Ancient Texts

← Library

Adversus nationes Libri VII

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum · 350 sections

  1. 4.14.1

    aiunt igitur theologi uestri et uetustatis absconditae conditores, tus in rerum natura Ioues esse, ex quibus unus Aethere sit patre progenitus, alter Caelo, tertius uero Saturno, apud insulam Cretam et sepulturae traditus et procreatus: quinque Soles et Mercurios quinque, ex quibus, ut referunt, Sol primus Iouis filius dicitur et Aetheris habetur nepos, secundus aeque Iouis 15 et Hyperiona proditus genetrice, tertius Yolcano, non Lemnioset Nili qui fuerit filius, quartus Ialysi pater, quem Rhodi peperit heroicis temporibus Acantho, quintus Scythici regis et uersipellis habetur Circae. iam Mercurius primus, qui in Proserpinam dicitur genitalibus adhinniuisse subrectis, supremi progenies Caeli est, sub terra est alter, Trophonius qui esse iactatur, Maia tertius matre et Ioue procreatus sed tertio, quartus suboles Nili est, cuius nomen Aegyptia gens horret et reueretur expromere, quintus Argi est interemptor, fugitiuus atque exul et proditor apud Aegyptum litterarum. sed et Mineruae, inquiunt, sicut Soles et Mercurii quinque sunt, ex quibus prima non uirgo sed ex Volcano Apollinis procreatrix, Nili altera proles et quae esse perhibetur Aegyptia, stirps Saturni tertia est et quae usum excogitauit armorum, Iouis quarta progenies quam Messenii Coryphasiam nuncupant, et quae Pallantem occidit patrem incestorum adpetitorem est quinta.

  2. 4.15.1

    ac ne longum uideatur et nimium, minutatim uelle capita ire per singula, aiunt idem theologi, quattuor esse Volcanos et tris Dianas, Aesculapios totidem et Dionysos quinque, ter binos Hercules et quattuor Veneres, tria genera Castorum totidemque Musarum, pinnatorum Cupidinum trigas et quadrigas Apollinarium nominum, quorum similiter genitores, similiter matres, loca quibus nati sunt indicant et originem singulorum suis cum prosapiis monstrant. quod si uerum et certum est et ex rei cognitae adseueratione monstratur, aut omnes dii non sunt, quoniam plures sub eodem nomine, quemadmodum accepimus, esse non possunt, aut si aliquis ex his est, ignorabitur et nescietur, quia sit consimilium nominum confusione caecatus. atque ita per uos ipsos, quamuis fieri nolitis, efficitur, ut haesitet religio conturbata neque habeat finem certum, in quem dirigere se possit multis elusa ambiguitatis erroribus.

  3. 4.16.1

    fingite nos enim uel auctoritate commotos uel uiolentia terroris uestri induxisse in animum Mineruam uerbi causa sacris uobis sollemnibus et ritu uelle adorare uolgato: si, cum diuinas apparamus res adgredi atque aris flammantibus sua reddere constituta, Mineruae omnes aduolent ac de istius nominis possessione certantes poscant sibi singulae apparatum illum sacrorum reddi: quid in medio faciemus nos animal tenue uel in partes quas potius pii muneris officia transferemus? dicet enim forsitan prima illa quam diximus: meum nomen est Mineruae, meum numen, quae Apollinem genui, quae Dianam et ex mei uteri fetu caelum numinibus auxi et deorum numerum multiplicaui. immo, inquiet quinta Minerua, † tutunis, quae marita et puerpera totiens castitatis purae inminuta es sanctitate. nonne uides in Capitoliis. omnibus uirginalis esse species Mineruarum et innuptarum his formas ab artificibus cunctis dari? desiste igitur nomen iuris tibi adsciscere non tui. nam Mineruam me esse genitore ex Pallante procreatam, testis omnis est poetarum chorus, qui Palladem me nuncupat deriuato a patre cognomine. quid dicis, inquiet secunda haec audiens, ergone Mineruium nomen tu feres parricida petulans et ex amoris incesti contaminatione polluta., quae dum te fucis atque artibus excolis meretriciis, etiam patris in te mentem furialibus plane cupiditatibus excitasti? perge igitur, aliud tibi quaere signum; nam mea res ista est, quam Nilus maximus fluminum ..quis generauit ex liquidis et in uirgineos habitus roris concretione conduxit. quodsi fidem inquiris facti, Aegyptios et ego testes dabo, quorum sum Neith lingua, Platonis testificante Timaeo. quid deinde arbitramur fore? desistetne et illa Mineruam se dicere, cui Coryphasiae nomen est uel ex Coryphae matris signo uel quod ex uertice summo Iouis parmam ferens emicuit atque armorum accincta terroribus? aut illam, quae tertia est, cessuram patienter nomine? et non dictis talibus habituram rationem sui et primarum adrogantiam refutaturam: itane tu audes maiestatem tibi mei nominis usurpare sinceram, ex caeno et ex gurgitibus prodita coagulataque limosis? aut tibi tu alienam dignitatem. adsumis deae, quae de uertice procreatam mentiris te Iouis et rationem te esse mortalibus ineptissimis suades? ex capite Iupiter conceptos filios procreat? et ut arma quae gestas procudi possint et fabricari, in uerticis ipsius cauo officina fabrilis fuit, incudes mallei fornaces folles carbones et forfices? aut si uerum est quod adseueras, rationem te esse, desiste tibi nomen id quod meum est uindicare: nam quam dicis ratio non est species numinis certa sed obscurarum intellegentia causarum. si ergo, ut diximus, officia nobis adeuntibus religiosa Mineruae adsint quinque ac de huius nominis proprietate rixantes sibi quaeque desideret ant turis suffimenta libari aut ex pateris aureis inferia uina defundi, quo disceptatore, quo iudice controuersias tollemus tantas? aut quis quaesitor, quis arbiter ceruicibus tantis erit, qui inter personas huiusmodi aut uindicias iustas dare aut sacramenta conetur pronuntiare non iniusta? nonne potius ibit domum seseque abstinens ab negotiis talibus tutius esse arbitrabitur nihil horum contingere, ne aut uni dando quod omnium est inimicas ecficiat ceteras aut stultitiae crimen incurrat, si id attribuat cunctis quod esse oportebat unius?

  4. 4.17.1

    possumus haec eadem de Mercuriis, Solibus, immo de aliis omnibus, quorum numeros tenditis et multiplicatis, expromere. sed satis est ex uno rationem in ceteris eandem esse scire, et ne forte prolixitas fastidium audientiae pariat, cessabimus ire per singula, ne dum uos arguimus nimietatis, loquacitatis inmodicae suscipiamus et nos culpam. quid dicitis o isti, qui ad deorum nos cultum membrorum laniatibus inuitatis et suscipere nos cultum uestrorum conpellitis numinum? possumus difficiles non esse, si modo aliquid nobis dignum tanti nominis opinione monstretur. ostendite nobis Mercurium, sed unum: date Liberum, sed unum: unam Venerem atque unam similiter Dianam. nam esse Apollines quatuor aut tris Ioues numquam nobis facietis fidem, nec si testem ipsum citetis Iouem aut Pythium constituatis auctorem.

  5. 4.18.1

    sed ex dinerao nescio quis: unde, inquit, scimus, an explorata et cognita theologi scriptitarint, an ut uisum est atque sedit libidinosam extulerint fictionem? nihil istud ad causam, nec sermonis istius in eo est ratio constituta, utrumne res ita sint, theologorum ut indicant scripta an aliter se habeant et multo dissociatae discrimine; nobis enim satis est rebus de publicatis loqui neque quaerere quid sit in uero sed refutare, conuincere id quod in medio positum est atque opinatio concepit humana. sed si mendaces illi, uos ueritas quae sit exponite et inrefutabile aperite secretum. at qui fieri potis est remotis magisteriis litterarum? quid est enim quod dici de immortalibus diis possit, quod non ex hominum scriptis ad humanas peruenerit notiones? aut quicquam uos ipsi de illorum ritibus potestis caerimoniisque narrare, quod relatum in litteras non sit et scriptorum commentariis publicatum? aut si ponderis existimatis nullius haec esse, aboleantur omnes libri quos de diis habetis compositos theologorum, pontificum, nonnullorum etiam philosophiae deditorum; quinimmo potius fingamus ab exordio mundi nullum aliquando mortalium † nullum esse de diis quicquam: experiri uolumus et cupimus scire, an muttire, an hiscere deorum in mentione possitis, an concipere eos mente quos in animis uestris nullius scripti informauerit notio. cum uero nomina et potentias illorum suggerentibus uobis libris addidicisse uos constet, iniquum est detrahere litteris his fidem quarum ea quae dicitis testimonio atque auctoritate firmatis.

  6. 4.19.1

    nisi forte haec falsa et ea quae a uobis dicuntur erunt uera. quo argumento, quo signo? cum enim homines utique et qui haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod tibi placeat esse uerum, quod uero animum laedit id libidinis et falsitatis arguere. per humani. generis iura atque ipsius mortalitatis consortia, cum auditis et legitis ex illo patre \' atque ex illa matre deus ille est proditus\', nonne animi uestri . sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis humilitate proficiscens? aut cum esse arbitramini uos ita, sollicitudinem concipitis nullam, ne offensionis aliquid apud ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis Obscenitatis exisse? nos enim, ne quis forte existimet ignorare, nescire, quid istius nominis conueniat dignitati, aut natiuitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos ortus habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas ipse nouit [ipse] ducimus atque existimamus emissos, immaculatos castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita.

  7. 4.20.1

    at uero uos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae eas illis adiungitis natiuitates ortusque eos adscribitis quos ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est natus Diespiter fratribus. uxores enim dii habent atque in coniugalia foedera. condicionibus ueniunt ante quaesitis? usu farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus sponsas? et quid de ipsis condicionibus loquimur, quando et quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias * dicere et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum non essent, perturbasse discordiis omnia et hominum in posterum genus exitiorum seuisse discrimina?

  8. 4.21.1

    sed in ceteris forsitan minus huius eluceat turpitudinis foeditas. ergone ille rector poli, pater deorum et hominum, supercilio id est nutu totum motans et tremefaciens caelum, ex uiro concretus et. femina est? et nisi ambo se sexus in obscenas dissoluerent copulatis corporibus uoluptates, Iuppiter ille maximus non esset, et usque ad hos dies et regem numina non haberent et caelum sine domino staret? et quid Iouem miramur ex feminae effusum dictitare uos aluo, quando auctores uestri et nutricem habuisse conscribunt, et ex alieni uberis alimonia mox traditam retinuisse uitam? quid dicitis o uiri? ergone, iterum dicam, tonans fulgens et fulminans et nubila terribilia conducens suxit fluenta mammarum, uagitum edidit, repsit atque ut fletum exponeret ineptissime tractum, crepitaculis obticuit auditis et ad somnos inductus est in mollissimis cunis iacens et uocibus delenitus infractis ? o deorum adsertio religiosa, o amplitudinis metuendae uenerabilem monstrans atque insinuans dignitatem! sicine apud uos, quaeso, supernarum nascitur eminentia potestatum, his in lucem prodeunt generationibus dii uestri quibus asini porci canes, quibus inmunda haec omnis conceptatur et genitur terrenarum proluuies bestiarum?

  9. 4.22.1

    nec contenti hos coetus grauitati attribuisse Saturniae, etiam ipsum regem mundi flagitiosius liberos procreasse quam ipse est natus atque editus praedicatis. ex Hyperiona, inquitis, matre et ex Ioue iaculatore fulminis Sol aureus et flagrantissimus natus est: ex Latona et eodem arquitenens Delius et siluarum agitatrix Diana: ex Leda et eodem [arquitenens Delius et siluarum] * graece Dioscoris nomen est: ex Alcmena et eodem Hercules ille Thebanus, quem claua pellisque tutata sunt: ex Semela atque ipso Liber, qui Bromius dicitur et ex femine iterum natus patris : ex ipso rursus et Maia Mercurius ore facundus et gestator adfabilium colubrarum. potest ulla grauior contumelia Ioui uestro infigi aut quicquam est aliud quod labefactet aut destruat deorum principis auctoritatem, quam quod eum creditis uoluptatibus aliquando libidinosis uictum et in femineos appetitus inflammati pectoris incaluisse feruore? et quid regi Saturnio matrimoniis fuerat cum alienis rei? nonne illi fuerat satis Iuno, nec sedare impetum cupiditatum in regina poterat numinum, cum nobilitas eam commendaret tanta, facies os dignitas et ulnarum niuei marmoreique candores? an uxore contentus haud una concubinis, pelicibus atque amiculis delectatus inpatientiam suam spargebat passim, ut babaecali adolescentes solent, salax deus, et canus ex infinitis corporibus flaccescentium uoluptatum . restituebat ardorem? quid dicitis o impii uel quas de uestro Ioue opinionum confingitis foeditates P ita non animaduertitis, non uidetis, cuius eum notetis probri? cuius criminis constituatis auctorem? uel quas in eum labes flagitiorum, quantas coaceruetis infamias?

  10. 4.23.1

    ad libidinem homines proni atque ad uoluptatum blanditias naturae infirmitate procliues adulteria tamen legibus uindicant et capitalibus adficiunt eos poenis quos in aliena comprehenderint foedera genialis se lectuli expugnatione iecisse. subsessoris et adulteri persona cuius esset turpitudinis, notae cuius, regnatorum maximus nesciebat, et speculator ille, ut fama est, bene meritorum ac pessime, quidnam deceret se uelle rationibus pectoris non perspiciebat amissis. et tolerari forsitan maletractatio haec posset, si eum saltem personis coniungeretis conparibus, et adulter a uobis immortalium constitueretur dearum. in humanis uero corporibus quidnam, quaeso, inerat pulchritudinis, quid decoris, quod inritare, quod flectere oculos posset in se Iouis? cutes uiscera pituita atque omnis illa proluuies intestinorum sub inuolucris constituta, quam non modo Lynceus ille penetrabili acie possit horrescere, uerum etiam quiuis alter sola uel cogitatione uita;re. o egregia merces culpae, o digna et pretiosa dulcedo, propter quam Iuppiter maximus [cycnus fieret et taurus et candidorum procreator ouorum. si aperire oculos mentis et ueritatem pro-

  11. 4.24.1

    priam intueri sine ulla uultis gratificatione priuata, misenarum omnium causas, quibus genus ut dicitis iamdudum adflictatur humanum, ex huiusmodi reperietis opinationibus fluere quas habetis antiquitus de diis uestris et quas in melius reformare ante oculos posita ueritate renuistis. nam nos quidem quidnam de illis aliquando aut inconueniens sensimus aut conscriptionibus edidimus indecoris, ut in inuidiam iaciantur nostram labores generis humani et commoditates quibus uiuitur imminutae? numquid a nobis dicitur, ut ciconias, ut palumbes ex ouis esse progenitos quosdam deos? numquid ex pelagi spuma et ex Caeli genitalibus amputatis Cythereiae Veneris concretum coaluisse candorem? numquid parricidii causa uinctum esse Saturnum et ablui diebus statis, uinculorum ponderibus et , leuari ? numquid beneficio Curetum ab interitu seruatum Iouem? numquid expulisse regno patrem et alieni iuris imperium uiolentia et fraude tenuisse? numquid pulsum a nobis senem Italorum delituisse in finibus, et quod tutus fuisset a filio, nomen Latio inposuisse pro munere? numquid incestas nuptias cum sorore Iouem ipsum dicimus fecisse nos, aut in- Ii uitatum ad ius mensae pro suillis uisceribus prolem nescium Lycaoniam pransitasse ? numquid altero claudum. pede apud insulam Lemnum fabrilia opera exercuisse Vulcanum? numquid cupidinis atque auaritiae causa, sicut canit Boeotius Pindarus, Aesculapium fulminis transfixum esse telo ? numquid Apollinem ditem factum eos ipsos reges quorum gazis fuerat locupletatus et donis ambiguitate fefellisse responsi? numquid furem Mercurium publicauimus nos? nos esse Lauernam atque cum hoc simul fraudibus praesidere furtiuis? numquid ex nobis Myrtilus est auctor, qui Macari filiae Megaclonis ancillulas profitetur fuisse Musas ? numquid rege a Cyprio, cuius nomen Cinyras est, † dictatum meretriculam Venerem diuorum in numero consecratam?

  12. 4.25.1

    quis ex reliquiis Pelopis conpactum esse Palladium prodidit? non uos? quis Spartanum fuisse Martem? non Epicharmus auctor uester? quis in Thraciae finibus procreatum? non Sophocles Atticus cunctis consentientibus theatris? quis mensibus in Arcadia tribus et decem uinctum? non Melae fluminis filius? quis ei canes ab Caribus, quis ab Scythis asinos immolari? non principaliter cum ceteris Apollodorus? quis dum genialibus insultat alienis haesisse in laqueis inuolutum? non commentarii uestri? non scaenae? numquid aliquando a nobis conscriptum est mercennariam deos seruitutem seruisse, ut Herculem Sardibus amoris et petulantiae causa, ut Admeto Apollinem Delium, ut Laomedonti Troico Iouis fratrem, ut eidem sed cum patruo Pythium, ut coniugalia secreta miscentibus Mineruam luminis ministram et lucernarum modulatricem? nonne ille uester est uates, qui Martem fecit et Venerem mortalium manibus uulneratos ? non ex uobis Panyassis unus est, qui ab Hercule Ditem patrem et reginam memorat sauciatam esse Iunonem? non uiraginem ab Ornyto caesam cruentatam uexatam Polemonis uestri indicant scripta? non ab Hippocoontis liberis ipsum Sosibius Herculem cruciatum retulisse pronuntiat et inlati uulneris et doloris? apud insulam Cretam sepulturae esse mandatum Iouem nobis editum traditur- \'ditur? in Spartanis et Lacedaemoniis finibus nos dicimus conditos in canis coalitos fratres? noster ille est auctor, qui Patrocles Thurius scriptorum in titulis indicatur, qui tumulos memorat reliquiasque Saturnias tellure in Sicula contineri? Hieronymus *** Plutarchus nostrarum esse partium comprobatur, qui in Oetaeis uerticibus Herculem post morborum comitialium ruinas dissolutum in cinerem prodidit?

  13. 4.26.1

    nam quid de illis amoribus dicam quib.us in feminas sanctos incaluisse caelestes uestris proditum litteris atque auctoribus continetur? numquid enim a nobis arguitur rex maris Amphitritas Hippothoas Amymonas Menalippas Alcyonas per furiosae cupiditatis ardorem castimoniae uirginitate priuasse? numquid Apollo Latonius immaculatus ille, castissimus atque purus Arsinoas Aethusas Hypsipylas Marpessas, Zeuxippas et Prothoas, Daphnas et Steropas inconsulti pectoris adpetisse feruoribus? numquid senex Saturnus iamdudum obsitus canis atque annorum uetustate iam frigidus nostris carminibus indicatur ab uxore in adulterio comprehensus induisse formam feri et sub pecoris specie hinnitibus euolauisse iactatis? Iuppiter ipse rex mundi nonne a uobis infamis est isse per innumeras species et petulantis amoris flammam seruilibus obumbrauisse fallaciis? numquid a nobis aliquando conscriptus est, libidinosa ut perficeret furta, modo esse in aurum uersus, modo in satyrum ludicrum, in draconem, in alitem, in taurum, et quod omnia genera contumeliarum transiliat, in formiculam paruulam, ut Cletoris uidelicet - filiam Myrmidonis ederet apud Thessalos matrem? quis illum in Alcmena nouem noctibus fecit peruigilasse continuis? non uos? quis in amoribus desidem derelicta caeli statione iacuisse? non uos? et sane adiungitis beneficia non parua, siquidem nobis deus Hercules natus est, qui in rebus huiusmodi patris sui transiret exuperaretque uirtutes. ille noctibus uix nouem unam potuit prolem extundere concinnare conpingere, at Hercules sanctus deus natas quinquaginta de Thestio nocte una perdocuit et nomen uirginitatis exponere et genetricum pondera sustinere. quid quod non contenti feminei generis adtribuisse diis curas etiam sexus adiungitis adamatos ab his mares ? Hylam nescio quis diligit, Hyacintho est alius occupatus, ille Pelopis desideriis flagrat, hic in Chrysippum suspirat ardentius, Catamitus rapitur delicium futurus et poculorum custos, et ut Iouis dicatur pullus, in partibus Fabius aduritur mollibus obsignaturque posticis.

  14. 4.27.1

    sed soli amant apud uos mares et femineo sexui sua conseruata est sanctitas ? nonne uestris cautum est litteris, adamatum esse ab Aurora Tithonum, arsisse in Endymionem Lunam, Nereidem in Aeacum, in Achillis genitorem Thetim, Proserpinam in Adonem, matrem eius Cererem in Iasionem nescio quem rusticanum et post Vulcanum Phaethontem Martem in Anchisae nuptias ipsam illam Venerem Aeneadum matrem et Romanae dominationis auctorem? cum talia igitur nos probra et flagitiosa prodigia non in unum aliquem nominatim sed in omnem pariter superorum gentem quam esse nos remini sine ullius exceptione iaciatis, . audetis salua uerecundia dicere, aut esse nos impios aut uos pios, cum multo maiores ferant a uobis offensas ex omnibus probris quae in illorum maledicta conducitis quam amplitudines et honores ex ritu atque officio cultionis P aut enim falsa illa sunt cuncta quae sunt prompta de singulis existimationem illorum maiestatemque laedentia, et res digna omnino est, propter quam dii funditus genus omne debeant abolere mortalium, aut si explorata et uera sunt et sine ullis dubitationibus conprehensa, ad eam perducitur res summam, ut inuitissimis uobis non generis superi sed humani eos fuisse credamus.

  15. 4.28.1

    ubi enim nuptiae matrimonia puerperia nutrices artificia debilitates, ubi status capitis et condicio seruitutis, ubi uulnera caedes cruor, ubi amores desideria uoluptates, ubi omnis animorum adfectio ab inquietis perturbationibus ueniens, necesse est diuinum nihil istic esse, nec quod proprium caduci est generis et terrenae fragilitatis praestantiori posse adhaerere naturae. quis est anim qui credat, si modo agnoscit ac percipit, uis istius potentiae quae sit, aut genitabiles habuisse partes deum et abscisione foedissima priuatum his esse, aut ex se proditas aliquando intercepisse proles et uinculorum coercitum poenis, aut cum patre quodammodo conseruisse bella ciuilia et eum iure abstinuisse regali, aut exterritum minoris metu uertisse exuperatum terga et tamquam fugitiuum et exulem in summotis delituisse secretis? quis est, inquam, qui credat ad humanas adcubuisse deum mensas, interemptum auaritiae causa, fefellisse supplices ambiguitate responsi, praecellere in furtorum dolis, adulterasse seruisse uulneratum esse et adamasse et per omnes libidinum formas incestarum cupiditatum circumegisse pellaciam? atquin omnia uos ista et fuisse et inesse in diis adseueratis uestris, neque ullam praetermittitis speciem uitiositatis maleficii lapsus quam non in conuicium numinum opinionum petulantia conferatis. aut igitur uobis quaerendi sunt dii alii in quos omnia ista non cadant — in quos enim haec cadunt, humani sunt generis atque terreni — aut si hi sunt tantummodo quorum nomina publicastis et mores, opinionibus tollitis uestris. mortalia sunt enim quaecumque narratis.

  16. 4.29.1

    et possumus quidem hoc in loco omnis istos, nobis quos inducitis atque appellatis deos, homines fuisse monstrare uel Agragantino Euhemero replicato, cuius libellos Ennius, clarum ut fieret cunctis, sermonem in Italum transtulit, uel Nicagora Cyprio uel Pellaeo Leonte uel Cyrenensi Theodoro uel Hippone ac Diagora Meliis uel auctoribus aliis mille, qui scrupulosae diligentiae cura in lucem res abditas libertate ingenua protulerunt. possumus, inquam, si placet, et Iouis res gestas et Mineruae expromere bella, uirginis et Dianae, quibus dolis Liber Indorum affectauerit regimen, cuius fuerit condicionis Venus, cuius operae, cuius quaestus, matrimonium Magna cuius tenuerit Mater, quidnam spei, quid uoluptatis specioso ab Attide conceperit, unde Serapis Aegyptius, unde Isis, uel ex quibus causis appellatio ipsa concinnata sit nominum.

  17. 4.30.1

    sed non istam suscepimus in eo sermone quem facimus uel operulam uel uoluntatem, ut ostendamus et publicemus, quinam fuerint hi omnes. illud nobis propositum est, quoniam nos impios et inreligiosos uocatis, uos pios contra et deorum contenditis esse cultores, demonstrare atque in medio ponere, ab hominibus magis nullis ignominiosius eos tractari quam a nobis. quod si habere se ita ex ipsis maledictionibus promptum est, sequitur ut intellegi debeat uos superis stimulos indignationum furialium commouere, qui tam foedas de illis uel auditis uel creditis uel ignominiosas ipsi compingitis fabulas. non enim qui sollicite relegit et inmaculatas hostias caedit, qui aceruos turis dat concremandos igni, numina consentiendus est colere aut officia solus religionis inplere. cultus uerus in pectore est atque opinatio de dis digna, nec quicquam prodest inlatio sanguinis et cruoris, si credas de his ea quae non modo sint longe ab eorum dissita distantiaque natura., uerum etiam labis et turpitudinis aliquid et maiestati eorum concilient et decori..

  18. 4.31.1

    mterrogare enim uos libet et ad sermonis exigui responsionem uocare, utrumne grauius existimetis nullas caedere his hostias, quia putes naturam tantam neque uelle neque appetere istas, an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae cuiusuis animum in ultionis possint rabiem concitare? si rerum momenta pendantur, nullum reperias tam † inuidum iudicem, qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. hoc enim forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis est et desperatae in fictionibus caecitatis. si in caerimoniis uestris rebusque diuinis postilionibus locus est et piaculi dicitur contracta esse commissio, si per imprudentiae lapsum aut in uerbo quispiam aut simpuuio deerrarit, aut si rursus in sollemnibus ludis curriculisque diuinis commissum omnes statim in religiones clamatis sacras, si ludius constiterit aut tibicen repente conticuerit aut si patrimus et matrimus ille qui uocitatur puer omiserit per ignorantiam lorum aut terram tenere non potuerit: audetis abnuere in delictis tam grauibus uiolari semper a uobis deos, cum in leuioribus causis irasci eos ipsi cum pernicie saepius confiteamini ciuitatis?

  19. 4.32.1

    sed poetarum, inquiunt, figmenta sunt haec omnia et ad uoluptatem compositae lusiones. non est quidem credibile homines minime brutos et uetustatis remotissimae uestigatores aut non eas inseruisse suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum superessent atque in auribus collocatae aut ipsos sibi tantum licentiosi uoluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. sed concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores esse atque inuentores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia uindicare aut non legibus latis et seueritate poenarum tantae istis obuiam temeritati, constitutumque a uobis est, ne quis posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut deorum indignum maiestatibus loqueretur. quisquis enim patitur peccare peccantem, is uires sumministrat audaciae, et maioris contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire criminibus quam uera ingerere atque obiectare delicta. quod enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, testimonio tacitae recognitionis infractum: illud uero acerbissime uulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque existimationis infamat.

  20. 4.33.1

    scribuntur dii uestri in tricliniis caelestibus atque in chalcidicis aureis cenitare, potare et ad ultimum fidibus et uocum modulatione mulceri. uos aures patientissimas commodatis nec iudicatis indignum uoluptates attribui diis eas quibus corpora terrena fulciuntur et quas aures expetunt eneruati pectoris dissolutione mollitae. inducuntur ex bis alii amatores, adulteri castitatis nec cum feminis tantum sed cum uiris etiam propudiosos flagitiososque miscere concubitus. nobis nulla est cura, quid super rebus dicatur tantis, neque ullo saltem castigationis metu luxuriantium litterarum coercetis audaciam. per insanias, per furores orbare alii se et tamquam hostili de sanguine ita se proprio parricidio cruentare: sacrilegia uos illa miramini elata sublimiter, et quod poenis omnibus conueniebat plecti, ut animosius consurgat audacia, incentiuo extollitis laudis. illi uulnera orbitatis ingemere et cum heiulatibus indecoris fata incusare crudelia: uos stupetis eloquentiae uiribus, et quod penitus oportebat ex humani generis † coalitu tolli, percensetis, ediscitis ac ne ulla intercidat obliuione curatis. uulnerari, uexari, bella inter se gerere furialium memorantur ardore discriminum: uobis illa est descriptio uoluptati, atque ut scriptorum tantam defendatis audaciam, allegorias res illas et naturalis scientiae mentimini esse doctrinas.

  21. 4.34.1

    sed quid ego neclectas aliorum conqueror contumelias numinum? ipse ille Iuppiter, cuius uos nomen effari non sine metu decuit et totius corporis concussione, amasio captus ab uxore describitur confiteri culpas suas, et uelut demens ac nescius, quas amiculas coniugi, quas uxori anteposuerit pelices, obduratus inuerecundia publicare: uos talia qui extulere prodigia poetarum esse principes atque reges diuinis ingeniis praeditos, capita esse memoratis sanctissima, tantumque ab officio religionum quas induxistis euolastis, ut grauioris ponderis sint apud uos uerba quibus caelitum uiolatur sublimitas. ita ergo non decuit, si modo ullus deorum esset apud nos metus aut si esse illos uspiam praesumptionis certissimae confidentia crederetis, rogationibus, plebis scitis, consultorum senatus metu intercedere prohibere sancire, ne quis uellet de dis passim nisi quod esset plenum religionis effari ? nec a uobis saltem istum meruerunt honorem, ut quibus expellitis a uobis eisdem ab his legibus propulsaretis iniurias? maiestatis sunt apud uos rei, qui de uestris sequius obmurmurauerint aliquid regibus. magistratum in ordinem redigere, senatorem aut con- , uicio prosequi seueris esse decrestis periculosissimum poenis. carmen malum conscribere, quo fama alterius coinquinetur et uita, decemuiralibus scitis euadere noluistis inpune, ac ne uestras aures conuicio aliquis petulantiore pulsaret, de atrocibus formulas constituistis iniuriis. soli sunt apud uos superi inhonorati contemptibiles uiles, in quos ius est a uobis datum quae quisque uoluerit dicere, turpitudinum iacere quas libido confinxerit atque excogitauerit formas. et incuriam nobis intendere tam infamium non erubescitis numinum, cum sit rectius multo deos esse non credere quam esse illos tales talique existimatione sentire?

  22. 4.35.1

    sed poetis tantummodo licere uoluistis indignas de dis fabulas et flagitiosa ludibria comminisci? quid pantomimi uestri, quid histriones, quid illa mimorum atque exoleti generis multitudo? nonne ad usum quaestus sui abutuntur dis uestris et lenocinia uoluptatum ex iniuriis adtrahunt contumeliisque diuinis? sedent in spectaculis publicis sacerdotum omnium magistratumque collegia, pontifices maximi et maximi curiones, sedent quindecimuiri laureati et diales cum apicibus flamines, sedent interpretes augures diuinae mentis et uoluntatis, nec non et castae uirgines, perpetui nutrices et conseruatrices ignis, sedet cunctus populus et senatus, consulatibus functi patres, diis proximi atque augustissimi reges: et quod nefarium esset auditu, gentis illa genetrix Martiae, regnatoris et populi procreatrix amans saltatur Venus et per adfectus omnes meretriciae uilitatis inpudica exprimitur imitatione bacchari. saltatur et Magna sacris compta cum infulis Mater et contra decus aetatis illa Pessinuntia Dindymene in bubulci unius amplexum flagitiosa fingitur adpetitione gestire, nec non et illa proles Iouis Sophoclis in Trachiniis Hercules pestiferi tegminis circumretitus indagine miserabiles edere inducitur heiulatus, uiolentia doloris frangi atque in ultimam tabem diffluentium uiscerum maceratione consumi. quin et ille in fabulis maximus ipse regnator poli sine ulla nominis maiestatisque formidine adulterorum agere introducitur partes, atque [formidine] ut fallere castitatem alienarum possit familias matrum, ora immutare pellacia et in species coniugum subditiui corporis simulatione succedere.

  23. 4.36.1

    nec satis haec culpa est. etiam mimis et scurrilibus ludicris sanctissimorum personae interponuntur deorum, et ut spectatoribus uacuis risus possit atque hilaritas excitari, iocularibus feriuntur cauillationibus numina: conclamant et adsurgunt theatra, caueae omnes concrepant fragoribus atque plausu, et quod nullis possit satisfactionibus expiari, exoletis atque inrisoribus numinum dona instituuntur et munera, ab officiis otium publicis, immunitas et uacatio cum coronis. et audetis post ista mirari unde oriantur haec mala quibus inundatur et premitur sine ulla intermissione mortalitas, cum omnis † res eas quibus sunt inuoluta probra numinum et maledictionis elogia et cotidie referatis et ediscatis cotidie, et si quando animum desidem otiosis uultis alucinationibus occupari, dies uobis poscatis dari et sine ullis intermissionibus exhiberi. quod si haberet uos aliqua uestris pro religionibus indignatio, has potius litteras uos exurere debuistis olim, libros istos demoliri, dissoluere theatra haec potius, in quibus infamiae numinum propudiosis cotidie publicantur in fabulis. nam nostra quidem scripta cur ignibus meruerunt dari? cur immaniter conuenticula dirui, in quibus summus oratur deus, pax cunctis et uenia postulatur magistratibus exercitibus regibus familiaribus inimicis, adhuc uitam degentibus et resolutis corporum uinctione, in\' quibus aliud auditur nihil nisi quod humanos faciat, nisi quod mites uerecundos pudicos castos, familiaris communicatores rei et cum omnibus uobis solidae germanitatis necessitudine copulatos.

  24. 4.37.1

    uerum ita se res habet, ut quoniam plurimum gladiis et potestate ualetis ferri, anteire uos etiam ueritatis scientia iudicetis, et esse † pro diis pios, quorum potentias primi opinionum obscenitate foedastis. hoc in loco, si ferocitas uestra permittit et rabies patitur illud, nobis ut respondeatis oramus, utrumne iras cadere in naturam existimetis deorum an ab adfectibus his longe diuinam esse beatitudinem disiugatam? nam si concipiunt has faces et motibus exasperantur irarum sicut uestrae opinationes ferunt — nam saepe illos dicitis et propter ludos minus sollicite factos et propter praesules non probatos et propter quaedam spatiola defanata et propter caerimonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum et contagione pestilentiae conrupisse auras zephyrorum luctuosa cum populi uastitate — sequitur ut intellegi debeat iracundias non paruas ex opinionibus eos continere praedictis. quod si datur, datur et illud necessario consequens, miserias has omnis quibus olim genus accumulatur humanum ab huiusmodi fluere fictionibus: quodsi ab hia causis indignatio proficiscitur numinum, miseriarum tantarum uos estis auctores, qui animos caelitum non cessatis offendere et ultionis in rabiem concitare. sin autem ab huiusmodi furiis deorum est genus immune neque quid sit irasci dii omnino nouerunt, et nobis ergo irasci sine ulla ratione dicuntur, qui ira quid sit ignorant et ab eius † comptu et permixtione sunt absoluti. [neque enim fieri per rerum naturam potest, ut quod unum est fiat duo et in diuersas res eat unitas ingenita simplicitate diuisa.]

  25. 5.1.1

    Esto: ab ludentibus poetis cuncta illa sint prodita et * immortalibus diis probra. quid? illa, quae historiae continent graues seriae curiosae quaeque in arcanis mysteriis traditis, poetarum sunt excogitata lasciuia? quae si nobis uiderentur ineptiarum talium fabulae, neque in usu retineretis quaedam † suo neque per cursus annuos laetitias exerceretis ut festas neque ut rerum simulacra gestarum sacrorum conseruaretis in ritibus. ex quibus tam multis unum interim ponam moderaminis temperamentum secutus, in quo stolidus et inprudens ipse ille inducitur Iuppiter, uerborum ambiguitatibus lusus. in secundo Antiatis libro — ne quis forte nos aestimet concinnare per calumnias crimina — talis perscripta est fabula: Numam illum regem , cum procurandi fulminis scientiam non haberet essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim iuuenes apud aquam celasse cum uinculis, ut cum Faunus et Martius Picus ad id locorum uenissent haustum — nam illis aquandi sollemne iter huc fuit — inuaderent constringerent conligarent. sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parui numeri uino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosa uenturis opposuisse fallacia. illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota uenisse. sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, uetustioribus anteposuisse res nouas, inuasisse auiditer, dulcedine potionis captos hausisse plus nimio, obdormiuisse factos graues; tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis uincla, expergitosque illos statim perdocuisse regem, quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Auentino fecisse diuinam, elexisse ad terras Iouem ab eoque quaesisse fulguritum procurationis morem. Iouem diu cunctatum expiabis) dixe capite fulgurita; regem respondisse caepicio); Iouem rursus humano); rettulisse regem \'sed capillo\'.; deum contra \'animali\'; (maena) subiecisse Pompilium. tunc ambiguis Iouem propositionibus captum extulisse hanc uocem decepisti me Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, non maena capillo caepicio: quoniam me tamen tua circumuenit astutia, quem uoluisti habeto morem et his rebus quas pactus es procurationem semper suscipies fulguritorum\'.

  26. 5.2.1

    quid primum, quid ultimum uel exsequatur animus uel conticiscat, nec facile dictu est neque ullis considerationibus expeditum. ita enim sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit uobis conitendum, falsa ut credantur haec esse, etiam si sint uera, quam optinere uelle pro ueris et uelut quiddam mirabile non sine ipsius numinis insinuare contemptu. quid enim dicitis o isti? credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare uenarum, fluenta isse † per fontium? credimusne captos mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitauisse fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum ueniretur? credimusne uictos somno atque altissimi soporis obliuione demersos uinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? quibus deinde partibus uinculorum illae iniectae sunt nexiones? soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae. fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum possent inligationibus coerceri? non enim requiro, non exigo, an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an Ioue inuito uel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur, si Faunus et Picus sunt diuini generis et potestatis, non ipsi potius edidere quaerenti id quod ab ipso Ioue periculosius Numa cupiebat audire? an numquid Iuppiter solus huius rei scientiam nouerat? ab ipso enim decidunt fulmina ** ut inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? an cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire, quibus modis conueniat iras eius atque animos temperare? etenim reuera stultissimum credere est, ipsum remedia sciscere, quibus auerti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri constituerit rebus. hoc est enim dicere: illo ritus genere meas iras placabitis, et si quando per fulgura significauero aliquid imminere, facite hoc et illud, ut quod fieri statui inane fiat et uacuum et sacrorum ui uanescat.

  27. 5.3.1

    sed concedamus, ut dicitur, ipsum aduersum se Iouem remedia scisse atque artes quibus iri obuiam suis significationibus conueniret: etiamne credemus deum numinis tanti tractum esse ad terras et in uerrucula collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse sermonem? et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit, quae ab impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese denuntiationibus sistere? mola salsa, tus, sanguis, uerbenarum suffitio et nominum terribilium fremores? et potentiora quam Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent inuitum parere praeceptis aut uoluntarium sese circumuentionibus tradere? quid? quod sequitur fidem suam habet, tam improuidum fuisse Saturnium, ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse caperetur aut nesciret futurum, quibus lusura se modis astutia esset calliditasque mortalis? expiabis, inquit, capite fulgurita. inperfecta adhuc uox est neque plena proloquii circumscriptaque sententia. scire enim necessario conuenit; utrumne capite ueruicino an suillo, an bubulo, an quolibet alio expiationem istam sciscat Diespiter perpetrari: quod cum nondum specialiter statuisset, essetque adhuc pendens et nondum sententia terminata, qui potuit Numa scire hominis Iouem dicturum caput, ut anteuerteret, anteiret et in caput caepicii ambiguitatis illius incerta traduceret?

  28. 5.4.1

    nisi forte dicetis regem fuisse diuinum: numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? nisi homo praesumeret, quid dicturus esset Iuppiter, eum non circumscripsit: deus scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo? ita non in promptu est et apparet puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? quid enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis humani, et cum deceptum te doleas, in uict oris concedere uoluntatem et medicinam quam obtuleras ponere? nam si fuit ratio et quaedam conuenientia naturalis, cur humano capite procuratio debuerit suscipi fulguriti, non uideo cur ab rege relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, libidinose hominis inhiatum est cruori. atque ita in contrarium pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur uoluisse scire quod uoluit et crudelis Iuppiter fuisse doceatur, qui quod maena potuit et caepicio suscipi uoluisse se dixerit humanis capitibus expiari.

  29. 5.5.1

    apud Timotheum, non ignobilem theologorum unum, nec non apud alios aeque doctos super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. in Phrygiae finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic uocata. ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur informata est Mater atque animata diuinitus. hanc in uertice ipso petrae datam quieti et somno nequam incestis Iuppiter cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit\' uictus. hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos curare, non homines nec praeter se quicquam potentius credere terras, caelum et sidera continere.

  30. 5.6.1

    cuius cum audacia quibusnam modis posset uel debilitari uel conprimi saepenumero esset deorum in deliberatione quaesitum, haesitantibus ceteris huius muneris curam Liber in se suscipit. familiarem illi fontem, quo ardorem fuerat suetus et sitiendi lenire flagrantiam ludo et uenationibus excitatam, ualidissima succendit ui meri. necessitatis in tempore haustum accurrit Agdestis, immoderatius potionem hiantibus uenis rapit: fit ut insolita re uictus soporem in altissimum deprimatur. adest ad insidias Liber, ex setis scientissime conplicatis imum plantae inicit laqueum, parte altera proles cum ipsis genitalibus occupat. exhalata ille ui meri corripit se impetu et adducente nexus planta suis ipse se uiribus eo quo uir erat priuat sexu. cum discidio partium sanguis fluit inmensus, rapiuntur et combibuntur haec terra, malum repente cum pomis ex his punicum nascitur. cuius Nana speciem contemplata regis Sangari uel fluminis filia carpit mirans atque in sinu reponit: fit ex eo praegnas. tamquam uitiatam claudit pater et curat ut inedia moriatur: pomis atque aliis pabulis deum sustentatur a matre. enititur paruulum. sed exponi Sangarius praecipit: repertum nescio quis sumit † formas, lacte alit hirquino et quoniam Lydia scitulos sic uocat, uel quia hirquos Phryges suis attagos elocutionibus nuncupant, inde Attis nomen ut sortiretur effluxit. hunc unice mater deum, ore fuerat quod excellentissimo, diligebat. diligebat et Agdestis, blandus adulto comes et qua solum poterat minime rectis adsentationibus uinctum saltuosa ducens per nemora et ferarum multis muneribus donans, quae puer Attis primo sui esse dicebat laboris atque operis glorians: per uinum deinde confitetur et ab Agdesti se diligi. et ab eo donis siluestribus honorari; unde uino, quod silentium prodidit, in eius nefas est sanctum sese inferre pollutis.

  31. 5.7.1

    tunc Pessinuntius rex Midas alienare cupiens tam infami puerum coniunctione matrimonio eius suam filiam destinat, ac ne scaeuus aliquis nuptialia interrumperet gaudia, fecit oppidum claudi. uerum deum mater adulescentuli fatum sciens interque homines illum. tamdiu futurum saluum quamdiu esset solutus a matrimonii foedere, ne quid accideret maesti, ciuitatem ingreditur clausam muris eius capite subleuatis, quod esse turritum ratione ab hac coepit. *** Agdestis scatens ira conuulsi a se pueri et uxoris ad studium deriuati conuiuantibus cunctis furorem et insaniam suggerit: conclamant exterriti † adorandorum Phryges, mammas sibi demetit † Galli filia paelicis, rapit Attis fistulam, quam instigator ipse gestitabat insaniae, furiarum et ipse iam plenus, perbacchatus iactatus proicit se tandem et sub pini arbore genitalia sibi desecat dicens \'tibi Agdesti haec habe, propter quae motus tantos furialium discriminum concitasti\'. euolat cum profluuio sanguinis uita, sed abscisa quae fuerant Magna legit et ** Mater deum, inicit his terram, ueste prius tecta erant atque inuoluta defuncti. fluore de sanguinis uiola flos nascitur et redimitur ex hac arbos: inde natum et ortum est nunc etiam sacras uelarier et coronarier pinos. uirgo sponsa 12* \' quae fuerat, quam Valerius pontifex Iam nomine fuisse conscribit, exanimati pectus lanis mollioribus uelat, dat lacrimas cum Agdesti interficitque se ipsam: purpurantes in uiolas cruor uertitur interemptae. mater suffodit et Iam deum, unde amygdalus nascitur amaritudinem significans funeris. tunc arborem pinum, sub qua Attis nomine spoliauerat se uiri, in antrum suum defert et sociatis planctibus cum Agdesti tundit et sauciat pectus pausatae circum arboris robur. Iuppiter rogatus ab Agdesti ut Attis reuiuesceret non sinit; quod tamen fieri per fatum posset, sine ulla difficultate condonat, ne corpus eius putrescat, crescant ut comae semper, digitorum ut minimissimus uiuat et perpetuo solus agitetur e motu. quibus contentum beneficiis Agdestim consecrasse corpus in Pessinunte, caerimoniis annuis et sacerdotiorum antistitibus honorasse.

  32. 5.8.1

    si contemptor aliquis numinum et sacrilegi pectoris immanitate furiosus intendisset animum maledicere diis uestris, auderet in eos quicquam grauius dicere quam ista prodit historia, quam uelut quiddam mirabile commentarii contulistis in formulam ac, ne illam uis temporis et uetustatis obsolefaceret longitudo, perpetuitatis honore mactastis? quid est enim de diis in ea positum quidue conscriptum, quod non, si in hominem dixeris pudibundis moribus et disciplinis horridioribus educatum, et contumeliae reus sis et iniuriis\' et offensionibus odium. simultatibus subeas inexpiabilibus comparatum? ex lapidibus, inquitis, quos Deucalion iactauit et Pyrra, deum procreata est mater. quid o theologi dicitis, quid supernarum antistites potestatum? ergone deum mater ante diluuii casum nulla fuit in parte naturae, et nisi omne mortalium genus interemisset uis imbrium, procreationis illius causa atque origo cessaret? humanum est ergo munus quod esse se sentit et beneficiis debet Pyrrae quod numerari se conspicit in alicuius substantiae qualitate: quod quidem si uerum est, et illud erit necessario non falsum, hominem illam fuisse, non diuam. nam si certum est homines ex illo lapidum iactu natiuitatis suae originem ducere, et hanc necesse est credi unam fuisse de nobis, consimilium causarum rationibus procreatam. neque enim fieri rerum per repugnantiam quiuit, ut ex uno lapidum genere et ex eadem ratione iaciendi immortalium quidam sortis, condicionis alii substituerentur humanae. Varro ille Romanus multiformibus eminens disciplinis et in uetustatis indagatione rimator in librorum quattuor primo quos de gente conscriptos Romani populi dereliquit curiosis computationibus edocet, ab diluuii tempore, cuius supra fecimus mentionem, ad usque Hirti consulatum et Pansae annorum esse milia nondum duo: cum quo si stat fides, Mater quoque dicenda est Magna intra huius numeri fines aeuitatem suam habere conclusam, atque ita perducitur res eo, ut quae omnium numinum genetrix esse narratur non sit mater sed filia, quinimmo infans et paruula, siquidem deos concedimus neque initia neque fines saeculorum perpetua in continuatione sortitos.

  33. 5.9.1

    sed quid terrenis obuoluisse uos sordibus deum loquimur matrem, cum ab Iouis ipsius maledictis nullam pausam facere uel exigui temporis intercapedine quiueritis? cum in summo Agdi uertice deum dormiret tum genetrix, obrepere conquiescentis pudori filius, inquitis, insidiator enisus est. post innumeras uirgines et spoliatas castitate matronas etiamne in matrem cupiditatis infandae spem Iuppiter cepit, nec ab illius adpetitionis ardore horror eum quiuit auertere, quem non hominibus solis sed animalibus quoque nonnullis natura ipsa subiecit, et ingeneratus ille communiter sensus? an respectus pietatis et honesti Capitoliorum defuit praesidi, nec quid sceleris cuperet conturbatis per insaniam mentibus aut retractare poterat aut peruidere ? sed utut res est, ponderis et maiestatis oblitus ad furta illa flagitiosa correpens ibat, pauens ac trepidus, anhelitu oris presso, suspensis per formidinem gressibus et inter media constitutus sollicitudinis speique confinia palpabat res intimas, altitudinem dormitionis et matris patientiam temptans. o rerum imaginatio indecora! o habitus foedus Iouis ad obsceni certaminis expeditionem parati! ergone ille rex mundi, cum incautus et properus obreptionis esset reiectus a furto, in inpetum se uertit et quoniam rapere uoluptatem insidiosa fraude non quiuit, ui matrem adgressus est et apertissime coepit uenerabilem subruere castitatem? conluctatus ergo diutissime cum inuita est, uictus, fractus superatusque defecit, et quem pietas diiugare ab infando matris non ualuit adpetitu, effusa libido diiunxit?

  34. 5.10.1

    nisi forte dicetis, conuentionis huiusmodi coeptum genus uitat atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla. et cur mater acerrime pugnabat inferenti uim filio? cur ab illius amplexibus tamquam inlicitos uitans refugiebat adtactus? nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem sine ulla retractione debuerat quam uolebat hic cupide adpetitionis suae inritamente complere. et sane hoc loco frugalitatis magnae uiri et circa res etiam flagitiosi operis parciores, ne sancta illa semina frustra uideantur effusa, silex, inquitis, ebibit Iouialis incontinentiae foeditatem. quid deinde, quaeso, consecutum est? dicite. in sinu medio lapidis atque in illa cotis duritie informatus atque animatus est infans, Iouis magni futura progenies. non est facile contradicere tam prodigiosis conceptionibus tamque miris. cum enim genus humanum ex lapidibus apud uos ortum procreatumque dicatur, necesse est credere et receptacula lapides habuisse genitalia et iaculatam conbibisse sementem et completis temporibus sustinuisse aluos graues et ad postremum peperisse feminei moris difficultate conixos. illud nostram subigit curiositatem requirere: cum post decem menses redditum esse dicatis partum, illo tempore quo in utero lapidis fuit clausus quibus alimoniis inrigatus est, quibus sucis, uel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, ut est fetibus sollemne de matribus ? nondum, inquit, contigerat lucem et tonitrus patrios iam mugiens imitatus referebat: et postquam illi datum est caelum diemque conspicere , obuia quaeque uastabat incursans atque ipsos sibi spondebat deos caeli posse ab regione detrudere. o cauta et prouida deum \' mater, quae ne nati inuidiam tam insolentis subiret aut mugiens fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem, sub- \' traxit se ipsam et seminis illud nocentissimum uirus transmisit ab se longe et saxorum asperitatibus propinauit.

  35. 5.11.1

    aestuatum est in conciliis deorum, quibusnam modis posset intractabilis illa feritas edomari, et cum uia nulla superesset, ad opem concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et uirilibus spoliaretur abscisis. \'quasi uero adfecti corporalibus his damnis 3 semina P inquitis Rigaltius: inquit P 4 iouialis P 6 duritiae P 11 sustinuisse scripsi: sustulisse P tulisse Meursius 17 festibus P corr solemne P corr c\' 18 imitatus scripsi: imitatusque P imitabatur atque Urs imitus intusque Salm minitatusque Bigaltius 21 a Sab regione Sab: religione P 22 sub- iret P 23 officeret Sab: sufficeret P interpellaret Sab: interpellare P 26 posset Sab in err: esset P -27 faeritas P edomari Sab: edominari P 28 adidaretur P corr c multo om Sab 29 abscissis Sab fiant languidioris audaciae, et non cotidie uideamus eos qui sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri atque omnibus postpositis pudoris et uerecundiae frenis in obscenam prorumpere uilitatem flagitiorum confessione uulgata. uellem tamen uidere, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum angustissimas curias caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum innoxias puritates multa sauciantem ui meri, et postquam ebrietas potum mersit, inseruisse caute manus, contrectauisse uirilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum morsus, artificii curas tum rebus adhibuisse perituris.

  36. 5.12.1

    hocine de diis quisquam uel exigua dixerit eorum opinione pollutus? aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut inmortalium saltem in numero conputauerit? Agdestis iste, oro, cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et inmortalitatis praeditus honore? si enim nostrae sortis et condicionis habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus inferebat? deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut diuino aliquid ex corpore desecari? sed quaestionem mouemus parte in hac nullam; fuerit licet de diuino genere uel ex nobis aliquis, si hoc rectius existimabitis dici: lentene fluore de sanguinis et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, an tum quando uis illa telluris cooperta est gremio solum radice complexa est, in stipitis exiliuit robur, oneratos fudit balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia, perfectionis propriae maturitate completa ? \'et quia de rubro exorta sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uuida, idcirco uinosa, quod ex sanguine uino saburrati genus ducant, et fabulam conuenienter implestis. o Abdera, Abdera, dares quantas uias mortalibus inridendi, talis si apud te esset fabula ita conflata! discunt eam cuncti patres et superciliosae perlegunt ciuitates. et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris. per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo.

  37. 5.13.1

    sequitur scilicet ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma necesse est suriant. glandibus atque ficis alebat Berecyntia religatam. conuenienter et recte: pomis enim debuerat uiuere quae mater fuerat facta de pomo. postquam fetus emissus est, longe iussus est ab Sangario proici: quem conceptum diuinitus credidit esse iamdudum, dedignatus est subolem sui pignoris nuncupari. lacte infans educatus hirquino est. o fabulam sexui inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua secus uirile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex maribus matres. pulcritudine inclita et praedicabili fuit in signitus decore. admirabilis res satis, quod non illum fetor uitabilem reddidit fugiendumque caprinus. Mater eum dilexit Magna. si nepotem ut auia, res simplex, sin theatra ut percrepant, infamis et flagitiosa dilectio est. diligebat et Agdestis uenatoriis eum muneribus locupletans. ab semiuiro quidem nullum esse poterat periculum castitatis, sed quid Midas horruerit, non est facile suspicantibus aestimare? ipsis Mater est ingressa cum moenibus. admiramur quidem in hac parte uires et fortitudinem numinis, sed culpamus neglegentiam rursus, quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus prouida ciuitatem. nuptialia celebrantibus uota furias Agdestis insaniamque subiecit. si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum uinciebat, quid admiserat Gallus, quid pelicis filia, ut ille se uiro, haec mammarum honestate priuaret? tibi habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum sub- \'uersionibus concitasti. nesciremus adhuc omnes, quid in adulti corpore furor desiderasset Agdestius, nisi puer abscisa satiatus obiecisset offenso.

  38. 5.14.1

    quid dicitis 0 gentes? quid huiusmodi deditae opinionibus nationes? nonne cum ista promuntur, arripit uos pudor et tantarum uerecundia foeditatum? nos auemus a nobis quid de diis dignum uel audire uel discere, at uero uos nobis mammarum expromitis exsectiones, amputationes uirilium ueretrorum, iras sanguinem furias, interitus uirginum uoluntarios et ex sanguine mortuorum flores atque arbores procreatas. dicite o iterum, ergone deum mater genitalia illa desecta cum fluoribus ipsa per se maerens officiosa sedulitate collegit, ipsa sanctis manibus, ipsa diuinis contrectauit ac sustulit flagitiosi operis instrumenta foedique, abscondenda etiam mandauit terrae, ac ne nuda in gremio diffluerent scilicet soli, priusquam ueste uelaret ac tegeret, lauit utique, balsamis atque unxit? unde enim uiolae nasci potuissent odorae, nisi putorem membri unguentorum illa suffectio temperaret? cum historias, quaeso, perlegitis tales, nonne uobis uidemini aut textriculas puellas audire taediosi operis circumscribentes moras aut infantibus credulis auocamenta quaeritantes anus longaeuas * et uarias fictiones sub imagine ueritatis expromere? cum Ioue locutus est Agdestis, ut amato restitueret uitam: adnuere Iuppiter recusauit, quia fatis potentioribus prohibebatur; at ne esset omnino durissimus, unam largitus est gratiam, ne putore corpus dissolueretur ullo, succrescerent comae semper, minimissimus digitorum solus ut in corpore uiueret, solus motus perpetuos exhiberet. hocine quisquam admiserit aut credulitatis adsensione firmarit, pilum in mortuo crescere, partem integram esse et seiunctum ab lege putredinis mortale corpus adhuc usque durare?

  39. 5.15.1

    urgere uos iamdudum ad istius rei conprobationem possemus, nisi stultitiae paris esset et talia dicere et huiusmodi rerum indicia postulare. sed historia haec falsa est neque ullam continet ueritatis in se partem. nostra quidem nihil interest, quorum causa contenditis exterminatos esse ab terris deos, utrumne sit constans et fidei firmitate conixa an contra mendaciter et falsitatis alicuius fictione composita. nobis enim satis est, quibus hodie manifestare propositum est, numina ista quae promitis, si sunt uspiam gentium atque irarum feruoribus incalescunt, non magis a nobis quam a uobis accipere offensionum furialium causas, et esse illam in † rebus et a uobis in commentarios relatam et a uolentibus cotidie perlegi et futuri temporis pro instructione per ordinem succedentium tradi. quae si utique uera est, nullam uidemus subesse rationem, cur nobis irasci perhibeantur dii caelites, cum turpitudines illorum tantas neque nos prodiderimus neque in litteras contulerimus ullas neque in publicam testificationem sacrorum celebritatibus inseruerimus. sin autem, ut remini, falsa est et mendaciis interpolata fallacibus, ambigere hominum nullus potest, quin causa uos sitis offensae , qui uel talia quosdam conscribere siueritis aut conscripta durare saeculorum in memoriam sitis passi.

  40. 5.16.1

    et tamen qui potestis falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et credi a uobis esse ueram et exploratae fidei iudicari? quid enim sibi uult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis sanctuario? nonne illius similitudo est arboris, sub qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et quam genetrix diuum in solatium sui uulneris consecrauit? quid lanarum uellera, quibus arboris conligatis et circumuoluitis stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem contexit et teporis aliquid rata est se posse membris conciliare frigentibus? quid- compti uiolaceis coronis et redimiti arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis floribus adornauerit pinum, miserabilis indicem testimoniumque fortunae? quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est heiulatu? quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis nomen castus? nonne illius temporis imitatio est quo se numen ab Cereris fruge uiolentia maeroris abstinuit?

  41. 5.17.1

    aut si ea quae dicimus non sunt ita, uos edissertate, uos dicite: euirati isti mollesque, quos interesse uobiscum in istius numinis uidemus sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos et fortunam imitentur in, lamentabili constitutorum sorte? quid coronae, quid uiolae, quid uolucra mollium uelamenta lanarum? cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis inertissimum nutans lignum mox ut aliquod praesens atque angustissimum numen deum matris constituatur in sedibus ? aut enim haec causa est, quam in uestris scriptis et commentariis inuenimus, et manifestum uos est non diuinas conficere caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegauit obscuritas, et ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re esse quam ineant uiles Galli, effeminati conficiant exoleti?

  42. 5.18.1

    postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. sed sacrorum innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis † corporaliter prohibet uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius exprimamus, a quibusdam nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius contaminationibus polluamur. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur Dea, transeamus, quam murteis caesam uirgis, quod marito nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat . sexto de diis graeco, signumque monstrari, quod cum ei diuinam rem mulieres faciunt, uini amphora constituatur obtecta nec myrteas fas sit inferre uerbenas, sicut suis scribit in causalibus Butas. sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani penis similitudinem uersos obruisse se cinere, qui sub ollula fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae disciplinarum perita, subrexisse se deos et neruis obduruisse diuinis. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intellegeret et agnosceret, quid sibi res uellet; Ocrisiam prudentissimam feminam diuos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: tunc sancta ecferuentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem Seruium natum esse Romanum.

  43. 5.19.1

    Bacchanalia etiam praetermittemus inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus dissipatis. nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia praeteribimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et referunt phallos propitii numinis signa donatos. obliuioni etiam Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium traditur: frater trucidatus ab fratribus, interempti ex sanguine apium natum, prohibitum mensis holus illud adponi, ne a Manibus mortui inexpiabilis contraheretur offensio. sed et \' illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana et tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus puerilibus ludicris distractus ab Titanis Liber sit, ut ab isdem membratim sectus\' atque in ollulas coniectus ut coque-retur, quemadmodum Iuppiter suauitate odoris inlectus, inuocatus aduolarit ad prandium conpertaque re graui grassatores obruerit fulmine atque in imas Tartari praecipitauerit sedes. cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit in carminibus Thracius talos speculum turbines, uolubiles rotulas et teretis pilas et uirginibus aurea sumpta ab Hesperidibus mala.

  44. 5.20.1

    erat nobis consilium praeterire, praeteruehi illa etiam mysteria, quibus Phrygia. initiatur atque omnis gens Ilia, nisi nomen interpositum his Iouis prohiberet nos strictim iniurias eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis uobis promptum. etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis iniuriae quorum profitemini uos esse custodes uindices ueneratores. quondam Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret — nam genetrix haec Iouis regionis eius ab accolis traditur — neque tamen auderet id quod procaci adpetitione conceperat apertissima ui petere, ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil tale metuentem castitate imminueret genetricem: fit ex deo taurus et sub pecoris specie subsessoris animum atque audaciam celans in securam et nesciam repentina immittitur ui furens, agit incestus res suas et prodita per libidinem fraude intellectus et cognitus euolat. ardescit furiis atque indignationibus mater, spumat anhelat exaestuat nec fremitum continere tempestatemque irarum ualens ex continua passione Brimo deinceps ut appelletur adsumpsit. neque alia cordi est res ei quam ut audaciam filii poenis quibus potis est persequatur.

  45. 5.21.1

    Iuppiter satagit fractus metu nec quibus remediis leniat uiolatae animos reperit. fundit preces et subplicat: obstructae sunt dolentis aures. adlegatur deorum uniuersus ordo: nullius auctoritas tanta est ut audiatur. ad postremum filius uias satisfactionis inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato exuit ex folliculi tegmine. accedens maerens et summissus ad matrem et tamquam ipse sententia condemnauisset se sua, in gremium proicit [et iacit] hos eius. uirilitate pignoris uisa sumit animum mitiorem et concepti fetus reuocatur ad curam: parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam aetas mortalium consequens modo Liberam modo Proserpinam nuncupauit. quam cum uerueceus Iuppiter bene ualidam, floridam et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, redit ad prioris actus, et quia nefarium uidebatur satis, patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pauefactam colligat uirginem et sub obtentu feri mollissimis ludit atque adulatur amplexibus. fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur Iouis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu uirginis tauri specie fusa Iouialis monumenta pellaciae. auctorem aliquis desiderabit rei: tum illum citabimus Tarentinum notnmqu;e senarium, quem antiquitas canit dicens taurus draconem genuit et taurum draco\\ ipsa nouissime sacra et ritus initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse poterunt ueritati: in quibus aureus coluber in sinum demittitur consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque imis.

  46. 5.22.1

    non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo membra ire per singula quantaeque insint in partibus priuis turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. quis est enim mortalium uel exiguae humanitatis sensum ferens qui non ipse peruideat, qualia sint haec omnia, quam scelerata, quam foeda quantasque ignominias di ferant ex ipsis mysteriorum sacris et ex sacrorum originibus indecoris? Iuppiter, inquit, exarsit in Cererem. quid tantum, quaeso, de uobis Iuppiter iste quicumque est meruit, quod. genus est nullum probri, infamiae, adulterium nullum, quod in eius non caput uelut in aliquam congeratis uilem luteatoque personam? matrimonii prodidit ius Leda: Iuppiter esse dicitur auctor culpae. uirginitatem Danae custodire nequiuit: furtum esse narratur Ionis. ad mulieris nomen properauit Europa: expugnator pudicitiae idem esse iactatur. Alcmena Electra Latona Laodamia, mille aliae uirgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris spoliatus est honestate: eadem ubique est Iuppiter fabula, neque ullum turpitudinis genus est, cum quo eius non nomen consociatis libidinibus conseratis, I ut uideatur miserabilis prorsus ullam non esse causam ob aliam natus, nisi\'ut esset criminum sodes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quern spurcitiae se omnes sentinarum e conluuionibus deriuarent. quem tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus adhinniuit, neque illum sanctitas aut reuerentia genetricis, horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit tam I foedae cogitationis abducere?

  47. 5.23.1

    uellem itaque uidere patrem illum deorum Iouem, aeternam rerum atque hominum potestatem, bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem aures, contractis in ungulas. gressibus, rumigantem pallentis herbas et ex parte postica caudam suffragines talos molli fimo perlitum atque intestina proluuie delibutum. uellem, inquam, uidere - dicendum. est enim saepius - torquentem illum sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit consectantem ueruecum greges, inspicientem testiculos arietinos, arripientem hos manu censoria illa atque diuina qua uibrare coruscos ignes et saeuire fulminibus suetus est, tum deinde secreta rimantem [feruenti nullas] summotisque arbitris circumiectas prolibus diripientem membranulas feruentique adhuc matri uelut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: diductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et in mendacia uulneris laneis fasciis linteolisque contectum. hocine audiri et perlegi sub mundi hoc axe? et eos qui haec tractant existimari se uelle pios, sanctos religionumque custodes? estne aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inueniri tam inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit. aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis prodit ? Iuppiter ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina extingueret atque lunae, quinimmo res omnes in antiquae speciem confunderet unitatis?

  48. 5.24.1

    sed non sunt, inquit, rei publicae nostrae haec sacra. quisnam istud dicit aut quis reponit? Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? et quid adiuuat causam, si uestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt sint uestrarum partium? aut quid refert, utrumne ea probetis necne, cum quae uestra sunt propria aut in simili foeditate aut turpitudinis genere reperiantur esse maiore? uultis enim consideremus mysteria et illa diuina, quae Thesmophoria nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta illa peruigilia consecrata sunt et pannychismi graues? uultis, inquam, uideamus, quas origines habeant quasue causas, ut Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque pollentes tam in deos dicere contumeliosa quam dictitent alii, nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a uobis religionis sub specie publicari? quodam, inquiunt, tempore cum in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et adhuc uirago Proserpina cumque illam per floream messem huc atque illuc passim lectionis cupiditas auocaret, per profundae altitudinis speluncam rex prosiliens Manium raptam uirginem secum uehit et terrarum absconditur successibus rursus. quod cum factum nesciret Ceres nec filia esset ubinam gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe conquirere: sumit faces geminas flammis conprehensas Aetnaeis, quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus cunctis.

  49. 5.25.1

    in istius conquisitionis errore Elensinios etiam peruehitur fines. pagi istud est nomen regione in Attica constitute. quinque illud temporis has partes incolebant terrigenae, quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores, hierophantae atque praecones. igitur Baubo illa, quam incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus. reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: auersatur et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna perpetitur ualetudinis meminisse. comis rogat illa atque hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne fastidium suae humanitatis adsumat: obstinatissime durat Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. quod cum saepius fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum fatigari, uertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet adquirere generi, tum longiore ab incuria liberat, facit sumere habitum puriorem et in speciem leuigari nondum duri atque hystriculi pusionis. redit ad deam tristem et inter illa communia quibus moris est frangere ac temperare maerores retegit seipsam atque omnia illa pudoris loca reuelatis monstrat inguinibus. atque pubi adfigit oculos diua et inauditi specie solaminis pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumit \' atque ebibit potionem, et quod diu nequiuit uerecundia Baubonis exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas.

  50. 5.26.1

    calumniari nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat Threicii uatis, quos antiquitatis memoratis esse diuinae, et inueniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui deum quaerere atque efficere sanctitates. ipsos namque in medio ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et cantando per saecula iuri publicauit humano: sic effata simul uestem contraxit ab imo obiecitque oculis formatas inguinibus res: † quas caua succutiens Baubo manu — nam puerilis ollis uultus erat — plaudit, contrectat amice. tum dea defigens augusti luminis orbes tristitias animi paulum mollita reponit: inde manu poclum sumit risuque sequenti perducit totum cyceonis laeta liquorem. quid Erechthidae o cati, quid ciues Mineruii dicitis? hauet animus scire, quibus sitis eloquiis tam periculosa* negotia defensuri, uel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare personis uel rebus atque causis. non est ista falsa subscriptio nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum uestrorum notae sunt origines turpes: produnt et antiquarum elogia litterarum, ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus respondetis ieiunaui atque ebibi cyceonem: ex cista sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtuli.

  51. 5.27.1

    ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, rapiuntur et rapiunt dii uestri, matrimonia copulant fraudibus adpetita furtiuis, ab repugnantibus et inuitis decus uirginitatis eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo cum lucernis et facibus orbis peragrant uastitatem? adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint uictuique sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis adhibetur grauis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum monstratur obscenitas obiectanturque partes illae quas pudor communis abscondere, quas naturalis uerecundiae lex iubet, quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus appellare praefatis. quidnam quaeso spectaculi, quid in pudendis fuit rei uerendisque Baubonis, quod feminei sexus deam et consimili formatam membro in admirationem conuerteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique diuino et obliuionem miseriarum daret et habitum in laetiorem repentina hilaritate traduceret? o qualia, o quanta inridentes potuimus cauillantesque depromere, si non religio nos gentis et litterarum prohiberet auctoritas.

  52. 5.28.1

    iam dudum me fateor haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia illa proferre mysteria, quibus in Liberi honorem patris phallos subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria cuncta florescunt. quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua fiat ratione disquiritur. quisquis istud ignoras, disce atque admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione custodi. cum inter homines, inquiunt, esset adhuc Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: set cupiditas haec eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac pergeret inscitia itineris nesciebat. Prosymnus quidam exoritur ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur indicaturum, si sibi gereret morem deus atque uxorias uoluptates pateretur ex se carpi. deus facilis iurat potestatis futurum ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos uoti atque expeditionis redisset. uiam comiter Prosymnus edisserit atque in limine ipso prostituit inferorum. interea dum Liber Stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquisitione conlustrat, ex uiuentium numero index decedit atque ex more sepelitur humano. emergit ab inferis Euius et recognoscit extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi solueret religione se iuris, . locum pergit ad funeris et ficorum ex arbore ramum ualidissimum praesecans dolat\' runcinat leuigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit insidit. lasciuia deinde surientis adsumpta huc atque illuc clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in ueritate promiserat.

  53. 5.29.1

    ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi uelint hi phalli;, quos per rura, per oppida mos subrigit et ueneratur antiquus, inueniet causas eas esse quas dicimus: aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, cum criminatio ipsa religionis in re sit? quid dicitis o gentes, quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? potestisne impubibus et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones suis cum amatoribus indicare? potestis uestras nurus, quinimmo uobis matrimonio coniugatas ad uerecundiam Baubonis impellere atque ad pudicas Cereris uoluptates? uultis uestri iuuenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit atque alteram matrem? uultis adultae uirgines robustique adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, cognoscant? uultis germanae iam feruidae atque ex isdem seminibus fratres eundem rursus accipiant concubitus, lectulos non esse aspernatum sororis P ita ergo non protinus ab huiusmodi fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? quis est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis suas comprimere cupiditates a cognatis ualeat reuerendisque personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum uideat confusione seruatum? ubi enim primam perfectamque naturam intra fines constiterit iustos cupidinem suam non ualuisse frenare, cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae diuinitatis adiutus?

  54. 5.30.1

    iam dudum me fateor reputantem mecum in animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere uos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa deorum in numerum relatos, cum si uerum fiat atque habeatur examen, nullos quam uos magis huiusmodi par sit appellationibus nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis maledictionibus coinbibissetis. deos esse qui dubitat aut esse omnino qui negat, quamuis sequi sententias inmanes opinionum uideatur audacia, sine ullius tamen insectatione personae fidem rebus non adcommodat inuolutis: et qui generis adseuerat eos fuisse terreni, quamuis eos priuet sublimitate caelitum, subsiciuis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos diuinitatis ad meritum beneficiis autumat et uirfatum admirationibus subleuatos.

  55. 5.31.1

    uos uero, qui uindices et eorum contenditis immortalitatis esse propugnatores, unum ex his quempiam praeteristis, transistis uestris maledictionibus inuulneratum? aut genus ullum est probri tam communi existimatione damnabile quod in eos conferre metueritis uel nominis saltem auctoritate tardati? quis caduca et mortalia corpora deos edidit amasse? non uos? quis illa furta dulcissima in alienis genialibus perpetrasse? non uos? quis cum matribus liberos, quis cum suis uirginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? non uos? quis scitulos pusiones atque adultos uenustissimis lineis adpetitos esse inceste P non uos? quis abscisos, quis exoletos, quis uersipelles, quis fures, quis in uinculis habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, quis uulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam meruisse terrenas? non uos? cum igitur a uobis tot et tanta conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum iamdudum uos liqueat irarum esse tantarum reos et diuinae indignationis auctores?

  56. 5.32.1

    sed erras, inquit, et laberis satisque te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum harum insectatione demonstras, nam istae omnes historiae, quae tibi turpes uidentur atque ad labem pertinere diuinam, mysteria in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas facile quiuis possit ingenii uiuacitate pernoscere. neque enim quod scriptum est atque in prima est positum uerborum fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et subditiuis • intelleguntur omnia illa secretis. itaque qui dicit cum sua concubuit Iuppiter matre\' non incestas significat aut propudiosas Veneris conplexiones, sed Iouem pro pluuia, pro tellure Cererem nominat. et qui rursus perhibet lasciuias eum exercuisse cum filia, nihil de foedis uoluptatibus loquitur, sed pro imbris nomine ponit Iouem, in filiae significatione sementem. sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non ut reris in turpissimos adpetitus uiraginem dicit raptam, sed quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum Orco significat foedera genitalis conciliasse feturae. consimili ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur aliud, et sub uulgari simplicitate sermonis latet ratio secreta et altitudo inuoluta mysterii.

  57. 5.33.1

    argutiae sunt ut apparet atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas in iudiciis causas, quinimmo, ut uerius dicam, sophisticarum disputationum colores, non quibus uerum sed imago et species I ueri semper atque umbra conquiritur. nam quoniam rectas accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, itum est in has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris turpitudinis interpretatio cogeretur. sed quid ad nos istud, an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus uestris subsint? nobis enim satis est, qui deos a uobis scelerate contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur accipere nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum non in obscura sensuum mente sed in uerborum eminentium significatione teneatur. ac ne tamen uideamur inspicere quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a uobis, si modo commodare patientiam uultis, exquirimus [primum]: allegorico genere uel scripta haec esse uel eo demum modo intellegi oportere, unde est uobis cognitum uel unde intimatum? in consilium scriptores aduocauere uos? an tum in eorum pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias interiore ueritate operta subdebant? deinde si illi rationis alicuius causa et religionis metu mysteria illa conuoluere tenebrosa obscuritate uoluerunt, quantum uobis audaciae est, ut quod illi noluerunt uos uelitis intellegere, uos scire et cunctorum substernere notioni quod illi frustra uerbis minime uerum significantibus occulerunt?

  58. 5.34.1

    sed ut uobis adsentiamur in fabulis his omnibus ceruas pro Iphigeniis dici, unde tamen uobis liquet, cum allegorias istas uel explanare uelitis uel pandere, eadem uos interpretari eademque sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa , sunt nec per uoces proprias, significationibus sed aliis explicata? uos Iouis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et ueri cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, potest aliud quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, ita singulae res possunt infinitis interpretationibus explicari. cum enim rebus de occlusis omnis ista quae dicitur allegoria sumatur nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit fixa atque immota sententia, unicuique liberum est in id quo uelit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod eum sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit. quod cum ita se habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque unam adiungere significationem dicto quod per modos uideatis innumeros expositionum uarietate deduci?

  59. 5.35.1

    denique si adcommodum ducitis, etiam illud a uobis repetita interrogatione conquirimus, omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas ambifarias ac bilingues et uersipellibus esse scriptas modis an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias uero multifidas atque allegorici tegminis superiectione uelatas? si enim ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias uocare. ut enim Iouem pro pluuia, Cererem uerbi causa pro terra uultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem seminis atque † iactu, ita dicere uos conuenit, quid pro tauro debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira, quid sibi uelit Brimo uerbum, quid Iouis solliciti supplicatio, quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia ? consimiliter et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faceg, quid peragratio cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus, quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid nouatio et reuelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et ex remediis talibus orbitatis obliuio comparata? quodsi pro his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, erit ut uobis adsensum super tali adseueratione tribuamus: sin autem singula singulis neque potestis supponere nec alterum in sensum rerum uocare contextum, quid allegoricis obscuritatibus oneratis id quod simpliciter scriptum est et communem ad intellegentiam publicatum?

  60. 5.36.1

    nisi forte dicetis non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria obtentione uelatas. urbana est ista subtilitas, set quibuslibet brutis patens. nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum nobis est traducere inuertere deriuare, eligitis quaedam uestrae conuenientia uoluntati et ex ipsis optinere contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse superpositas ueritati. quod tamen ut uobis ita sese habere quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, utra uero sit dissonis atque, alienis significationibus tecta? potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque prolatum sit. ubi enim dicitur in unius materiae corpore pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum est reclusis esse obtentionibus credi. quod quidem quo genere aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime nos posse. inspiciamus enim quod dicitur hoc modo.

  61. 5.37.1

    in nemore, inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat uirago. integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, cunctis indubitabiliter notum est. emicuit Summanus e terris curru quadriiugo uectitatus. simplex et hoc aeque est; nam quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant nullam. inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum auexit. seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. quid accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et rapta est, significationem coeperit habere sementis? Iuppiter, inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens pluuia nuncupatur. legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus explicatam. irata Ceres est et exarsit et arietis proles pro poena atque ultione suscepit. hoc iterum uideo communibus in proloquiis promptum; nam et ira et [testes] satisfactio suis moribus et condicionibus dicta sunt. quid ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad rerum simplicissimam dictionem?

  62. 5.38.1

    aut igitur debent allegorico genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem proscriptio, quemadmodum Tullius ludit, pugna dici appellarique Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in sui generis qualitate defixum est.

  63. 5.39.1

    unde igitur probamus historias has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio, quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius facinoris similitudinem refert quo se ab debito Liber liberauit? , Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam continent? nonne illius erroris quo in filiae conquisitione Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? aut si alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo e causa cuncta ista confiant. neque enim credibile est nullis antecedentibus causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus nullis. quod si liquet et constat, id est si e rebus actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas species nulla possunt conuersione traduci. quod enim factum, gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura.

  64. 5.40.1

    et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta istud dicatur et * cum ignominia fieri contumeliaque diuorum ? an iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et pluuiam uel quodlibet aliud — nihil enim refert quae fiat interpretatione conuersio — Iouis et Cereris dicere atque appellare concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo et telluris significare madorem? potest inreligiosius quippiam uel existimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet aliud — nihil enim similiter refert — raptum Proserpinae dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere proloqui ? nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque mutum, quam scaturriginem istam uocis et strepitum foedae loquacitatis emittere, quam deorum nominibus res appellare, turissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia significare uolgaria?

  65. 5.41.1

    antea mos fuerat m allegorica eone honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum conuestirier dignitate. at uero uobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graues et castitate pollentia obscenis commemorantur in uocibus, ut quod olim grauitas foedorum uerecundia contegebat nunc uerniliter turpiterque dicatur dignorum elocutione mutata. quod in adulterio dicimus Martem, inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram ui pressas consilioque rationis. quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem uerbis et suis significationibus promere? immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta uoluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? an deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conseruaretur inlaesa. nunc uero cum dicitur in Martis et in Veneris uinctione uitiorum esse signi-I ficata compressio, peruersissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat ho-is nestatis et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas.

  66. 5.42.1

    nisi forte dicetis — hoc enim solum restat, quod a uobis posse uideatur opponi — deos sua mysteria nolle ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis scriptas. et unde uobis est liquidum, quod hominibus superi nolint sua mysteria publicari? unde illa uos scitis aut cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? ad extremum et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum nolint, turpissima de se dici atque indecora pat-iantur? Attidem\\ cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus: sed si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter annuas nominatimque diuinas? utrumne ab sole ad hominem an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis uocabulum istud esse commune? sin hirquinum et Phrygium est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et claritatis admisit, ut abciso ab homine dignus uideretur uocari et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus?

  67. 5.43.1

    sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. nam quia talium scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse ea quae sunt foede semel in commentarios relata, nitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. esto: in Iouis et Cereris coetu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, uina per terras sparsa distractis in uisceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.

  68. 5.44.1

    sed si fabulas has uultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, quas non uidemus posse uersuras in huiusmodi cogi? quid enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli Semeleiae subolis urigo contorsit? et quid pro illis Ganymedibus raptis atque in libidinum ministeria substitutis? quid pro illa conuersione formiculae, in quam Iuppiter maximus uastitatis suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit perfida formarum uarietatibus ludens? ac ne de Ioue solo loqui uideamur uoluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac seruitutibus, quae in uinculis orbitatibus planctibus, quae in cruciatibus uulneribus sepulcris? in quo cum unam contrahere possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, ut dicitur, garo gerem, cum deorum nominibus appellauistis res turpes et uocabulis rursus deos rerum coinquinauistis infamium. quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili crederetis, in mentione illorum facienda praestringeret uos metus et tamquam uos audirent uestrasque acciperent uoces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. apud enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum uerum etiam nomina debent esse deorum reuerenda, quantumque est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est in eorum appellationibus dignitatis.

  69. 5.45.1

    da ueram iudicii formam, et in illa eritis reprehensionis parte, quod in usu sermonis uestri Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum patrem pro uino, Cererem pro pane, Mineruam pro stamine, pro obscenis libidinibus Venerem. quae est enim ratio, ut cum suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque inuertat in friuolas? sed oratio sordida est, uerbis fuerit polluta si talibus. uerecundia * ac laude condigna! erubescitis panem et uinum nominare et pro coitu Venerem non metuitis dicere.

  70. 6.1.1

    Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis uestris opinionum constitueritis infamias, sequitur ut de templis, de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie quae his rebus adnexa est et uicina copulatione coniuncta. in hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia. construamus, non deorum alicuius simulacrum constituamus aut formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem animantium demus, non tura neque fruges salsas, non denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. quae quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed quod eos arbitramur et credimus — si modo dii certi sunt et nominis huius eminentia praediti — honorum haec genera aut risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur irarum.

  71. 6.2.1

    ut enim nosoatis, quid de isto nomine sentiamus iudiciique simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum esse debere perfectarumque uirtutum, sapientes iustos graues, si modo nulla est culpa, quod eos laudibus adcumulamus humanis, intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis adicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur, ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus liberos non ira efferuere, non ullis cupiditatibus excitari, calamitatem inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere uoluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare formidines, non uotorum debitis habere obnoxios et obligatos, nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, non morbos corruptione aeris inducere, non adurere siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium stragibus, non aduersa his uelle, non illorum commoditatibus suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere cunctos lance et indiuiduas cunctis beniuolentias exhibere. caduci enim generis et infirmitatis humanae est, contraria his agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri, quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus mancipati. quod cum ita se habeat, qui possumus iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum mentium admiratione laudabiles, deos negamus existimari nec potestatibus posse caelitibus applicari?

  72. 6.3.1

    sed templa illis extruimus nulla nec eorum effigies adoramus, non mactamus hostias, non tura ac uina libamus. et quid amplius possumus uel honoris eis attribuere uel dignitatis, quam quod eos in ea ponimus parte qua rerum caput ac dominum summumque ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt et uitali in substantia contineri? numquid enim delubris aut templorum eum constructionibus honoramus? numquid ei hostias caedimus ? numquid alias res damus, quas libare, profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem moris? etenim plena dementia est, necessitatibus tuis potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare,1 et honorem istum, non contumeliam ducere. templa igitur, quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestiuis, pluuialibus nimbis perfluunt, uentorum eos aut turbines uexant, incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos adpetitus, ut merito illos conueniat tectorum munitionibus claudere, saxorum aut obiectione tutari ? templa enim haec quid sunt ? si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam parui atque ut uerius eloquar genus angustissimum cauernarum paupertini cordis excogitatione suspensum. quorum si quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, aut ut tradit in Admirandis Varro, Iouis progenies Aeacus. sint ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus I I aut renideant aureis, splendeant hic gemmae I et sidereos euomant uariata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia et ex faece ultima uilioris materiae concreta. neque enim si uos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum obiectibus coerceantur inclusi. templum, inquit, hoc Martis est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis. quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, in illa Summanus? ita non prima et maxima contumelia est, habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare, conclauia et cellulas fabricari et eis existimare necessarias res esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, quae fugacibus, pauidis atque exiguis muribus?

  73. 6.4.1

    sed non, inquit, idcirco adtribuimus dus templa tamquam umidos ab his imbres uentos pluuias arceamus aut soles, sed ut eos possimus coram et comminus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus quodammodo uenerationum conloquia miscere. sub axe enim nudo et sub aetherio tegmine inuocati si fuerint, nihil audiunt, et nisi de proximo admoueantur his preces, tamquam nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. atquin nos arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius ui pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque conceperit sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique praesentes, ita quoque conuenit audientiam numinum nulli esse clausam linguae semperque esse praesentem, quamuis ad eam uoces regionibus ex distantibus confluant. hoc est enim proprium deorum, conplere omnia ui sua, non partiliter uspiam sed ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad Aethiopas pergere et post dies bis senos priuatum ad domicilium redire.

  74. 6.5.1

    quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum conficitis debitis. constituamus enim noscendae rei causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, eiusdem apud ultimam Thylen, eiusdem apud Seras esse, apud furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se missam uocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo penetrare non possit auxilium poscentis oratio ? aut enim nullis erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum non potest atque indiscretus auditum. atque ita perficitur, ut aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad audiendas uoces non quiuerit aduolare, aut exauditi tantummodo uni abeant soli, nihil egerint ceteri.

  75. 6.6.1

    quid quod multa ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres atque ossa et functorum corporum sepulturas esse? nonne patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis ? in historiarum Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Cecropem esse mandatum terrae, in templo rursus eiusdem, quod in arce Larisae est, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, Erichthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. quid Celei uirgines? non in Cereris Eleusiniae humationis habuisse perhibentur officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio 25 Cleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse Myndius profitetur ac memorat Zeno. sub Apollinis arula, quae Telmessi apud oppidum uisitur, Telmessum esse conditum uatem non scriptis constantibus indicatur? Ptolomaeus Agesarchi de Philopatore quem edidit primo Cinyram regem Paphi cum familia omni sua, immo cum omni prosapia in Veneris templo situm esse litterarum auctoritate declarat. infinitum est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe .. describere, nec exactam desiderat curam — quamuis poenam constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis iaceret absconditus — polyandria illa Varronis quibus templis contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles. sed quid ego haec parua?

  76. 6.7.1

    regnatoris in populi Capitolio qui est hominum qui ignoret Oli. esse sepulchrum Vulcentani? quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut solum sine partibus ceteris — hoc enim quidam ferunt — aut cum membris omnibus humationis officia sortitum? quod si planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus fuerit filius, gentis et nationis cuius, cur manu seruuli uita fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. condiscetis etiam, quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto factum uel in parte qua areae curiosa fuerit obscuritate conclusum, ut immobilis uidelicet atque fixa obsignati ominis perpetuitas staret. quod cum opprimi par esset et uetustatis obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione procedere, nec erubuit ciuitas maxima et numinum cunctorum cultrix, cum uocabulum templo daret, ex Oli capite Capitolium quam ex nomine Iouio nuncupare.

  77. 6.8.1

    satis igitur ut opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter esse constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis opinationibus fabricata. sequitur ut de signis aliquid simulacrisque dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa obseruatione curatis. qua in parte si fides est ulla, constituere apud nos ipsos nullis considerationibus possumus, utrumne istud serio et cum proposito faciatis graui an ridendo res ipsas puerili alucinatione ludatis. si enim certum est apud uos deos esse, quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a uobis, cum habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium rebus in exigentibus postulare? sin autem non creditis aut, ut mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non credas uentosa imitatione formare? an numquid dicitis forte, praesentiam uobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, et quia deos uidere non datum est, † eos insolidi et munia officiosa praestari? hoc qui dicit et adserit deos esse non credit, nec habere conuincitur suis religionibus fidem cui opus est uidere quod teneat, ne inane forte sit quod † obscurum non uidetur.

  78. 6.9.1

    deos, inquitis, per simulacra ueneramur. quid ergo ? si haec non sint, coli se dii nesciunt nec inpertiri a uobis ullum sibi existimabunt honorem? per tramites ergo quosdam et per quaedam fidei commissa, ut dicitur, uestras sumunt atque accipiunt cultiones, et antequam ii sentiant quibus illud debetur obsequium, simulacris litatis prius et uelut reliquias quasdam aliena ad illos ex auctoritate transmittitis. et quid fieri potis est iniuriosius contumeliosius durius, quam deum alterum scire et rei alteri supplicare? opem sperare de numine et nullius sensus ad effigiem deprecari? nonne illud est, quaeso, quod in. uulgaribus prouerbiis dicitur, fabrum caedere cum ferias fullonem, et cum hominis consilium quaeras, ab asellis et porculis agendarum rerum sententias postulare?

  79. 6.10.1

    et unde nouissime scitis, an simulacra haec omnia quae dis immortalibus uicaria substitutione formatis similitudinem referant habeantque diuinam? potest enim fieri, ut barbatus in caelo sit qui esse a uobis effingitur leuis, potest ut senectute prouectior cui puerilem commodatis aetatem, potest ut hic flauus sit *** qui in ueritate habeat oculos caesios, displosas ut gestitet nares quem esse uos . facitis figuratisque nasicam. neque enim rectum est dicere aut appellare simulacrum quod non pariles lineas principali ab \' ore traducat: quod esse planum et certum manifestis poterit ab rebus agnosci. nam cum omnes homines teretem esse solem indubitabili luminum contemplatione uideamus, os illi uos hominis et mortalium corporum liniamenta donastis. luna semper in motu est et ter denas facies in restitutione accipit menstrua: uobis ducibus et figuratoribus femina est, uultuque est uno quae per habitus mille cottidiana instabilitate mutatur. intellegimus omnes uentos aeris esse fluorem pulsi et mundanis rationibus concitati: per uos hominum formae sunt bucinarum animantes tortus intestinis et domesticis flatibus. inter deos uidemus uestros leonis toruissimam faciem mero oblitam minio et nomine † frugiferio nuncupari. si simulacra haec omnia superorum sunt imagines numinum, ergo et in caelo habitare dicendus est deus talis, ad cuius formam et speciem simulacri huius similitudo directa est, et uidelicet ut hic iste, ita illic ille sine reliquo corpore persona est et facies sola, fremibundus hiatibus toruis, dirus sanguineo de colore, † malum dentibus suis comprimens atque ut olim fessi canes linguam ore de patulo † puetuitate proiciens. quod si utique non est, ita ut omnes existimamus non esse, quaenam tanta audacia est, formam tibi quam uolueris fingere ac dicere esse simulacrum dei quem probare non possis ulla esse in parte naturae ?

  80. 6.11.1

    ridetis temporibus priscis Persas fluuios coluisse, memorialia ut indicant scripta, informem Arabas lapidem, acinacem Scythiae nationes, ramum pro Cinxia Thespios, lignum Icarios pro Diana indolatum, Pessinuntios silicem pro Deum Matre, pro Marte Romanos hastam, Varronis ut indicant Musae, atque, ut Aethlius memorat, ante usum disciplinamque fictorum pluteum Samios pro Iunone: et abstinetis. a risu, cum pro diis immortalibus sigilliolis hominum et formis supplicatis humanis? quinimmo deos esse sigillaria ipsa censetis, nec praeter haec quicquam uim creditis habere diuinam. quid dicitis, o isti? ergone dii caelites habent aures et tempora, ceruices occipitium spinam lumbos latera poplites nates suffragines talos membraque alia cetera, quibus constructi nos sumus et quae prima in parte paulo plenius dicta sunt et scripto uberiore prolata? utinam liceret introspicere sensus uestros recessusque ipsos mentis, quibus uarias uoluitis atque initis obscurissimas cogitationes: reperiremus et uos ipsos eadem sentire quae nos neque alias gerere super numinum figuratione sententias. sed studiis facere quid peruicacibus possumus, quid intentantibus gladios nouasque excogitantibus poenas? minantes adseritis malam scientissimi causam, et quod semel sine ratione fecistis, ne uideamini aliquid aliquando nescisse, defenditis meliusque putatis non uinci quam confessae cedere atque adnuere ueritati.

  81. 6.12.1

    ex huiusmodi causis illud etiam uobis coniuentibus consecutum est, ut in deorum corporibus lasciuiae artificum\' luderent darentque his formas quae cuilibet tristi possent esse derisui. itaque Hammon cum cornibus iam formatur et fingitur arietinis, Saturnus cum obunca falce custos ruris, ut aliquis ramorum luxuriantium tonsor, cum petaso gnatus Maiae, tamquam uias adgredi praeparet et solem pulueremque declinet, Liber membris cum mollibus et languoris feminei dissolutissimus laxitate, Venus nuda et aperta, tamquam si illam dicas publicare, diuendere meritorii corporis formam, cum pilleo Vulcanus et malleo, manu liber sed dextera ut fabrili expeditioni succinctus, cum plectro et fidibus Delius, citharistae gestus seruans, cantaturi et nenias histrionis, cum fuscina rex maris, \' tamquam illi pugna sit gladiatorii obeunda certaminis: neque ullum est reperire figmentum alicuius numinis, quod non habitus certos ferat fabrorum liberalitate donatos. ecce si aliquis uobis nescientibus et ignaris rex urbanus et callidus ex foribus suis Solem tollat et in Mercurii transferat sedem, Mercurium rursus arripiat atque in Solis faciat commigrare delubrum — uterque enim a uobis glaber atque ore compingitur leui — detque huic radios, Solis capiti petasunculum superponat: quibus modis internoscere poteritis, utrumne Sol iste sit an ille Mercurius, cum habitus uobis deos, non oris soleat proprietas indicare? consimili rursus translatione si nudo Ioui cornua detrahat et Martis temporibus adfigat, Martem armis spoliet et his rursus circumcludat Hammonem: interstinctio fieri quae poterit singulorum, cum qui Iuppiter fuerat idem possit existimari Mars esse et qui Mauors fuerat subintroire speciem Iouis possit Hammonis? usque adeo ludus est simulacra ista confingere, nomina illis tamquam propria dedicare, quibus si habitum detrahas, tollatur cognitio singulorum, deus pro deo credi, alter uideri pro altero, immo pro utroque uterque possit existimari.

  82. 6.13.1

    sed quid ego dis datas falces et fuscinas rideo, quid cornua, malleos et galeros, cum simulacra quaedam sciam certorum ferre hominum formas et infamium liniamenta meretricum? quis est enim qui ignoret Athenienses illos Hermas Alcibiadii ad corporis similitudinem fabricatos? quis Praxitelen nescit, Posidippi si relegat *, ad formam Cratinae meretricis, quam infelix perdite diligebat, os Veneris Cnidiae † sollertiarum coegisse certamine ? sed sola est haec Venus, cui de scorti uultu translaticium decus auctum est? Phryna illa Thespiaca, sicut illi referunt qui negotia Thespiaca scriptitarunt, cum in cacumine ipso esset pulcritudinis, uenustatis et floris, exemplarium fuisse perhibetur cunctarum quae in opinione sunt Venerum siue per urbes Graias siue iste quo fluxit amor talium cupiditasque signorum. itaque artifices omnes ipsis isdem qui temporibus extiterunt quibusque primas dabat exprimendarum similitudinum ueritas omni cura studioque certabant filum capitis prostituti Cythereia in simulacra traducere, ardebant artificum † scita alterque alterum uincere contentiosa aemulatione quaerebant, non Venus ut augustior fieret sed ut Phryna pro Venere staret. atque ita perducta est res eo ut pro diis immortalibus sacra meretricibus fierent et infelix religio signorum fabricationibus falleretur. inter significes ille memoratus Phidias et primus, cum Olympii formam Iouis molimine operis extulisset inmensi, super dei digito PANTARCES inscripsit PULCHER — nomen autem fuerat amati ab se pueri atque obscena cupiditate dilecti — neque ullo metu est aut religione commotus deum nomine prostibuli nuncupare, quinimmo exoleto Iouis numen simulacrumque sacrare. usque adeo ludus est et puerilis adfectio sigillaria ista formare, adorare pro dis ea, sanctitatibus accumulare diuinis, cum ipsos uideamus artifices in effingendis his ludere et libidinum propriarum monumenta sancire. quid est enim, si quaefas, cur Phidias ludere ac lasciuire dubitaret, cum ante paululum temporis Iouem ipsum quem fecerat sciret aurum fuisse, lapides atque ossa informia disparata confusa seque horum omnium congregatorem atque uinctorem, habitus eis, per se datos membrorum similitudine fabricata et, quod inter omnia primum est, sui esse beneficium muneris, quod natus [per se] * esset atque in rebus adoraretur humanis?

  83. 6.14.1

    libet in hoc loco, tamquam si omnes adsint terrarum ex orbe nationes, unam facere contionem atque in aures haec omnium communiter audienda depromere. quidnam est istud, homines, quod ipsi uos ultro in tam promptis ac perspicuis rebus uoluntaria fallitis et circumscribitis caecitate P discutite aliquando caliginem regressique ad lumen mentis intuemini propius et uidete istud quod agitur quale sit, si modo retinetis ius uestrum atque in finibus uobis datae rationis consiliique uersamini. simulacra ista quae uos terrent quaeque templis in omnibus prostrati atque humiles adoratis ossa lapides aera sunt, argentum aurum testa, lignum sumptum ex arbore aut commixtum glutinum gypso, ex ornatibus fortasse meretriciis ant ex muliebri mundo, camelinis ex ossibus aut ex Indici animalis dente, ex caccabulis, ollulis, ex candelabris et lucernis ant ex aliis obscenioribus uasculis congesta, conflata in has species ducta sunt atque in formas quas cernitis exierunt, fornacibus incocta figulinis, ex incudibus et malleis nata, grosis rasa, discobinata de limis, serris furfuraculis asciis secta dolata effossa, terebrarum excauata uertigine, runcinarum leuigata de planis. ita iste non error est\\ non ut proprie dicatur amentia, deum credere quem tute ipse formaris, subplicare tremibundum fabricatae abs te rei, et cum scias et certus sis tui esse operis et digitorum partum, pronum in faciem mere, opem rogare suppliciter aduersisque in rebus atque in temporibus asperis propitii numinis fauore succurrere?

  84. 6.15.1

    ecce si aliquis ponat in medio aes rude atque in opera nulla confectum, argenti massas indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque alias ceteras quibus signa consueta sunt et numinum simulacra constare, immo si aliquis ponat in medio conlisos deorum uultus, confracta atque inminuta simulacra iubeatque uos idem frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra et mnnia inpertire diuina : audire a uobis exposcimus, facturine istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi P fortasse dicetis: qua causa? quia nemo est in rebus humanis tam stolide caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam deorum in numerum referat ipsaque per se dicat uim habere atque optinere diuinam. quaenam est ergo ratio, ut si omnia haec corpora intacta atque infecta. permanserint, careant ui numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum ? nouitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa cogamini aliquid eis credere diuinitatis maiestatisque conlatum? in aurum aes mutat aut testulae uilitatem in argenteam cogit degenerare materiam? quae insensilia fuerunt paulo ante, facit ut sint uiua et spiritali agitatione moueantur? si quas foris habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus constituta, stupiditas quae tanta est — detrecto enim dicere caec;tatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners fuerit et brutum et sensus mobilitate priuatum.

  85. 6.16.1

    itaque immemores et obliti, simulacrorum substantiae atque origines quae sint, rationale homines animal et sapientiae munere consiliique donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, elephantorum ab dentibus secundas poscitis ualetudines, magistratus imperia potestates uictorias adquisitiones lucra, messes optimas feracissimasque uindemias, et cum pateat, luceat, rebus fieri uerba cum brutis, exaudiri uos remini ipsique uos ultro credulitatis uacuae circumscriptione traducitis? o utinam liceret in simulacri alicuius medias introire pendigines, immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioues diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus summa. concluditur corporum discretas ac singulas contueri: iamdudum istos uideretis deos, quos exterior leuitas lenocinio fulgoris augustat, lamminarum flatilium esse crates, particularum coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari interque omnes sinus commissurarumque iuncturas plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus commodare. uideretis, inquam, iamdudum solas sine occipitiis facies, manus sine bracchiis, semiplenas, uentres cum lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta uestigia, et quod maxime risum ferat, parte ligneos deos ex una, at ex altera saxeos, inaequabili corporum constructione contractos. quae si utique perspici obscurata arte non quirent, uel ipsa uos saltem quae in medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere uos nihil et circa res cassas officiorum impendere uanitates. ita enim non uidetis spirantia haec signa, quorum plantas et genua contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris incuria perdant situ species et robigine conuulnerentur exesa? ita, inquam, non uidetis sub istorum simulacrorum canis steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa † in spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum P non in ore aliquando simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, quibus uolatus innectere stridularum possint inpudentiumque muscarum? non hirundines denique intra ipsos aedium circumuolantes tholos iacularier stercoris † plenas et modo ipsos uultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati proluuies podicis ? erubescite ergo uel sero atque ab animantibus mutis uias, rationes accipite doceantque uos eadem nihil numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt neque uitant leges suas sequentia et instincta ueritate naturae.

  86. 6.17.1

    sed erras, inquit, et laberis: nam neque nos aera neque auri argentique materias neque alias quibus signa confiunt eas esse per se deos et religiosa decernimus numina, sed eos in his colimus eosque ueneramur quos dedicatio infert sacra et fabrilibus efficit inhabitare simulacris. non improba neque aspernabilis ratio, qua possit quiuis tardus nec non et prudentissimus credere, deos relictis sedibus propriis id est caelo non recusare nec fugere habitacula inire terrena, quinimmo iure dedicationis inpulsos simulacrorum coalescere uinctioni. in gypso ergo mansitant atque in testulis dii uestri, quinimmo testularum et gypsi mentes, spiritus atque animae dii sunt ? atque ut fieri augustiores uilissimae res possint, concludi se patiuntur et in sedis obscurae coercitione latitare ? ergo illud a uobis parte in hac primum desideramus et postulamus audire: inuitine hoc faciunt, id est iure dedicationis adtracti simulacrorum ineunt mansiones an proni et faciles neque ullis necessitatibus inrogatis? inuiti hoc faciunt? . et qui fieri potis est, ut in aliquam necessitatem inminuta maiestate cogantur? uoluntariae obsecutionis ad sensu P et quid in testulis dii petunt, ut eas sedibus sidereis anteponant [uinctione si propemodum colligati immobilitatis testulas et I cetera quibus signa confiunt] quid ergo?

  87. 6.18.1

    in materiis talibos semperne dii mansitant neque abeunt uspiam, etiam si res postulauerit maxima, an habent itus liberos, cum libuerit abire quocumque et ab suis sedibus simulacrisque discedere? si permanendi necessitatem patiuntur, quid miserius his esse ant quid infelicius poterit, [quam] si eos in basibus ita unci retinent et plumbeae uinctiones? sed concedamus, ut, *** caelo et sidereis sedibus anteponant, diuinitatis suae perdiderint potestatem: sin autem cum uoluerint euolant et absolutum ius habent inania relinquere simulacra, ergo aliquo tempore desinent esse dii signa et in dubio stabit, quando sacra debeant reddi, quando his conueniat atque oporteat abstinere. saepenumero uidemus ab artificibus haec signa modo paruula fieri et palmarem in minutiem contrahi, modo in immensum tolli et admirabilem in amplitudinem subleuari. ratione hac ergo sequitur ut intellegere debeamus in sigilliolis paruulis contrahere se deos et alieni ad corporis similitudinem coartari, at uero in uastis porrigere se longius atque in maximitatem producere. ergo si hoc ita est, et in sedentibus signis deum sedere dicendum est et in stantibus stare, in procurrentibus currere, iacularier in iacientibus tela, ad illorum formare atque aptare se uultus et ad reliquos habitus figurati corporis sui similitudinem commodare.

  88. 6.19.1

    in simulacris dii habitant. singuline in singuIis toti an partiliter atque in membra diuisi? iam neque unus deus in conplnribus potis est uno tempore inesse simulacris neque rursus in partes sectione interueniente diuisus. constituamus enim decem milia simulacrorum toto esse in orbe Vulcani: numquid esse ut dixi decem omnibus in millibus potis est unus uno in tempore? non opinor. qua causa ? quia quae sunt priua singulariaque natura multa fieri nequeunt simplicitatis suae integritate seruata, et hoc amplius nequeunt, si hominum formas dii habent, opinatio ut uestra declarat. neque enim manus a capite separata aut pes diuisus a corpore summam possunt praestare totius, aut dicendum est portiones idem posse quod totum, cum totum consistere nequeat, nisi fuerit partium congregatione conflatum. si autem in cunctis idem esse dicetur, perit omnis ratio atque integritas ueritatis, si hoc fuerit sumptum, posse unum in omnibus uno tempore permanere: aut deorum est unusquisque dicendus ita ipsum semet ab ipso sese diuidere, ut et ipse sit et alter, non aliquo discrimine separatus sed ipse idem et alius. quod quoniam recusat et respuit aspernaturque natura, aut innumeros dicendum est confitendumque esse Vulcanos, si in cunctis nolumus eum, degere atque inesse simulacris, aut erit in nullo, quia esse diuisus natura prohibetur in plurimis.

  89. 6.20.1

    et tamen, o isti, si apertum: uobis et liquidum est, in signorum uisceribus deos uiuere atque habitare caelites, cur eos sub ualidissimis clauibus ingentibusque sub claustris, sub repagulis, pessulis aliisque huiusmodi rebus custoditis, conseruatis atque habetis inclusos, ac ne forte fur aliquis aut nocturnus inrepat latro, aedituis mille protegitis atque excubitoribus mille? cur canes in Capitoliis pascitis? cur anseribus uictum alimoniamque praebetis? quinimmo si fiditis deos istic esse nec ab signis uspiam simulacrisque discedere, permittite illis curam sui, reserata sint semper atque aperta delubra, ac si quid a quopiam temeraria fuerit fraude subreptum, uim numinis monstrent et sub ipso furti atque operis. nomine sacrilegos poenis conuenientibus figant. indigna enim res est et potentiam destruens auctoritatemque, summorum custodiam numinum canum sollicitudinibus credere, et cum aliquam quaeras prohibendis formidinem furibus, non ab ipsis petere sed in anserum ponere et collocare gingritibus.

  90. 6.21.1

    Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iouem ex delubro aureum sustulisse et ex aere bratteolis substituisse fucatum. si in simulacris praesto sunt atque habitant dii suis, quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus priuatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi uiliore\' in materia uindicaret? Dionysius ille sed iunior, cum uelamine aureo spoliaret Iouem et pro illo laneum subderet, iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus algidum, hoc uaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum scurrulam cruciatibus reuocaret ad seria? nam quid Aesculapii grauitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre leui et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, immo an sint generis et cognationis unius? quae cam omnia fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus iocaretur,. si suberat numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur oris contumeliam leuigati et dehonestati uultus non iusta et merita persecutus est ultione demonstrauitque hoc facto, et se esse praesentem et custodia pertinaci suas aedes simulacraque tutari?

  91. 6.22.1

    nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare esse idoneam causam, propter quam se egerant et nocentibus poenam uiolatae religionis infligant. ergo si haec ita sunt, nec simulacra ipsi habere desiderant, quae conuelli et diripi perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se illa, in quibus spretos se ultione in aliqua significare non curant. Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, tamquam si uxoria res esset, subleuato in lectulum numine copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis uacuae imaginatione frustrabiles. consimili ratione Posidippus in eo libro, quem scriptum super Gnido indicat superque rebus eius, adulescentem haud ignobilem memorat — sed uocabulum eius obscurat — correptum amoribus Veneris, propter quam Gnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lasciuias cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et uoluptatum consequentium finibus. ut similiter rursum interrogem, si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una atque altera Veneres, ut inpudicam petulantiam iuuenum propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione punirent? aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent gaudia mentemque in sanam recreatis reducerent sensibus?

  92. 6.23.1

    nisi forte, ut uos fertis, libidinis et uoluptatum deae cantumelias istas habuere gratissimas nec ultione facinus existimauere condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. sed si deae Veneres ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis iudicauere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis absumeret Iouemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet et cunctam familiam uindicaret? ubi Iuno regina, cum inclitum eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem uis flammae Argiua in ciuitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? ubi denique Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit scripulum quo hirundinibus hospitium, Varro ut dicit set Menippeus, ostenderet? infiniti operis res est toto in orbe describere quae sint fana conuulsa terrae motibus et tempestatibus, quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, quae antistites et sacerdotes et ipsi suspicione auersa nudauerint, quae ad ultimum fures et obserata pandentes † remedorum obscuritate † canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas templorum quemadmodum dicitur curas. nunc uero quia cassa sunt et nullis habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia cetera motu interiore priuata.

  93. 6.24.1

    in parte hac eadem illud etiam dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his sensum, sed propter indomitum atque inperitum uulgus, quae pars in populis atque in ciuitatibus maxima est, salutariter ea consilioque formasse, ut uelut quadam specie obiecta his numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus \' sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia morum immutatione transirent: nec propter aliam causam uenerabiles formas auro eis argentoque quaesitas, nisi ut adesse uis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum \' - tantum perstringeret sensum, uerum etiam mentes ipsas augustissimae lucis radiationibus territaret. quod ratione cum aliqua uideretur forsitan dici, si post condita deorum templa atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur scelerosa opera nescientibus cunctis. nunc uero cum contra malis omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, per puncta examina maleficiorum noua noxiorum improbitate pariantur, dicere qui conuenit, ad incutiendas formidines uulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras criminum et facinorum formas ipsa etiam uideamus templa sacrilegis uiolationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus faciendos uetus finxit et consecrauit antiquitas uadere in antra praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?

  94. 6.25.1

    quid enim, si uerum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista quae dicunt habent in se magnum, ut merito sperarit atque existimarit antiquitas conspectu illorum posse frangi hominum uitia et maleficia et mores temperari? falx. messoria scilicet, quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura mortalibus, uitam uellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere uoluntates, fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est clauis, riciniatus Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem sustinens perdolatum in fulminis morem, Iunonius ille caestus, aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater cum tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus Argiphontes, Aesculapius baculo, Ceres mammis cum grandibus, aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus, Mulciber fabrili cum habitu, aut Fortuna cum cornu pomis ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus Diana aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina cum facie aut genitalibus propriis inferior Priapus.

  95. 6.26.1

    0 species formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus hominum torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur attonitum ab omnique se actu sceleroso flagitiosoque frenaret: falciculae claues caliandria fomites talaria baculi tympaniola tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli forcipes cornuaque pomifera, nuda. corpora feminarum et ueretrorum magnitudines publicatae! nonne satius fuerat saltitare, cantare quam sub titulo grauitatis et seueritatis obtentu tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad peccata cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines P usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde fuerant uacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus improbis tamquam paruuli pusiones personarum monstraosissima toruitate, sannis etiam constringerentur et maniis? et unde est in contrarium res uersa, ut cum tam multa in ciuitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot legibus et generibus suppliciorum tantis iri obuiam nequeat multitudini noxiorum neque ullis remediis audacia possit abscidi, tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, quanto legibus iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia et poenarum coercitione sedare? quodsi metus aliquos infligerent simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam diuersae cruces facinerosorum constituerentur audaciae. nunc uero quia constitit conprobatumque est, re ipsa inanem esse opinionem timoris qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est sanctiones, a quibus esset formido eertissima et iam fixa constitutaque damnatio, quibus debent et ipsa simulacra, quod incolumia adhuc perstant et honoris alicuius concessione munita sunt.

  96. 6.27.1

    quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant simulacra monstratum est, de sacrificiis deinceps, de caedibus atque immolationibus hostiarum, de mero, de ture deque aliis omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis et sine ullis circumlocutionibus dicere. in hac enim consuestis parte inuidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos atheos, et quod minime sacrificamus diis, poenas etiam capitis beluarum crudelitatibus inrogare. quod quidem nos fatemur non contemptu facere atque aspernatione diuina, sed quod existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque rerum huiusmodi cupiditatibus attineri.

  97. 7.1.1

    Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? ut uobis non nostra, sed Varronis uestri sententia respondeamus, nulla. quid ita? quia, inquit, dii neri neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, testa, gypso uel marmore multo minus haec curant: carent enim sensu; neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia. sententia reperiri nulla potest integrior, uerior et quam quiuis possit, quamuis ille sit scaeuus et difficillimus, occupare. quis est enim pectoris tam optunsi, qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et uictimas aut eis existimet dandas qui sunt ab his longe natura et beatitudine disiugati?

  98. 7.2.1

    qui sunt, inquitis, di ueri? ut communi uobis et simplici respondeamus uerbo, non scimus. quos enim uidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus? ex uobis audire consueuimus deos esse quam plurimos et numinum in serie conputari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam uerique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles nominis, id est tales quales eos uniuersi debere esse concipimus et nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut breuiter finiam, qualis dominus rerum est atque omnipotens ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus uerum, cum ad eius nominis accessimus mentionem. deus enim ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis propriae uniformitate seruata. quod cum dubium non sit, sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse, extrinsecus adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenae ex materiae opibus uoluptates.

  99. 7.3.1

    ergo si haec ita sunt, primum illud a uobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia ut ista faciatis, quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos perueniat atque in eorum commoditates subsidat. quicquid enim geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in uacuis ludat inanitatis erroribus. numquid forte dii caelestes aluntur his sacris et ad eorum conpaginem retinendam nonnullius opus est suffectione materiae ? et quis ita est hominum deus prorsus qui sit ignorans, ut eos existimet contineri alicuius alimonii genere et cibi esse munus quod eos faciat uiuere et inmensam in perpetuitatem durare? quicquid enim causis et rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad periculum uiam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo uiuitur. tum ∗∗ quod ex his rebus quae admouentur altaribus nihil uidemus accedere atque ad numinum substantias peruenire. aut enim tus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut animalis est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si aliquod uiscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari et dissolutum in cinerem labitur. nisi forte hostiarum deus animas deuorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et fumos, pasciturque de cnisis, quas euomunt ardentia uiscera adhuc uda de sanguine et prioribus umecta de sucis. sed si deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, quod mortale est ut inmortale sustineat subdatque salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare uitalis? cessat ergo ut apparet sacrorum haec ratio, neque dici a quopiam potis est ea causa sacrificia celebrari, quod alantur his numina et eorum sustineantur e pastu.

  100. 7.4.1

    numquid, si forte hoc non est, uoluptatis alicuius animique ut dicitur causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus? et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat uoluptatum diffusione mollescere, gestire * in libidinis gaudium et uelut animal uile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis uolucri titillatione mulceri? quod enim uoluptate dissoluitur, id contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere ab anxietate potest maeroris quod laetitia trepidat et leuitatibus extollitur gaudiorum. utroque autem affectu debent esse dii liberi, si eos esse perpetuos et mortalium uolumus fragilitate priuatos. quid quod omnis uoluptas quasi quaedam est adulatio corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si superi sentiunt, et eos necesse est esse participes corporum, per quae uia est sensibus et accipiendis uoluptatibus ianua. postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, riuos sanguinis cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis prouoluier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exsultantia adhuc corda tremibundisque palpitantes in uisceribus uenas? semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus quod est uerius atque aptius dictu, feri, quos infelix necessitas et malus usus edocuit cibos ex his carpere, miseratione interdum commouemur illorum, arguimus nos ipsi penitusque re uisa atque inspecta damnamus, quod humanitatis iure deposito naturalis uincli consortia ruperimus. deos aliquis credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter ponunt? et uoluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis causa nec cur fiant ratio ea est, quoniam nec uoluptas . est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla posse ratione monstratum est.

← Previous · Next → — showing 201300 of 350

Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0034.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.