unde sciret, utrum ipsa esset, si memor eius non esset? multa memini me perdita quaesisse atque inuenisse. inde istuc scio, quia, cum quaererem aliquid eorum et diceretur mihi: "num forte hoc est?" "num forte illud"? tamdiu dicebam: "non est", donec id offerretur quod quaerebam. cuius nisi memor essem, quidquid illud esset, etiamsi mihi offerretur, non inuenirem, quia non agnoscerem. et semper ita fit, cum aliquid perditum quaerimus et inuenimus. uerum tamen si forte aliquid ab oculis perit, non a memoria, ueluti corpus quodlibet uisibile, tenetur imago eius et quaeritur, donec reddatur aspectui. quod cum inuentum fuerit, ex imagine, quae intus est, recognoscitur. nec inuenisse nos dicimus quod perierat, si non agnoscimus, nec agnoscere possumus, si non meminimus: sed hoc perierat quidem oculis, memoria tenebatur.
- 10.28.1
Quid? cum ipsa memoria perdit aliquid, sicut fit, cum obliuiscimur et quaerimus, ut recordemur, ubi tandem quaerimus nisi in ipsa memoria? et ibi si aliud pro alio forte offeratur, respuimus, donec illud occurrat quod quaerimus. et cum occurrit, dicimus: "hoc est"; quod non diceremus, nisi agnosceremus, nec agnosceremus, nisi meminissemus. certe enim obliti fueramus. an non totum exciderat, sed ex parte, quae tenebatur, pars alia quaerebatur, quia sentiebat se memoria non simul uoluere, quod simul solebat, et quasi detruncata consuetudine claudicans reddi quod deerat flagitabat? tamquam si homo notus sine conspiciatur oculis siue cogitetur et nomen eius obliti requiramus, quidquid aliud occurrerit non conectitur, quia non cum illo cogitari consueuit ideoque respuitur, donec illud adsit, ubi simul adsuefacta notitia non inaequaliter adquiescat. et unde adest nisi ex ipsa memoria? nam et cum ab alio conmoniti recognoscimus, inde adest. non enim quasi nouum credimus, sed recordantes adprobamus hoc esse, quod dictum est. si autem penitus aboleatur ex animo, nec admoniti reminiscimur. neque enim omni modo adhuc obliti sumus quod uel oblitos nos esse meminimus. hoc ergo nec amissum quaerere poterimus, quod omnino obliti fuerimus.
- 10.29.1
Quomodo ergo te quaero, domine? cum enim te, deum meum, quaero, uitam beatam quaero. quaeram te, ut uiuat anima mea. uiuit enim corpus meum de anima mea et uiuit anima mea de te. quomodo ergo quaero uitam beatam? quia non est mihi, donec dicam: "sat, est illic". ubi oportet ut dicam, quomodo eam quaero, utrum per recordationem, tamquam eam oblitus sim oblitumque me esse adhuc teneam, an per appetitum discendi incognitam, siue quam numquam scierim siue quam sic oblitus fuerim, ut me nec oblitum esse meminerim. nonne ipsa est beata uita, quam omnes uolunt et omnino qui nolit nemo est? ubi nouerunt eam, quod sic uolunt eam? ubi uiderunt, ut amarent eam? nimirum habemus eam nescio quomodo. et est alius quidam modus, quo quisque cum habet eam, tunc beatus est, et sunt, qui spe beati sunt. inferiore modo isti habent eam quam illi, qui iam re ipsa beati sunt, sed tamen meliores quam illi, qui nec re nec spe beati sunt. qui tamen etiam ipsi nisi aliquo modo haberent eam, non ita uellent beati esse: quod eos uelle certissimum est. nescio quomodo nouerunt eam ideoque habent eam in nescio qua notitia, de qua satago, utrum in memoria sit, quia, si ibi est, iam beati fuimus aliquando, utrum singillatim omnes, an in illo homine, qui primus peccauit, in quo et omnes mortui sumus et de quo omnes cum miseria nati sumus, non quaero nunc, sed quaero, utrum in memoria sit beata uita. neque enim amaremus eam, nisi nossemus. audiuimus nomen hoc et omnes rem, omnes nos adpetere fatemur; non enim solo sono delectamur. nam hoc cum latine audit Graecus, non delectatur, quia ignorat, quid dictum sit; nos autem delectamur, sicut etiam ille, si graece hoc audierit, quoniam res ipsa nec graeca nec latina est, cui adipiscendae Graeci Latinique inhiant ceterarumque linguarum homines. nota est igitur omnibus, qui una uoce si interrogari possent, utrum beati esse uellent, sine ulla dubitatione uelle responderent. quod non fieret, nisi res ipsa, cuius hoc nomen est, eorum memoria teneretur.
- 10.30.1
Numquid ita, ut memini Carthaginem qui uidi? non; uita enim beata non uidetur oculis, quia non est corpus. numquid sicut meminimus numeros? non; hos enim qui habet in notitia, non adhuc quaerit adipisci, uitam uero beatam habemus in notitia ideoque amamus et tamen adhuc adipisci eam uolumus, ut beati simus. numquid sicut meminimus eloquentiam? non: quamuis et hoc nomine audito recordentur ipsam rem qui etiam nondum sunt eloquentes multique esse cupiant — unde apparet eam esse in eorum notitia — tamen per corporis sensus alios eloquentes animaduerterunt et delectati sunt et hoc esse desiderant — quamquam nisi ex interiore notitia non delectarentur neque hoc esse uellent, nisi delectarentur - beatam uero uitam nullo sensu corporis in aliis experimur. numquid sicut meminimus gaudium? fortasse ita. nam gaudium meum etiam tristis memini sicut uitam beatam miser, neque umquam corporis sensu gaudium meum uel uidi uel audiui uel odoratus sum uel gustaui uel tetigi, sed expertus sum in animo meo, quando laetatus sum, et adhaesit eius notitia memoriae meae, ut id reminisci ualeam aliquando cum aspernatione, aliquando cum desiderio pro earum rerum diuersitate, de quibus me gauisum esse memini. nam et de turpibus gaudio quodam perfusus sum, quod nunc recordans detestor atque exsecror, aliquando de bonis et honestis, quod desiderans recolo, tametsi forte non assunt, et ideo tristis gaudium pristinum recolo.
- 10.31.1
Vbi ergo et quando expertus sum uitam meam beatam, ut recorder eam et amem et desiderem? nec ego tantam aut cum paucis, sed beati prorsus omnes esse uolumus. quod nisi certa notitia nossemus, non tam certa uoluntate uellemus. sed quid est hoc? quid? si quaeratur a duobus, utrum militare uelint, fieri possit, ut alter eorum uelle se, alter nolle respondeat: si autem ab eis quaeratur, utrum esse beati uelint, uterque se statim sine dubitatione dicat optare, nec ob aliud ille uelit militare, non ob aliud iste nolit, nisi ut beati sint. num forte quoniam alius hinc, alius inde gaudet? ita se omnes beatos esse uelle consonant, quemadmodum consonarent, si hoc interrogarentur, se uelle gaudere atque ipsum gaudium uitam beatam uocant. quod etsi alius hinc, alius illinc assequitur, unum est tamen, quo peruenire omnes nituntur, ut gaudeant. quae quoniam res est, quam se expertum non esse nemo potest dicere, propterea reperta in memoria recognoscitur, quando beatae uitae nomen auditur.
- 10.32.1
Absit, domine, absit a corde serui tui, qui conStetur tibi, absit, ut quocumque gaudio gaudeam beatum me putem. est enim gaudium, quod non datur inpiis, sed eis, qui te gratis colunt, quorum gaudium tu ipse es. et ipsa est beata uita, gaudere de te, ad te, propter te: ipsa est et non est altera. qui autem aliam putant esse, aliud sectantur gaudium neque ipsum uerum. ab aliqua tamen imagine gaudii uoluntas eorum non auertitur.
- 10.33.1
Non ergo certum est, quod omnes esse beati nolunt, quoniam qui non de te gaudere uolunt, quae sola uita beata est, non utique uitam beatam uolunt. an omnes hoc uolunt, sed quoniam caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non faciant quod uolunt, cadunt in id quod ualent eoque contenti sunt, quia illud, quod non ualent, non tantum uolunt, quantum sat est, ut ualeant? nam quaero ab omnibus, utrum malint de ueritate quam de falsitate gaudere: tam non dubitant dicere de ueritate se malle, quam non dubitant dicere beatos esse se uelle. beata quippe uita est gaudium de ueritate. hoc est enim gaudium de te, qui ueritas es, deus, inluminatio mea, salus faciei meae, deus meus. hanc uitam beatam omnes nolunt, hanc uitam, quae sola beata est, omnes uolunt, gaudium de ueritate omnes uolunt. multos expertus sum, qui uellent fallere, qui autem falli, neminem. ubi ergo nouerunt hanc uitam beatam, nisi ubi nouerunt etiam ueritatem? amant enim et ipsam, quia falli nolunt, et cum amant beatam uitam, quod non est aliud quam de ueritate gaudium, utique amant etiam ueritatem nec amarent, nisi esset aliqua notitia eius in memoria eorum. cur ergo non de illa gaudent? cur non beati sunt? quia fortius occupantur in aliis, quae potius eos faciunt miseros quam illud beatos, quod tenuiter meminerunt. adhuc enim modicum lumen est in hominibus; ambulent, ambulent, ne tenebrae conprehendant.
- 10.34.1
Cur autem ueritas parit odium et inimicus eis factus est homo tuus uerum praedicans, cum ametur beata uita, quae non est nisi gaudium de ueritate, nisi quia sic amatur ueritas, ut quicumque aliud amant, hoc quod amant uelint esse ueritatem, et quia falli nollent, nolunt conuinci, quod falsi sint? itaque propter eam rem oderunt ueritatem, quam pro ueritate amant. amant eam lucentem, oderunt eam redarguentem. quia enim falli nolunt et fallere uolunt, amant eam, cum se ipsa indicat, et oderunt eam, cum eos ipsos indicat. inde retribuet eis, ut, qui se ab ea manifestari nolunt, et eos nolentes manifestet et eis ipsa non sit manifesta. sic, sic, etiam sic animus humanus, etiam sic caecus et languidus, turpis atque indecens latere uult, se autem ut lateat aliquid non uult. contra illi redditur, ut ipse non lateat ueritatem, ipsum autem ueritas lateat. tamen etiam sic, dum miser est, ueris mauult gaudere quam falsis. beatus ergo erit, si nulla interpellante molestia de ipsa, per quam uera sunt omnia, sola ueritate gaudebit.
- 10.35.1
Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam. neque enim aliquid de te inuenio, quod non meminissem ex quo didici te. nam ex quo didici te, non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem, quam ex quo didici, non sum oblitus. itaque ex quo te didici, manes in memoria mea, et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam.
- 10.36.1
Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae, ut maneas in ea, sed in qua eius parte maneas, hoc considero. transcendi enim partes eius, quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium, et ueni ad partes eius, ubi conmendaui affectiones animi mei, nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus, nec ibi tu eras, quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est, cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es, et conmutantur haec omnia, tu autem inconmutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero, quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te didici, et in ea inuenio, cum recordor te.
- 10.37.1
Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea, priusquam te -discerem. ubi ergo te inueni, ut. discerem te, nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas, ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus diuersa consulentibus. liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt. omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est, qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc quod a te audierit.
- 10.38.1
Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris et ibi te quae- et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. mecum eras, et tecum non eram. ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti et rupisti surditatem meam, coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam, fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi, gustaui et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
- 10.39.1
Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor, et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples, subleuas eum, quoniam tui plenus nondum sum, oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus, et ex qua parte stet uictoria nescio. ei mihi, domine, miserere mei! contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis, et ex qua parte stet uictoria nescio. ei mihi! domine, miserere mei! ei mihi! ecce uulnera mea non abscondo: medicas es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temptatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat. quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret. prospera in aduersis desidero, aduersa in prospera timeo. quis inter haec medius locus, ubi non sit humana uita temtatio? uae prosperitatibus saeculi semel et iterum a timore aduersitatis et a corruptione laetitiae! uae aduersitatibus saeculi semel et iterum et tertio a desiderio prosperitatis, et quia ipsa - aduersitas dura est, et ne frangat tolerantiam. numquid non temtatio est uita humana super terram sine ullo interstitio?
- 10.40.1
Et tota spes mea non nisi in magna misericordia tua. da quod iubes et iube quod uis. imperas nobis continentiam. et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. per continentiam quippe colligimur et redigimur in unum, a quo in multa defluximus. minus enim te amat qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat.s o amor, qui semper ardes et numquam extingueris, caritas, deus meus, accende me! continentiam iubes: da quod iubes et iube quod uis.
- 10.41.1
Iubes certe, ut contineam a concapiscentia carnis et concupiscentia oculorum et ambitione saeculi. iussisti a concubitu et de ipso coniugio melius aliquid, quam concessisti, monuisti. et quoniam dedisti, factum est et antequam dispensator sacramenti tui fierem. sed adhuc uiuunt in memoria mea, de qua multa locutus sum, talium rerum imagines, quas ibi consuetudo mea fixit, et occursantur mihi uigilanti quidem carentes uiribus, in somnis autem non solum usque ad delectationem sed etiam usque ad consensionem factumque simillimum. et tantum ualet imaginis illius inlusio in anima mea in carne mea, ut dormienti falsa uisa. persuadeant quod uigilanti uera non possunt. numquid tunc ego non sum, domine deus meus? et tamen tantum interest inter me ipsum et me ipsum intra momentum, quo hinc ad soporem transeo uel huc inde transeo! ubi est tunc ratio, qua talibus suggestionibus resistit uigilans et, si res ipsae ingerantur, inconcussus manet? numquid clauditur cum oculis? numquid sopitur cum sensibus corporis? et unde saepe etiam in somnis resistimus . nostrique propositi memores atque in eo castissime permanentes nullum talibus inlecebris adhibemus adsensum? et tamen tantum interest, ut, cum aliter accidit, euigilantes ad conscientiae requiem redeamus ipsaque distantia reperiamus nos non fecisse, quod tamen in nobis quoquo modo factum esse doleamus.
- 10.42.1
Numquid non potens est manus tna, deus omnipotens, sanare omnes languores animae meae atque gratia tua lasciuos motus etiam mei soporis extinguere? augebis, domine, magis magisque in me munera tua, ut anima mea sequatur me ad te concupiscentiae uisco expedita, ut non sit rebellis sibi atque ut in somnis etiam non solum non perpetret istas corruptelarum turpitudines per imagines animales usque ad carnis fluxum, sed ne consentiat quidem. nam ut nihil tale uel tantulum libeat, quantulum possit nutu cohiberi etiam in casto dormientis affectu non tantum in hac uita, sed etiam in hac aetate, non magnum est omnipotenti, qui uales facere supra quam petimus et. intellegimus. nunc tamen quid adhuc sim in hoc genere mali mei, dixi bono domino meo exultans cum tremore in eo, quod donasti mihi, et lugens in eo, quod inconsummatus sum, sperans perfecturum te in me misericordias. tuas usque ad pacem plenariam, quam tecum habebunt interiora et exteriora mea, cum absorpta fuerit mors in uictoriam.
- 10.43.1
Est alia malitia diei, quae utinam sufficiat ei. reficimus enim cotidianas ruinas corporis edendo et bibendo, escas et uentrem destruas, cum occideris indigentiam satietate mirifica et corruptibile hoc indueris incorruptione sempiterna. nunc autem suauis est mihi necessitas, et aduersus istam suauitatem pugno, ne capiar, et cotidianum bellum gero in ieiuniis, saepius in seruitutem redigens corpus meum, et dolores mei uoluptate pelluntur. nam fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febris necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur.
- 10.44.1
Hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumpturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae. ipse enim transitus uoluptas est, et non est alius, qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat, quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est: nam quod saluti satis est, delectationi parum est, et saepe incertum fit, utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluptaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium gaudens non adparere, quod satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temptationibus cotidie conor resistere et inuoco dexteram tuam et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re nondum stat.
- 10.45.1
Audio nocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me: misereberis, ne adpropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepsit seruo tuo: misereberis, ut longe fiat a me. nemo enim potens esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis, et quidquid boni antequam oraremus accepimus, a te accepimus; et ut hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui. ergo a te factum est, ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est, ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est, ut scirent utrique, a quo factum est. audiui aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluptate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo, quam multum amaui: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum faciet nec illa aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse et abundare noui et penuriam pati noui. omnia possum in eo, qui me confortat. ecce castrorum caelestium, non puluis, quod sumus. sed memento, domine, quoniam puluis sumus, et de puluere fecisti hominem, et perierat et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit, quem talia dicentem adflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo, qui me confortat. conforta me, ut possim, da quod iubes et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem, ut accipiat: aufer, inquit, a me concupiscentias uentris. unde adparet, sancte deus, te dare, cum fit quod imperas fieri.
- 10.46.1
Docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque , quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non conmendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu; et ut qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi, deo meo, magistro ineo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temptatione. non ego inmunditiam obsonii timeo, sed inmunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usui, manducare permissum, Elian cibo carnis refectum, Iohannem mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est lucustis in escam cedentibus, non fuisse pollutum: et scio Esau lenticulae concupiscentia deceptum et Dauid propter aquae desiderium a se ipso reprehensum et regem nostrum non carne, sed pane temptatum. ideoque et populus in heremo non quia carnes desiderauit, sed quia escae desiderio aduersus dominum murmurauit, meruit inprobari.
- 10.47.1
In his ergo temptationibus positus certo cotidie aduersus concupiscentiam manducandi et bibendi: non enim est quod semel praecidere et ulterius non attingere decernam, sicut de concubitu potui. itaque freni gutturis temperata relaxatione et constrictione tenendi sunt. et quis est, domine, qui non rapiatur aliquantum extra metas necessitatis? quisquis est, magnus est, magnificet nomen tuum. ego autem non sum, quia peccator homo sum. sed et ego magnifico nomen tuum, et interpellat te pro peccatis meis qui uioit saeculum, numerans me inter infirma membra corporis sui, quia et inperfectum eius uiderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur.
- 10.48.1
De inlecebra odorum non satago nimis: cum absunt, non requiro, cum assunt, non respuo, paratus eis etiam semper carere. ita mihi uideor; forsitan fallar. sunt enim et istae plangendae tenebrae, in quibus me latet facultas mea, quae in me est, ut animus meus de uiribus suis ipse se interrogans non facile sibi credendum existimet, quia et quod inest plerumque occultum est, nisi experientia manifestetur et nemo securus esse debet in ista uita, quae tota temptatio nominatur, utrum qui fieri potuit ex deteriore melior, non fiat etiam ex meliore deterior. una spes, una fiducia, una firma promissio misericordia tua.
- 10.49.1
Voluptates aurium tenacius me inplieauerant et subiugauerant, sed resoluisti et liberasti me. nunc in sonis, quos animant eloquia tua, cum suaui et artificiosa uoce cantantur, fateor, aliquantulum adquiesco, non quidem ut haeream, sed ut surgam, cum uolo. attamen cum ipsis sententiis quibus uiuunt ut admittantur ad me, quaerunt in corde meo nonnullius dignitatis locum, et uix eis praebeo congruentem. aliquando enim plus mihi uideor honoris eis tribuere, quam decet, dum ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moueri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur, et omnes affectus spiritus nostri pro sui diuersitate habere proprios modos in uoce atque cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur. sed delectatio carnis meae, cui mentem eneruandam non oportet dari, saepe me fallit, dum rationi sensus non ita comitatur, ut patienter sit posterior, sed tantum, quia propter illam meruit admitti, etiam praecurrere ac ducere conatur. ita in his pecco non sentiens et postea sentio.
← Previous · Next → — showing 201–300 of 459
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.