Ancient Texts

← Library

Confessiones

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 459 sections

  1. 10.50.1

    Aliquando autem hanc ipsam fallaciam inmoderatius canens erro nimia seueritate, sed ualde interdum, ut melos omnes cantilenarum suauium, quibus Dauiticum psalterium frequentatur; ab auribus meis remoueri uelim atque ipsius ecclesiae, tutiusque mihi uidetur, quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe dictam mihi conmemini, qui tam modico flexa uocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti uicinior esset quam canenti. uerum tamen cum reminiscor lacrimas meas, quas fudi ad cantus ecclesiae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipsam quod moneor non cantu, sed rebus quae , cum liquida uoce et conuenientissima modulatione , magnam instituti huius utilitatem rursus agnosco. ita fluctuo inter periculum uoluptatis et experimentum salubritatis magisque adducor non quidem inretractabilem sententiam proferens cantandi consuetudinem approbare in ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis adsurgat. tamen cum mihi accidit, ut me amplius cantus quam res, quae canitur, moneat, poenaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem. ecce ubi sum! flete mecum et pro me flete qui aliquid boni uobiscum intus agitis, unde facta procedunt. nam qui non agitis, non uos haec monent. tu autem, domine deus meus, exaudi et respice et uide et miserere et sana me, in cuius oculis mihi quaestio factos , et ipse est languor meus.

  2. 10.51.1

    Restat uoluptas oculorum istorum carnis meae, de qua loquor confessiones, quas audiant aures templi tui, aures fraternae ac piae, ut concludamus temptationes concupiscentiae carnis, quae me adhuc pulsant ingemescentem et habitaculum meum, quod de caelo est, superindui cupientem. pulchras formas et uarias, nitidos et amoenos colores amant oculi. non teneant haec animam meam; teneat eam deus, qui fecit haec bona quidem ualde, sed ipse est bonum meum, non haec. tangunt me uigilantem totis diebus, nec requies ab eis datur mihi, sicut datur a uocibus canoris, aliquando ab omnibus, in silentio. ipsa enim regina colorum lux ista perfundens cuncta, quae cernimus, ubiubi per diem fuero, multimodo adlapsu blanditur mihi aliud agenti et ad eam non aduertenti. insinuat autem se ita nehementer, ut si repente subtrahatur, cum desiderio requiratur; et si diu absit, contristat animum.

  3. 10.52.1

    0 lux, quam uidebat Tobis, cum clausis istis oculis filium docebat uitae uiam et ei praeibat pede caritatis nusquam errans; aut quam uidebat Isaac praegrauatis et opertis carneis luminibus, cum filios non agnoscendo benedicere, sed benedicendo agnoscere meruit; aut quam uidebat Iacob, cum et ipse prae grandi aetate captus oculis in filiis praesignata futuri populi genera luminoso corde radiauit. et nepotibus suis ex Ioseph diuexas mystice manus, non sicut pater eorum foris corrigebat, sed sicut ipse intus discernebat, imposuit. ipsa est lux, una est et unum omnes, qui uident et amant eam. at ista corporalis, de qua loquebar, inlecebrosa ac periculosa dulcedine condit uitam saeculi caecis amatoribus. cum autem et de ipsa laudare te norunt, deus creator omnium, assumunt eam in hymno tuo, non assumuntur ab ea in somno suo: sic esse cupio. resisto seductionibus oculorum, ne inplicentur pedes mei, quibus ingredior uiam tuam, et erigo ad te inuisibiles oculos, ut tu euellas de laqueo pedes meos. tu subinde euelles eos, nam inlaqueantur. tu non cessas euellere, ego autem crebro haereo in ubique sparsis insidiis, quoniam non dormies neque dormitabis, qui custodis Israel.

  4. 10.53.1

    Quam innumerabilia uariis artibus et opificiis in uestibus, calciamentis, uasis et cuiuscemodi fabricationibus, picturis etiam diuersisque figmentis atque his usum necessarium atque moderatum et piam significationem longe transgredientibus addiderunt homines ad inlecebras oculorum, foras sequentes quod faciunt, intus relinquentes a quo facti sunt et exterminantes quod facti sunt. at ego, deus meus et decus meum, etiam hinc tibi dico hymnum et sacrifico laudem sacrificatori meo, quoniam pulchra traiecta per animas in manus artificiosas ab illa pulchritudine ueniunt, quae supra animas est, cui suspirat anima mea die ac nocte. sed pulchritudinum exteriorum operatores et sectatores inde trahunt adprobandi modum, non autem inde trahunt utendi modum. et ibi est et non uident eum, ut non eant longius et fortitudinem suam ad te custodiant nec eam spargant in deliciosas lassitudines. ego autem haec loquens atque discernens etiam istis pulchris gressum innecto, sed tu euelles, domine, euelles tu, quoniam misericordia tua ante oculos meos est. nam ego capior miserabiliter, et tu euelles misericorditer aliquando non sentientem, quia suspensus incideram, aliquando cum dolore, quia iam inhaeseram.

  5. 10.54.1

    Huc accedit alia forma temptationis multiplicius pericusa. praeter enim concupiscentiam carnis, quae inest in delectatione omnium sensuum et uoluptatum, cui seruientes depereunt qui longe se faciunt a te, inest animae per eosdem sensus corporis quaedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem uana et curiosa cupiditas nomine cognitionis et scientiae palliata. quae quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum in sensibus principes, concupiscentia oculorum eloquio diuino adpellata est. ad oculos enim uidere proprie pertinet. utimur autem hoc uerbo etiam in ceteris sensibus, cum eos ad cognoscendum intendimus. neque enim dicimus: audi quid rutilet, aut: olefac quam niteat, aut: gusta quam splendeat, aut: palpa quam fulgeat: uideri enim dicuntur haec omnia. dicimus autem non solum: uide quid lucet, quod soli oculi sentire possunt, sed etiam: uide quid sonet, uide quid oleat, uide quid sapiat, uide quam durum sit. ideoque generalis experientia sensuum concupiscentia, sicut dictum est, oculorum uocatur, quia uidendi officium, in quo primatum oculi tenent, etiam ceteri sensus sibi de similitudine usurpant, cum aliquid cognitionis explorant

  6. 10.55.1

    Ex hoc autem euidentius discernitur, quid uoluptatis, quid curiositatis agatur per sensus, quod uoluptas pulchra, canora, suauia, sapida, lenia sectatur, curiositas autem etiam his contraria temptandi causa non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidine. quid autem uoluptatis habet uidere in laniato cadauere quod exhorreas? et tamen sicubi iaceat, concurrunt, ut contristentur, ut palleant. timent etiam, ne in somnis hoc uideant, quasi quisquam eos uigilantes uidere coegerit aut pulchritudinis ulla fama persuaserit. ita et in ceteris sensibus, quae persequi longum est. ex hoc morbo cupiditatis in spectaculis exhibentur quaeque miracula. hinc ad perscrutanda naturae, quae praeter nos non est, operata proceditur, quae scire nihil prodest et nihil aliud quam scire homines cupiunt. hinc etiam, si quid eodem peruersae scientiae fine per artes magicas quaeritur. hinc etiam in ipsa religione deus temptatur, cum signa et prodigia flagitantur non ad aliquam salutem, sed ad solam experientiam desiderata.

  7. 10.56.1

    In hac tam immensa silua plena insidiarum et periculorum ecce multa praeciderim et a meo corde dispulerim, sicuti donasti me facere, deus salutis meae; attamen quando audeo dicere, cum circumquaque cotidianam uitam nostram tam multa huius generis rerum circumstrepant, quando audeo dicere nulla re tali me intentum fieri ad spectandum et uana cura capiendum? sane me iam theatra non rapiunt, nec curo nosse transitus siderum, nec anima mea umquam responsa quaesiuit umbrarum: omnia sacrilega sacramenta detestor. a te, domine deus mens, cui humilem famulatum ac simplicem debeo, quantis mecum suggestionum machinationibus agit inimicus ut signum aliquod petam! sed obsecro te per regem nostrum et patriam Hierusalem simplicem, castam, ut quemadmodum a me longe est ad ista consensio, ita\' sit semper longe atque longius. pro salute autem cuiusquam cum te rogo, alius multum differens finis est intentionis meae, et te faciente quod uis das mihi et dabis libenter sequi.,

  8. 10.57.1

    Verum tamen in quam multis minutissimis et contemtibilibus rebus curiositas cotidie nostra temtetnr et quam saepe labamur, quis enumerat? quotiens narrantes inania primo quasi toleramus, ne offendamus infirmos, deinde paulatim libenter aduertimus. canem currentem post leporem iam non specto, cum in circo fit; at uero in agro, si casu transeam, auertit me fortassis et ab aliqua magna cogitatione atque ad se conuertit illa uenatio, non deuiare cogens corpore iumenti, sed cordis inclinatione, et nisi iam mihi demonstrata infirmitate mea cito admoneas aut ex ipsa uisione per aliquam considerationem in te adsurgere aut totum contemnere atque transire, uanus . quid cum me domi sedentem stelio muscas captans uel aranea retibus suis inruentes inplicans saepe intentum me facit? num quia parua sunt animalia, ideo non res eadem geritur? pergo inde ad laudandum te, creatorem mirificum atque ordinatorem rerum omnium, sed non inde intentus esse incipio. aliud est cito surgere, aliud est non cadere. et talibus uita mea plena est et una spes mea magna ualde misericordia tua. cum enim huiuscemodi rerum conceptaculum fit cor nostrum et portat copiosae uanitatis cateruas, hinc et orationes nostrae saepe interrumpuntur atque turbantur, et ante conspectum tuum, dum ad aures tuas uocem intendimus, nescio unde nugatoriis cogitationibus res tanta praeciditur.

  9. 10.58.1

    Numquid etiam hoc inter contemnenda deputabimus aut aliquid nos redducet in spem nisi nota misericordia tua, quoniam coepisti mutare nos? et tu scis, quanta ex parte mutaueris, qui me primitus sanas a libidine uindicandi me, ut propitius fias etiam ceteris omnibus iniquitatibus meis et sanes omnes languores meos et redimas de corruptione uitam meam et corones me in miseratione et misericordia et saties in bonis desiderium meum, qui conpressisti a timore tuo superbiam meam et mansuefecisti iugo tuo ceruicem meam. et nunc porto illud, et lene est mihi, quoniam sic promisisti et fecisti; et uere sic erat et nesciebam, quando id subire metuebam. (

  10. 10.59.1

    Sed nuraquid, domine, qui solus sine tyfo dominaris, quia solas uerus dominas es, qui non habes dominam, numquid hoc quoque tertiam temtationis genas cessauit a me aut cessare in hac tota uita potest, timeri et amari uelle ab hominibus, non propter aliud, sed ut inde sit gaudium, quod non est gaudium? misera uita est et foeda iactantia. hinc fit uel maxime non amare te nec caste timere te, ideoque tu superbis resistis, humilibus autem das gratiam et intonas super ambitiones saeculi, fandamenta montium. itaque nobis, quoniam propter quaedam humanae societatis officia necessariam est amari et timeri ab hominibus, instat aduersarius uerae beatitudinis nostrae ubique spargens in laqueis "euge, euge", ut dum auide colligimus, incaute capiamur et a ueritate gaudium nostrum deponamus atque in hominum fallacia ponamus, libeatque nos amari et timeri non propter te, sed pro te, atque isto modo sui similes factos secum habeat non ad concordiam caritatis, sed ad consortium supplicii qui statuit sedem suam ponere in aquilone, ut te peruersa et distorta uia imitanti tenebrosi seruirent. nos autem, domine, pusillus grex tuus ecce sumus, tu nos posside. praetende alas tuas, et fugiamus sub eas. gloria nostra tu esto; propter te amemur et timeamur in nobis. qui laudari uult ab hominibus uituperante te, non defenditur ab hominibus iudicante te nec eripietur damnante te. cum autem non peccator laudatur in desideriis animae suae, nec qui iniqua gerit benedicitur, sed laudatur homo propter aliquod donum, quod dedisti ei, at ille plus gaudet sibi laudari se quam ipsum donum habere, unde laudatur, etiam iste te uituperante laudatur, et melior iam ille, qui laudauit, quam iste, qui laudatus est. illi enim placuit in homine donum dei, huic amplius placuit donum hominis quam dei.

  11. 10.60.1

    Temtamur his temtationibus cotidie, domine, sine cessatione temtamur. cotidiana fornax nostra est humana lingua. imperas nobis et in hoc genere continentiam: da quod iubes et iube quod uis. tu nosti de hac re ad te gemitum cordis mei et flumina oculorum meorum. neque enim facile colligo, quam sim ab ista peste mundatior, et multum timeo occulta mea, quae norunt oculi , mei autem non. est enim qualiscumque in aliis generibus temtationum mihi facultas explorandi me, in hoc paene nulla est. nam et a uoluptatibus carnis et a curiositate superuacuanea cognoscendi uideo quantum assecutus sim posse refrenare animum meum, cum eis rebus careo uel uoluntate uel cum absunt. tunc enim me interrogo, quam magis minusue mihi molestum sit non habere. diuitiae uero, quae ob hoc expetuntur, ut alicui trium istarum cupiditatium uel duabus earum uel omnibus seruiant, si persentiscere non potest animus, utrum eas habens contemnat, possunt et dimitti, ut se probet. laude uero ut careamus atque in eo experiamur, quid possumus, numquid male uiuendum est et tam perdite atque immaniter, ut nemo nos nouerit, qui non detestetur? quae maior dementia dici aut cogitari potest? at si bonae uitae bonorumque operum comes et solet et debet esse laudatio, tam comitatum eius quam ipsam bonam uitam deseri non oportet. non autem sentio, sine quo esse aut aequo animo aut aegre possim, nisi cum afuerit.

  12. 10.61.1

    Quid igitur tibi in hoc genere temptationis, domine, confiteor? quid, nisi delectari me laudibus? sed amplius ipsa ueritate quam laudibus. nam si mihi proponatur, utrum malim furens aut in omnibus rebus errans ab omnibus hominibus laudari an constans et in ueritate certissimus ab omnibus , uideo quid eligam. uerum tamen nollem, ut uel augeret mihi gaudium cuiuslibet boni mei suffragatio oris alieni. sed auget, fateor, non solum, sed et uituperatio minuit. et cum ista miseria mea perturbor, subintrat mihi excusatio, quae qualis sit, tu scis, deus; nam me incertum facit. quia enim nobis imperasti non tantum continentiam, id est a quibus rebus amorem cohibeamus, uerum etiam iustitiam, id est quo eum conferamus, nec te tantum noluisti a nobis uerum etiam proximum diligi, saepe mihi uideor de prouectu aut spe proximi delectari, cum bene intellegentis laude delector, et rursus eius malo contristari, cum eum audio uituperare quod aut ignorat aut bonum est. nam et contristor aliquando laudibus meis, cum uel ea laudantur in me, in quibus mihi ipse displiceo, uel etiam bona minora et leuia pluris aestimantur, quam aestimanda sunt. sed rursus unde scio, an propterea sic afficior, quia nolo de me ipso a me dissentire laudatorem meum, non quia illius utilitate moueor, sed quia eadem bona, quae mihi in me placent, iucundiora mihi sunt, cum et alteri placent? quodam modo enim non ego laudor, cum de me sententia mea non laudatur, quandoquidem aut illa laudantur, quae mihi displicent, aut illa amplius, quae mihi minus placent. ergone de hoc incertus sum mei?

  13. 10.62.1

    Ecce m te, ueritas, uideo non me laudibus meis propter me, sed propter proximi utilitatem moueri oportere. et utrum ita sim, nescio. minus mihi de hac re notus sum ipse quam tu. obsecro te, deus meus, et me ipsum mihi indica, ut confitear oraturis pro me fratribus meis, quod in me saucium conperero. iterum me diligentius interrogem. si utilitate proximi moueor in laudibus meis, cur minus moueor, si quisquam alius iniuste uituperetur quam si ego? cur ea contumelia magis mordeor, quae in me quam quae in alium eadem iniquitate coram me iacitur? an et hoc nescio? etiamne id restat, ut ipse me seducam et uerum non faciam coram te in corde et lingua mea? insaniam istam, domine, longe fac a me, ne oleum peccatoris mihi sit os meum ad inpinguandum caput meum.

  14. 10.63.1

    Egenus et pauper ego sum et melior in occulto gemitu displicens mihi et quaerens misericordiam tuam, donec reficiatur defectus meus et perficiatur usque in pacem, quam nescit arrogantis oculus. sermo autem ore procedens et facta, quae innotescunt hominibus, habent temptationem periculosissimam ab amore laudis, qui ad priuatam quandam excellentiam contrahit emendicata suffragia: temtat et cum a me in me arguitur, eo ipso, quo arguitur, et saepe de ipso uanae gloriae contemptu uanius gloriatur ideoque non iam de ipso contemptu gloriae gloriatur: non enim eam contemnit, cum gloriatur.

  15. 10.64.1

    Intus etiam, intus est aliud in eodem genere temtationis malum, quo inanescunt qui placent sibi de se, quamuis aliis uel non placeant uel displiceant nec placere affectent ceteris. sed sibi placentes multum tibi displicent non tantum de non bonis quasi bonis uerum etiam de bonis tuis quasi suis, aut etiam sicut de tuis, sed tamquam de meritis suis, aut etiam sicut ex tua gratia, non tamen socialiter gaudentes, sed aliis inuidentes eam. in his omnibus atque in huius modi periculis et laboribus uides tremorem cordis mei, et uulnera mea magis subinde a te sanari quam mihi non infligi sentio.

  16. 10.65.1

    Vbi non mecum ambulasti, ueritas, docens quid caueam et quid appetam, cum ad te referrem inferiora uisa mea, quae potui, teque consulerem? lustraui mundum foris sensu, quo potui, et adtendi uitam corporis mei de me sensusque ipsos meos. inde ingressus sum in recessus memoriae meae, multiplices amplitudines plenas miris modis copiarum innumerabilium, et consideraui et expaui et nihil eorum discernere potui sine te et nihil eorum te esse inueni. nec ego ipse inuentor, qui peragraui omnia et distinguere et pro suis quaeque dignitatibus aestimare conatus sum, excipiens alia nutantibus sensibus et interrogans, alia mecum conmixta sentiens ipsosque nuntios dinoscens atque dinumerans iamque in memoriae latis opibus alia pertractans, alia recondens, alia eruens: nec ego ipse, cum haec agerem, id est uis mea, qua id agebam, nec ipsa eras tu, quia lux es tu permanens, quam de omnibus consulebam, an essent, quid essent, quanti pendenda essent: et audiebam docentem ac iubentem. et saepe istuc facio; hoc me delectat, et ab actionibus necessitatis quantum relaxari possum, ad istam uoluptatem refugio. neque in his omnibus, quae percurro consulens te, inuenio tutum locum animae meae nisi in te, quo colligantur sparsa mea nec a te quicquam recedat ex me. et aliquando intromittis me in affectum multum inusitatum introrsus ad nescio quam dulcedinem, quae si perficiatur in me, nescio quid erit, quod uita ista non erit. sed reccido in haec aerumnosis ponderibus et resorbeor solitis et teneor et multum fleo, sed multum teneor. tantum consuetudinis sarcina digna est! hic esse ualeo nec uolo, illic nolo nec ualeo, miser utrubique..

  17. 10.66.1

    Ideoque consideraui languores peccatorum meorum in cupiditate triplici et dexteram tuam inuocaui ad salutem meam. uidi enim splendorem tuum corde saucio et repercussus dixi: quis illuc potest? proiectus sum a facie oculorum tuorum. tu es ueritas super omnia praesidens. at ego per auaritiam meam te uolui, sed uolui tecum possidere mendacium, sicut nemo uult ita falsum dicere, ut nesciat ipse, quid uerum sit. itaque amisi te, quia non dignaris cum mendacio possideri.

  18. 10.67.1

    Quem inuenirem, qui me reconciliaret tibi? ambiendum mihi fuit ad angelos? qua prece? quibus sacramentis? multi conantes ad te redire neque per se ipsos ualentes, sicut audio, temtauerunt haec et inciderunt in desiderium curiosarum uisionum et digni habiti sunt inlusionibus. elati enim te quaerebant doctrinae fastu exserentes potius quam tundentes pectora et adduxerunt sibi per similitudinem cordis sui conspirantes et socias superbiae suae potestates aeris huius, a quibus per potentias magicas deciperentur, quaerentes mediatorem, per quem purgarentur, et non erat. diabolus enim erat transfigurans se in angelum lucis. et multum inlexit superbam carnem, quod carneo corpore ipse non esset. erant enim illi mortales et peccatores, tu autem, domine, cui reconciliari uolebant, immortalis et sine peccato. mediator autem inter deum et homines oportebat ut haberet aliquid simile deo, aliquid simile hominibus, ne in utroque hominibus similis longe deo aut in utroque deo similis longe esset ab hominibus atque ita mediator non esset. fallax itaque ille mediator, quo per secreta iudicia tua superbia meretur indui, unum cum hominibus habet, id est peccatum, aliud uideri uult habere cum deo, ut, quia carnis mortalitate non tegitur, pro inmortali se ostentet. sed quia stipendium peccati mors est, hoc habet conmune cum hominibus, unde simul damnetur in mortem.

  19. 10.68.1

    Verax autem mediator, quem secreta tua misericordia demonstrasti hominibus et misisti, ut eius exemplo etiam ipsam discerent humilitatem, mediator ille dei et hominum, homo Christus Iesus, inter mortales peccatores et inmortalem iustum apparuit, mortalis cum hominibus, iustus cum deo, ut, quoniam stipendium iustitiae uita et pax est, per iustitiam coniunctam deo euacuaret mortem iustificatorum inpiorum, quam cum illis uoluit habere conmunem. hic demonstratus est antiquis sanctis, ut ita ipsi per fidem futurae passionis eius, sicut nos per fidem praeteritae, salui fierent. in quantum enim homo, in tantum mediator, in quantum autem uerbum, non medius, quia aequalis deo et deus apud deum et simul unus deus.

  20. 10.69.1

    In quantum nos amasti, pater bone, qui filio tuo unico non pepercisti, sed pro nobis inpiis tradidisti eum! quomodo nos amasti, pro quibus ille non rapinam arbitratus esse aequalis tibi factus est subditus usque ad mortem crucis, unus ille in mortuis liber, potestatem habens ponendi animam suam et potestatem habens iterum sumendi eam, pro nobis tibi uictor et uictima, et ideo uictor, quia uictima, pro nobis tibi sacerdos et sacrificium, et ideo sacerdos, quia sacrificium, faciens tibi nos de seruis filios de te nascendo, tibi seruiendo. merito mihi spes ualida in illo est, quod sanabis omnes languores meos per eum, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis: alioquin desperarem. multi enim et magni sunt idem languores, multi sunt et magni; sed amplior est medicina tua. potuimus putare uerbum tuum remotum esse a coniunctione hominis et desperare de nobis, nisi caro fieret et habitaret in nobis.

  21. 10.70.1

    Conterritus peccatis meis et mole miseriae meae agitaueram corde meditatusque fueram fugam in solitudinem, sed prohibuisti me et confortasti me dicens: ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est. ecce, domine, iacto in te curam meam, ut uiuam, et considerabo mirabilia de lege tua. tu scis inperitiam meam et infirmitatem meam: doce me et sana me. ille tuus unicus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, redemit me sanguine suo. non calumnientur mihi superbi, quoniam cogito pretium meum et manduco et bibo et erogo et pauper cupio saturari ex eo inter illos, qui edunt et saturantur: et laudabunt dominum qui requirunt eum.

  22. 11.1.1

    Numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus uides quod fit in tempore? cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? non utique per me noneris ea, sed affectum meum excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: magnus dominus et laudabilis ualde. iam dixi et dicam: amore amoris tui facio istuc. nam et oramus, et tamen ueritas ait: nouit pater uester quid uobis opus sit, priusquam petatis ab eo. affectum ergo nostrum patefacimus in te confitendo tibi miserias nostras et misericordias tuas super nos, ut liberes nos omnino, quoniam coepisti, ut desinamus esse miseri in nobis et beatificemur in te, quoniam uocasti nos, ut simus pauperes spiritu et mites et lugentes et esurientes ac sitientes iustitiam et misericordes et mundicordes et pacifici. ecce narraui tibi multa, quae potui et quae nolui, quoniam tu prior uoluisti, ut confiterer tibi, domino deo meo, quoniam bonus es, quoniam in saeculum misericordia tua.

  23. 11.2.1

    Quando autem sufficio lingua calami enuntiare omnia hortamenta tua et omnes terrores tuos et consolationes et gubernationes, quibus me perduxisti praedicare uerbum et sacramentum tuum dispensare populo tuo? et si sufficio haec enuntiare ex ordine, caro mihi ualent stillae temporum. et olim inardesco meditari in lege tua et in ea tibi confiteri scientiam et inperitiam meam, primordia inluminationis tuae et reliquias tenebrarum mearum, quousque deuoretur a fortitudine infirmitas. et nolo in aliud horae diffluant, quas inuenio liberas a necessitatibus reficiendi corporis et intentionis animi et seruitutis, quam debemus hominibus et quam non debemus et tamen reddimus.

  24. 11.3.1

    Domine deus meus, intende orationi meae, et misericordia tua exaudiat desiderium meum, quoniam non mihi soli aestuat sed usui uult esse fraternae caritati: et uides in corde meo quia sic est. sacrificem tibi famulatum cogitationis et linguae meae, et da quod offeram tibi. inops enim et pauper sum, tu diues in omnes inuocantes te, qui securus curam nostri geris. circumcide ab omni temeritate omnique mendacio interiora et exteriora mea, labia mea. sint castae deliciae meae scripturae tuae, nec fallar in eis nec fallam ex eis. domine, adtende et miserere, domine dens mens, lux caecorum et uirtus infirmorum statimque lux uidentium et uirtus fortium, adtende animam meam et audi clamantem de profundo. nam nisi assint et in profundo aures tuae, quo ibimus? quo clamabimus? tuus est dies et tua est nox: ad nutum tuum momenta transuolant. largire inde spatium meditationibus nostris in abdita legis tuae neque aduersus pulsantes claudas eam. neque enim frustra scribi uoluisti tot paginarum opaca secreta, aut non habent illae siluae ceruos suos recipientes se in eas et resumentes, ambulantes et pascentes, recumbentes et ruminantes. o domine, perfice me et reuela mihi eas. ecce uox tua gaudium meum, uox tua super affluentiam uoluptatum. da quod amo: amo enim. et hoc tu dedisti. ne dona tua deseras nec herbam tuam spernas sitientem. confitear tibi quidquid inuenero in libris tuis et audiam uocem laudis et te bibam et considerem mirabilia de lege tua ab usque principio, in quo fecisti caelum et terram, usque ad regnum tecum perpetuum sanctae ciuitatis tuae.

  25. 11.4.1

    Domine, miserere mei et exaudi desiderium meum. puto enim, quod non sit de terra, non de auro et argento et lapidibus aut decoris uestibus aut honoribus et potestatibus aut uoluptatibus carnis neque de necessariis corpori et huic uitae peregrinationis nostrae, quae omnia nobis adponuntur quaerentibus regnum et iustitiam tuam. uide, deus meus, unde sit desiderium meum. narrauerunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, domine. ecce unde est desiderium meum. uide, pater, aspice et uide et adproba, et placeat in conspectu misericordiae tuae inuenire me gratiam ante te, ut aperiantur pulsanti mihi interiora sermonum tuorum. obsecro per dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, uirum dexterae tuae, filium hominis, quem confirmasti tibi mediatorem tuum et nostrum, per quem nos quaesisti non quaerentes te, quaesisti autem, ut quaereremus te, uerbum tuum, per quod fecisti omnia, in quibus et me, unicum tuum, per quem uocasti in adoptionem populum credentium, in quo et me: per eum te obsecro, qui sedet ad dexteram tuam et te interpellat pro nobis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. ipsos quaero in libris tuis. Moyses de illo scripsit: hoc ipse ait, hoc ueritas ait.

  26. 11.5.1

    Audiam et intellegam, quomodo in principio fecisti caelum et terram. scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transiit hinc a te ad te neque nunc ante me est. nam si esset, tenerem eum et rogarem eum et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet, et praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore eius, et si hebraea uoce loqueretur, frustra pulsaret sensum meum nec inde mentem meam quicquam tangeret; si autem latine, scirem quid diceret. sed unde scirem, an uerum diceret? quod si et hoc scirem, num ab illo scirem? intus utique mihi, intus in domicilio cogitationis nec hebraea nec graeca nec latina nec barbara ueritas sine oris et linguae organis, sine strepitu syllabarum diceret: "uerum dicit" et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem: "uerum dicis." quum ergo illum interrogare non possim, te, quo plenus uera dixit, ueritas, rogo, te, deus meus, rogo, parce peccatis meis, et qui illi seruo tuo dedisti haec dicere, da et mihi haec intellegere.

  27. 11.6.1

    Ecce sunt caelum et terra, clamant, quod facta sint; mutantur enim atque uariantur. quidquid autem factum non est et tamen est, non est in eo quicquam, quod ante non erat: quod est mutari atque uariari. clamant etiam, quod se ipsa non fecerint: "ideo sumus, quia facta sumus; non ergo eramus, antequam essemus, ut fieri possemus a nobis. " et uox dicentium est ipsa euidentia. tu ergo, domine, fecisti ea, qui pulcher es: pulchra sunt enim; qui bonus es: bona sunt enim; qui es: sunt enim. nec ita pulchra sunt nec ita bona sunt nec ita sunt, sicut tu conditor eorum, quo conparato nec pulchra sunt nec bona sunt nec sunt. scimus haec, gratias tibi, et scientia nostra scientiae tuae conparata ignorantia est.

  28. 11.7.1

    Quomodo autem fecisti caelum et terram et quae machina tam grandis operationis tuae? non enim sicut homo artifex formans corpus de corpore arbitratu animae ualentis imponere utcumque speciem, quam cernit in semet ipsa interno oculo — et unde hoc ualeret, nisi quia tu fecisti eam? — et imponit speciem iam exsistenti et habenti, ut esset, ueluti terrae aut lapidi aut ligno aut auro aut id genus rerum cuilibet. et unde ista essent, nisi tu instituisses ea? tu fabro corpus, tu animam membris imperitantem fecisti, tu materiam, unde facit aliquid, tu ingenium, quo artem capiat et uideat intus quid faciat foris, tu sensum corporis, quo interprete traiciat ab animo ad materiam id quod facit, et renuntiet animo quid factum sit, ut ille intus consulat praesidentem sibi ueritatem, an bene factum sit. te laudant haec omnia creatorem omnium. sed tu quomodo facis ea? quomodo fecisti, deus, caelum et terram? non utique in caelo neque in terra fecisti caelum et terram neque in aere aut in aquis, quoniam et haec pertinent ad caelum et terram, neque in uniuerso mundo fecisti uniuersum mundum, quia non erat, ubi fieret, antequam fieret ut esset. nec manu tenebas aliquid, unde faceres caelum et terram: nam unde tibi hoc, quod tu non feceras, unde aliquid faceres? quid enim est, nisi quia tu es? ergo dixisti et facta sunt atque in uerbo tuo fecisti ea.

  29. 11.8.1

    Sed quomodo dixisti? numquid illo modo, quo facta est uox de nube dicens: hic est filius meus dilectus? illa enim uox acta atque transacta est, coepta et finita. sonuerunt syllabae atque transierant, secunda post primam, tertia post secundam atque inde ex ordine, donec ultima post ceteras silentiumque post ultimam. unde claret atque eminet, quod creaturae motus expressit eam seruiens aeternae uoluntati tuae ipse temporalis. et haec ad tempus facta uerba tua nuntiauit auris exterior menti prudenti, cuius auris interior posita est ad aeternum uerbum tuum. at illa conparauit haec uerba temporaliter sonantia cum aeterno in silentio uerbo tuo et dixit: aliud est longe, longe aliud est. haec longe infra me sunt nec sunt, quia fugiunt et praetereunt: uerbum autem dei mei supra me manet in aeternum. si ergo uerbis sonantibus et praetereuntibus dixisti, ut fieret caelum et terra, atque ita fecisti caelum et terram, erat iam creatura corporalis ante caelum et terram, cuius motibus temporalibus temporaliter uox illa percurreret. nullum autem corpus ante caelum et terram, aut si erat, id certe sine transitoria uoce feceras, unde transitoriam -uocem faceres, qua diceres ut fieret caelum et terra. quidquid enim illud esset, unde talis uox fieret, nisi abs te factum esset, omnino non esset. ut ergo fieret corpus, unde ista uerba fierent, quo uerbo a te dictum est?

  30. 11.9.1

    Vocas itaque nos ad intellegendum uerbum, deum apud te deum, quod sempiterne dicitur et eo sempiterne dicuntur omnia. neque enim finitur, quod dicebatur, et dicitur aliud, ut possint dici omnia, sed simul ac sempiterne omnia: alioquin iam tempus et mutatio et non uera aeternitas nec uera inmortalitas. hoc noui, deus meus, et gratias ago. noui, confiteor tibi, domine deus, mecumque nouit et benedicit te quisquis ingratus non est certae ueritati. nouimus enim, domine, nouimus, quoniam in quantum quidque non est quod erat et est quod non erat, in tantum moritur et oritur. non ergo quicquam uerbi tui cedit atque succedit, quoniam uere inmortale atque aeternum est. et ideo uerbo tibi coaeterno simul et sempiterne dicis omnia, quae dicis, et fit, quidquid dicis ut fiat; nec aliter quam dicendo facis: nec tamen simul et sempiterna fiunt omnia, quae dicendo facis.

  31. 11.10.1

    Cur, quaeso, domine deus meus? utcumque uideo, sed quomodo id eloquar nescio, nisi quia omne, quod esse incipit et esse desinit, tunc esse incipit et tunc desinit, quando debuisse incipere uel desinere in aeterna ratione cognoscitur, ubi nec incipit aliquid nec desinit. ipsum est uerbum tuum, quod et est, quia et loquitur nobis. sic in euangelio per carnem ait, et hoc insonuit foris auribus hominum, ut crederetur et intus quaereretur et inueniretur in aeterna ueritate, ubi omnes discipulos bonus et solus magister docet. ibi audio uocem tuam, domine, dicentis mihi, quoniam ille loquitur nobis, qui docet nos, qui autem non docet nos, etiam si loquitur, non nobis loquitur. quis porro nos docet nisi stabilis ueritas? quia et per creaturam mutabilem cum admonemur, ad ueritatem stabilem ducimur, ubi uere discimus, cum stamus et audimus eum et gaudio gaudemus propter uocem sponsi, reddentes nos, unde sumus. et ideo principium, quia nisi maneret, cum erraremus, non esset quo rediremus. cum autem redimus ab errore, cognoscendo utique redimus; ut autem cognoscamus, docet nos, quia principium est et loquitur nobis.

  32. 11.11.1

    In hoc principio fecisti, deus, caelum et terram in uerbo tuo, in filio tuo, in uirtute tua, in sapientia tua, in ueritate tua miro modo dicens et miro modo faciens. quis conprehendet? quis enarrabit? quid est illud, quod interlucet mihi et percutit cor meum sine laesione? et inhorresco et inardesco: inhorresco, in quantum dissimilis ei sum, inardesco, in quantum similis ei sum. sapientia, sapientia ipsa est, quae interlucet mihi, discindens nubilum meum, quod me rursus cooperit deficientem ab ea caligine atque aggere poenarum mearum, quoniam sic infirmatus est in egestate uigor meus,\' ut non sufferam bonum meum, donec tu, domine, qui propitius factus es omnibus iniquitatibus meis, etiam sanes omnes languores meos, quia et redimes de corruptione uitam meam et coronabis me in miseratione et misericordia et satiabis in bonis desiderium meum, quoniam renouabitur iuuentus mea sicut aquilae. spe enim salui facti sumus et promissa tua per patientiam expectamus. audiat te intus sermocinantem qui potest; ego fidenter ex oraculo tuo clamabo: quam magnificata sunt opera tua, domine, omnia in sapientia fecisti! et illa principium, et in eo principio fecisti caelum et terram.

  33. 11.12.1

    Nonne ecce pleni sunt uetustatis suae qui nobis dicunt: quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram? si enim uacabat, inquiunt, et non operabatur aliquid, cur non sic semper et deinceps, quemadmodum retro semper cessauit ab opere? si enim ullus motus in deo nouus extitit et uoluntas noua, ut creaturam conderet, quam numquam ante condiderat, quomodo iam uera aeternitas, ubi oritur uoluntas, quae non erat? neque enim uoluntas dei creatura est, sed ante creaturam, quia non crearetur aliquid, nisi creatoris uoluntas praecederet. ad ipsam ergo dei substantiam pertinet uoluntas eius. quod si exortum est aliquid in dei substantia, quod prius non erat, non ueraciter dicitur aeterna illa substantia; si autem dei uoluntas sempiterna erat, ut esset creatura, cur non sempiterna et creatura?

  34. 11.13.1

    Qui haec dicunt, nondum te intellegunt, o sapientia dei, lux mentium, nondum intellegunt, quomodo fiant, quae per te atque in te fiunt, et conantur aeterna sapere, sed adhuc in praeteritis et futuris rerum motibus cor eorum uolitat et adhuc uanum est. quis tenebit illud et figet illud, ut paululum stet et paululum rapiat splendorem semper stantis aeternitatis et conparet cum temporibus numquam stantibus et uideat esse inconparabilem et uideat longum tempus nisi ex multis praetereuntibus motibus, qui simul extendi non possunt, longum \'non fieri; non autem praeterire quicquam in aeterno, sed totum esse praesens; nullum uero tempus totum esse praesens: et uideat omne praeteritum propelli ex futuro et omne futurum ex praeterito consequi et omne praeteritum ac futurum ab eo, quod semper est praesens, creari et excurrere? quis tenebit cor hominis, ut stet et uideat, quomodo stans dictet futura et praeterita tempora nec futura nec praeterita aeternitas? numquid manus mea ualet hoc aut manus oris mei per loquellas agit tam grandem rem?

  35. 11.14.1

    Ecce respondeo dicenti: "quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" respondeo non illud, quod quidam respondisse perhibetur ioculariter eludens quaestionis uiolentiam: "alta", inquit, "scrutantibus gehennas parabat". aliud est uidere, aliud ridere. haec non respondeo. libentius enim responderim: „nescio, quod nescio" quam illud, unde irridetur qui alta interrogauit et laudatur qui falsa respondit. sed dico deus noster, omnis creaturae creatorem et, si caeli et terrae 15 nomine omnis creatura intellegitur, audenter dico: antequam faceret deus caelum et terram, non faciebat aliquid. si enim faciebat, quid nisi creaturam faciebat? et utinam sic sciam, quidquid utiliter scire cupio, quemadmodum scio, quod nulla fiebat creatura, antequam fieret ulla creatura.

  36. 11.15.1

    At si cuiusquam uolatilis sensus uagatur per imagines retro temporum et te, deum omnipotentem et omnicreantem et omnitenentem, caeli et terrae artificem, ab opere tanto, antequam id faceres, per innumerabilia saecula cessasse miratur, euigilet atque adtendat, quia falsa miratur. nam unde poterant innumerabilia saecula praeterire, quae ipse non feceras, cum sis omnium saeculorum auctor et conditor? aut quae tempora fuissent, quae abs te condita non essent? aut quomodo praeterirent, si numquam fuissent? cum ergo sis operator omnium temporum, si fuit aliquod tempus, antequam faceres caelum et terram, cur dicitur, quod ab opere ? id ipsum enim tempus tu feceras, nec praeterire potuerunt tempora, antequam faceres tempora. si autem ante caelum et terram nullum erat tempus, cur quaeritur, quid tunc faciebas ? non enim erat tunc, ubi non erat tempus.

  37. 11.16.1

    Nec tu tempore tempora praecedis: alioquin non omnia tempora praecederes. sed praecedis omnia praeterita celsitudine semper praesentis aeternitatis et superas omnia futura, quia illa futura sunt, et cum uenerint, praeterita erunt; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. anni tui nec eunt nec ueniunt: isti autem nostri eunt et ueniunt, ut omnes ueniant. anni tui omnes simul stant, quoniam stant, nec euntes a uenientibus excluduntur, quia non transeunt: isti autem nostri omnes erunt, cum omnes non erunt. anni tui dies unus, et dies tuus non cotidie, sed hodie, quia hodiernus tuus non cedit crastino; neque enim succedit hesterno. hodiernus tuus aeternitas: ideo coaeternum genuisti, cui dixisti: ego hodie genui te. omnia tempora tu fecisti et ante omnia tempora tu es, nec aliquo tempore non erat tempus.

  38. 11.17.1

    Nullo ergo tempore non feceras aliquid, quia ipsum tempus tu feceras. et nulla tempora tibi coaeterna sunt, quia tu permanes; at illa si permanerent, non essent tempora. quid est enim tempus? quis hoc facile breuiterque explicauerit? quis hoc ad uerbum de illo proferendum uel cogitatione conprehenderit? quid autem familiarius et notius in loquendo conmemoramus quam tempus? et intellegimus utique, cum id loquimur, intellegimus etiam, cum alio loquente id audimus. quid est ergo tempus? si nemo ex me quaerat, scio; si quaerenti explicare uelim, nescio: fidenter tamen dico scire me, quod, si nihil praeteriret, non esset praeteritum tempus, et si nihil adueniret, non esset futurum tempus, et si nihil esset, non esset praesens tempus. duo ergo illa tempora, praeteritum et futurum, quomodo sunt, quando et praeteritum iam non est et futurum nondum est? praesens autem si semper esset praesens nec in praeteritum transiret, non iam esset tempus, sed aeternitas. si ergo praesens, ut tempus sit, ideo fit, quia in praeteritum transit, quomodo et hoc esse dicimus, cui causa, ut sit, illa est, quia non erit, ut scilicet non uere dicamus tempus esse, nisi quia tendit non esse.

  39. 11.18.1

    Et tamen dicimus longum tempus et breue tempus neque hoc nisi de praeterito aut futuro dicimus. praeteritum tempus longum uerbi gratia uocamus ante centum annos, futurum itidem longum post centum annos, breue autem praeteritum sic, ut puta dicamus ante decem dies, et breue futurum post decem dies. sed quo pacto longum est aut breue, quod non est? praeteritum enim iam non est et futurum nondum est. non itaque dicamus: longum est, sed dicamus de praeterito: longum fuit, et de futuro: longum erit. domine meus, lux mea, nonne et hic ueritas tua deridebit hominem? quod enim longum fuit praeteritum tempus, cum iam esset praeteritum, longum fuit, an ante, cum adhuc praesens esset? tunc enim poterat esse longum, quando erat, quod esset longum: praeteritum uero iam non erat; unde nec longum esse poterat, quod omnino non erat. non ergo dicamus: longum fuit praeteritum tempus; neque enim inueniemus, quid fuerit longum, quando ex quo praeteritum est non est, sed dicamus: "longum . fuit illud praesens tempus", quia cum praesens esset, longum erat. nondum enim praeterierat, ut non esset, et ideo erat, quod longum esse posset; postea uero quam praeteriit, simul et longum esse destitit, quod esse destitit.

  40. 11.19.1

    Videamus ergo, anima humana, utrum praesens tempus possit esse longum: datum enim tibi est sentire moras atque metiri. quid respondebis mihi? an centum anni praesentes longum tempus est? uide prius, utrum possint praesentes esse centum anni. si enim primus eorum annus agitur, ipse praesens est, nonaginta uero et nouem futuri sunt, et ideo nondum sunt: si autem secundus annus agitur, iam unus est praeteritus, alter praesens, ceteri futuri. atque ita mediorum quemlibet centenarii huius numeri annum praesentem posuerimus: ante illum praeteriti erunt, post illum futuri. quocirca centum anni praesentes esse non poterunt. uide saltem, utrum qui agitur unus ipse sit praesens. et eius enim si primus agitur mensis, futuri sunt ceteri, si secundus, iam et primus praeteriit et reliqui nondum sunt. ergo nec annus, qui agitur, totus est praesens, et si non totus est praesens, non annus est praesens. duodecim enim menses annus est, quorum quilibet unus mensis, qui agitur, ipse praesens est, ceteri aut praeteriti aut futuri. quamquam neque mensis, qui agitur, praesens est, sed unus dies: si primus, futuris ceteris, si nouissimus, praeteritis ceteris, si mediorum quilibet, inter praeteritos et futuros.

  41. 11.20.1

    Ecce praesens tempus, quod solum inueniebamus longum appellandum, uix ad unius diei spatium contractum est. sed discutiamus etiam ipsum, quia nec unus dies totus est praesens. nocturnis enim et diurnis horis omnibus uiginti quattuor expletur, quarum prima ceteras futuras habet, nouissima praeteritas, aliqua uero ante se praeteritas, post se futuras. et ipsa una hora fugitiuis particulis agitur: quidquid eius auolauit, praeteritum est, quidquid ei restat, futurum. si quid intellegitur temporis, quod in nullas iam uel minutissimas momentorum partes diuidi possit, id solum est, quod praesens dicatur; quod tamen ita raptim a futuro in praeteritum transuolat, ut nulla morula extendatur. nam si extenditur, diuiditur in praeteritum et futurum: praesens autem nullum habet spatium. ubi est ergo tempus, quod longum dicamus? an futurum? non quidem dicimus: longum est, quia nondum est quod longum sit, sed dicimus: longum erit. quando igitur erit? si enim et tunc adhuc futurum erit, non erit longum, quia quid sit longum nondum erit: si autem tunc erit longum, cum ex futuro quod nondum est esse iam coeperit et praesens factum erit, ut possit esse quod longum sit, iam superioribus uocibus clamat praesens tempus longum se esse non posse.

  42. 11.21.1

    Et tamen, domine, sentimus interualla temporum et conparamus sibimet et dicimus alia longiora et alia breuiora. metimur etiam, quanto sit longius aut breuius illud tempus quam illud et respondemus duplum esse hoc uel triplum, illud autem simplum aut tantum hoc esse quantum illud. sed praetereuntia metimur tempora, cum sentiendo metimur; praeterita uero, quae iam non sunt, aut futura, quae nondum sunt, quis metiri potest, nisi forte audebit quis dicere metiri posse quod non est? cum ergo praeterit tempus, sentiri et metiri potest, cum autem praeterierit, quoniam non est, non potest.

  43. 11.22.1

    Quaero, pater, non adfirmo: deus meus, praeside mihi et rege me. quisnam est, qui dicat mihi non esse tria tempora, sicut pueri didicimus puerosque docuimus, praeteritum, praesens et futurum, sed tantum praesens, quoniam illa duo non sunt? an et ipsa sunt, sed ex aliquo procedit occulto, cum ex futuro fit praesens, et in aliquod recedit occultum, cum ex praesenti fit praeteritum? nam ubi ea uiderunt qui futura cecinerunt, si nondum sunt? neque enim potest uideri id quod non est. et qui narrant praeterita, non utique uera narrarent, si animo illa non cernerent: quae si nulla essent, cerni omnino non possent. sunt ergo et futura et praeterita.

  44. 11.23.1

    Sine me, domine, amplius quaerere, spes mea; non conturbetur intentio mea. si enim sunt futura et praeterita, uolo scire, ubi sint. quod si nondum ualeo, scio tamen, ubicumque sunt, non ibi ea futura esse aut praeterita, sed praesentia. nam et si ibi futura sunt, nondum ibi sunt, si et ibi praeterita sunt, iam non ibi sunt. ubicumque ergo sunt, quaecumque sunt, non sunt nisi praesentia. quamquam praeterita cum uera narrantur, ex memoria proferuntur non res ipsae, quae praeterierunt, sed uerba concepta ex imaginibus earum, quae in animo uelut uestigia per sensus praetereundo fixerunt. pueritia quippe mea, quae iam non est, in tempore praeterito est, quod iam non est; imaginem uero eius, cum eam recolo et narro, in praesenti tempore intueor, quia est adhuc in memoria mea. utrum similis sit causa etiam praedicendorum futurorum, ut rerum, quae nondum sunt, iam exsistentes praesentiantur imagines, confiteor, deus meus, nescio. illud sane scio, nos plerumque praemeditari futuras actiones nostras eamque praemeditationem esse praesentem, actionem autem, quam praemeditamur, nondum esse, quia futura est; quam cum aggressi fuerimus et quod praemeditabamur agere coeperimus, tunc erit illa actio, quia tunc non futura, sed praesens erit.

  45. 11.24.1

    Quoquo modo se itaque habeat arcana praesensio futurorum, uideri nisi quod est non potest. quod autem iam est, non futurum sed praesens est. cum ergo uideri dicuntur futura, non ipsa, quae nondum sunt, id est quae futura sunt, sed eorum causae uel signa forsitan uidentur, quae iam sunt: ideo non futura, sed praesentia sunt iam uidentibus, ex quibus futura praedicantur animo concepta. quae rursus conceptiones iam sunt, et eas praesentes apud se intuentur qui illa praedicunt. loquatur mihi aliquod exemplum tanta rerum numerositas. intueor auroram: oriturum solem praenuntio. quod intueor, praesens est, quod praenuntio, futurum: non sol futurus, qui iam est, sed ortus eius, qui nondum est: tamen etiam ortum ipsum nisi animo imaginarer, sicut modo cum id loquor, non eum possem praedicere. sed nec illa aurora, quam in caelo uideo, solis ortus est, quamuis eum praecedat, nec illa imaginatio in animo meo: quae duo praesentia cernuntur, ut futurus ille ante dicatur. futura ergo nondum sunt, et si nondum sunt, non sunt, et si non sunt, uideri omnino non possunt; sed praedici possunt ex praesentibus, quae iam sunt et uidentur.

  46. 11.25.1

    Tu itaque, regnator creaturae tuae, quis est modus, quo doces animas ea quae futura sunt? docuisti enim prophetas tuos. quisnam ille modus est, quo doces futura, cui futurorum quicquam non est? uel potius de futuris doces praesentia? nam quod non est, nec doceri utique potest. nimis longe est modus iste ab acie mea; inualuit ex me, nec potero ad illum; potero autem ex te, cum dederis tu, dulce lumen occultorum oculorum meorum.

  47. 11.26.1

    Quod autem nunc liquet et claret, nee futura sunt nec praeterita, nec proprie dicitur: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum. sed fortasse proprie diceretur: tempora sunt tria, praesens de praeteritis, praesens de praesentibus, praesens de futuris. sunt enim haec in anima tria quaedam et alibi ea non uideo, praesens de praeteritis memoria, praesens de praesentibus contuitus, praesens de futuris expectatio. si haec permittimur dicere, tria tempora uideo fateorque, tria sunt. dicatur etiam: tempora sunt tria, praeteritum, praesens et futurum, sicut abutitur consuetudo; dicatur. ecce non curo nec resisto nec reprehendo, dum tamen intellegatur quod dicitur, neque id, quod futurum est, esse iam, neque id, quod praeteritum est. pauca sunt enim, quae proprie loquimur, plura non proprie, sed agnoscitur quid uelimus.

  48. 11.27.1

    Dixi ergo paulo ante, quod praetereuntia tempora metimur, ut possimus dicere duplum esse hoc temporis ad illud simplum aut tantum hoc quantum illud et si quid aliud de partibus temporum possumus renuntiare metiendo. quocirca., ut dicebam, praetereuntia metimur tempora, et si quis mihi dicat: "unde scis?" respondeam: scio, quia metimur, nec metiri quae non sunt possumus, et non sunt praeterita uel futura. praesens uero tempus quomodo metimur, quando non habet spatium? metitur ergo cum praeterit, cum autem praeterierit, non metitur; quid enim metiatur, non erit. sed unde et qua et quo praeterit, cum metitur? unde nisi ex futuro? qua nisi per praesens? quo nisi in praeteritum? ex illo ergo, quod nondum est, per illud, quod spatio caret, in illud, quod iam non est. quid autem metimur nisi tempus in aliquo spatio? neque enim dicimus simpla et dupla et tripla et aequalia et si quid hoc modo in tempore dicimus nisi spatia temporum. in quo ergo spatio metimur tempus praeteriens? utrum in futuro, unde praeterit? sed quod nondum est, non metimur. an in praesenti, qua praeterit? sed nullum spatium non metimur. an in praeterito, quo praeterit? sed quod iam non est, non metimur.

  49. 11.28.1

    Exarsit animus meus nosse istuc inplicatissimum aenigma. noli claudere, domine deus meus, bone pater, per Christum obsecro, noli claudere desiderio meo ista et usitata et abdita, quominus in ea penetret et dilucescant allucente misericordia tua, domine. quem percontabor de his? et cui fructuosius confitebor inperitiam meam nisi tibi, cui non sunt molesta studia mea flammantia uehementer in scripturas tuas? da quod amo: amo enim, et hoc tu dedisti. da, pater, qui uere nosti data bona dare filiis tuis, da, quoniam suscepi cognoscere et labor est ante me, donec aperias. per Christum obsecro, in nomine eius sancti sanctorum nemo mihi obstrepat. et ego credidi, propter quod et loquor. haec est spes mea; ad hanc uiuo, ut contempler delectationem domini. ecce ueteres posuisti dies meos et transeunt, et quomodo, nescio. et dicimus tempus et tempus, tempora et tempora:. ,,quamdiu dixit hoc ille", "quamdiu fecit hoc ille" et: "quam longo tempore illud non uidi" et: "duplum temporis habet haec syllaba ad illam simplam breuem." dicimus haec et audiuimus haec et intellegimur et intellegimus. manifestissima et usitatissima sunt, et eadem rursus nimis latent et noua est inuentio eorum.

  50. 11.29.1

    Audiui a quodam homine docto, quod solis et lunae ac siderum motus ipsa sint tempora, et non adnui. cur enim non potius omnium corporum motus sint tempora? an uero, si cessarent caeli lumina et moueretur rota figuli, non esset tempus, quo metiremur eos gyros et diceremus aut aequalibus moralis agi, aut si alias tardius, alias uelocius moueretur, alios magis diuturnos esse, alios minus? aut cum haec diceremus, non et nos in tempore loqueremur aut essent in uerbis nostris aliae longae syllabae, aliae breues, nisi quia illae longiore tempore sonuissent, istae breuiore? deus, dona hominibus uidere in paruo communes notitias rerum paruarum atque magnarum. sunt sidera et luminaria caeli in signis et in temporibus et in diebus et in annis. sunt uero; sed nec ego dixerim circuitum illius ligneolae rotae diem esse, nec tamen ideo tempus non esse ille dixerit.

  51. 11.30.1

    Ego scire cupio uim naturamque temporis, quo metimur corporum motus et dicimus illum motum uerbi gratia tempore duplo esse diuturniorem quam istum. nam quaero, quoniam dies dicitur non tantum mora solis super terram, secundum quod aliud est dies, aliud nox, sed etiam totius eius circuitus ab oriente usque orientem, secundum quod dicimus: "tot dies transierunt". cum suis enim noctibus dicuntur tot dies, nec extra reputantur spatia noctium. quoniam ergo dies expletur motu solis atque circuitu ab oriente usque ad orientem, quaero, utram motus ipse sit dies an mora ipsa, quanta peragitur, an utrumque. si enim primum dies esset, dies ergo esset, etiamsi tanto spatio temporis sol cursum illum peregisset, quantum est horae unius. si secundum, non ergo esset dies, si ab ortu solis usque in ortum alterum tam breuis mora esset, quam est horae unius, sed uiciens et quater circuiret sol, ut expleret diem. si utrumque, nec ille appellaretur dies, si horae spatio sol totum suum gyrum circumiret, nec ille, si sole cessante tantum temporis praeteriret, quanto peragere sol totum ambitum de mane in mane adsolet. non itaque nunc quaeram, quid sit illud, quod uocatur dies, sed quid sit tempus, quo metientes solis circuitum diceremus eum dimidio spatio temporis peractum minus quam solet, si tanto spatio temporis peractus esset, quanto peraguntur horae duodecim, et utrumque tempus conparantes diceremus illud simplum, hoc duplum, etiamsi aliquando illo simplo, aliquando isto duplo sol ab oriente usque orientem circuiret. nemo ergo mihi dicat caelestium corporum motus esse tempora, quia et cuiusdam uoto cum sol stetisset, ut uictoriosum proelium perageret, sol stabat, sed tempus ibat. per suum quippe spatium temporis, quod ei sufficeret, illa pugna gesta atque finita est. uideo igitur quandam esse distentionem. sed uideo? an uidere mihi uideor? tu demonstrabis, lux, ueritas.

  52. 11.31.1

    Iubes ut adprobem, si quis dicat tempus esse motum corporis? non iubes. nam corpus nullum nisi in tempore moueri audio: tu dicis. ipsum autem corporis motum tempus esse non audio: non tu dicis. cum enim mouetur corpus, tempore metior, quamdiu moueatur, ex quo moueri incipit, donec desinat. et si non uidi, ei quo coepit, et perseuerat moueri, ut non uideam cum desinit, non ualeo metiri, nisi forte ex quo uidere incipio, donec desinam. quod si diu uideo, tantummodo longum tempus esse renuntio, non autem quantum sit, quia et quantum cum dicimus, conlatione dicimus, uelut: "tantum hoc, quantum illud" aut: "duplum hoc ad illud" et si quid aliud isto modo. si autem notare potuerimus locorum spatia, unde et quo ueniat corpus, quod mouetur, uel partes eius, si tamquam in torno mouetur, possumus dicere, quantum sit temporis, ex quo ab illo loco usque ad illum locum motus corporis uel partis eius effectus est. cum itaque aliud sit motus corporis, aliud, quo metimur quamdiu sit, quis non sentiat, quid horum potius tempus dicendum sit? nam si et uarie corpus aliquando mouetur, aliquando stat, non solum motum eius, sed etiam statum tempore metimur et dicimus: "tantum stetit, quantum motum est" aut: "duplo uel triplo stetit ad id quod motum est" et si quid aliud nostra dimensio siue conprehenderit siue existimauerit, ut dici solet plus minus. non ergo tempus corporis motus.

  53. 11.32.1

    Et confiteor tibi, domine, ignorare me adhuc, quid sit tempus, et rursus confiteor tibi, domine, scire me in tempore ista dicere et diu me iam loqui de tempore atque ipsum diu non esse diu nisi mora temporis. quomodo igitur hoc scio, quando quid sit tempus nescio? an forte nescio, quemadmodum dicam quod scio? ei mihi, qui nescio saltem quid nesciam! ecce, deus meus, coram te, quia non mentior: sicut loquor, ita est cor meum. tu inluminabis lucernam meam, domine, deus meus, inluminabis tenebras meas.

  54. 11.33.1

    Nonne tibi conStetur anima mea confessione ueridica metiri me tempora? ita, domine deus meus, metior et quid metiar nescio. metior motum corporis tempore. item ipsum tempus nonne metior? an uero corporis motum metirer, quamdiu sit et quamdiu hinc illuc perueniat, nisi tempus, in quo mouetur, metirer? ipsum ergo tempus unde metior? an tempore breuiore metimur longius sicut spatio cubiti spatium transtri? sic enim uidemus spatio breuis syllabae metiri spatium longae syllabae atque id duplum dicere. ita metimur spatia carminum spatiis uersuum et spatia uersuum spatiis pedum et spatia pedum spatiis syllabarum et spatia longarum spatiis breuium, non in paginis — nam eo modo loca metimur, non tempora — sed cum uoces pronuntiando transeunt et dicimus: "longum carmen est, nam tot uersibus contexitur; longi uersus, nam tot pedibus constant; longi pedes, nam tot syllabis tenduntur; longa syllaba est, nam dupla est ad breuem". sed neque ita conprehenditur certa mensura temporis, quandoquidem fieri potest, ut ampliore spatio temporis personet uersus breuior, si productius pronuntietur, quam longior, si correptius. ita carmen, ita pes, ita syllaba. inde mihi uisum est nihil esse aliud tempus quam distentionem: sed cuius rei, nescio, et mirum, si non ipsius animi. quid enim metior, obsecro, deus meus, et dico aut indefinite: "longius est hoc tempus quam illud" aut etiam definite: "duplum est hoc ad illud?" tempus metior, scio; sed non metior futurum, quia nondum est, non metior praesens, quia nullo spatio tenditur, non metior praeteritum, quia iam non est. quid ergo metior? an praetereuntia tempora, non praeterita? sic enim dixeram.

  55. 11.34.1

    Insiste, anime meus, et adtende fortiter: deus adiutor noster; ipse fecit nos, et non nos. adtende, ubi albescet ueritas. ecce puta uox corporis incipit sonare et sonat et adhuc sonat et ecce desinit, iamque silentium est, et uox illa praeterita est et non est iam uox. futura erat, antequam sonaret, et non poterat metiri, quia nondum erat, et nunc non potest, quia iam non est. tunc ergo poterat, cum sonabat, quia tunc erat, quae metiri posset. sed et tunc non stabat; ibat enim et praeteriebat. an ideo magis poterat? praeteriens enim tendebatur in aliquod spatium temporis, quo metiri posset, quoniam praesens nullum habet spatium. si ergo tunc poterat, ecce puta altera coepit sonare et adhuc sonat continuato tenore sine ulla distinctione: metiamur eam, dum sonat; cum enim sonare cessauerit, iam praeterita erit et non erit, quae possit metiri. metiamur plane et dicamus, quanta sit. sed adhuc sonat nec metiri potest nisi ab initio Sui, quo sonare coepit, usque ad finem, quo desinit. ipsum quippe interuallum metimur ab aliquo initio usque ad aliquem finem. quapropter uox, quae numquam finita est, metiri non potest, ut dicatur, quam longa uel breuis sit, nec dici aut aequalis alicui aut ad aliquam simpla uel dupla uel quid aliud. cum autem finita fuerit, iam non erit. quo pacto igitur metiri poterit? et metimur tamen tempora, nec ea, quae nondum sunt, nec ea, quae iam non sunt, nec ea, quae nulla mora extenduntur, nec ea, quae terminos non habent. nec futura ergo nec praeterita nec praesentia nec praetereuntia tempora metimur et metimur tamen tempora.

  56. 11.35.1

    Deus creator omnium: uersus iste octo syllabarum breuibus et longis alternat syllabis: quattuor itaque breues, prjma, tertia, quinta, septima, simplae sunt ad quattuor longas, secundam, quartam, sextam, octauam. hae singulae ad illas singulas duplum habent temporis; pronuntio et renuntio, et ita est, quantum sentitur sensu manifesto. quantum sensus manifestus est, breui syllaba longam metior eamque sentio habere bis tantum. sed cum altera post alteram sonat, si prior breuis, longa posterior, quomodo tenebo breuem et quomodo eam longae metiens applicabo, ut inueniam, quod bis tantum habeat, quandoquidem longa sonare non incipit, nisi breuis sonare destiterit? ipsamque longam num praesentem metior, quando nisi finitam non metior? eius enim finitio praeteritio est. quid ergo est, quod metior? ubi est qua metior breuis? ubi est longa quam metior? ambae sonuerunt, auolauerunt, praeterierunt, iam non sunt: et ego metior fidenterque respondeo, quantum exercitato sensu fiditur, illam simplam esse, illam duplam, in spatio scilicet temporis. neque hoc possum, nisi quia praeterierunt et finitae sunt. non ergo ipsas, quae iam non sunt, sed aliquid in memoria mea metior, quod infixum manet.

  57. 11.36.1

    In te, anime meus, tempora mea metior. noli mihi obstrepere, quod est: noli tibi obstrepere turbis affectionum tuarum. in te, inquam, tempora metior. affectionem, quam res praetereuntes in te faciunt et, cum illae praeterierint, manet, ipsam metior praesentem, non ea quae praeterierunt, ut fieret; ipsam metior, cum tempora metior. ergo aut ipsa sunt tempora, aut non tempora metior. quid cum metimur silentia et dicimus illud silentium tantum tenuisse temporis, quantum illa uox tenuit, nonne cogitationem tendimus ad mensuram uocis, quasi sonaret, ut aliquid de interuallis silentiorum in spatio temporis renuntiare possimus? nam et uoce atque ore cessante peragimus cogitando carmina et uersus et quemque sermonem motionumque dimensiones quaslibet et de spatiis temporum, quantum illud ad illud sit, renuntiamus non aliter, ac si ea sonando diceremus. si uoluerit aliquis edere longiusculam uocem et constituerit praemeditando, quam longa futura sit, egit utique iste spatium temporis in silentio memoriaeque conmendans coepit edere illam uocem, quae sonat, donec ad propositum terminum perducatur: immo sonuit et sonabit; nam quod eius iam peractum est, utique sonuit, quod autem restat, sonabit atque ita peragitur, dum praesens intentio futurum in praeteritum traicit deminutione futuri crescente praeterito, donec consumptione futuri sit totum praeteritum.

  58. 11.37.1

    Sed quomodo minuitur aut consumitur futurum, quod nondum est, aut quomodo crescit praeteritum, quod iam non est, nisi quia in animo, qui illud agit, tria sunt? nam et expectat et adtendit et meminit, ut id quod expectat per id quod adtendit transeat in id quod meminerit. quis igitur negat futura nondum esse? sed tamen iam est in animo expectatio futurorum. et quis negat praeterita iam non esse? sed tamen est adhuc in animo memoria praeteritorum. et quis negat praesens tempus carere spatio, quia in puncto praeterit? sed tamen perdurat attentio, per quam pergat abesse quod aderit. non igitur longum tempus futurum, quod non est, sed longum futurum longa expectatio futuri est, neque longum praeteritum tempus, quod non est, sed longum praeteritum longa memoria praeteriti est.

  59. 11.38.1

    Dicturus sum canticum, quod noni: antequam incipiam, in totum expectatio mea tenditur, cum autem coepero, quantum ex illa in praeteritum decerpsero, tenditur et memoria mea, atque distenditur uita huius actionis meae in memoriam propter quod dixi et in expectationem propter quod dicturus sum: praesens tamen adest attentio mea, per quam traicitur quod erat futurum, ut fiat praeteritum. quod quanto magis agitur et agitur, tanto breuiata expectatione prolongatur memoria, donec tota expectatio consumatur, quum tota illa actio finita transierit in memoriam. et quod in toto cantico, hoc in singulis particulis eius fit atque in singulis syllabis eius, hoc in actione longiore, cuius forte particula est illud canticum, hoc in tota uita hominis, cuius partes sunt omnes actiones hominis, hoc in toto saeculo filiorum hominum, cuius partes sunt omnes uitae hominum.

  60. 11.39.1

    Sed quoniam melior est misericordia tua super uitas, ecce distentio est uita mea, et me suscepit dextera tua in domino meo, mediatore filio hominis inter te unum et nos multos, in multis per multa, ut per eum adprehendam, in quo et adprehensus sum, et a ueteribus diebus colligar sequens unum, praeterita oblitus, non in ea, quae futura et transitura sunt, sed in ea quae ante sunt non distentus, sed extentus, non secundum distentionem, sed secundum intentionem sequor ad palmam supernae uocationis, ubi audiam uocem laudis et contempler delectationem tuam nec uenientem nec praetereuntem. nunc uero anni mei in gemitibus, et tu solacium meum, domine, pater meus aeternus es; at ego in tempora dissilui, quorum ordinem nescio, et tumultuosis uarietatibus dilaniantur cogitationes meae, intima uiscera animae meae, donec in te confluam purgatus et liquidus igne amoris tui.

  61. 11.40.1

    Et stabo atque solidabor in te, in forma mea, ueritate tua, nec patiar quaestiones hominum, qui poenali morbo plus sitiunt, quam capiunt, et dicunt: "quid faciebat deus, antequam faceret caelum et terram?" aut "quid ei uenit in mentem, ut aliquid faceret, cum antea numquam aliquid fecerit?" da illis, domine, bene cogitare, quid dicant, et inuenire, quia non dicitur numquam, ubi non est tempus. qui ergo dicitur numquam fecisse, quid aliud dicitur nisi ; nullo tempore fecisse? uideant itaque nullum tempus esse posse sine creatura et desinant istam uanitatem loqui. extendantur etiam in ea, quae ante sunt, et intellegant te ante omnia tempora aeternum creatorem omnium temporum neque ulla tempora tibi esse coaeterna nec ullam creaturam, etiamsi est aliqua supra tempora.

  62. 11.41.1

    Domine deus meus, quis ille sinus est alti secreti tui et quam longe inde me proiecerunt consequentia delictorum meorum? sana oculos meos, et congaudeam luci tuae. certe si est tam grandi scientia et praescientia pollens animus, cui cuncta praeterita et futura ita nota sint, sicut mihi unum canticum notissimum, nimium mirabilis est animus iste atque ad horrorem stupendus, quippe quem ita non lateat quidquid peractum et quidquid relicum saeculorum est, quemadmodum me non latet cantantem illud canticum, quid et quantum eius abierit ab exordio, quid et quantum restet ad finem. sed absit, ut tu, conditor uniuersitatis, conditor animarum et corporum, absit, ut ita noueris omnia futura et praeterita. longe tu, longe mirabilius longeque secretius. neque enim sicut nota cantantis canticum audientis expectatione uocum futurarum et memoria praeteritarum uariatur affectus sensusque distenditur, ita tibi aliquid accidit inconmutabiliter aeterno, hoc est uere aeterno creatori mentium. sicut ergo nosti in principio - 1 u m et terram sine uarietate notitiae tuae, ita fecisti in principio caelum et terram sine distinctione actionis tuae. qui intellegit, confiteatur tibi, et qui non intellegit, confiteatur tibi. o quam excelsus es, et humiles corde sunt domus tua! tu enim erigis elisos, et non cadunt quorum celsitudo tu es.

  63. 12.1.1

    Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia uitae meae pulsatum uerbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inuentio et longior est petitio quam inpetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro nobis, quis contra nos? petite, et accipietis; quaerite, et innenietis; pulsate, et aperietur uobis. omnis enim, qui petit, accipit et quaerens inueniet et pulsanti aperietur. promissa tua sunt, et quis falli timeat, cum promittit ueritas?

  64. 12.2.1

    Confitetur altitudini tuae humilitas linguae meae, quoniiam tu fecisti caelum et terram, hoc caelum, quod uideo, terramque, quam calco, unde est haec terra, quam porto. tu fecisti. sed ubi est caelum caeli, domine, de quo audiuimus in uoce psalmi: caelum caeli domino: terram autem dedit filiis hominum? ubi es, caelum, quod non cernimus, cui terra est hoc omne, quod cernimus? hoc enim totum corporeum non ubique totum ita cepit speciem pulchram in nouissimis, cuius fundus est terra nostra, sed ad illud caelum caeli etiam terrae nostrae caelum terra est. et hoc utrumque magnum corpus non absurde terra est ad illud nescio quale caelum, quod domino est, non filiis hominum.

  65. 12.3.1

    Et nimirum haec terra erat inuisibilis et inconposita et nescio qua profunditas abyssi, super quam non erat lux, quia nulla species erat illi: unde iussisti, ut scriberetur, quod tenebrae erant super abyssum; quid aliud quam lucis absentia? ubi enim lux esset, si esset, nisi super esset eminendo et inlustrando? ubi ergo lux nondum erat, quid erat adesse tenebras nisi abesse lucem? super itaque erant tenebrae, quia super lux aberat, sicut sonus ubi non est, silentium est. et quid est esse ibi silentium nisi sonum ibi non esse? nonne tu, domine, docuisti hanc animam, quae tibi ? nonne tu, domine, docuisti me, quod priusquam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color non figura, non corpus, non spiritus? non tamen omnino nihil: erat quaedam informitas sine ulla specie.

  66. 12.4.1

    Quid ergo uocaretur, quo etiam sensu tardioribus atcumque insinuaretur, nisi usitato aliquo uocabulo? quid autem in omnibus mundi partibus reperiri potest propinquius informitati omnimodae quam terra et abyssus? minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cetera superiora perlucida et luculenta omnia.

  67. 12.5.1

    cur ergo non accipiam informitatem materiae, quam sine specie feceras, unde speciosum mundum faceres, ita conmode hominibus , ut appellaretur terra inuisibilis et inconposita, ut, cum in ea quaerit cogitatio, quid sensus attingat, et dicit sibi: "non est intellegibilis forma sicut uita, sicut iustitia, quia materies est corporum, neque sensibilis, quoniam quid uideatur et quid sentiatur in inuisibili et inconposita non est", dum sibi haec dicit humana cogitatio, conetur eam uel nosse ignorando uel ignorare noscendo?

  68. 12.6.1

    Ego uero, domine, si totum confitear tibi ore meo et calamo meo, quidquid de ista materia docuisti me, cuius antea nomen audiens et non intellegens narrantibus mihi eis, qui non intellegerent, eam cum speciebus innumeris et uariis cogitabam et ideo non eam cogitabam; foedas et horribiles formas perturbatis ordinibus uoluebat animus, sed formas tamen, et informe appellabam non quod careret forma, sed quod talem haberet, ut, si appareret, insolitum et incongruum auersaretur sensus meus et conturbaretur infirmitas hominis; uerum autem illud quod cogitabam non priuatione omnis formae, sed conparatione formosiorum erat informe, et suadebat uera ratio, ut omnis formae qualescumque reliquias omnino detraherem, si uellem prorsus informe cogitare et non poteram; citius enim non esse censebam, quod omni forma priuaretur, quam cogitabam quiddam inter formam et nihil nec formatum nec nihil, informe prope nihil; et cessauit mens mea interrogare hinc spiritum meum plenum imaginibus formatorum corporum et eas pro arbitrio mutantem atque uariantem, et intendi in ipsa corpora eorumque mutabilitatem altius inspexi, qua desinunt esse quod fuerant et incipiunt esse quod non erant, eundemque transitum de forma in formam per informe quiddam fieri suspicatus sum, non per omnino nihil: sed nosse cupiebam, non suspicari —: et si totum tibi confiteatur uox et stilus meus, quidquid de ista quaestione enodasti mihi, quis legentium capere durabit? nec ideo tamen cessabit cor meum tibi dare honorem et canticum laudis de his, quae dictare non sufficit. mutabilitas enim rerum mutabilium ipsa capax est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. et haec quid est? numquid animus? numquid corpus? numquid species animi uel corporis? si dici posset: nihil aliquid et: est non est, hoc eam dicerem; et tamen iam utcumque erat, ut species caperet istas uisibiles et conpositas.

  69. 12.7.1

    Et unde utcumque erat, ut species caperet istas nisibiles et conpositas, et unde utcumque erat, nisi esset abs te, a quo sunt omnia, in quantumcumque sunt? sed tanto a te longius, quanto dissimilius: neque enim locis. itaque tu, domine, qui non es alias aliud et alias aliter, sed id ipsum et id ipsum, sanctus, sanctus, sanctus, dominus deus omnipotens, in principio, quod est de te, in sapientia tua, quae nata est de substantia tua, fecisti aliquid et de nihilo. fecisti enim caelum et terram non de te: nam esset aequale unigenito tuo ac per hoc et tibi, et nullo modo iustum esset, ut aequale tibi esset, quod de te non esset. et aliud praeter te non erat, unde faceres ea, deus, una trinitas et trina unitas: et ideo de nihilo fecisti caelum et terram, magnum quiddam et paruum quiddam, quoniam omnipotens et bonus es ad facienda omnia bona, magnum caelum et paruam terram. tu eras et aliud nihil, unde fecisti caelum et terram, duo quaedam, unum prope te, alterum prope nihil, unum, quo superior tu esses, alterum, quo inferius nihil esset.

  70. 12.8.1

    Sed illud caelum caeli tibi, domine; terra autem, quam dedisti filiis hominum cernendam atque tangendam, non erat talis, qualem nunc cernimus et tangimus. inuisibilis enim erat et inconposita et abyssus erat, super quam non erat lux, aut tenebrae erant super abyssum, id est magis quam in abysso. ista quippe abyssus aquarum iam uisibilium etiam in profundis suis habet speciei suae lucem utcumque sensibilem piscibus et repentibus in suo fundo animantibus: illud autem totum prope nihil erat, quoniam adhuc omnino informe erat; iam tamen erat, quod formari poterat. tu enim, domine, fecisti mundum de materia informi, quam fecisti de nulla re paene nullam rem, unde faceres magna, quae miramur filii hominum. ualde hoc mirabile caelum corporeum, quod firmamentum inter aquam et aquam secundo die post conditionem lucis dixisti: fiat, et sic est factum. quod firmamentum uocasti caelum, sed caelum terrae huius et maris, quae fecisti tertio die dando speciem uisibilem informi materiae, quam fecisti ante omnem diem. iam enim feceras et caelum ante omnem diem, sed caelum caeli huius, quia in principio feceras caelum et terram. terra autem ipsa, quam feceras, informis materies erat, quia inuisibilis erat et inconposita et tenebrae super abyssum: de qua terra inuisibili et inconposita, de qua informitate, de quo paene nihilo faceres haec omnia, quibus iste mutabilis mundus constat et non constat, in quo ipsa mutabilitas apparet, in qua sentiri et dinumerari possunt tempora, quia rerum mutationibus fiunt tempora, dum uariantur et uertuntur species, quarum materies praedicta est terra inuisibilis.

  71. 12.9.1

    Ideoque spiritus, doctor famuli tui, cum te conmemorat fecisse in principio caelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. nimirum enim caelum caeli, quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi, trinitati, coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, ualde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi excedit omnem uolubilem uicissitudinem temporum. ista uero informitas, terra inuisibilis et inconposita, nec ipsa in diebus numerata est. ubi enim nulla species, nullus ordo, nec uenit quicquam et praeterit, et ubi hoc non fit, non sunt utique dies nec uicissitudo spatiorum temporalium.

  72. 12.10.1

    0 ueritas, lumen cordis mei, non tenebrae meae loquantur mihi. defluxi ad ista et obscuratus sum, sed hinc, etiam hinc adamaui te. erraui et recordatus sum tui. audiui uocem tuam post me, ut redirem, et uix audiui propter tumultus inpacatorum. et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. nemo me prohibeat: hunc bibam et hunc uiuam. non ego uita mea sim: male nixi ex me, mors mihi fui: in te . tu me alloquere, tu mihi sermocinare. credidi libris tuis, et uerba eorum arcana ualde.

  73. 12.10.2

    iam dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem.

  74. 12.11.1

    quia tu aeternus es, solus habens inmortalitatem, quoniam ex nulla specie motuue mutaris nec temporibus uariatur uoluntas tua, quia non est immortalis uoluntas, quae alia et alia est. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. item dixisti mihi, domine, uoce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias, quae non sunt quod tu es et tamen sunt, tu fecisti\': hoc solum a te non est, quod non est; motusque uoluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet aut perturbat ordinem imperii tui uel in primo uel in imo. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

  75. 12.12.1

    Item dixisti mihi uoce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cuius uoluptas tu solus es teque perseuerantissima castitate hauriens mutabilitatem suam nusquam et numquam exerit et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod expectet nec in praeteritum traiciens quod meminerit, nulla uice uariatur nec in tempora ulla distenditur. o beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae, beata sempiterno inhabitatore te atque inlnstratore suo! nec inuenio, quid libentius appellandum existimem caelum caeli domino quapi domum tuam contemplantem delectationem tuam sine ullo defectu egrediendi in aliud, mentem puram concordissime unam stabilimento pacis sanctorum spirituum, ciuium ciuitatis tuae in caelestibus super ista caelestia.

  76. 12.13.1

    Vnde intellegat anima, cuius peregrinatio longinqua facta est, si iam sitit tibi, si iam factae sunt ei lacrimae suae panis, dum dicitur ei per singulos dies: ubi est deus tuus? si iam petit a te unam et hanc requirit, u t inhabitet in domo tua per omnes dies uitae suae? et quae uita eius nisi tu? et qui dies tui nisi aeternitas tua, sicut anni tui, qui non deficiunt, quia idem ipse es? hinc ergo intellegat anima, quae potest, quam longe super omnia tempora sis aeternus, quando tua domus, quae peregrinata non est, quamuis non sit tibi coaeterna, tamen indesinenter et indeficienter tibi cohaerendo nullam patitur uicissitudinem temporum. hoc in conspectu tuo claret mihi et magis magisque clarescat, oro te, atque in hac manifestatione persistam sobrius sub alis tuis.

  77. 12.14.1

    Ecce nescio quid informe in istis mutationibus rerum extremarum atque infirmarum, et quis dicet mihi, nisi quisquis per inania cordis sui cum suis phantasmatis uagatur et uoluitur, quis nisi talis dicet mihi, quod deminuta atque consumpta omni specie, si sola remaneat informitas, per quam de specie in speciem res mutabatur et uertebatur, possit exhibere uices temporum? omnino enim non potest, quia sine uarietate motionum non sunt tempora: et nulla uarietas, ubi nulla species.

  78. 12.15.1

    Quibus consideratis, deus meus, quantum donas, quantum me ad pulsandum excitas quantumque pulsanti aperis, duo reperio, quae fecisti carentia temporibus, cum tibi neutrum coaeternum sit: unum, quod ita formatum est, ut sine ullo defectu contemplationis, sine ullo interuallo mutationis, quamuis mutabile, tamen non mutatum aeternitate atque inconmutabilitate perfruatur; alterum, quod ita informe erat, ut ex qua forma in quam formam uel motionis uel stationis mutaretur, quo tempori subderetur, non haberet. sed hoc ut informe esset, non reliquisti, quoniam fecisti ante omnem diem in principio caelum et terram, haec duo quae dicebam. terra autem inuisibilis erat et inconposita et tenebrae super abyssum. quibus uerbis insinuatur informitas, ut gradatim excipiantur, qui omnimodam speciei priuationem nec tamen ad nihil peruentionem cogitare non possent, unde fieret alterum caelum et terra uisibilis atque conposita et aqua speciosa et quidquid deinceps in constitutione huius mundi non sine diebus factum conmemoratur, quia talia sunt, ut in eis agantur uicissitudines temporum propter ordinatas conmutationes motionum atque formarum.

  79. 12.16.1

    Hoc interim sentio, deus meus, cum audio loquentem scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram: terra autem erat inuisibilis et inconposita et tenebrae erant super abyssum, neque conmemorantem, quoto die feceris haec, sic interim sentio propter illud caelum caeli, caelum intellectuale, ubi est intellectus nosse simul, non ex parte, non in aenigmate, non per speculum, sed ex toto, in manifestatione, facie ad faciem; non modo hoc, modo illud, sed, quod dictum est, nosse simul sine ulla uicissitudine temporum, et propter inuisibilem atque inconpositam terram sine ulla uicissitudine temporum, quae solet habere modo hoc et modo illud, quia ubi nulla species, nusquam est hoc et illud: propter duo haec, primitus formatum et penitus informe, illud caelum, sed caelum caeli, hoc uero terram, sed terram inuisibilem et inconpositam, propter duo haec interim sentio sine commemoratione dierum dicere scripturam tuam: in principio fecit deus caelum et terram. statim quippe subiecit, quam terram dixerit. et quod secundo die commemoratur factum firmamentum et uocatum, caelum insinuat, de quo caelo prius sine diebus sermo locutus sit.

  80. 12.17.1

    Mira profunditas eloquiorum tuorum, quorum ecce ante nos superficies blandiens paruulis: sed mira profunditas, deus meus, mira profunditas! horror est intendere in eam, horror honoris et tremor amoris. odi hostes eius uehementer: o si occidas eos de gladio bis acuto, et non sint hostes eius! sic enim amo eos occidi sibi, ut uiuant tibi. ecce autem alii non reprehensores, sed laudatores libri Geneseos: "non" inquiunt "hoc uoluit in his uerbis intellegi spiritus dei, qui per Moysen famulum eius ista conscripsit, non hoc uoluit intellegi, quod tu dicis, sed aliud, quod nos dicimus." quibus ego te arbitro, deus omnium nostrum, ita respondeo.

  81. 12.18.1

    Num dicetis falsa esse, quae mihi ueritas uoce forti in aurem interiorem dicit de uera aeternitate creatoris, quod nequaquam eius substantia per tempora uarietur nec eius uoluntas extra eius substantiam sit? unde non eum modo uelle hoc modo uelle illud, sed semel et simul et semper uelle omnia quae uult, non iterum et iterum neque nunc ista nunc illa nec uelle postea quod nolebat aut nolle quod nolebat prius, quia talis uoluntas mutabilis est et omne mutabile aeternum . non est; deus autem noster aeternus est. item, quod mihi dicit in aurem interiorem, expectatio rerum uenturarum fit contuitus, cum uenerint, idemque contuitus fit memoria, cum praeterierint: omnis porro intentio, quae ita uariatur, mutabilis est, et omne mutabile aeternum non est: deus autem noster aeternus est. haec colligo atque coniungo et inuenio deum meum, deum aeternum non aliqua noua uoluntate condidisse creaturam nec scientiam eius transitorium aliquid pati.

  82. 12.19.1

    Quid ergo dicetis, contradictores? an falsa sunt ista? "non" inquiunt. quid illud? num falsum est omnem naturam formatam materiamue formabilem non esse nisi ab illo, qui summe bonus est, quia summe est? "neque hoc negamus" inquiunt. quid igitur? an illud negatis, sublimem quandam esse creaturam tam casto amore cohaerentem deo uero et uece aeterno, ut, quamuis ei coaeterna non sit, in nullam tamen temporum uarietatem et uicissitudinem ab illo se resoluat et defluat, sed in eius solius contemplatione requiescat, quoniam tu, deus, diligenti te, quantum praecipis, ostendis ei te et sufficis ei, et ideo non declinat a te nec a se? haec est domus dei non terrena neque ulla caelesti mole corporea, sed spiritalis et particeps aeternitatis tuae, quia sine labe in aeternum. statuisti enim eam in saeculum et in saeculum saeculi; praeceptum posuisti et non praeteribit. nec tamen tibi coaeterna, quoniam non sine initio: facta est enim.

  83. 12.20.1

    Nam etsi non inuenimus tempus ante illam — prior quippe omnium creata est sapientia — nec utique illa sapientia tibi, deus noster, patri suo, plane coaeterna et coaequalis et per quam creata sunt omnia et in quo principio fecisti caelum et terram, sed profecto sapientia, quae creata est, intellectualis natura scilicet, quae contemplatione luminis lumen est — dicitur enim et ipsa, quamuis creata, sapientia; sed quantum interest inter lumen, quod inluminat et quod inluminatur, tantum inter sapientiam, quae creat, et istam, quae creata est, sicut inter iustitiam iustificantem et iustitiam, quae iustificatione facta est; nam et nos dicti sumus iustitia tua; ait enim quidam seruus tuus: ut nos simus iustitia dei in ipso — ergo quia prior omnium quaedam sapientia, quae creata est, mens rationalis et intellectualis castae ciuitatis tuae, matris nostrae, quae sursum est et libera est et aeterna in caelis — quibus caelis, nisi qui te laudant caeli caelorum, quia hoc est et caelum caeli domino? — etsi non inuenimus tempus ante illam, quia et creaturam temporis antecedit quae prior omnium creata est, ante illam tamen est ipsius creatoris aeternitas, a quo facta sumpsit exordium, quamuis non temporis, quia nondum erat tempus, ipsius tamen conditionis suae.

  84. 12.21.1

    Vnde ita est abs te, deo nostro, ut aliud sit plane quam tu et non id ipsum, et non solum ante illam, sed nec in illa inuenimus tempus, quia est idonea faciem tuam semper uidere nec uspiam deflectitur ab ea; quo fit, ut nulla mutatione uarietur. inest ei tamen ipsa mutabilitas, unde tenebresceret et frigesceret, nisi amore grandi tibi cohaerens tamquam semper meridies luceret et ferueret ex te. o domus luminosa et speciosa, dilexi decorem tuum et locum habitationis gloriae domini mei, fabricatoris et possessoris tui! tibi suspiret peregrinatio mea, et dico ei qui fecit te, ut possideat et me in te, quia fecit et me. erraui sicut ouis perdita, sed in umeris pastoris mei, structoris tui, spero me reportari tibi.

  85. 12.22.1

    Quid dicitis mihi quos alloquebar contradictores, qui tamen et Moysen pium famulum dei et libros eius oracula sancti spiritus creditis ? estne ista domus dei, non quidem deo coaeterna, sed tamen secundum modum suum aeterna in caelis, ubi uices temporum frustra quaeritis, quia non inuenitis? supergreditur enim omnem distentionem et omne spatium aetatis uolubile, cui semper inhaerere deo bonum est. "est" inquiunt. quid igitur ex his, quae clamauit cor meum ad deum meum, cum audiret interius uocem laudis eius, quid tandem falsum esse contenditis? an quia erat informis materies, ubi propter nullam formam nullus ordo erat? ubi autem nullus ordo erat, nulla esse uicissitudo temporum poterat; et tamen hoc paene nihil in quantum non omnino nihil erat, ab illo utique erat, a quo est quidquid est, quod utcumque aliquid est. "hoc quoque" aiunt "non negamus".

  86. 12.23.1

    Cum his enim uolo coram te aliquid conloqui, deus meus, qui haec omnia, quae intus in mente mea non tacet ueritas tua, uera esse concedunt. nam qui haec negant, latrent quantum uolunt et obstrepant sibi: persuadere conabor, ut quiescant et uiam praebeant ad se uerbo tuo. quod si noluerint et reppulerint me, obsecro, deus meus, ne tu sileas a me. tu loquere in corde meo ueraciter; solus enim sic loqueris; et dimittam eos foris sufflantes in puluerem et excitantes terram in oculos suos et intrem in cubile meum et cantem tibi amatoria gemens inenarrabiles gemitus in peregrinatione mea et recordans Hierusalem extento in eam sursum corde, Hierusalem patriam meam, Hierusalem matrem meam, teque super eam regnatorem, inlustratorem, patrem, tutorem, maritum, castas et fortes delicias et solidum gaudium et omnia bona ineffabilia, simul omnia, quia unum summum et uerum bonum: et non auertar, donec in eius pacem, matris carissimae, ubi sunt primitiae spiritus mei, unde ista mihi certa sunt, colligas totum quod sum a dispersione et deformitate hac. et conformes atque confirmes in aeternum, deus meus, misericordia mea. cum his autem, qui cuncta illa, quae uera sunt, falsa esse non dicunt honorantes et in culmine sequendae auctoritatis nobiscum constituentes illam per sanctum Moysen editam sanctam scripturam tuam, et tamen nobis aliquid contradicunt, ita loquor. tu esto, deus noster, arbiter inter confessiones meas et contradictiones eorum.

  87. 12.24.1

    Dicunt enim: "quarnuis uera sint haec, non ea tamen duo Moyses intuebatur, cum reuelante spiritu diceret: in principio fecit deus caelum et terram. non caeli nomine spiritalem uel intellectualem illam creaturam semper faciem dei contemplantem significauit nec terrae nomine informem materiam." quid igitur? "quod nos dicimus" inquiunt "hoc ille uir sensit, hoc uerbis istis elocutus est". quid illud est? "nomine" aiunt "caeli et terrae totum istum uisibilem mundum prius uniuersaliter et breuiter significare noluit, ut postea digereret dierum enumeratione quasi articulatim uniuersa, quae sancto spiritui placuit sic enuntiare. tales quippe homines erant rudis ille atque carnalis populus, cui loquebatur, ut eis opera dei non nisi sola uisibilia commendanda iudicaret." terram uero inuisibilem et incompositam tenebrosamque abyssum, unde consequenter ostenditur per illos dies facta atque disposita esse cuncta ista uisibilia, quae nota sunt omnibus, non incongruenter informem istam materiem intellegendam esse consentiunt.

  88. 12.25.1

    Quid? si dicat alius eandem informitatem confusionemque materiae caeli et terrae nomine prius insinuatam, quod ex ea mundus iste uisibilis cum omnibus naturis, quae in eo manifestissime apparent, qui caeli et terrae nomine saepe appellari solet, conditus atque perfectus est? quid? si dicat et alius caelum et terram quidem inuisibilem uisibilemque naturam non indecenter appellatam ac per hoc uniuersam creaturam, quam fecit in sapientia, id est in principio, deus, huiuscemodi duobus uocabulis esse conprehensam; uerum tamen quia non de ipsa substantia dei, sed ex nihilo cuncta facta sunt, quia non sunt id ipsum, quod deus, et inest quaedam mutabilitas omnibus, siue maneant, sicut aeterna domus dei, siue mutentur, sicut anima hominis et corpus, communem omnium rerum inuisibilium uisibiliumque materiem adhuc informem, sed certe formabilem, unde fieret caelum et terra, id est inuisibilis atque uisibilis iam utraque formata creatura, his nominibus enuntiatam, quibus appellaretur terra inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum, ea distinctione, ut terra inuisibilis et inconposita intellegatur materies corporalis ante qualitatem formae, tenebrae autem super abyssum spiritalis materies ante cohibitionem quasi fluentis inmoderationis et ante inluminationem sapientiae?

  89. 12.26.1

    Est adhuc quod dicat, si quis alius uelit, non scilicet iam perfectas atque formatas inuisibiles uisibilesque naturas caeli et terrae nomine significari, cum legitur: in principio fecit deus caelum et terram, sed ipsam adhuc informem inchoationem rerum formabilem creabilemque materiam his nominibus appellatam, quod in ea iam essent ista confusa, nondum qualitatibus formisque distincta, quae nunc iam digesta suis ordinibus uocantur caelum et terra, illa spiritalis, haec corporalis creatura.

  90. 12.27.1

    Quibus omnibus auditis et consideratis nolo uerbis contendere; ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. ad aedificationem autem bona est lex, si quis ea legitime utatur, quia finis eius est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta; et nouit magister noster, in quibus duobus praeceptis totam legem prophetasque suspenderit. quae mihi ardenter confitenti, deus meus, lumen oculorum meorum in occulto, quid mihi obest, cum diuersa in his uerbis intellegi possint, quae tamen uera sint? quid, inquam, mihi obest, si aliud ego sensero quam sensit alius eum sensisse, qui scripsit? omnes quidem, qui legimus, nitimur hoc indagare atque conprehendere, quod uoluit ille quem legimus, et cum eum ueridicum credimus, nihil, quod falsum esse uel nouimus uel putamus, audemus eum existimare dixisse. dum ergo quisque conatur id sentire in scripturis sanctis, quod in eis sensit ille qui scripsit, quid mali est, si hoc sentiat, quod tu, lux omnium ueridicarum mentium, ostendis uerum esse, etiamsi non hoc sensit ille, quem legit, cum et ille uerum nec tamen hoc senserit?

  91. 12.28.1

    Verum est enim, domine, fecisse te caelum et terram. uerum est esse principium sapientiam tuam, in qua fecisti omnia. item uerum est, quod mundus iste uisibilis habet magnas partes suas caelum et terram breui conplexione factarum omnium conditarumque naturarum. et uerum est, quod omne mutabile insinuat notitiae nostrae quandam informitatem, qua formam capit uel qua mutatur et uertitur. uerum est nulla tempora perpeti quod ita cohaeret formae incommutabili, ut, quamuis sit mutabile, non mutetur. uerum est informitatem, quae prope nihil est, uices temporum habere non posse. uerum est, quod, unde fit aliquid, potest quodam genere locutionis habere iam nomen eius rei, quae inde fit: unde potuit uocari caelum et terra quaelibet informitas, unde factum est caelum et terra. uerum est omnium formatorum nihil esse informi uicinius quam terram et abyssum. uerum est, quod non solum creatum atque formatum sed etiam quidquid creabile atque formabile est tu fecisti, ex quo sunt omnia. uerum est omne, quod ex informi formatur, prius esse informe, deinde formatum.

  92. 12.29.1

    Ex his omnibus neris, de quibus non dubitant, quorum interiori oculo talia uidere donasti et qui Moysen, famulum tuum, in spiritu ueritatis locutum esse immobiliter credunt, ex his ergo omnibus aliud sibi tollit qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus intellegibilem atque sensibilem uel spiritalem creaturam; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus uniuersam istam molem corporei mundi huius cum omnibus quas continet manifestis notisque naturis; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit informem materiam creaturae spiritalis et corporalis; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in uerbo suo sibi coaeterno fecit deus informem materiam creaturae corporalis, ubi confusum adhuc erat caelum et terra, quae nunc iam distincta atque formata in istius mundi mole sentimus; aliud qui dicit: in principio fecit deus caelum et terram, id est in ipso exordio faciendi atque operandi fecit deus informem materiam confuse habentem caelum et terram, unde formata nunc eminent et apparent cum omnibus, quae in eis sunt.

  93. 12.30.1

    Item quod adtinet ad intellectum uerborum sequentium, ex illis omnibus ueris aliud sibi tollit, qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, id est corporale illud, quod fecit deus, adhuc materies erat corporearum rerum informis, sine ordine, sine luce; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum corporeum et terra corporea cum omnibus quae in eis sunt corporeis sensibus nota; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, id est hoc totum, quod caelum et terra appellatum est, adhuc informis et tenebrosa materies erat, unde fieret caelum intellegibile - quod alibi dicitur caelum caeli — et terra, scilicet omnis natura corporea, sub quo nomine intellegatur etiam hoc caelum corporeum, id est unde fieret omnis inuisibilis uisibilisque creatura; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, non illam informitatem nomine caeli et terrae scriptura appellauit, sed iam erat, inquit, ipsa informitas, quam terram inuisibilem et inconpositam tenebrosamque abyssum nominauit, de qua caelum et terram deum fecisse praedixerat, spiritalem scilicet corporalemqne creaturam; aliud qui dicit: terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum, id est informitas quaedam iam materies erat, unde caelum et terram deum fecisse scriptura praedixit, totam scilicet corpoream mundi molem in duas maximas partes superiorem atque inferiorem distributam cum omnibus quae in eis sunt usitatis notisque creaturis.

  94. 12.31.1

    Cum enim duabus istis extremis sententiis resistere quisquam ita temptauerit: "si non uultis hanc informitatem materiae caeli et terrae nomine appellatam uideri, erat ergo aliquid, quod non fecerat deus, unde caelum et terram faceret; neque enim scriptura narrauit, quod istam materiem deus fecerit, nisi intellegamus eam caeli et terrae aut solius terrae uocabulo significatam, cum diceretur: in principio fecit deus caelum et terram, ut id, quod sequitur: terra autem erat inuisibilis et inconposita, quamuis informem materiam sic placuerit appellare, non tamen intellegamus nisi eam, quam fecit deus in eo, quod perscriptum est: fecit caelum et terram," respondebunt assertores duarum istarum sententiarum, quas extremas posuimus, aut illius aut illius, cum haec audierint, et dicent: "informem quidem istam materiam non negamus a deo factam, deo, a quo sunt omnia bona ualde, quia, sicut dicimus amplius bonum esse quod creatum atque formatum est, ita fatemur minus bonum esse quod factum est creabile atque formabile, sed tamen bonum: non autem scripturam, quod hanc informitatem fecerit deus, sicut alia multa non commemorauit, ut Cherubim et Seraphim, et quae apostolus distincte ait, sedes, dominationes, principatus, potestates, quae tamen omnia deum fecisse manifestum est. aut si in eo, quod dictum est: fecit caelum et terram, conprehensa sunt omnia, quid de aquis dicimus, super quas ferebatur spiritus dei? si enim terra nominata simul intelleguntur, quomodo iam terrae nomine materies informis accipitur, quando tam speciosas aquas uidemus? aut si ita accipitur, cur ex eadem informitate scriptum est factum firmamentum et uocatum caelum neque scriptum est factas esse aquas? non enim adhuc informes sunt et inuisae, quas ita decora specie fluere cernimus. aut si tunc acceperunt istam speciem, cum dixit deus: congregetur aqua, quae est sub firmamento, ut congregatio sit ipsa formatio, quid respondebitur de aquis, quae super firmamentum sunt, quia neque informes tam honorabilem sedem accipere meruissent nec scriptum est, qua uoce formatae sint? unde si aliquid Genesis tacuit deum fecisse, quod tamen deum fecisse nec sana fides nec certus ambigit intellectus, nec ideo ulla sobria doctrina dicere audebit istas aquas coaeternas deo, quia in libro Geneseos commemoratas quidem audimus, ubi autem factae sint, non inuenimus, cur non informem quoque illam materiem, quam scriptura haec terram inuisibilem et inconpositam tenebrosamque abyssum appellat, docente ueritate intellegamus ex deo factam esse de nihilo ideoque illi non esse coaeternam, quamuis ubi facta sit omiserit enuntiare ista narratio?"

  95. 12.32.1

    His ergo auditis atque perspectis pro captu infirmitatis meae, quam tibi confiteor scienti deo meo, duo uideo dissensionum genera oboriri posse, cum aliquid a nuntiis ueracibus per signa enuntiatur, unum, si de ueritate rerum, alterum, si de ipsius qui enuntiat uoluntate dissensio est. aliter enim quaerimus de creaturae conditione, quid uerum sit, aliter autem quid in his uerbis Moyses, egregius domesticus fidei tuae, intellegere lectorem auditoremque uoluerit. in illo primo genere discedant a me omnes, qui ea, quae falsa sunt, se scire arbitrantur. in hoc item altero discedant a me omnes, qui ea quae falsa sunt Moysen dixisse arbitrantur. coniungar autem illis, domine, in te et delecter cum eis in te, qui ueritate tua pascuntur in latitudine caritatis, et accedamus simul ad uerba libri tui et quaeramus in eis uoluntatem tuam per uoluntatem famuli tui, cuius calamo dispensasti ea.

  96. 12.33.1

    Sed quis nostrum sic inuenit eam inter tam multa uera, quae in illis uerbis aliter atque aliter intellectis occurrunt quaerentibus, ut tam fidenter dicat hoc sensisse Moysen m atque hoc in illa narratione noluisse intellegi, quam fidenter dicit hoc uerum esse, siue ille hoc senserit siue aliud? ecce enim, deus meus, ego seruus tuus, qui uoui tibi sacrificium confessionis in his litteris et oro, ut ex misericordia tua reddam tibi uota mea, ecce ego quam fidenter dico in tuo uerbo incommutabili omnia te fecisse, inuisibilia et uisibilia, numquid tam fidenter dico non aliud quam hoc adtendisse Moysen, cum scriberet: in principio fecit deus caelum et terram, quia non, sicut in tua. ueritate hoc certum uideo, ita in eius mente uideo id eum cogitasse, cum haec scriberet? potuit enim cogitare in ipso faciendi exordio, cum diceret: in principio; potuit et caelum et terram hoc loco nullam iam formatam perfectamque naturam siue spiritalem siue corporalem, sed utramque inchoatam et adhuc informem uelle intellegi. uideo quippe uere potuisse dici, quidquid horum diceretur, sed quid horum in his uerbis ille cogitauerit, non ita uideo, quamuis siue aliquid horum siue quid aliud, quod a me conmemoratum non est, tantus uir ille mente conspexerit, cum haec uerba promeret, uerum eum uidisse apteque id enuntiauisse non dubitem.

  97. 12.34.1

    Nemo iam mihi molestus sit dicendo mihi: "non hoc sensit Moyses, quod tu dicis, sed hoc sensit, quod ego dico." si enim mihi diceret: "unde scis hoc sensisse Moysen, quod de his uerbis eius eloqueris?" aequo animo ferre deberem et responderem fortasse, quae superius respondi uel aliquanto uberius, si esset durior. cum uero dicit: "non hoc ille sensit, quod tu dicis, sed quod ego dico" neque tamen negat, quod uterque nostrum dicit, utrumque uerum esse, o uita pauperum, deus meus, in cuius sinu non est contradictio, plue mihi mitigationes in cor,; ut patienter tales feram; qui non mihi hoc dicunt, quia diuini sunt et in corde famuli tui uiderunt quod dicunt, sed quia superbi sunt nec nouerunt Moysi sententiam, sed amant suam, non quia uera est, sed quia sua est. alioquin et aliam ueram pariter amarent, sicut ego amo quod dicunt, quando uerum dicunt, non quia ipsorum, sed quia uerum est: et ideo iam nec ipsorum est, quia uerum est. si autem ideo ament illud, quia uerum est, iam et ipsorum est et meum est, quoniam in commune omnium est ueritatis amatorum. illud autem, quod contendunt non hoc sensisse Moysen, quod ego dico, sed quod ipsi dicunt, nolo, non amo, quia etsi ita est, tamen ista temeritas non scientiae, sed audaciae est, nec uisus, sed tyfus eam peperit. ideoque, domine, tremenda sunt iudicia tua, quoniam ueritas tua nec mea est nec illius aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice uocas, terribiliter admonens nos, ut nolimus eam habere priuatam, ne priuemur ea. nam quisquis id, quod tu omnibus ad fruendum proponis, sibi proprie uindicat et suum uult esse quod omnium est, a communi propellitur ad sua, hoc est a ueritate ad mendacium. qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur.

  98. 12.35.1

    Adtende, iudex optime, deus, ipsa ueritas, adtende, quid dicam contradictori huic, adtende; coram te enim dico et coram fratribus meis, qui legitime utuntur lege usque ad. finem caritatis; adtende et uide, quid ei dicam, si placet tibi. hanc enim uocem huic refero fraternam et pacificam: si ambo uidemus uerum esse quod dicis et ambo uidemus uerum esse quod dico, ubi, quaeso, id uidemus? nec ego utique in te nec tu in me, sed ambo in ipsa quae supra mentes nostras est inconmutabili ueritate. cum ergo de ipsa domini dei nostri luce non contendamus, cur de proximi cogitatione contendimus, quam sic uidere non possumus, ut uidetur inconmutabilis ueritas, quando, si ipse Moyses apparuisset nobis atque dixisset: "hoc cogitaui", nec sic eam uideremus, sed crederemus? non itaque supra quam scriptum est unus pro altero infletur aduersus alterum. diligamus dominum deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente nostra et proximum nostrum sicut nosmet ipsos. propter quae duo praecepta caritatis sensisse Moysen, quidquid in illis libris sensit, nisi crediderimus, mendacem faciemus dominum, cum de animo conserui aliter quam ille docuit opinamur. iam uide, quam stultum sit in tanta copia uerissimarum sententiarum, quae de illis uerbis erui possunt, temere adfirmare, quam earum Moyses potissimum senserit, et perniciosis contentionibus ipsam offendere caritatem, propter quam dixit omnia, cuius dicta conamur exponere.

  99. 12.36.1

    Et tamen ego, deus meus, celsitudo humilitatis meae et requies laboris mei, qui audis confessiones meas et dimittis peccata mea, quoniam tu mihi praecipis, ut diligam proximum meum sicut me ipsum, non possum minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo, quam mihi optarem ac desiderarem abs te dari muneris, si tempore illo natus essem quo ille eoque loci me constituisses, ut per seruitutem cordis ac linguae meae litterae illae dispensarentur, quae tanto post essent omnibus gentibus profuturae et per uniuersum orbem tanto auctoritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum uerba superaturae. uellem quippe, si tunc ego essem Moyses — ex eadem namque massa omnes uenimus; et quid , nisi quia memor es eius? — uellem ergo, si tunc ego essem quod ille et mihi abs te Geneseos liber scribendus adiungeretur, talem mihi eloquendi facultatem dari et eum texendi sermonis modum, ut neque illi, qui nondum queunt intellegere quemadmodum creat deus, tamquam excedentia uires suas dicta recusarent et illi, qui hoc iam possunt, in quamlibet ueram sententiam cogitando uenissent, eam non praetermissam in paucis uerbis tui famuli reperirent, et si alius aliam uidisset in luce ueritatis, nec ipsa in eisdem uerbis intellegenda deesset.

  100. 12.37.1

    Sicut enim fons in paruo loco uberior est pluribusque riuis in ampliora spatia fluxum ministrat quam quilibet eorum riuorum, qui per multa locorum ab eodem fonte deducitur, ita narratio dispensatoris tui sermocinaturis pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta liquidae ueritatis, unde sibi quisque uerum, quod de his rebus potest, hic illud, ille illud, per longiores loquellarum anfractus trahat. alii enim cum haec uerba legunt uel audiunt, cogitant deum quasi hominem aut quasi aliquam mole inmensa praeditam potestatem nouo quodam et repentino placito extra se ipsam tamquam locis distantibus fecisse caelum et terram, duo magna corpora supra et infra, quibus omnia continerentur, et cum audiunt: dixit deus: fiat illud, et factum est illud, cogitant uerba coepta et finita, sonantia temporibus atque transeuntia, post quorum transitum statim existeret quod iussum est ut existeret, et si quid forte aliud hoc modo ex familiaritate carnis opinantur. in quibus adhuc paruulis animalibus, dum isto humillimo genere uerborum tamquam materno sinu eorum gestatur infirmitas, salubriter aedificatur fides, qua certum habeant et teneant deum fecisse omnes naturas, quas eorum sensus mirabili uarietate circumspicit. quorum si quispiam quasi uilitatem dictorum aspernatus extra nutritorias cunas superba inbeccillitate se extenderit, heu! cadet miser et, domine deus, miserere, ne inplumem pullum conculcent qui transeunt uiam, et mitte angelum tuum, qui eum reponat in nido, ut uiuat, donec uolet.

← Previous · Next → — showing 301400 of 459

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0040.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.