Adversus nationes Libri VII
- 2.36.1
sed immortales perhibentur dii esse. non ergo natura, sed uoluntate dei patris ac munere. quo igitur pacto immortalitatis largitus est donum deis die certa prolatis, et animas hoc pacto dignabitur immortalitate donare, quamuis eas mors saeua posse uideatur extinguere et ad nihilum redactas inremeabili abolitione delere. Plato ille diuinus multa de deo digna nec communia sentiens multitudini in eo sermone ac libro cui nomen Timaeus scribitur deos dicit et mundum corruptibilis esse natura neque esse omnino dissolutionis expertes, sed uoluntate dei regis ac principis uinctione in perpetua contineri. quod enim recte sit uinctum et nodis perfectissimis conligatum, dei bonitate seruari: neque ullo ab alio nisi ab eo qui uinxit et dissolui, si res poscat, et salutari iussione * donari. ergo si res est ita nec aliud conuenit uel existimare uel credere, quid animas admiramini mediae dici qualitatis a nobis, - cum, numinibus ipsis dicat Plato medias esse naturas, sed continuam et inocciduam uitam principali beniuolentia subrogari? si enim forte nescitis et antea uobis incognitum propter rei nouitatem fuit, accipite sero ac discite ab eo qui nouit et protulit in medium Christo, non esse animas regis maximi filias nec ab eo quemadmodum dicitur generates. coepisse se nosse atque in sui nominis esse substantia praedicari, sed alterum quempiam genitorem his esse, dignitatis et potentiae. gradibus satis plurimis ab imperatore diiunctum, eius tamen ex aula et eminentium nobilem sublimitate natalium.
- 2.37.1
quodsi essent ut fama est dominicae prolis et potestatis animae generatio principalis, nihil eis ad perfectionem defuisset uirtute perfectissima procreatis, unum omnes intellectum habuissent unumque consensum, aulam semper incolerent regiam nec praetermissis beatitudinis sedibus, in quibus augustissimas nouerant retinebantque doctrinas, imprudenter adpeterent terrena haec loca, tenebrosis ut corporibus inuolutae inter pituitas et sanguinem degerent, inter stercoris hos utres et saccati obscenissimas serias umoris. sed habitari oportuit et has partis, et idcirco huc animas tamquam in colonias aliquas deus omnipotens misit. et quid homines prosunt mundo aut ob rei cuius sunt necessarii causam, ut non frustra debuisse credantur parte in hac agere et terreni esse corporis inquilini? ad consummandam molis huius integritatem partem aliquam conferunt, et nisi fuerint additi, inperfecta et clauda est uniuersitatis haec summa? quid ergo, si homines non sint, ab officiis suis cessabit . mundus, uicissitudines suas non peragent sidera, aestates atque hiemes non erunt, uentorum flamina conticescent nec ex coactis et pendentibus nubilis ad terram decident imbres ariditatibus temperamenta laturi? atquin necesse est cuncta suos ire per cursus nec ab ordinis nati continuatione discedere, etiamsi nomen in mundo nullum hominis audiatur orbisque iste terrarum solitudinis uacuae silentio conticiscat. quemadmodum ergo iactatur, habitatorem debuisse regionibus his addi, cum ab homine liqueat nihil ad mundi perfectionem redire omniaque eius studia commoditatem semper spectare priuatam nec a finibus propriae utilitatis abscedere?
- 2.38.1
quid enim prodest mundo, ut ab rebus incipiam seriis, maximos reges hic esse? quid tyrannos, quid dominos, quid innumeras alias atque amplissimas potestates? quid rei militaris experientissimos duces, capiendarum urbium peritos, in equestribus proeliis aut in pedestri pugna immobiles atque inuictissimos milites? quid oratores grammaticos poetas? quid scriptores dialecticos musicos ? quid pantomimos, quid mimulos histriones cantores tuba tibiis calamoque flatantes? quid cursores, quid pugiles quadrigarios desultores grallatores funiambulos praestigiatores ? quid picarios salinatores bolonas unguentarios aurifices aucupes uannorum sirpiarumque uitores? quid fullones lanarios phrygiones cocos panchristarios muliones lenones lanios meretrices ? quid institorum alia genera, quid professorum et artium, quibus enumerandis omnis aetas angusta est, rationibus conferunt et constitutionibus mundi, ut sine hominibus condi non potuisse credatur nec optenturus integritatem sui, nisi ei contentio animalis miseri et superuacui iungeretur?
- 2.39.1
nisi forte rerum dominus, quae temeritatis est maximae humano ex ore depromere, idcirco ex se genitas huc animas misit, ut quae fuerant apud se deae, corporei tactus et terrariae circumscriptionis expertes, humana inmergerentur in semina, feminarum ex genitalibus prosilirent, ineptissimos ederent continuarentque uagitus, exsugerent fellitantes mammas, proluuie linerent et madidarent se sua, tunc ad silentium pauidae nutricis motibus et crepitaculis adducerentur auditis. idcirco animas misit, ut quae fuerant simplices et bonitatis nuper innoxiae, simulare in hominibus discerent, dissimulare mentiri circumscribere fallere, adulatoria humilitate captare, mente aliud uoluere aliud in facie polliceri, inlaqueare, decipere dolis atque insidiis nescios, per innumeras artes malitiarum uenena conquirere et ad usum temporis pellaciae mobilitate formari ? idcirco animas misit, ut in pacata et placida tranquillitate degentes adsumerent ex corporibus causas quibus ferae fierent et immanes, simultates atque inimicitias gererent, consererent inter se bella, expugnarent atque euerterent ciuitates, seruitutis opprimerent et manciparent se iugo et ad ultimum fierent alterius altera potestatis natalium condicione mutata? idcirco animas misit, ut inmemores ueritatis effectae et quidnam esset deus oblitae simulacris inertibus supplicarent, ligna aera et lapides diuina adloquerentur ut numina, auxilia poscerent caesorum animantium cruore, nullam sui facerent mentionem, quinimmo ex his aliae ut dubitarent se esse aut ullum deum esse penitus abnegarent? idcirco animas misit, ut quae in sedibus propriis mente fuerant una, intellectu et scientia paribus, postquam formas induere mortales, opinionum discriminibus dissiderent, aliud aliis iustum, aliud utile uideretur et rectum, de appetendis rebus fugiendisque certarent, malorum ac bonorum alios aliae constituerent fines, ueritatem cupientibus noscere rerum opponeretur obscuritas et uelut oculorum luminibus uiduae nihil certum uiderent et per ancipites semitas suspicionum inducerentur errore?
- 2.40.1
idcirco animas misit, ut cum animantia cetera sponte natis alerentur et nulla satione prolatis neque domorum aut uestium tutamina sibi aut uelamenta conquirerent, miserabilis istis necessitas adderetur, ut cum impendiis » maximis perpetuisque sudoribus domos sibi construerent, membrorum conficerent tegmina, superlectilem uariam diurnorum contraherent egestati, inbecillitatis auxilia animalibus mutuarentur a mutis, uim facerent terris, ut non sua sufficerent gramina, sed imperatas extollerent fruges, et cum sanguinem totum in subigenda tellure fudissent, robigine grandine siccitate spem laboris amitterent et ad ultimum ui famis humanis cadaueribus incubarent et ab hominum formis tabifica macie dissociarentur abiunetae? idcirco animas misit, ut quae secum commorantes possessionis alicuius nullum umquam habuissent amorem, auarissimae hic fierent et in habendi studium inexaturabili pectoris ardescerent adpetitu, effoderent altos montes et uiscera ignota terrarum in materias uerterent alieni nominis atque usus, penetrarent abditas discrimine cum capitis nationes et translatis mercibus caritatem semper uilitatemque captarent, exercerent auidum atque iniustissimum faenus et miserorum ex sanguine supputandis augerent insomnia milibus, possessionum semper producerent fines et quamuis prouincias totas rus facerent unum, pro arbore una, pro sulco forum litibus tererent, cum amicis et fratribus inexpiabiles susciperent simultates ?
- 2.41.1
idcirco animas misit, ut quae dudum fuerant mites et feritatis adfectibus nesciae commoueri, macella sibi et amphitheatra constituerent, loca sanguinis et publicae impietatis, ex quibus in altero mandi homines cernerent et bestiarum laniatibus dissipari, interficere se alios nullius ob meriti causam sed in gratiam uoluptatemque sessorum, ipsosque illos dies quibus tantum committeretur nefas in gaudiis communibus ducerent et festa hilaritate sacrarent, at in altero uero animalium miserorum discerperent uiscera, alias aliae raperent, ut canibus mos est et uulturiis, portiones, subigerent dentibus. et crudelissimo uentri darent,. et in tam saeuis atque horridis moribus sortem suam flerent \'quas ab talibus mensis paupertatis angustiae uindicarent, pro beatis ac felicibus uiuerent! quarum ora et faciem tam crudeles polluerent apparatus? ldcirco animas misit, ut diuini ponderis et grauitatis oblitae gemmas lapillos margaritas castitatis dispendio conpararent, conspiciendis quaererent corporibus fucos, innecterent catenis\' colla, lannas pertunderent aurium, imminuerent frontes limbis, fuligine oculos obumbrarent, nec in formis erubescerent masculorum calamistris uibrare caesariem, cutem corporis leuigare, incedere poplitibus nudis omnique alio cultu uigorem uirilitatis
- 2.42.1
et exponere et in habitum feminarum deliciasque molliri? idcirco animas misit, ut uiarum aliae infestarent meatus, aliae circumscriberent nescios, testamenta supponerent falsa, uenenatas tas conficerent potiones, domos ut effringerent noctibus, sollicitarent abigerent praeuaricarentur et proderent, saporum fastidia ut excuterent palato, ut in coquendis altilibus pinguitudinem nossent retinere labentem, ut spirulas et botulos facerent, isicia castellamenta lucanica suminatam cum his carnem et glacialia conditione tucceta? idcirco animas misit, ut res sancti atque augustissimi nominis symphoniacas agerent et fistulatorias hic artes, ut inflandis bucculas distenderent tibiis, cantionibus ut praeirent obscenis, numerosos ut cierent scabillorum concrepationibus sonores, quibus animarum alia lasciuiens multitudo incompositos corporum dissolueretur in motus, saltitaret et cantaret, orbes saltatorios uerteret et ad ultimum clunibus et coxendicibus subleuatis lumborum crispitudine fluctuaret? idcirco animas misit, ut in maribus ~ exsoleti, in feminis fierent meretrices sambucistriae psaltriae, uenalia ut prosternerent Corpora, uilitatem sui populo publicarent, in lupanaribus promptae, in fornicibus obuiae, nihil pati renuentes et ad oris aere conparatae constuprationem. quid dicitis, o suboles ac primi progenies numinis?
- 2.43.1
ergone sapientes illae atque ex causis principalibus proditae genera haec animae turpitudinum criminum malitiarumque nouerunt atque ut exercerent, ut gererent, ut percelebrarent haec mala, † habitare atque habitare iussae sunt has partes et humani corporis circumiectione uestiri? et mortalium quisquam est rationis alicuius accipiens sensum, qui ordinatum existimet mundum per has esse ac non potius sedem ac domicilium constitutum, in quo omne cotidie perpetraretur nefas, maleficia cuncta confierent, insidiae fraudes doli auaritia rapinae uis scelus audacia obscenitas turpitudo flagitium, mala omnia cetera, quae in orbe homines toto mente noxia pariunt et labem machinantur in mutuam? sed sua, inquitis, uoluntate, non regis missione uenerunt.
- 2.44.1
et ubi pater omnipotens fuit, ubi regiae Sublimitatis auctoritas, ut eas prohiberet abscedere nec in praecipites labi permitteret uoluptates ? si enim degeneres futuras locorum immutationibus sciebat — scire autem debuerat causarum ut omnium constitutor — aut extrinsecus aliquid accessurum his esse, quod eas faceret obliuisci suae dignitatis et decoris — milies ut ignoscat orauerim — uniuersorum scelerum non alius quam ipse est causa: siquidem perpessus est euagandi eas habere , ius liberum quas retenturas non esse integritatis suae habitum prouidebat, atque ita perficitur, ut nihil intersit omnino uoluntariae uenerint an illius obtemperauerint iussioni, cum non prohibendo quod oportuerat prohiberi cessatione crimen fecerit proprium et retentionis dissimulatione permiserit prius.
- 2.45.1
sed procul haec abeat sceleratae opinionis immanitas, ut deus credatur omnipotens, magnarum et inuisibilium rerum sator et conditor, procreator, tam mobiles animas genuisse, grauitatis ac ponderis constantiaeque nullius, in uitia labiles, in peccatorum genera uniuersa decliues, cumque eas tales atque huiusmodi sciret, in corpora ire iussisse, quorum indutae carceribus sub procellis agerent tempestatibusque cotidie fortunae et modo turpia facerent modo paterentur obscena, naufragiis ruinis incendiorum conflagrationibus ut perirent, pauperies alias, alias ut mendicitas premeret, ut ferarum paterentur aliae laniatus, muscularum aliae ut interirent ueneno, claudae ut incederent! aliae, ut aliae lumen amitterent, ut articulis sederent aliae\' colligatis, morbis denique obiectarentur ut cunctis, quos infelix, et miseranda mortalitas diuersarum sustinet dilacerata * Poenarum; tunc deinde oblitae unius esse se fontis, unius genitoris et capitis, germanitatis conuellerent atque abrumperent iura, urbes suas euerterent, popularentur hostiliter terras, seruos-! uos de liberis facerent, insultarent uirginibus et matrimoniis\' alienis, odissent inuicem sese, aliorum gaudiis et felicitatibus, inuiderent, tum deinde se omnes maledicerent, carperent et saeuorum dentium mordacitate laniarent.
- 2.46.1
sed procul haec abeat, ut eadem rursus frequentiusque dicamus, tam immanis et scelerata persuasio, ut ille salus rerum deus, omnium uirtutum caput, benignitatis et columen, atque ut eum laudibus extollamus humanis, sapientissimus, iustus, perfecta omnia faciens et integritatis suae conseruantia mensiones aut aliquid fecerit claudum et quod minus esset a recto, aut ulli rei fuerit miseriarum aut discriminum causa, aut ipsos actus quibus uita transigitur et celebratur humana ordinauerit, iusserit et ab sua fluere constitutione praeceperit. minora haec illo sunt et magnitudinis eius destruentia potestatem tantumque est longe, ut istarum auctor rerum esse credatur, ut in sacrilegae crimen inpietatis incurrat quisquis ab eo conceperit hominem esse prognatum, rem infelicem et miseram, qui esse se doleat, qui condicionem suam detestetur et lugeat, qui nulla alia de causa, sese intellegat procreatum, quam ne materiam non haberent. per quam diffunderent se mala et essent miseri semper quorum cruciatibus pasceretur nescio qua uis latens et humanitati . aduersa crudelitas.
- 2.47.1
sed si parens et genitor animarum, inquitis, deus non est, quo auctore progenitae et qua sunt ratione prolatae? si infucata uultis audire nec ab aliqua uocis ostentatione deducta, item confitemur nos istud ignorare, nescire scientiamque tantae rei non tantum nostram ducimus infirmitatem fragilitatemque transire uerum etiam potestatum quae in mundo sunt omnium et quae numina se esse opinionibus usurpauere mortalium. sed quas dei negamus, cuius sint debemus ostendere? minime istud necessario sequitur. non enim si negemus muscas scarabeos et cimices, nitedulas curculiones et tineas omnipotentis esse opus regis, sequaciter postulandum a nobis est, ut quis ea fecerit institueritque dicamus: possumus enim nulla cum reprehensione nescire, quis et illis originem dederit, et optinere, non esse deo ab superiore prolata tam superuacua, tam uana, tam ad nullas pertinentia rationes, quinimmo aliquando et noxia et necessariis inportantia laesiones.
- 2.48.1
sic consimiliter hic quoque, cum animas renhamus dei esse principis prolem, non continuo sequitur, ut explicare debeamus, quonam parente sint editae et causis cuiusmodi procreatae. quis enim nos prohibet, aut unde enatae sint prodierintque nescire aut eas non esse dei progeniem scire? quanam, inquitis, ratione, qua uia? quia omni uero uerissimum est certoque certissimum, nihil rerum a principe, sicut saepius dictum est, agi fieri statui nisi quod oporteat et conueniat fieri, nisi quod sit plenum et integrum et in suae * et integritatis perfectione finitum. porro autem conspicimus homines, id est animas ipsas — quid enim sunt homines nisi animae corporibus inligatae? — scaeuitate innumerabilium uitiorum ipsos se indicare non esse patricii generis, sed ex mediocribus familiis procreatos. namque alios uidemus inmites facinerosos audaces temerarios praecipites caecos fictos dissimulatores mendaces superbos adrogantes auaros cupidos libidinosos inconstantes inualidos et sua ipsos decreta conseruare nequeuntes: quod utique non essent, si generositas eos adsereret principalis, et ab rerum capite descendentium ducerent honestamenta natalium.
- 2.49.1
sed et boni, dicetis, sunt in rebus humanis uiri, sapientes, iusti, inculpatis atque emendatissimis moribus. nullam referimus quaestionem, an ulli aliquando fuerint tales in quibus omnino nihil ista ipsa quae dicitur desideraret integritas. sint licet perhonesti fuerintque laudabiles, tenuerint apicem perfectionis summum, nec in aliquo lapsu eorum aliquando claudicauerit uita: sed audire deposcimus quot sint aut fuerint numero, ut ex multitudinis magnitudine metiamur, an oppositio iusta sit facta et an aequalitatis conpensatione librata. unus duo tres quattuor decem uiginti centum, certe numero definiti et nominum forsitan conprehensionibus terminati. sed genus humanum non ex bonis pauculis sed ex ceteris omnibus aestimari. conuenit et ponderari. in toto enim pars est, non totum in parte. et uniuersitas debet adtrahere portiones, non portionibus uniuersitas adplicari. quid enim, si hominem dicas captum membris omnibus et heiulantem ex cruciatibus asperis idcirco esse sanum, quod unius unguiculi nullum perpetiatur dolorem: aut esse auream terram, quod in uerrucula collis unius insint exiguae miculae, quibus nascitur colliquefactis aurum et adcuratiore congregatione conquiritur? qualitatem materiae uniuersitas elementi probat, non puluisculi flabiles, nec mare continuo dulce est, si mitioris aquae guttas alicuius adieceris atque inmiseris numeri: consumitur enim minuties ista inmenso; et non modo non parui sed esse nullius existimandum est mominis quod per omnia diffusum perit et in magni corporis intercipitur uastitate.
- 2.50.1
uos humano in genere bonos esse dicatis uiros, qui ut esse credantur, conparatio forsitan efficiat pessimorum. quinam isti sunt? dicite. philosophi, credo, qui quidem esse solos sapientissimos autumant et ui huius nominis supercilium sustulerunt: nempe illi qui cum suis cotidie cupiditatibus pugnant et adfectus ex animis insitos proturbare, pellere pertinaci moliuntur obluctatione uirtutum, qui ne in uitia proritari facultatis possint alicuius instinctu, patrimonia et diuitias fugiunt et causas sibi auferunt lapsus: quod. cum faciunt et curant, apertissime animas esse indicant labiles et infirmitate ad uitia procliues. nostra autem sententia quod bonum natura est neque emendari neque corrigi se poscit, immo ipsum debet quid sit malum nescire, si generis forma cuiusque in sua cogitat integritate perstare: neque enim contrarium insitum esse contrario potis est aut in inpari paritas aut dulcedo in amaritudine contineri. qui ergo luctatur animarum ingenitas corrigere prauitates, is apertissime monstrat inperfectum, improbabilem se esse, quamuis omni conatu et peruicacia contrarium contendat.
- 2.51.1
sed risui uobis est nostra responsio, quod cum regias suboles esse animas abnegemus, non referamus contra, ex quibus sint causis atque originibus procreatae. quod est enim criminis genus, aut rei esse alicuius ignarum aut ipsum quod nescias sine aliqua profiteri dissimulatione nescire: aut uter magis uidetur inrisione esse dignissimus nobis, qui sibi scientiam nullam tenebrosae rei alicuius adsumit, an ille qui retur se ex se apertissime scire id quod humanam transiliat notionem et quod sit caecis obscuritatibus inuolutum? si penitus spectetur rei cuiusque natura, in simili et uos estis quam in nobis reprehenditis causa. non enim quia dicitis ab ipso animas rege descendere ac succedere in hominum formas, exploratum aliquid dicitis et in luce positum manifestissimae ueritatis. conicitis enim, non scitis; suspicamini, non tenetis: nam si scire est illud quod ipse tu uideris aut cognoueris animo continere, nihil eorum quae adseritis potestis uos dicere aliquando uidisse, id est animas sede ab supera et regione descendere. suspicione ergo utimini, non cognitionis expressae fide. quid est autem suspicio, nisi opinatio rerum incerta et † nihil ex positu iaculatio mentis in latentia? ergo qui suspicatur, non tenet nec in lumine positus cognitionis incedit. quodsi uerum et fixum est, apud rectos et sapientissimos iudices et ista uestra qua fiditis pro ignoratione est habenda suspicio.
- 2.52.1
ac ne tamen uobis tantummodo censeatis coniecturis uti ac suspicionibus licere, et nos isdem possumus, quoniam commune est quod interrogatis expromere. unde, inquitis, homines et ipsorum hominum quid aut unde sunt animae? + unde sunt elephanti tauri cerui muli asini? unde leones equi canes lupi pantherae eorumque quae uiuunt quid aut unde sunt animae? neque enim fidem res habet, ut Platonico. ex illo cratere quem conficit miscetque Timaeus aut horum animae uenerint aut lucusta mus sorex blatta rana centipeda animata esse credantur et uiuere, quandoquidem ex elementis ipsis causa est illis atque origo nascendi, si ad animalia gignenda, quae in singulis his degunt, insunt abditae atque obscurissimae rationes. nam et uidemus alios ex sapientibus dicere,. tellurem esse horum matrem, aquam tum alios, aerium spiritum his alios iungere, solem uero nonnullos esse horum opificem et ex ignibus animatos eius uitali agitatione motari. quid? si et haec non sunt et est aliqua res alia, alia causa, alia ratio, potestas alia denique inauditi nobis atque incogniti nominis, genus quae hominum finxerit et rerum constitutionibus adplicarit? nonne fieri potis est, ut exorti homines ita sint nec ad deum primum natiuitatis eorum referatur auctoritas ? quid enim putamus habuisse rationis Platonem illum magnum pie sancteque sapientem, cum hominis fictionem deo remouit a maximo et ad minores nescio quos transtulit cumque eiusdem noluit sinceritatis esse mixturas humani animas generis, cuius animam fecerat uniuersitatis istius, quam quod hominis\' fabricam indignam esse rebatur deo nec rei flaccidae fictionem magnitudini eius et eminentiae conuenire?
- 2.53.1
ergo cum haec ita sint, non absone neque inaniter credimus, mediae qualitatis . esse animas hominum utpote ab rebus non principalibus editas, iuri subiectas mortis, paruarum et labilium uirium: perpetuitate donari, si spem muneris tanti deum ad principem conferant, cui soli potestas est talia corruptione exclusa largiri. sed stulte istud credimus. quid ad uos, ineptissime, fatue? ubi uobis nocemus uel quam uobis facimus aut inrogamus iniuriam, si omnipotentem confidimus deum habiturum esse rationem nostri, cum abire a corporibus coeperimus et ab Orci faucibus quemadmodum dicitur uindicari?
- 2.54.1
ergone, inquiet aliquis, sine dei uoluntate quicquam potis est fieri ? considerandum est nobis sollicite et cura inspiciendum non parua, ne dum honorare nos deum tali interrogatione censemus, in contrarium labamur nefas maiestatis eius eminentiam destruentes. qua ratione, qua causa? quoniam si cuncta eius uoluntate conficiuntur nec citra eius nutum quicquam potest in rebus uel prouenire uel cadere, necessario sequitur, ut mala etiam cuncta uoluntate eius intellegantur enasci. sin autem dicere uoluerimus contra, pessimorum ab eo reicientes causas, mali esse conscium generatoremque nullius, incipient euideri aut eo inuito res pessimae fieri aut, quod sit immane dixisse, nesciente, ignaro atque inscio. rursus autem si dicere nulla esse uoluerimus mala, sicut esse nonnullis opinatum et placitum repperimus, reclamabunt cunctae gentes uniuersaeque nationes, cruciatus nobis ostentantes suos et discriminum species multiformes, quibus puncta per singula genus uritur et laceratur humanum. tum deinde a nobis exquirent: cur, mala si nulla sunt, ab operibus uos certis et facinoribus abstinetis? cur non omnia facitis quae inpatiens iusserit atque inperauerit libido? cur in noxios denique terribilibus poenas constituitis legibus ? nam stoliditas inueniri quae inmanior potest, quam mala esse nulla contendere et tamquam malos perdere et condemnare peccantis?
- 2.55.1
quae cum esse consenserimus uicti et uniuersa his scatere † nominaliter adnuerimus humana, consequetur ut rogitent: cur ergo haec mala deus omnipotens non aufert sed esse perpetitur et cum omnibus saeculis pertinaci continuatione procedere? si intellectus nobis adfuerit dei regis ac principis nec per impias uagari suspicionum uoluerimus insanias, respondeamus necesse est, nescire nos ista nec quae nullis possent facultatibus comprehendi expetisse aliquando aut studuisse cognoscere: meliusque ducetis, quinimmo optimum, magis in inscientiae finibus atque ignorantiae permanere quam nisi dei dicere nihil fieri per uoluntatem, ut simul intellegatur et malis eum causas dare et miseriarum esse innumerabilium conditorem. mala ergo, dicetis, unde sunt haec omnia? ex elementis, inquiunt, et ex eorum inaequabilitate, sapientes: quod fieri qui possit ut quae sensum et iudicium non habent malitiosa esse perhibeantur et noxia aut non ille sit potius malitiosus et noxius, qui res pessimas et nocentissimas futuras in alicuius operis adsumpsit effectum, eorum est qui adserunt peruidere. quid ergo nos? unde nos? responsionis necessitas nulla est. siue enim possumus dicere, siue minus ualemus nec possumus, utrumque apud nos paruum est; nec in magnis ponderibus ducimus uel ignorare istud uel scire, unum solum posuisse contenti, nihil a deo principe quod sit nocens atque exitiabile proficisci. hoc tenemus, hoc nouimus, in hac una consistimus cognitionis et scientiae ueritate, nihil ab eo fieri nisi quod sit omnibus salutare, quod dulce, quod amoris et gaudii laetitiaeque plenissimum, quod infnitas habeat atque incorruptibiles uoluptates, quod sibi quisque contingere uotis omnibus expetat, forisque ab his esse exitiabile ac mortiferum ducat.
- 2.56.1
cetera quaecumque sunt alia, quae in quaestionibus adsolent controuersiisque uersari, quibus genitoribus orta sint uel quibus auctoribus fiant, neque nosse contendimus neque inquirere aut uestigare curamus: suis omnia relinquimus causis nec ad id quod expetimus esse nobis adiuncta atque adplicata iudicamus. quid est enim, quod humana ingenia labefactare, dissoluere studio contradictionis non audeant, quamuis illud quod infirmare moliuntur sit purum et liquidum et ueritatis obsignatione munitum? aut quid rursus adserere uerisimilibus argumentis non queunt, quamuis sit apertissime falsum, quamuis euidens manifestumque mendacium? cum enim sibi persuaserit quis, esse aliquid aut non esse, amat quod opinatur adserere et acumine alios anteire, maxime si agatur res submota et abdita et caligine inuoluta naturae. mundum quidam ex sapientibus aestimant neque esse natum neque ullo esse in tempore periturum; immortalem nonnulli, quamuis eum conscribant esse natum et genitum; tertiis uero conlibitum dicere est, et esse natum et genitum et ordinaria necessitate periturum. et cum ex istis opinionibus trinis unam esse necesse sit ueram, cunctis tamen argumenta non desunt quibus et sua decreta confirment et aliorum subrupiant et labefaciant scita. eundem hunc alii elementis ex quatuor tradunt et pronuntiant stare, ex geminis alii, ex singulis tertii, sunt qui ex his nullo et indiuidua corpora eius esse materiem et primam originem dicant. \'cumque ex his uera sit una sententia, at nulla ex his certa, similiter hic quoque argumenta omnibus praesto sunt, quibus et ea quae dicunt uera esse constituant et redarguant positas in aliorum sententiis falsitates. sic et deos nonnulli esse abnegant; prorsus dubitare se alii an sint uspiam dicunt; alii uero existere neque humana curare: immo alii perhibent et rebus interesse mortalium et terrenas administrare rationes.
- 2.57.1
cum ergo haec ita sint neque aliter fiat, quin sit unum ex omnibus uerum, pugnant tamen argumentis omnes, neque singulis deest id quod probabiliter dicant, siue cum suas res adserunt siue cum alienis opinionibus contradicunt. non alia neque absimili ratione de animarum ab his condicione disseritur. hic enim eas retur et esse perpetuas et superesse mortalium corporum functioni, superesse ille non credit, sed cum ipsis corporibus interire: alterius uero sententia est, nihil eas continuo perpeti, sed post hominem positum temporis aliquid eis ad uitam dari, mortalitatis deinde in iura succedere. et cum omnia nequeant ueri esse consortia, ita tamen , fortibus et ualidissimis probationibus omnes agunt, ut reperire non possis quidnam tibi uideatur falsum, quamuis ex omni parte diuersa dici aspicias et rerum contrarietatibus dissonare. quod utique non fieret, si certum aliquid tenere curiositas posset humana, uel quod uideretur inuentum, aliorum omnium comprobaretur adsensu. inanissima igitur res est et superuacui operis, tamquam scias aliquid promere, aut uelle scire contendere quod, etsi sit uerum, posse uideas destrui, aut acceptare pro uero id quod forsitan non sit et ex more halucinantium proferatur. et merito res ita est. non enim diuina diuinis sed rationibus pendimus et coniectamus humanis atque ut fieri meruisse quid remur, ita esse oportere contendimus. quid ergo ?
- 2.58.1
nos soli ignoramus, nescimus, quisnam sit animarum conditor, quisnam constitutor, quae causa hominem finxerit, mala unde proruperint, uel cur ea rex summus et esse patiatur et confici neque ab rebus propellat humanis? uos enim horum quicquam exploratum habetis et cognitum? si suspicionum exponere uolueritis audaciam, potestis explicare ac promere, mundus iste qui nos habet utrumne non sit genitus an tempore in aliquo constitutus? si constitutus et factus est, quonam operis genere aut rei cuius ob causam? potestis inducere atque expedire rationem, cur non fixus atque immobilis maneat sed orbito semper circumferatur in motu? sua ipse se sponte et uoluntate circumagat an uirtutis alicuius inpulsionibus torqueatur? locus ipse ac spatium, in quo situs est ac uolutatur, quid sit? infinitus an finitus, inanis an solidus? axis eum sustineat extremis cardinibus nitens an ipse se potius ui propria sufferat et spiritu interiore suspendat? potestis interrogati planum facere scientissimeque monstrare, quid niuem in plumeas subaperiat crustulas? quidnam fuerit rationis et causae, ut non ab occiduis partibus dies primus exsurgeret et lucem in oriente finiret? quemadmodum sol ipse uno eodemque contactu tam uarias res efficiat, quinimmo contrarias? quid sit luna? quid stellae? cur una specie aut illa non maneat, aut per omne mundi corpus frustilla haec ignea conuenerit atque oportuerit figi? cur alia ex his parua, ampliora et maiora sint alia, obtunsi haec luminis, acutioris illa et fulgidae claritatis?
- 2.59.1
si praesto est quod libuerit scire et in aperto rerum est scientia constituta, edissertate nobis et dicite, quibus modis fiant et rationibus pluuiae, ut in superis partibus atque in aeris hoc medio suspensa aqua teneatur, natura res labilis et ad fluorem semper decursionemque tam prona? edissertate, inquam, et dicite, quid sit quod grandinem torqueat, quod guttatim faciat pluuiam labi, quod imbrem ruat, niues in plumas et foliola dilatarit, uentus unde oriatur et quid sit, cur temporum uicissitudines institutae, cum statui unum posset et una esse species caeli, nihil ut rerum desideraret integritas? quae est causa, quae ratio, ut maria salsa sint aut terrarum aquae hae dulces uel calidae, aliae sint amarae uel frigidae? quo ex materiae genere humanorum corporum concreta et stabilita sunt uiscera, unde ossa solidata, quid intestina, quid uenas fistulatas et conmeabiles fecerit? cur cum esset utilius oculis nos inluminare conpluribus ad periculum caecitatis, duorum sumus angustiis adplicati? beluarum et anguium tam infinita atque innumerabilia genera cuius rei sunt causa uel informata . uel prodita? quid in mundo faciunt bubones immussili buteones? quid alites et uolucres ceterae? quid formicarum et uermium genera in uarias labes perniciesque nascentia? quid pulices, quid inpudentes muscae, araneae sorices mures sanguisugae tippulae? quid spinae, quid sentes, quid auenae, quid lolium, quid herbarum aut fruticum aut adolentia naribus aut tristia in odoribus semina ? immo si aliquid sciri, comprehendi aut aliquid si posse censetis, quid sit triticum dicite, far hordeum milium cicer faba lenticula melo cuminum porrina ulpicum caepe? non enim, si fructui uobis sunt et ciborum mediis in generibus constituta, expeditum aut promptum est quid sint singula scire, cur talibus figurata sint formis, fuerit necessitas aliqua, ut non alios sapores alios odores alios colores quam quos habent singulae res habere debuerint an et alios potuerint sumere: ipsa deinde haec quid sint, sapor dico [id est saporj et cetera, qualitatum distantias quibus ex rationibus ducant? ex elementis, inquitis, et ex principalibus originibus rerum. amara sunt enim elementa uel dulcia, odoris sunt alicuius uel coloris, ut ex eorum concretione credamus partitas esse in nascentibus qualitates quibus aut suauitas nascitur aut sensibus offensio comparatur?
- 2.60.1
cum igitur et ubs ipsos tantarum ac tot rerum fugiant origines, fugiant causae, fugiant rationes, neque dicere neque explanare possitis, quid sit factum aut quare, aut cur oportuerit non esse, uerecundiam conuellitis et dilaceratis nostram, qui quae neque unt sciri nescire nos confitemur neque ea conquirere ) aut inuestigare curamus quae comprehendi liquidissimum est non posse, quamuis mille per corda suspicio se porrigat atque intendat humana. et ideo Christus licet uobis inuitis deus, deus, inquam, Christus — hoc enim saepe dicendum est, ut infidelium dissiliat et dirumpatur auditus — dei principis iussione loquens sub hominis forma, cum mortalium sciret caecam esse naturam neque ullam posse comprehendere ueritatem positarum nec ante oculos rerum, pro comperto habere et cognito quidquid sibi esse suasisset nec pro suis suspicionibus haesitare litigiosas serere atque intendere quaestiones, omnia ista nos linquere et posthabere praecepit neque in res eas quae sint a nostra procul cognitione dimotae infructuosas inmittere cogitationes, sed, quantum fieri potis est, ad dominum rerum tota mente atque animo proficisci, sustolli ab his locis atque in eum traducere suspensas pectoris conuersiones, memoriam eius habere perpetuam et licet nulla possit imaginatione formari, auras tamen nescio quas eius sibi contemplationis adfingere: rebus enim ex omnibus, quas augustae continet diuinitatis obscuritas, solum esse indubitabilem, solum uerum et de quo nullus ambigere nisi amens possit et desperationis insanae, quem satis sit scire ut nihil aliud noueris, sisque ueram et maximam scientiam consecutus in dei rerum capitis. et cognitione defixus.
- 2.61.1
quid est † inquit uobis inuestigare, conquirere, quisnam hominem fecerit, animarum origo quae sit, quis malorum excogitauerit causas, orbe sit sol amplior an pedis unius latitudine metiatur, alieno ex lumine an propriis luceat fulgoribus luna? quae neque scire compendium neque ignorare detrimentum est ullum. remittite haec deo atque ipsum scire concedite, quid quare aut unde sit, debuerit esse aut non esse, supernatum sit aliquid an ortus primigenios habeat, aboleri conueniat an reseruari, exuri, dissolui an repetita integritate renouari. uestris non est rationibus liberum, inplicare uos talibus et tam remota inutiliter curare. res uestra in ancipiti sita est, salus dico animarum uestrarum, et nisi uos adplicatis dei principis notioni, a corporalibus uinculis exsolutos expectat mors saeua, non repentinam adferens extinctionem sed per tractum temporis cruciabilis poenae acerbitate consumens.
- 2.62.1
neque illud obrepat aut spe uobis aeria blandiatur, quod ab sciolis nonnullis et plurimum sibi adrogantibus dicitur, deo esse se gnatos nec fati obnoxios legibus, si uitam restrictius , egerint, aulam sibi eius patere, ac post hominis functionem prohibente se nullo\'tamquam in sedem referri patritam; neque quod magi spondent, commendaticias habere se preces quibus emollitae nescio quae potestates uias faciles praebeant ad caelum contendentibus subuolare, neque quod Etruria libris in Acheronticis pollicetur, certorum animalium sanguine numinibus certis dato diuinas animas fieri et ab legibus mortalitatis educi. blandimenta haec cassa sunt et inanium fomenta uotorum. seruare animas alius nisi deus omnipotens non potest, nec praeterea quisquam est qui longaeuas facere, perpetuitatis possit et spiritum subrogare, nisi qui immortalis et perpetuus solus est et nullius temporis circumscriptione finitus. cum enim dii omnes uel, quicumque sunt ueri uel qui esse rumore atque opinione dicuntur, immortales et perpetui uoluntate eius sint et beneficii munere, qui fieri potis est, ut alii praestare id quod ipsi sunt ualeant, cum alienum id habeant et maioris potentia commodatum? caedat licet hostias quantaslibet Etruria, humana sibi omnia sapientes negent, magi cunctas emolliant et commulceant potestates: nisi a domino rerum datum fuerit animis id quod † ratio postulat idque † per mandatum, multum postea paenitebit fuisse rem risui, cum ad sensum coeperit interitionis accedi.
- 2.63.1
sed si, inquiunt, Christus in hoc missus a Deo est, ut infelices animas ab interitionis exitio liberaret, quid saecula commeruerunt priora, quae ante ipsius aduentum mortalitatis conditione consumpta sunt? potestis enim scire, quid sit cum animis actum priscorum ueterrimorumque mortalium, subuentum et his an sit ratione aliqua, consultum atque prouisum. potestis, inquam, scire id quod Christo potuit docente cognosci, infinita an finita sint saecula ex quo in terris esse genus hominuip coepit, quando primum animae corporibus inligatae, quis auctor uinctionis istius, quinimmo ipsius quisnam hominis fabricator, quo priorum abscesserint animae, quibus in mundi partibus aut regionibus fuerint, corruptibiles an contra, potuerintne accedere ad ** periculum moriendi, nisi tempore necessario conseruator occurrisset Christus? . exponite has curas et incognitas uobis relinquite quaestiones: miseratio et illis impertita est regia et aequaliter per omnes diuina beneficia cucurrerunt: conseruatae sunt, liberatae sunt et mortalitatis sortem condicionemque posuerunt. quo genere, quae, quando? si adrogantia, si typhus, si elatio abesset a uobis, iamdudum haec scire Christo potuistis auctore.
- 2.64.1
sed si generis Christus humani, inquitis, conseruator aduenit, quor omnino non omnes aequali munificentia liberat? non aequaliter liberat qui aequaliter omnes uocat? aut ab indulgentia principali quemquam repellit aut despuit, qui sublimibus infimis seruis feminis pueris uniformiter potestatem ueniendi ad se facit? patet igitur omnibus fons uitae neque ab iure potandi quisquam\' prohibetur aut pellitur. si tibi fastidium tantum est, ut oblati respuas beneficium muneris, quinimmo si tantum sapientia praeuales, ut ea quae offeruntur a Christo ludum atque ineptias nomines, quid inuitans expectatur, cuius solae sunt hae partes, ut sub tui iuris arbitrio fructum suae benignitatis exponat? sortem uitae eligendi nulli est, inquit Plato, deus causa, neque alterius uoluntas adscribi potest cuiquam recte, cum uoluntatis libertas in ipsius sit posita potestate qui uoluit. an numquid orandus es, ut beneficium salutis ab deo digneris accipere, et tibi aspernanti fugientique longissime infundenda in gremium est diuinae beniuolentiae gratia? uis sumere quod offertur atque in tuos usus conuertere? consulueris tu tibi.. aspernaris, contemnis et despicis? te te muneris commoditate priuaueris. nulli deus infert necessitatem, imperiosa formidine nullum terret. neque enim necessaria nostra illi salus est, ut conpendii aliquid dispendiiue patiatur, si ant deos nos fecerit aut ad nihilum redigi corruptionis dissolutione permiserit.
- 2.65.1
immo, inquit, si deus est potens misericors conseruator, conuertat nobis mentes et inuitos faciat suis pollicitationibus credere. uis ergo est ista, non gratia nec dei liberalitas principis, sed ad uincendi studium puerilis atque * animi contentio. quid est enim tam iniustum, quam repugnantibus, quam inuitis extorquere in contrarium uoluntates, inculcare quod nolint et quod refugiant animis, prius nocere quam prosis et priore detracto in alienum habitum sententiamque traducere? tu qui te uerti et uim desideras perpeti, ut id quod nolis efficias atque arripias coactus, cur respuis adsumere uoluntate id quod uersus desideras atque immutatus efficere? nolo, inquit, et uoluntatem non habeo. quid ergo criminaris deum tamquam tibi desit opem desideranti ferre? cuius dona et munera non tantum asperneris et fugias, uerum inania uerba cognomines et iocularibus facetiis prosequaris. Christianus ergo ni fuero, spem salutis habere, non potero? ita est, ut ipse proponis. partes enim salutis dandae conferendique animis quod tribui conuenit necessariumque est adplicari solus ab deo patre iniunctas habet et traditas, ita se habentibus semotis atque interioribus causis. ut enim dii certi certas apud nos habent tutelas licentias potestates neque eorum ab aliquo id quod eius non sit potestatis ac licentiae postulatis, ita unius pontificium Christi est dare animis salutem et spiritum perpetuitatis adponere. si enim patrem creditis Liberum dare posse uindemiam, medicinam non posse, si Cererem fruges, si Aesculapium sanitatem, si Neptunum aliud, aliud posse Iunonem, Fortunam Mercurium Volcanum rerum esse singulos certarum ac singularum datores: et hoc necesse a nobis est ut debeatis accipere,, ab nullo animas posse uim uitae atque incolumitatis accipere nisi ab eo quem rex summus huic muneri officioque praefecit. hanc omnipotens imperator esse uoluit salutis uiam, hanc uitae ut ita dixerim ianuam, per hanc solum est ingressus ad lucem neque alias datum est uel inrepere uel inuadere ceteris omnibus clausis atque inexpugnabili arce munitis.
- 2.66.1
licet ergo tu purus et ab omni fueris uitiorum contaminatione purgatus, conciliaueris illas atque inflexeris potestates, ad caelum ne redeunti uias cludant atque obsaepiant transitum, ad immortalitatis accedere nullis poteris contentionibus praemium, nisi quod ipsam immortalitatem facit Christo adtribuente perceperis et ueram fueris admissus ad ; uitam. nam quod nobis obiectare consuestis, nouellam esse religionem nostram et ante dies natam propemodum paucos neque nos oportuisse antiquam et patriam linquere et in. barbaros ritus peregrinosque traduci, ratione istud intenditur nulla. quid enim, si hoc modo culpam uelimus infligere prioribus illis atque antiquissimis saeculis, quod inuentis frugibus glandes spreuerint et repudiauerint arbuta, quod corticibus contegi et amiciri desierint pellibus, postquam uestis excogitata est textilis usu et commoditate succinctior, aut quod structis domibus et lautioribus successibus institutis non antiquas adamauerint casulas nec sub rupibus et cauernis praeoptauerint ut beluae permanere? commune est omnibus et ab ipsis paene incunabilis traditum, bona malis anteferre, inutilibus utilia praeponere, et quod esse constiterit pretiosius, laetius, id consectari et pptere in eoque defigere spem salutis et salutarium commodorum.
- 2.67.1
itaque cum nobis intenditis auersionem a religione priorum, causam conuenit ut inspiciatis, non factum, nec quid reliquerimus opponere, sed secuti quid simus potissimum contueri. nam si mutare sententiam culpa est ulla uel crimen et a ueteribus institutis in alias res nouas uoluntatesque migrare, criminatio ista et uos spectat, qui totiens uitam consuetudinemque mutastis, qui in mores alios atque alios ritus priorum condemnatione transistis. numquid enim quinque in classes habetis populum distributum, uestri olim ut habuere maiores? numquid magistratus per populum creatis? militaria urbana communia quae sint comitia scitis? seruatis de caelo aut otiosas facitis obnuntiationibus actiones? si paratis bella, signum monstratis ex arce? aut fetialia iura tractatis ? per clarigationem repetitis res raptas? aut Martium discrimen obeuntes spem proelii sumitis ex acuminibus auspicati? in potestatibus obeundis leges conseruatis annarias? in donis, in muneribus Cincias? in cohibendis censorias sumptibus? in penetralibus et culinis perpetuos fouetis focos ? sacras facitis mensas salinorum adpositu et simulacris deorum? cum in matrimonia conuenitis, toga sternitis lectulos et maritorum genios aduocatis? nubentium crinem caelibari hasta mulcetis? puellarum togulas Fortunam defertis ad Virginalem P matres familias uestrae in atriis operantur domorum industrias testificantes suas? potionibus abstinent uini? adfinibus et propinquis osculari eas ius est, ut sobrias comprobent atque abstemias se esse\'?
- 2.68.1
in Albano antiquitus monte nullos alios licebat quam niuei tauros immolare candoris: nonne istum morem religionemque mutastis atque ut rufulos liceret dari, senatus constitutum sanctione est? cum Romulo Pompilioque regnantibus percocta . plane ac madida concremarentur diis exta, nonne rege sub Tullo semicruda coepistis et leuiter animata porricere prisca obseruatione contempta? ante aduentum in Italiam Herculis cum ex Apollinis monitu patri Diti ac Saturno humanis capitibus supplicaretur, et hunc similiter morem non fraude callidula et nominum ambiguitate mutastis? cum igitur et uos ipsi modo illos mores modo alias leges fueritis secuti, multaque uel erroribus cognitis uel animaduersione meliorum sint a uobis repudiata, contempta, quid est a nobis factum contra sensum iudiciumque commune, si maiora et certiora delegimus nec sumus nos passi falsorum religionibus attineri?
- 2.69.1
sed nouellum nomen est nostrum et ante dies paucos religio est nata quam sequimur. ut interim concedam id quod nobis obicitur intentionis esse non falsae, quid est in negotiis hominum, quod uel opere corporis et manibus fiat uel solius animi disciplina et cognitione teneatur, quod non ex aliquo coeperit tempore et in usum exierit experientiamque mortalium? medicina philosophia musica ceteraeque omnes artes quibus uita est exstructa et expolita communis cum hominibus natae sunt, et non potius nuper, quinimmo paene paulo ante agitari, in- . tellegi celebrarique coeperunt? antequam Tages Tuscus oras contingeret luminis, quisquam hominum sciebat aut esse noscendum condiscendumque curabat, an fulminum casibus aut extorum aliquid significaretur in uenis? quando siderum motus aut ratio coepta est genethliaca sciri? non post Theutin Aegyptium aut post Atlantem, ut quidam ferunt, gestatorem, baiulum, tibicinem illum ac destinam caeli? sed quid ego haec parua?
- 2.70.1
ipsi dii immortales, quorum modo aditis templa et numina suppliciter adoratis, sicut uestris litteris atque opinionibus traditur, non esse, non sciri ab temporibus coeperunt certis et impositis nominum appellationibus nuncupari? nam si uerum est ex Saturno atque eius uxore Iouem suis curn fratribus procreatum, ante nuptias et partus Opis nusquam fuerat Iuppiter, Iuppiter tam supremus quam Stygius, nusquam sali dominus, nusquam Iuno, quinimmo alius nullus genitoribus duobus exceptis caeli habitabat in sedibus, sed ex eorum concubitu concepti et nati sunt et spiritum hausere uitalem. certo ergo a tempore deus esse Iuppiter coepit, certo cultus et sacrificia commereri, certo fratribus in potestatibus anteponi. rursus uero si Liber Venus Diana Mercurius Apollo Hercules Musae, Tyndaridae Castores ignipotensque Vulcanus Ioue patre sunt proditi et genitore Saturnio procreati, ante quam Memoria, quam Alcmena Maia Iuno Latona Leda Dione, quam et Semela Diespitri factae sunt compressionibus fetae, nusquam et hi gentium nec in aliqua parte rerum fuere natu- . rae, sed ex conuentu Iouis inseminati et nati sunt et aliquem sensum sui habere coeperunt. ergo et hi quoque tempore esse coeperunt certo et in numero numinum sacrorum ad caerimonias inuocari, quod ipsum similiter dicere translatum in )Mineruam licebit. si enim Iouis, ut adseueratis, ex cerebro sine ullius seminis emicuit iactu, antequam est Diespiter genitus et in utero matris corporeae formam circumscriptionis accepit, certum est utique Mineruam non fuisse neque rerum in numero aut ulla esse in substantia computatam, sed ex quo capite Iouis enata est, et esse res coepit et nonnulla in essentia constituta. non habet ergo primigenios ortus, et a certo coepta est tempore dea dici, sacris in aedibus statui et inuiolabili religione sanciri. quod cum ita se habeat, cum de nouitate. loquimini religionum nostrarum, uestrae uobis in mentem non ueniunt, nec curatis inspicere, quando sint exorti dii uestri, quas origines habeant, quas causas, uel ex quibus proruperint emicuerintque radicibus? cuius est autem pudoris, quinimmo inuerecundiae cuius, quod agere te uideas, in eo alterum reprehendere, maledicti et criminis loco dare ea quae in te possint reciprocata uicissitudine retorqueri?
- 2.71.1
sed quod agimus nos, nouum est, quod autem uos, priscum est et nimiae uetustatis: et quid istud aut uos iuuat aut nostram causam rationemque contristat? noua res est quam gerimus, quandoque et ipsa uetus fiet: uetus quam uos agitis, sed temporibus quibus coepit noua fuit ac repentina. religionis autem auctoritas non est tempore aestimanda sed numine, nec colere qua die sed quid coeperis conuenit intueri. ante trecentos annos religio, inquit, uestra non fuit. et dii uestri non fuerunt ante milia annorum duo. quibus istud rationibus colligi aut quibus supputationibus potest ? non difficilibus, non obscuris, sed quas possit uidere qui uolet et contrectare, quemadmodum dicitur, manibus. quis Iouem cum fratribus genuit? genialibus Opi adiunctus Saturnus, ut uos fertis, Caelo atque Hecata procreatus. quis Picum, Fauni patrem atque auum Latini? Saturnus, ut uos idem uestris scriptis atque auctoribus traditis. ergo si haec ita sunt, sequitur ut Picus et Iuppiter germanitatis sibi sociati sint iure, utpote uno ex sanguine unoque ex semine procreati. consentaneum est ita esse quod dicitur. ab Ioue et Pico quot sunt generis usque ad Latinum gradus? trini, ut indicat series. uultis Faunus, Latinus et Picus annis uixerint uicenis atque centenis? ultra enim negatur posse hominis uita produci. aestimatio iusta et liquida est. trecenti ergo sunt pleni et sexaginta post hos anni? res ita est, ut indicat supputatio. cuius socer Latinus fuit? Aeneae. genitor Aeneas cuius? Ascanii Albani oppidi conditoris. quot apud Albam regnatum est annis? quadringentis et prope bis denis. aetatis urbs Roma cuius esse in annalibus indicatur? annos ducit quinquaginta et mille aut non multum ab his minus. ergo ab Ioue, qui frater est Pici quique pater est minorum et reliquorum deorum, anni ad haec tempora prope milia duo sunt aut pleni, ut largiamur aetati. quod cam redargui non possit, non tantum recens nata religio ostenditur quam obitis, set infantes et paruulos esse ipsos adhuc deos, quibus tauros atque alias hostias cum periculo corruptionis suggeritis, quos oportebat adhuc mammis atque stillato lacte nutriri.
- 2.72.1
at religiones uestrae multis annis praecedunt nostram et eo sunt ueriores quod uetustatis auctoritate munitae sunt. et quid eas prodest annis quam plurimis anteire, cum a certo coeperint tempore, aut spatii cuius sunt milia annorum duo saeculorum tantis comparata cum milibus ? ac tamen ne causam tam longa prodere dissimulatione uideamur, nisi molestum est, dicite, omnipotens et primus deus nouella uobis uidetur res esse, et qui eum uenerantes colunt, inauditas incognitas repentinas agitare atque inducere religiones ? estne illo antiquius quicquam, aut quod eum praecedat re tempore nomine potest aliquid inueniri nonne solus ingenitus, immortalis et perpetuus solus\' est? quis caput ac fons rerum est? non ipse? cui debet aeternitas hoc ipsum quod nuncupatur aeternitas? non ipsi? infinita ut prodeant saecula, non ex eius perpetuitate perficitur? indubitabile istud et uerum. non ergo quod sequimur nouum est, sed nos sero addidicimus quidnam sequi oporteret ac colere aut ubinam conueniret spem salutis adfigere et salutaria subsidia conlocare. nondum enim adfulserat qui uiam monstraret errantibus et caligine in altissima constitutis cognitionis lumen inmitteret et ignorationis discuteret caecitatem. sed causa in huiusmodi uertitur * sola?
- 2.73.1
quid, nos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum uestrorum rettulistis deorum ? quid, Phrygiam matrem, cuius esse conditor indicatur uel Midas uel Dardanus, non cum Hannibal Poenus res Italas raperet et terrarum exposceret principatum, et nosse et scire coepistis et memorabili religione sancire? sacra Cereris matris non quod uobis incognita essent, adscita paulo ante, obtentum est ut Graeca dicantur nouitatem ipsam testificante cognomine? non doctorum in litteris continetur, Apollinis nomen Pompiliana indigitamenta nescire? ex quo apparet et liquidum est, et hunc uobis fuisse incognitum, post autem aliquando coepisse esse et hunc notum. si quis igitur uos interroget, cur eorum numinum quorum modo fecimus mentionem tam sero susceperitis cultum, responsuros uos certum est: aut quia illos nuper deorum esse in numero nesciebamus, ant quia nunc sumus a uatibus moniti, aut quia in rebus asperrimis beneficiis eorum sumus auxiliisque seruati. quodsi hoc a uobis recte existimabitis dici, et ex nostris partibus ratione consimili existimatote esse responsum. religio nostra nunc nata est: nunc enim missus aduenit qui eam nobis ostenderet, qui in eius induceret ueritatem, qui deus monstraret quid sit, qui ad eius nos cultum ab rebus opinabilibus auocaret.
- 2.74.1
et quid, inquit, est uisum deo regi ac principi, ut ante horas, quemadmodum dicitur, pauculas sospitator ad uos Christus caeli ex arcibus mitteretur? interrogamus et nos contra: quae causa, quae rafio est, ut non suis aliquando reddantur mensibus tempora, sed serius hiemes, serius aestas atque autumnitas fiant? cur post messes arefactas atque extincta frumenta nonnumquam decidant pluuiae, quas rebus oportuit incolumibus labi et temporis opportunitatibus ministrari? immo illud exquirimus potius, cur, si Herculem oportuit nasci, si Aesculapium Mercurium Liberum aliosque nonnullos, qui et conciliis adiungerentur deorum et mortalibus aliquid utilitatis adferrent, tam sero a Ioue sint proditi, ut sola illos posteritas sciret, superiorum uero ignoraret antiquitas? rationem aliquam fuisse dicetis. ratio ergo et hic fuit, cur non nuper sed hodie sospitator nostri generis adueniret. quaenam igitur ratio est? non imus infitias nescire nos. neque enim promptum est cuiquam dei mentem uidere, aut quibus modis ordinauerit res suas, homo animal caecum et ipsum se nesciens ullis potest rationibus consequi: quid oporteat fieri, quando uel quo genere, ipse rerum cunctarum pater, moderator et dominus scit solus. nec si ego nequiuero causas uobis expromere, cur aliquid fiat illo uel hoc modo, continuo sequitur ut infecta fiant quae facta sunt et amittat res fidem quae generibus uirtutum tantis et potestatum indubitabilis esse monstrata est.
- 2.75.1
tu opponas et referas: cur tam sero emissus est sospitator? in infinitis, perpetuis saeculis nihil omnino dicendum est serum. ubi enim finis et initium nullum est, nihil praematurum est, nihil tardum. tempus enim a finibus et extremitatibus noscitur, quae habere non potest perpetua series et immoderata continuatio saeculorum. quid enim si res ipsae, quibus opem conueniebat ferri, opportunitatem istam temporis exigebant? quid si alterius condicionis antiqua, alterius fuere sequentia? quid si priscis aliter subueniri, aliter debuit posterioribus consuli? nonne litteras auditis commemorantes uestras fuisse homines olim semideos, heroas, cum immanibus corporibus atque uastis? non infantes sub uberibus matrum centenarios legitis edidisse uagitum, quorum ossa uariis in regionibus eruta uix repertoribus fecerunt fidem humanorum reliquias esse membrorum? potest ergo fieri, ut tum demum emiserit Christum deus omnipotens, deus solus, postquam gens hominum fractior et infirmior coepit nostra esse natura. si quod hodie factum est, ante milia fieri oportuisset annorum, fecisset istud rex summus, aut si post totidem milia id quod hodie factum est debuisset inpleri, nihil deum cogebat necessarias temporum non expectare mensuras. rationibus fixis peraguntur res eius et quod semel decretum est fieri nulla potest nouitate mutari.
- 2.76.1
cur erg6, inquit, si omnipotenti seruitis deo et eum habere confiditis salutis atque incolumitatis uestrae curam, cur persecutiones patitur perpeti uos tantas atque omnia genera poenarum et suppliciorum subire? perquiramus et nos contra, cur et uos, cum tantos et tam innumeros colatis deos cumque illis aedes constituatis sacras, simulacra effingatis ex auro, animantium mactetis greges, acerras omnes turis plenas con- Sciatis altaribus, cur non immunes agitis tot discriminibus et procellis, quibus cotidie uos agunt exitiabiles multiplicesque fortunae? cur, inquam, dii uestri cessant a uobis auertere tot morborum et ualetudinum genera, naufragia ruinas incendia pestilentias sterilitatem, amissionem pignorum et proscriptionem bonorum, discordias simultates bella, captiuitates urbium et sublatis ingenuitatibus seruitutes? sed et nobis in huiusmodi casibus minime auxiliatur deus. prompta et manifesta causa est. nihil est enim nobis promissum ad hanc uitam nec in carunculae huius folliculo constitutis opis aliquid sponsum est auxiliique decretum; quinimmo edocti sumus minas omnes quaecunque sunt parui ducere atque aestimare fortunae, ac si quando ingruerit uis quaepiam grauior, quam finem necesse sit consequi, adscribere infortunio uoluptatem nec timere nec fugere quo facilius exui corporalibus possimus et uinculis et tenebrosam euadere caecitatem.
- 2.77.1
itaque ista quam dicitis persecutionis asperitas liberatio nostra est, non persecutio, necpoenam uexatio inferet sed ad lucem libertatis educet. ut si aliquis brutus ac stolidus in carcerem hominem datum in ingressu quaestionum numquam adficier sat grauibus atque inmanibus existimet poenis nisi in ipsum saeuiat carcerem, materiam eius comminuat atque urat tectum, parietem, ianuas partesque alias operis renudet deiciat adfligat, nesciens hoc facto ei cui uideatur officere dari ab se lucem et sceleratam eripi caecitatem: itidem et uos flammis exiliis cruciatibus. beluis, quibus corpora lancinatis et diuexatis nostra, non uitam eripitis nobis, sed pelliculis releuatis et cutibus nos nescii, et quanto instatis et pergitis in effigies has nostras speciesque saeuire, tanto artis et grauibus releuatis nos uinculis et ad lumen efficitis circumcisis nexibus euolare.
- 2.78.1
quare, homines, abstinete quaestionibus uacuis impedire spes uestras, nec si aliter quam uos putatis aliquid se habet, uestris potius opinionibus credere quam rei debetis augustae. urgent tempora periculis plena et exitiabiles imminent poenae: confugiamus ad salutarem deum nec rationem muneris exigamus oblati. cum de animarum agatur salute ac de respectu nostri, aliquid et sine ratione faciendum est, ut Epictetum dixisse adprobat Arrianus. dubitamus, ambigimus nec esse quod dicitur plenum fidei suspicamur: committamus nos deo, nec plus apud nos ualeat incredulitas nostra quam illius nominis et potentiae magnitudo, ne dum ipsi nobis argumenta conquirimus quibus esse uideatur falsum id quod esse nolumus atque adnitimur uerum, obrepat dies extremus et inimicae mortis reperiamur in faucibus.
- 3.1.1
Iamdudum quidem criminibus his omnibus, maledictionibus potius ut uera dicamus, ab excellentibus parte in hac uiris et ueritatem istam commeritis nosse satis plene accurateque responsum est neque apex\' ullus ullius praetermissus est quaestionis qui non sit modis mille et rationibus ualidissimis refutatus. non est igitur necessarium parte in hac causae diutius inmorari. neque enim res stare sine adsertoribus non potest, religio Christiana aut eo esse comprobabitur uera, si adstipulatores habuerit plurimos et auctoritatem ab hominibus sumpserit. suis illa contenta est uiribus et ueritatis propriae fundaminibus nititur nec spoliatur ui sua, etiamsi nullum habeat uindicem, immo si linguae omnes contra faciant contraque nitantur et ad fidem illius abrogandam consensionis unitae
- 3.2.1
animositate conspirent. nunc ad ordinem reuertamur a quo sumus necessario paulo ante digressi, ne diutius interrupta defensio palmam criminis comprobati calumniatoribus concessisse dicatur. subiciunt enim haec: si uobis diuina res cordi est, cur alios nobiscum neque deos colitis neque adoratis nec cum uestris gentibus communia sacra miscetis et religionum coniungitis ritus? possumus interim dicere: ad cultum diuinitatis obeundum satis est nobis deus primus, deus, inquam, primus, pater rerum ac dominus, constitutor moderatorque cunctorum, in hoc omne quod colendum est colimus, quod\' adorari conuenit adoramus, quod obsequium uenerationis exposcit uenerationibus promeremur. cum enim diuinitatis ipsius teneamus caput, a quo ipsa diuinitas diuinorum omnium quaecumque sunt ducitur, superuacuum putamus personaliter ire per singulos, cum et ipsi qui sint et quae habeant nomina nesciamus et cuius sint praeterea numeri neque liquidum neque comprehensum neque exploratum habere possimus.
- 3.3.1
atque ut in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, regalibus in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter cum suo rege atque in illius uenerationibus contineri. et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum capita, quae digesta et separata per † numerum uelut quendam populum plebeiae multitudinis faciant. neque nobis in aedibus sacris effigies pro diis, sigilla et simulacra uelitis ostendere, quae intellegitis uos quoque, etsi recusatis et renuitis confiteri, uilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. et cum de re loquimur diuina uobiscum, hoc ut ostendatis ex-1 poscimus, esse deos alios natura ui nomine, non in simulacris propositos, quos uidemus, sed in ea substantia in qua conueniat aestimari tanti esse nominis oportere uirtutem.
- 3.4.1
sed con- silium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites maximas concitare ac tumultuosa conserere uideamur uelle certamina. sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus coniuemus nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus. illud tamen a uobis audire exposcimus et rogamus: unde uobis compertum est uel quibus rationibus conprehensum, hine sint in caelo quos esse existimatis et colitis an nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? potest enim fieri, ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in nulla inueniaptur parti naturae. neque enim caeli aliquando subuolastis ad sidera, singulorum facies atque ora uidistis, et quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam notos instituistis ac uisos. sed et illud rursus desideramus audire, a uobisne I inposita habeant haec nomina quibus eos uocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. si diuina haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad uos ea? sin autem. a uobis appositas appellationes has habent, quemadmodum potuistis uocabula his dare quos neque uideratis aliquando neque quales aut qui essent ulla cognitione noratis ?
- 3.5.1
sed ut uultis et creditis atque ut uobis persuasum est, hi dii sint, nominibus appellentur his etiam quibus eos † popularem censeri popularis uulgaritas ducit: unde tamen uobis liquet, nominibus hi suis censum compleant an sint aliqui uobis incogniti neque in uisum aliquando notitiamque perlati? neque enim sciri est facile, definita et certa sit eorum numeri multitudo an sine ulla populositatis summa sit nec computationis alicuius rationibus terminata. fingamus enim uos deos mille percolere, uel milia potius quinque: at in rerum natura potest forsitan fieri, ut deorum milia centum sint, potest, ut hoc amplius, immo, quod diximus paulo ante, potest deorum summa esse nulla nec numerabili circumscriptione finita. aut igitur et uos impii, qui praeter deos paucos reliquorum officia non obitis, aut si uobis ueniam ceterorum ignorantiae postulatis, eandem et nobis conciliabitis ueniam, si pro parte consimili eorum religionibus abstinemus quos esse omnino nescimus.
- 3.6.1
et tamen ne nos quisquam peruicaciter arbitretur sacramenta nolle suscipere ceterorum quaecumque sunt numinum. deuotas etenim mentes et manus protendimus supplices neque aspernamur quocumque inuitaueritis accedere, si modo discamus, quinam isti sint diuini quos nobis ingeritis, et quos par sit adiungi summi regis ac principis uenerationi. Saturnus, inquit, et Ianus est, Minerua Iuno Apollo Venus Triptolemus Hercules atque alii ceteri, quibus magnificas aedes cunctis paene in urbibus religiosa consecrauit antiquitas. inuitare nos forsitan ad istorum numinum potuissetis cultum, si non ipsi uos primi opinionum turpium foeditate talia de illis confingeretis quae non modo illorum polluerent dignitatem sed minime illos esse qualitatibus conprobarent eis adiunctis. adduci enim primum hoc ut credamus non possumus, immortalem illam praestantissimamque naturam diuisam esse per sexus et esse partem unam mares, partem esse alteram feminas. quem quidem locum plene iamdudum homines pectoris uiui tam Romanis litteris explicauere quam Graecis, et ante omnes Tullius Romani disertissimus generis nullam ueritus impietatis inuidiam ingenue constanter et libere quid super tali opinatione sentiret pietate cum maiore monstrauit: a quo si res sumere iudicii ueritate conscriptas, non uerborum luculentias pergeretis, perorata esset haec causa nec secundas ut dicitur actiones nobis ab infantibus postularet.
- 3.7.1
sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui auersentur et fugiant libros de hoc. eius nec in aurem uelint admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem, cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis uestris, erroris conuincite Ciceronem, refellitote, redarguite, temeraria et impia dictitare conprobate. nam intercipere scripta et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere sed ueritatis testificationem timere.
- 3.8.1
ac ne tamen et nobis inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et significantiam promi. non enim deus mas est, sed nomen eius generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra non quitis. nam consuestis in precibus siue tu deus es siue dea dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum disiunctione ex ipsa declarat. adduci ergo non possumus, ut corpora credamus deum. nam esse necesse est corpora, si sunt mares ac feminae, aut insignificatam esse generum disiunctionem. quis enim uel exigui sensus nescit terrenorum ab illo animantium conditore non alia de causa generis diuersi sexus institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innouatione duraret? quid ergo?
- 3.9.1
dicemus deos procreare, deos nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant † superi et . super has leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus . se solet libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprobum in illis lusum ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus aggeraret quibus utendum non esset. ut enim ad usus certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid uacuum, quod sit frustra.
- 3.10.1
atque inaniter fabricatum. quid dicitis, o sancti atque inpolluti antistites religionum ? habent ergo dii serus et genitalium membrorum . circumferunt foeditates, quas ex moribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum quadrupedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? et quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri praeferre et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. o pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata atque abiuncta diuinitas! hauet animus atque ardet, in chalcidicis illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, Musa ut praedicat Lucretia, mammosam, Hellespontiacum Priapum inter deas uirgines atque matres circumferentem res illas proeliorum semper in expeditionem paratas. hauet, inquam, uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibusque per dies aluis alias intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. nonne multo est rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra, quam uel obtentu pio talia de his monstra opinionum indignitate praesumere?
- 3.11.1
et audetis adscribere causam nobis offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis reperiatur haec esse et in contumelia alia quam opinamini stare? nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus incalescunt, cur eos non putemus aegre atque aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique formati sunt, et cum ita credatis, non aliter se fingi et ignominiosa cum ostentatione proponi? ergo cum haec ita sint, miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque cotidie struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et male- \' dictianibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium regere atque administrare fortunas. nam nobis quidem cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. de sexu hactenus.
- 3.12.1
nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et templorum amplissimis conlocatis in sedibus. neque quisquam ludaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducaei generis fabulas, tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur in eorum litteris dici et ut rem certam * atque auctoritate firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt ut creditur sociae, quaerendi sunt uobis altioris intellegentiae doctores, per quos possitis addiscere, quibus modis conueniat litterarum illarum nubes atque inuolucra relaxare. nostra de hoc sententia talis est. naturam omnem diuinam, quae neque esse coeperit aliquando nec uitalem ad terminum sit aliquando uentura, liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta finire. quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aeuitatem quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas.
- 3.13.1
at uero uos deos parum est formarum quod amplectimini mensione, filo etiam terminatis humano, et quod indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. quid ergo dicemus? caput deos gestare tereti rotunditate colli erectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum atque ossea substructione fulciri? quod si accipiemus ut uerum sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus, oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum dentes trini generis atque in officia trina compositos, manus ministras operum, articulatis digitis et cubitorum mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis gressibus et suggerendis anticipationibus itionum genua. quodsi ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum membranulae, gurguliones uentriculos lienes pulmones uesiculas iecora, intestinorum uolubilium tractus et per omnia uiscera commeantes purpurei sanguinis uenas cum arteriis spiritalibus coniugatas.
- 3.14.1
an numquid caelestium corpora foeditatibus his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos eos esse paruolum credendum est ritu et uiduatos interioribus cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate pendere? quid quod, si haec ita sunt, erit uobis necessarium contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione teneantur. si enim par cunctis atque una est omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. sin autem gerunt discrimen in uultibus, sequitur ut intellegi debeat, non. alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent differentium signorum proprietatibus noscitare. ergo esse dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones simos, alios mentones naeuios atque nasicas, hos displosis naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione ** acriuoces, nanos longos medios macilentos pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, caluitiis alios et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso uestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios leues, senes iuuenes pueros aquilos caesios rauos seminudos intectos aut, ne frigus incommodet, fluidarum uestium superiectione perfusos.
- 3.15.1
quisquamne est hominum rationis alicuius sapore contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per uarias . tegminum atque amictuum formas uestitos hos ire atque ab aestibus sese frigoribusque tutari? quod qui habet uerum., et hoc necesse est tamquam uerum accipiat: esse deos fullones, esse tonsores, qui uel sacras eluant uestes uel capillos imminuant siluescentium crinium uelleribus inuolutis. itane istud non. turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his partibus, quas enumerare, quas persequi probus audeat nemo nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? hocine est illud fastidium uestrum, sapientia haec adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam remini rerum uobis diuinarum patere? Aegyptiorum ridetis aenigmata, quod mutorum animantium formas diuinis inseruerint causis easdemque quod species multo ture accipiant et reliquo caerimoniarum paratu: uos effigies hominum tamquam deorum ueneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in erroris eiusdem similitudine ac uitii deprehendi.
- 3.16.1
nisi forte dicetis alias quidem inesse diis formas, sed honoris et dicis causa species uos eis accommodauisse mortalium: quod maioris multo est contumeliae, quam erroris aliquid ignoratione fecisse. nam si uos fateremini id quod uestra suspicio credidisset formamentis adtribuisse diuinis, minus erat iniuriae praesumpta in opinatione peccasse: nunc uero cum aliud creditis et aliud fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in ueritate censetis. si aselluli canes porci humanum aliquid saperent fingendique haberent artes idemque nos uellent cultu aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, si suorum corporum formas nostra uellent portare atque obtinere simulacra? quantas, inquam, irarum flammas. suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina sub specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? ita ergo stoliditatem uestram non rideri, si rident, uestris ab numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis ultum ire, se uelle iacularique in uos ea quae dolor suetus est iacere et offensionis acerbitas comminisci? quanto fuerat rectius elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum equorumque donare? nam quid in homine pulcrum est, quid, quaeso, admirabile uel decorum, nisi quod et clurino cum pecore nescio quis auctor uoluit esse commune ?
- 3.17.1
sed si uobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, uos demonstrate, uos dicite, qua sit deus praeditus forma. si ueram uultis audire sententiam: aut nullam habet deus formam, aut si informatus est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. neque enim quod uidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ea re prohibemur aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram nullam ipsi sententiam promimus. ut enim, si uitreus esse dicatur mundus, si argenteus, ferreus uel ex fragili conglobatus et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, quamuis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie agatur dei, quam perhibetis conuincimus non esse, etiamsi quae sit minus possumus explicare.
- 3.18.1
quid ergo, inquiet aliquis, non audit deus, non loquitur, non ante se positas res uidet, non intuetur? suo forsitan genere, non nostro. neque enim ueri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et uanorum similitudines somniorum. si enim dixerimus isdem illum rationibus uidere quibus et nos uidemus, sequitur ut intellegi debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, coniuere, nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil omnino conspicere. quod ipsum similiter de auditu ac de eloquii forma et uerborum prolatione dicendum est: si per aures audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua inrepere uox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si uerba ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et uocem in uerba conformet.
- 3.19.1
at si nostri animi mentem non recusatis audire, tantum abest, ut nos deo corporalia liniamenta tribuamus, ut animorum etiam decora ipsasque uirtutes, quibus eminere uix concessum est paucis, tantae rei uereamur adscribere. quis enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, quis prouidere, quis ad fines officiorum certos actionum suarum decreta dirigentem? humana sunt haec bona et ex oppositione uitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis maiestate praecellere quod uitiorum careat foeditate? quicquid de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis, in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae significationis notam quod, nostris dicitur uerbis atque ad negotia humana compositis. unus est hominis intellectus de dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse mortali oratione depromi.
- 3.20.1
et haec uero prima est uestrorum numinum contumelia, quam de formis et sexibus boni scilicet uindices et religiosi constituistis auctores. illud uero quod sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos uenatores \' pastores et, quod supererat, rusticos? ille, inquit, musicus deus est, et hic alter diuinus est. ceteri enim dii non sunt musici et uentura praedicere inscitia nesciunt atque ignorantia futurorum. obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus est disciplinis. ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium uocati alienis possunt in partibus subuenire? hic in sermone facundus est atque in uerborum continuationibus promptus: bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda est, eloqui.
- 3.21.1
et rogo: quae ratio est, quae tam dura necessitas, quae causa, ut artificia haec superi tamquam uiles nouerint atque habeant sellularii? in caelo enim cantatur et psallitur: ut interualla et numeros uocum nouem conserant scitule ac modulentur sorores. sunt in sidereis motibus siluae, sunt lustra, sunt nemora: ut uenationum praepotens habeatur in expeditionibus Diana. inminentia dii nesciunt et sortibus uiuunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat uates. ipse alio impletur deo et ui numinis premitur exagitaturque maioris: ut merito dicatur habeaturque diuinus. corripiuntur dii morbis et uulnerari, uexari aliqua ex re possunt : ut cum exegerit ratio, auxiliator subueniat Epidaurius. parturiunt, pariunt: ut difficiles puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. rem rusticam tractant aut curant militaria munera: ut flammis potens Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. uestis indigent tegmine: ut uirgo Tritonia curiose eis stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut de serico componat. accusant et diluunt crimina: ut Atlantea progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti set erras, inquit, et falleris;
- 3.22.1
non enim ipsi opifices dii sunt, sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut uita sit instructior, tradunt scienda mortalibus. sed qui aliquam subicit ignaro ac nescio disciplinam, sollertem quem is efficere nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus id quod alterum callere constituit. neque enim traditor alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. dii ergo sunt artifices primi, siue quod, ipsi ut dicitis, subdunt scientiam mentibus, siue quod immortales et geniti numquam genus omne terrenum uetustate temporis antecedunt. hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures et habere sollertias, in quibus singuli se uincant scientiarum cognitione discreti?
- 3.23.1
nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sed eos his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut bene ac feliciter cedant, illorum prouisione curari. quod quidem merito dici ac probabiliter uideretur, si ad uoluntatem semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus aut in negotiis periclitamur humanis. cum uero in contrarium cotidie res uertantur neque ad propositum uoluntatis actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata ueritas comprehendit. per maria Mater Matuta tutissimas praestat commeantibus nauigationes: et cur insanum mare tam frequentes exposcit crudelium naufragiorum ruinas? salutaria et fida consilia nostris suggerit cogitationibus Consus: et in contrarios exitus cur adsidue uertitur placitorum inopinata mutatio ? armentorum et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes: et cur saeua contagia et pestilentes morbos ab aestiuis auertere cessatione inimica non curant? Flora illa genetrix et sancta obscenitate ludorum bene curat ut arua florescant: et cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit nocentissimum frigus? puerperiis Iuno praeposita est et auxiliatur genetricibus fetis: et matrum intereunt cur cotidie millia parricidalibus nixibus interemptae? in tutela Vulcani est ignis et materies eius in illius regimine constituta est: et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad cinerem patitur flammarum uoracitate conlabi? diuinationis scientiam largitur hariolantibus Pythius: et cur obliquata, dubia, cur obscuritatis submersa caligine dat saepius subministratque responsa? Aesculapius officiis et medendi artibus praeest: et cur plura morborum et ualetudinum genera ad sanitatem nequeunt incolumitatemque perduci, immo sub ipsis fiunt curantium manibus atrociora? curat Mercurius ceromas, pugillatibus et luctationibus praeest: et cur inuictos omnes non perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos uictoriae compotes, alios uero perpetitur ignominiosa infirmitate rideri?
- 3.24.1
tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt. nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus? atquin ego rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque ab his fluere inexpectata beniuolentiae munera. numquid enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut omnia ista quibus uiuitur commoda mortalium gentibus largiatur? non feruorem genitalem solis deus, noctis et tempora, uentos pluuias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis malis iniustis iustis ingenuis seruis pauperibus diuitibus? hoc est enim proprium dei potentis ac ueri, inexorata beneficia praebere fessis atque inualidis rebus et multiformi semper asperitate uallatis. nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, non est istud postulantibus subuenire sed benignitatis propriae munificentiam uenditare. ludimus et lasciuimus tanta in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia nominis, quicquid uile uel sordidum suspiciosa potuimus credulitate confingere diuis tutelaribus adrogamus.
- 3.25.1
unctionibus, inquit, superest Vnxia, cingulorum Cinxia replicationi, Victa et Potua sanctissimae uictui potuique procurant. o egregia numinum et singularis interpretatio potestatum: nisi pofetes uirorum adipali unguine oblinerentur ab sponsis, nisi uirginalia uincula iam feruentes dissoluerent atque imminentes mariti, nisi potarent et manderent homines, di nomina non haberent? quid, quod non contenti tam deformibus subdidisse atque inplicuisse deos curis, naturas his etiam feras truculentas immanes, malis gaudentes semper et humani generis adtribuitis uastitate.
- 3.26.1
non commemorabimus hoc loco deam Lauernam furum, Bellonas Discordias Furias et laeua illa quae constituitis numina taciturnitatis silentio praeteribimus.- Martem ipsum ponemus in medio et speciosam illam Cupidinum matrem, ex quibus unum praeficitis proeliis, amoribus alteram et cupiditatis ardori. potestatem, inquit, bellorum Mars habet. utrumne ut mota compescat an ut cessantia et quieta commoueat? nam si sedator militaris insaniae est, cur cotidie bella non desunt? sin autem conditor illorum est, deum ergo dicemus in uoluptatis suae dulcedinem collidere orbem totum, discordiarum et discriminum causas inter gentes serere terrarum longinquitate diiunctas, conducere ex diuerso tot mortalium milia et intra uerbi unius moras campos cadaueribus aggerare, sanguineos praecipitare torrentes, fundatissima delere imperia, aequare urbes solo, libertatem ingenuis abrogare et seruitutis condicionem impdnere, dissensionibus gaudere ciuilibus, commorientium fratrum parricida nece et ad ultimum filiorum et patrum parricidali congressionis horrore.
- 3.27.1
quod ipsum licebit in Venerem pari atque eadem ratione traducere. nam si amoris haec flammas, sicut perhibetis et creditis, cogitationibus subdit humanis, sequitur ut intellegi debeat, quicquid labis et criminis ab insania proficiscitur tali, Veneriis debere uulneribus imputari imputari. ergone dea cogente in uilissimi nominis scorta suam saepius produnt etiam nobiles dignitatem, dissuuntur tenacium matrimoniorum nexus, in incestas libidines necessitudo sanguinis inardescit, insaniunt in liberos matres, patres uirginum suarum uota in se uertunt, contra decus aetatis senes in obscenos ingemunt curis iuuenalibus adpetitus, sapientes et fortes uiri soluunt decreta constantiae uirilitatis uigore mollito, innectuntur ceruicibus laquei, conscenduntur ardentes rogi et per uastas atque altissimas rupes iaciunt se passim uoluntariis saltibus praecipitati ?
- 3.28.1
quisquamne est hominum rationis alicuius primordiis indutus, qui diuinitatis substantiam tam foedis polluat aut contaminet moribus? qui naturas attribuat diis tales, quas in agrestibus beluis lenitudo saepe permulsit atque extenuauit humana? ubinam,. quaeso, est illud, quod ab omni perturbationis adfectu dii procul amoti sunt, quod lenes placidi mites, quod in genere uirtutis unito perfectionis apicem atque ipsius retinent sapientiae summitatem? aut cur eos oramus, ut a nobis aduersa atque inimica propellant, si malorum omnium quibus cotidie carpimur ipsi esse nobis reperiuntur auctores? quantumlibet nos impios, inreligiosos uocetis aut atheos, numquam fidem facietis esse amorum deos, esse bellorum, esse qui discordias conserant, qui furialibus stimulis animos inquietent. aut enim uerissime dii sunt, et ea quae commemorastis non faciunt: aut si faciunt ea quae dicitis, sine ulla dubitatione dii non sunt.
- 3.29.1
et tamen possemus utcumque accipere a uobis has † mentes impiarum plenissimas fictionum, si non multa de diis ipsi tam contraria promentes dissoluentiaque se ipsa sustinere animi compelleretis adsensum. cum enim singuli singulos anteire interioris contenditis scientiae laude, et deos ipsos quos opinamini tollitis et reponitis alios quos manifestum est non esse, et alios alii deos in eisdem dicitis rebus, et innumeros esse conscribitis quos esse singulos semper consensio accepit humana. incipiamus ergo sollemniter . ab Iano et nos patre, quem quidam ex nobis mundum, annum alii, solem esse prodidere nonnulli. quod si accipiemus ut uerum sit, sequitur ut intellegi debeat nullum umquam fuisse Ianum, quem ferunt Caelo atque Hecata procreatum in Italia regnasse primum, Ianiculi oppidi conditorem, patrem Fonti, Vulturni generum, Iuturnae maritum, atque ita per uos dei nomen eraditur, quem in cunctis anteponitis precibus et uiam . uobis pandere deorum ad audientiam creditis. rursus uero si Ianus est annus, deus esse nec sic potest. quis enim annum ignorat temporis esse circumscriptionem statam nec habere uim numinis id quod spatiis mensum et dierum dinumeratione conclusum est? quod ipsum licebit in Saturnum non absimili ratione traducere. nam si tempus significatur hoc nomine, Graecorum ut interpretes autumant, ut quod χρόνος est habeatur Κρόνος, nullum est Saturnium numen. quis est enim tam demens, qui tempus esse dicat deum, quod mensura cuiusdam est spatii in continua serie perpetuitatis inclusi? atque ita ex ordine tolletur et iste caelestium, quem Caelo esse editum patre, magnorum esse procreatorem deorum, uitisatorem falciferum uetustas edidit prisca et minorum transmisit aetati.
- 3.30.1
nam quid de ipso dicemus loue, quem solem esse dictitauere sapientes, agitantem pinnatos currus turba consequente diuorum, aethera nonnulli flagrantem ui flammea atque ardoris inextinguibili uastitate? quod si liquet et constat, nullus ergo omnino est uobis auctoribus Iuppiter, qui patre editus Saturno atque Ope matre, ut genitoris euaderet rabiem, in Cretensium finibus memoratur esse celatus. iam uero Iunonem opinatio nonne consimilis deorum tollit e censu? nam si aer illa est, quemadmodum uos ludere ac dictitare consuestis Graeci nominis praeposteritate repetita, nulla soror et coniunx omnipotentis reperietur Iouis, nulla Fluuionia, nulla † Pomana, nulla Ossipagina, nulla Februtis Populonia Cinxia Caprotina, atque ita reperietur inanissima esse istius nominis fictio opinionis uacuae celebritate.
- 3.31.1
uulgata. Aristoteles, ut Granius memorat, uir ingenio praepotens atque in doctrina praecipuus Mineruam esse Lunam probabilibus argumentis explicat et litterata auctoritate demonstrat. eandem hanc alii aetherium uerticem et summitatis ipsius esse summam dixerunt, memoriam nonnulli, unde ipsum nomen Minerua quasi quaedam Meminerua formatum est. quodsi accipit res fidem, nulla est ergo Metis filia, nulla Victoriae *, nulla Iouis elata de cerebro inuentrix oleae, nulla magisteriis artium et disciplinarum uarietatibus erudita. quod aqua nubat terram, appellatus est, inquiunt, cognominatusque Neptunus. si ergo liquoris optentio nominis huius appellatione signatur, nullus deus est omnino Neptunus, atque ita tollitur et remouetur e medio Stygii frater Iouis Olympiique germanus, tridenti armatus ferro, pistricum dominus atque maenarum, rex salsorum gurgitum et tremebundi motator soli.
- 3.32.1
Mercurius etiam quasi quidam Medicurrius dictus est, et quod inter loquentes duo media. currat et reciprocetur oratio, nominis huius concinnata est qualitas. ergo si haec ita sunt, non est dei Mercurius nomen sed sermonis reciprocantis et uocis, atque ita hoc pacto aboletur et extinguitur caduceator ille Cyllenius in algido fusus monte, uerborum excogitator et nominum, nundinarum mercium commerciorumque mutator. terram quidam e uobis, quod cunctis sufficiat animantibus uictum, Matrem esse dixerunt Magnam, eamdem hanc alii, quod salutarium seminum frugem gerat, Cererem esse pronuntiant, nonnulli autem Vestam, quod in mundo stet sola ceteris eius partibus mobilitate in perpetua constitutis. quod si ratione profertur et adseueratur certa, trina pariter numina uobis interpretibus nulla sunt: non Ceres, non Vesta deorum esse computabuntur in fastis, non ipsa denique Mater Deum, quam Nigidius autumat matrimonium tenuisse Saturni, dea recte poterit nuncupari, siquidem unius terrae haec sunt omnia nomina et his sola praedicationibus indicatur.
- 3.33.1
praetermittimus hoc loco satietatis fuga Vulcanum, quem esse omnes ignem pari uoce pronuntiatis ac sensu, quod ad cunctos ueniat, Venerem, et quod sata in lucem proserpant, cognominatam esse Proserpinam: qua rursus in parte trium capita numinum tollitis, siquidem primum elementi est nomen, non sentientis uocabulum potestatis, libidinis alterum per cuncta animantia diffusae, tertium uero significat attollentia se germina et frugum subcrescentium motiones. quid, cum Liberum Apollinem Solem unum esse contenditis numen uocabulis amplificatum tribus, nonne sententiis uestris deorum imminuitur census et opinio praeiudicata dilabitur? nam si uerum est, solem eundem Liberum esse eundemque Apollinem, sequitur ut in rerum natura neque Apollo sit aliquis neque Liber, atque ita per uos ipsos aboletur, eraditur Semeleius, Pythius, alter feculentae hilaritatis dator, Sminthiorum alter pernicies murum.
- 3.34.1
non indocti, apud uos uiri neque quod induxerit libido garrientes Dianam Cererem Lunam caput esse unius deae † triuiali germanitate pronuntiant neque ut sunt trinae dissimilitudines nominum, personarum dissidentias tres esse: Lunam his omnibus uocari atque in eius uocamen reliquorum seriem coaceruatam esse cognominum. quod si exploratum, si fixum est atque ita si esse rei ueritas monstrat, cassum iterum nomen est Cereris, cassum Dianae, atque ita perducitur res eo, ut et illa frugum, sicut perhibetis, inuentrix uobis ducibus atque auctoribus nulla sit, et expolietur Apollo germana, quam quondam puris in fontibus abluentem membrorum sordes corniger ille uenator inspexit et poenam curiositatis inuenit.
- 3.35.1
in philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen uobis laudatoribus eleuati uniuersam istam molem mundi, cuius omnes amplexibus ambimur, tegimur ac sustinemur, animans esse unum sapiens rationale consultum probabili adseueratione definiunt: quorum si est uera, fixa et certa sententia, etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus paulo ante immutatis nominibus constituebatis. ut enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in homines multos scindi, neque homines rursus multi disiunctionis differentia conseruata in unius sensus * simplicitatemque conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis agitatione motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si eius particulae dii sunt, in unius animantis conscientiam cogi atque uertier. luna sol tellus aether astra membra sunt et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum esse quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, sibi sentire, quod sine totius animantis adsensu nullis propriis adficiatur e motibus: quo constituto ac posito summa omnis illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque aether, tellus et cetera. sunt enim partes mundi, non specialia numinum nomina, atque ita perficitur omnia uobis turbantibus miscentibusque diuina, ut in rerum natura unus deus. constituatur mundus explosis omnibus ceteris, omnino inaniter, uacue et sine ulla substantia constitutis.
- 3.36.1
si totidem nos modis totidemque sententiis deorum uestrorum subrueremus fidem, nulli esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim soletis uestram nostri sanguinis adpetitione proluere. cum uero per uos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri nominis causa res humanas ab diis premi, cum quidem, si ueram est esse illos uspiam atque incalescere irarum flammis, nihil habeant iustius propter quod in uos saeuiant quam quod eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae.
- 3.37.1
Musas Mnaseas est auctor filias esse Telluris et Caeli, Iouis ceteri praedicant ex Memoria uxore uel Mente, has quidam uirgines; , alii matres fuisse conscribunt. libet enim iam paucis etiam illas partes attingere, quibus alius aliud eadem de re dicere opinionum diuersitate monstramini. Ephorus has igitur numero esse tris effert, Mnaseas, quem diximus, quattuor, Myrtilus inducit septem, octo adseuerat Crates, ad extremum Hesiodus nouem cum nominibus prodit, dis caelum et sidera locupletans. nisi fallimur, ista dissensio nihil scientium uerum est, non ab rei ueritate descendens. nam si liquido sciretur quid sit, esset unanimis uox omnium et in eiusdem sententiae finem cunctorum pergeret et conueniret adsensio.
- 3.38.1
quonam modo igitur religionis potestis integrare uim plenam, cum circa ipsos erretis deos, aut ad uenerabiles inuitare nos cultus, cum nihil nos certi de ipsorum numinum comprehensione doceatis? ut enim de mediis conticiscamus auctoribus, aut ille primus eradit atque interficit sex diuas [Musas], si esse illas constat nouem, aut iste ultimus et extremus sex adponit, quae nullae sunt tribus solis in ueritate constantibus, ut neque sciri possit aut comprehendi, quaenam debeant addi, quae demi, et in periculum deducatur religionis ipsius susceptio, aut id quod non est colens aut quod sit fortasse praeteriens. Nouensiles Piso deos esse credit nouem in Sabinis apud Trebiam constitutos. hos Granius Musas putat consensum adcommodans Aelio, nouenarium numerum tradit Varro, quod in mouendis rebus potentissimus semper habeatur et maximus, nouitatum Cornificius praesides, quod curantibus his omnia nouitate integrentur et constent, deos nouem Manilius quibus solis Iuppiter potestatem iaciendi sui permiserit fulminis. Cincius numina peregrina nouitate ex ipsa appellata pronuntiat; nam solere Romanos religiones urbium superatarum partim priuatim per familias spargere, partim publice consecrare, ac ne aliqui deorum multitudine aut ignorantia praeteriretur, breuitatis et compendii causa uno pariter nomine cunctos Nouensiles inuocari.
- 3.39.1
sunt praeterea nonnulli, qui ex hominibus diuos factos hac praedicant appellatione signari, ut est Hercules Romulus Aesculapius Liber Aeneas. sententiae, ut apparet, diuersae sunt haec omnes, neque fieri per rerum naturam potest, ut qui opinionibus differunt ueritatis unius habeantur auctores. si enim. Pisonis sententia uera est, Aelius et Granius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis inanissimas subdit et res cassas. si nouenarius numerus cognomen Nouensilium ducit, Cornificius balare conuincitur, qui nouitati praesidentibus diuis alienae potentiae uim donat. quodsi opinio Cornificii uera est, inprudens Cincius inuenitur, qui urbium uictarum deos potestate adficit Nouensilium numinum. quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere reperietur falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius uocaminis appellatione concludit. quodsi exploratum et uerum est id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus diuinis auctos consecratosque mortales Nouensiles ab nouitate honoris existimant nuncupari. quodsi Nouensiles hi sunt qui meruerunt ad sidera subleuari., postquam sunt uitae mortalitate defuncti, nulli prorsus Nouensiles di sunt. ut enim serui milites magistri non sunt personarum subiacentium nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Nouensiles dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas specialiter definitas sed nouitatem ipsam cognomine Nouensilium nuncupari.
- 3.40.1
Nigidius Penates deos Neptunum esse atque Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium condicione adiuncta cinxerunt. idem rursus in libro sexto exponit et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium quattuor et esse Iouis ex his alios, alios Neptuni, inferorum tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile nescio quid dicens. Caesius et ipse eas sequens Fortunam arbitratur et Cererem, Genium Iouialem ac Palem, sed non illam feminam quam uulgaritas accipit sed masculini nescio quem generis ministrum Iouis ac uilicum. Varro qui sunt introrsus atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur nec eorum numerum nec nomina sciri. hos Consentes et Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis et miserationis parcissimae; sed eos summi Iouis consiliarios ac participes existimari. nec defuerunt qui scriberent Iouem, Iunonem ac Mineruam deos Penates existere, sine quibus uiuere ac sapere nequeamus, sed qui penitus nos regant ratione, calore ac spiritu. ut uidetis, et hic quoque nihil concinens . dicitur, nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo insistere mens possit ueritati † suae proxime suspicione coniciens. ita enim labant sententiae alteraque opinione ab altera conuellitur, ut aut nihil ex omnibus uerum sit aut si ab aliquo dicitur, tot rerum diuersitatibus nesciatur.
- 3.41.1
possumus, si uidetur, summatim aliquid et de Laribus dicere, quos arbitratur uulgus uicorum atque itinerum deos esse ex eo quod Graecia uicos cognominat XCCVQVCS. in diuersis Nigidius scriptis modo tectorum domumque custodes, modo Curetas illos, qui occultasse perhibentur Iouis aeribus aliquando uagitum, modo dicit Digitos Samothracios, quos quinque indicant Graeci, * Idaeos Dactylos nuncupari. Varro similiter haesitans nunc esse illos Manes et ideo Maniam matrem esse cognominatam Larum, nunc aerios rursus deos et heroas pronuntiat appellari, nunc antiquorum sententias sequens Laruas esse dicit Lares, quasi quosdam ge- nios et functorum animas [mortuorum].
- 3.42.1
infinitum est et inmensum, species ire per singulas atque ipsis facere promptum libris, nullum esse a uobis deum neque existimatum neque creditum, de quo non ambiguas discrepantisque sententias opinionum mille uarietatibus prompseritis. sed breuitatis et fastidii causa satis haec est dixisse quae dicta sunt, et est operosum nimis coaceruare in unum multa, cum ex uno et ex altero manifestum fiat et pateat haesitare, labare nec quicquam uos certi de his rebus quas adseritis dicere. nisi forte dicetis: etiamsi personaliter ignoramus qui sunt Lares, qui sunt Nouensiles, qui Penates, esse illos tamen consensio ipsa uindicat auctorum et in numeris caelitum formam sui generis optinere. et quemadmodum poterit an sit deus aliquis sciri, si ignorabitur et nescietur quid sit, aut postulatio ipsa beneficiorum ualere, si exploratum non erit, non certum, quis ad quamque . debeat consultationem uocari? omnis enim qui quaerit alicuius numinis impetrare responsum, debet necessario scire, cui supplicet, quem imploret, a quo rebus auxilia et necessitatibus exposcat humanis, maxime cum uos ipsi et non omnes omnia deos posse praestare et dissimillimis ritibus singulorum animos referatis offensionesque placari.
- 3.43.1
etenim si hic atram, ille albam desiderat pellem, huic capite uelato, illi sacrificandum est nudo, de matrimoniis ille consulitur, hic medellas incommoditatibus praestat, interesse non potest nihil, an sit ille Nouensilis, an ille, cum ignoratio rerum, personarum confusio et deos cogat offendi et necessario piaculum contrahi? finge enim me ipsum incommoditatis alicuius et declinandi periculi causa horum cuipiam numinum supplicare dicentem: adeste, adestote dii Penates, tu Apollo tuque Neptune omniaque haec mala quibus uror torreor uexor uestri numinis auerruncate clementia: eritne spes aliqua referendae ab his opis, si Ceres Pales Fortuna, Iouialis aut Genius, non Neptunus et Apollo Penates dii erunt? aut si Curetas pro Laribus inuocaro, quos esse Digitos Samothracios pars uestrorum adseuerat auctorum, quemadmodum his potero auxiliatoribus et propitiis uti, cum neque his sua et aliena illis inposuero cognomina? usque adeo res exigit propriatim deos scire, nec ambigere nec dubitare de uniuscuiusque ui nominis, ne si alienis ritibus et appellationibus fuerint inuocati, et aures habeant structas et piaculis nos teneant inexpiabilibus obligatos.
- 3.44.1
quare si uobis liquet, in sub- t5 limibus palatiis caeli habitare, consistere multitudinem istam quam enumeratis deorum, in unius proloquii finibus conuenit uos stare nec per uarias distractos repugnantesque sententias. fidem ipsis rebus quas struitis derogare. si Ianus est, Ianus sit, si Liber est, Liber sit, si Summanus, Summanus sit: hoc est enim confidere, hoc. tenere, exploratae in rei cognitione defigi, non more caecorum atque errantium dicere: Nouensiles Musae sunt, Trebiani quinimmo dii sunt, immo nouenarius numerus, subuersarum potius uel urbium praesides, et in id periculum perducere res tantas, ut dum alios tollitis et reponitis alios, possit iure de cunctis an sint ulla in parte dubitari.
- 4.1.1
Interrogare uos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi nomina quibus aras uidemus a uobis cum magnificis exaedificatas delubris uim habere diuinam caelique in regionibus degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et uolumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in censum? nam si uerba existimantes haec cassa et nullius substantiae nomina diuinis tamen regionibus consecratis, erit uobis uidendum, Utrumne istud puerile sit ludicrum an uestrorum numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et adiungitis inanium figmenta uerborum? sin autem ex animi certiore sententia deos esse et haec rati templis et puluinaribus honorastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam ratione, qua uia intellegi possunt dii esse atque ad superorum concilium pertinere?
- 4.2.1
nos enim, nisi forte communem tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et cernimus habere uim numinis neque in aliqua contineri sui generis forma, sed esse uirtutem uiri, salutem salui, honorem honorati, uictoris uictoriam, concordis concordiam, pietatem pii, memoriam memoris, feliciter uero uiuentis ac sine ullis offensionibus felicitatem. quod a nobis uerissime dici ex contrariis promptum est et oppositionibus noscitare, infelicitate discordia obliuione iniquitate impietate ignauia pectoris et ualetudine corporis minus fausta. ut enim haec accidunt hominibus hominumque sunt posita in actionibus, adfectibus fortuitis, ita quod illis aduersum est et ex qualitatibus benignioribus nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus ita formatis figuratio ista concepta est nominum.
- 4.3.1
nam quod nobis cateruas ignotorum alias inducitis deorum, existimare non possumus, utrumne istud serio atque ex rei compertae faciatis fide an fictionibus ludentes cassis ingeniorum lasciuiatis per luxum. quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone. ex rerum ergo prouentu, non ex ui naturae dea ista est prodita? et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa esse occepit et ipsius nominis significantiam traxit? aut si fuit iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius fuerit nominis atque appellationis expromite; Praestana est, ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum praestiterit uiribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat collem, uiam pandere atque aperire permissum est, dea Panda est appellata uel Pantica. ante facta et haec ergo numquam fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, nulla esset Pantica, nulla Praestana esset? si et has dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum est capite, cuius et hae fuerint uocaminis indicate.
- 4.4.1
pellendorum hostium dea potens Pellonia est. quorumne, nisi molestum est, edite. confligunt partes atque inter se comminus armorum collatione decernunt, et haec illi est pars hostis et illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, pellet; aut in gratiam concessura est quorum, cum utrique debeat parti sui nominis uires officiumque praestare? quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque fauorem ac suffragium commodarit, nominis sui uim perdet, quod partis unius in pulsione formatum est. nisi forte dicetis: Romanorum tantum est dea haec et cum solis Quiritibus faciens gratiosis semper opitulationibus praesto est. esse quidem hoc ita, quod nomini fauemus, optamus, at quaestionem non exiguam res habet. quid enim? Romani deos possident peculiares, qui aliarum gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, si non omnibus quae ubique sunt gentes aequabilitatem sui nominis exhibebunt? et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei cucurrere torrentes, cum Diomedis campi Romanis cadaueribus aggerati sunt, cum mille alia uulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibus? dormiebat, stertebat, aut quod uilia facere consueta sunt capita, in hostilia castra defugerat ?
- 4.5.1
dii laeui, deae laeuae sinistrarum tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum. quod quanam istud ratione dicatur quoue animi sensu, neque ipsi nos adsequimur nec a uobis confidimus posse in aliquam lucem communis intellegentiae perduci. iam primum enim mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laeuas neque superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis solidae conuexione conclusum, nullum habet initium, nullum finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui nominis [et initium] non potest. itaque cum dicimus: dextera haec regio est, et illa laeua, non ad mundi habitum dicimus, qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque reuocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in nos dicantur esse laeua: quae tamen haec ipsa, quae laeua appellamus et dextera, in nobis nihil habent perpetuum, nihil fixum, sed prout nos casus atque euentus conlocauerit temporis, ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. si orientem solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laeuus: in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui ab sole posterganeus habebatur. rursus uero si iecero plagam in occiduam lumina, in uocabulum sinistri auster et meridies transit: in quam si me partem necessaria temporis circumegerit ratio, fit ut oriens laeuus inmutata corporis conuersione dicatur. qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera neque laeua natura esse ulla sed positionibus, sed temporibus, sed prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam collocatus. quod cum ita se habeat, quanam ratione, quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit regiones modo dexteras fieri modo laeuas? aut quo dexterae meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper cam ominibus ediderunt?
- 4.6.1
Lateranus, ut dicitis, dens est focorum et genius adfectusque hoc nomine, quod ex laterculis ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus. quid ergo? si testa aut materia fuerint quacumque alia fabricati foci, genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum focorum deus iste sortitus est? per humani generis coquinas currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit uasculis ne flammarum dissiliant ui uicta, curat ut ad sensum palati suis cum iucunditatibus ueniant rerum incorruptarum sapores, et an rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur atque experitur officio. itane istud non foedum, quinimmo, ut uerius dixerim, non contumeliosum, non impium\', ad hoc tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias actioni?
- 4.7.1
etiamhe militaris Venus castrensibus flagitiis praesidet et puerorum stupris? etiamne Perfica una est e populo numinum, quae obscenas illas et luteas uoluptates ad exitum perficit dulcedine inoffensa procedere? etiamne Pertunda, quae in cubiculis praesto est uirginalem scrobem effodientibus maritis? etiamne Tutunus, cuius inmanibus pudendis horrentique fascino uestras inequitare matronas et auspicabile ducitis et optatis? quodsi minime uos admouent ad intellectum ueritatis res ipsae, nec ex ipsis saltem potestis nominibus noscere . inanissimae superstitionis figmenta haec esse et falsorum imaginationes deorum? putationibus arborum Puta, inquitis, praesto est, rebus petendis Peta, deus nemorum Nemestrinus est, Patellana numen est et Patella, ex quibus una est patefactis, patefaciendis rebus altera praestituta. Nodutis dicitur deus, qui ad nodos perducit res. satas, et quae praeest frugibus terendis, Noduterensis: ab erroribus uiarum dea † Ypibilia liberat, in tutela sunt Orbonae orbati liberis parentes, in Neniae, quibus extrema sunt tempora. iam quae durat et solidat infantibus paruis ossa Ossipago ipsa memoratur, Mellonia dea est pollens potensque in apibus, mellis curans custodiensque dulcedinem.
- 4.8.1
dicite, o quaeso isti, ut uobis propitiae faueant Pete Puta Patella, si omnino non essent apes ullae in terris, aut si exos genus humanum uelut quidam uermiculi nasceremur, dea Mellonia non esset aut Ossipago solidatrix ossuum nomen proprium non haberet? etenim quaero et rogito, utrumne uobis uideantur antiquiores dii esse natura tempore uetustate an homines, an apes fruges uirgulta et cetera? dubitabit hominum nemo, quin innumeris dicatis deos aetatibus, saeculis cuncta quaecumque sunt anteire. quod si habet se ita, qui fieri per rerum naturam potest, ut ex rebus postea procreatis acciperent nomina ea quae sunt priora temporibus aut tutelas sortirentur earum dii rerum quae nondum essent genitae et in usum mortalibus adtributae? an numquid iamdudum sine nominibus dii erant, et postquam res nasci terrisque inesse coeperunt, his a uobis dignati sunt signis atque appellationibus nuncupari? et unde scire potuistis, quae nomina singulis inderetis, cum esse illos ignoraretis omnino aut inesse potentias his certas, cum esset uobis similiter . nescium, quisnam eorum quid posset et cui rei deberet pro sui numinis potestate praeponi?
- 4.9.1
quid ergo, inquitis, hos deos nusquam esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos? non istud nos soli, sed ueritas ipsa dicit et ratio et ille communis qui est cunctis in mortalibus sensus. qui est enim qui credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, cum ex turpibus causis frequentissime ueniant et aliorum semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis † Burnum libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas mille per species propudiosa experitur et exercet obscenitas? quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et ianitorum officia sustinere, cum fanorum limina cotidie uideamus et priuatarum domorum conuelli et subrui nec sine his esse flagitiosos ad lupanaria commeatus? quis curatores obliquitatum Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum deam Pecuniam esse credat, quam uelut maximum numen uestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem magistratus, et quod maxime pigri ament, securum per opulentias otium.
- 4.10.1
quodsi habent in sedibus diuinis suos proprios praesides ossa, mella et limina ceteraque alia, quae uel cursim perstrinximus uel nimietatis non adtigimus taedio, licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus innumeris debeant suam curam custodiamque praebere. cur enim deus praesit melli uni tantummodo, non praesit cucurbitis, rapis, non cunelae, nasturtio, non uiciis betaceis caulibus? cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues pili ceteraque alia locis posita in obscuris et uerecundioribus partibus, etsi sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis deorum diligentiamque desiderant? aut si et has dicitis partes suis agere sub tutelatoribus diuis, incipient totidem dii esse quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus diuinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint numina et prouideant dixeritis.
- 4.11.1
quid dicitis, o patres nouarum religionum, quid potestatum? hoscine a nobis deos uiolari et neglegi sacrilego clamitatis queritaminique contemptu, Lateranum genium focorum, Limentinum praesidem liminum, Pertundam Perficam Noduterensem? et quia non supplices Mutuno procumbimus atque Tutuno, ad interitum res lapsas atque ipsum dicitis mundum leges suas et constituta mutasse? atquin uidete, perspicite, ne tum talia confingitis monstra talia atque molimini, deos offenderitis certissimos, si modo sunt ulli qui istius nominis mereantur sustinere atque habere fastigium, nec propter aliam causam mala ista quae dicitis ferueant et cotidianis accessionibus insolescant. cur ergo, e uobis fortasse aliquis dixerit, esse falsum est istos deos? et inuocati ab haruspicibus parent, et suis acciti nominibus ueniunt et fidelia reddunt responsa quaerentibus. possumus optinere falsum esse quod dicitur, uel quod superstitionibus plenissima res tota est, uel quod multas cotidie praedictionum uidemus aut aliter cadere aut in contrarios exitus frustrata expectatione torqueri.
- 4.12.1
sed sint, ut adseritis, uerae: unde tamen facietis fidem, Melloniam uerbi causa uel Limentinum inserere se fibris et ad rerum quas quaeritis significantias aptare? numquid illorum aliquando uidistis os habitum faciem, aut eadem haec possunt in pulmonibus aut iecusculis conspici? nonne accidere fieri, licet astu dissimuletis, potest ut alter pro altero subeat fallens ludens decipiens atque inuocati speciem praestans? si magi, haruspicum fratres, suis in accitionibus memorant antitheos saepius obrepere pro accitis, esse autem hos quosdam materiis • ex crassioribus spiritus\', qui deos se fingant nesciosque mendaciis et simulationibus ludant, cur non ratione non dispari credamus hic quoque subicere se alios* pro eis qui non sunt, ut et uestras opinationes firment et sibi : hostias caedi alienis sub nominibus gaudeant?
- 4.13.1
aut si haec accipere rei nouitate renuitis, unde uobis est scire, an sit unus aliquis, qui succedat pro omnibus quos inuocatis partibusque se cunctis locorum diuisionibusq\'ae supponens multorum nobis speciem diuorum praebeat et potestatum? quisnam iste est unus? interrogabit forte. possumus instituti ueris auctoribus dicere, sed ne nobis fidem habere nolitis, Aegyptios Persas Indos Chaldaeos Armenios interroget omnesque illos alios, qui interioribus uiderunt et cognouerunt haec artibus: iam profecto discetis, quisnam sit deus unus uel sub eo qui plurimi, qui deos se fingant et humani generis inprudentiam ludant. iamdudum nos pudet ad eum locum uenire, in quo risum tenere non possunt non tantum puerculi et procaces, uerum etiam serii atque in oris taetrici asperitatem durati. nam cum a doctoribus omnes nostris insinuatum acceperimus et traditum, in declinationibus deorum pluratiuos numeros non esse, quod essent dii singuli, nec communiter ire per plurimos uniuscuiusque nominis proprietas quiret, immemores uos facti et puerilium , disciplinarum recordatione consopita et conplures subditis uocabulis isdem deos et cum sitis alias in eorum numero restrictiores, multiplices eos rursus cognominum societate fecistis: quam quidem olim partem iudicii acris uiri atque ingenio perspicaci tam sermone Italo explicuere quam Graeco. et dare nobis conpendium potuisset res ista, si non et aliquos uideremus litterarum esse istarum expertes, et institutus a nobis sermo nos quoque conpelleret, nonnihil de his rebus quamuis ab illis sumptum commemoratumque depromere.
← Previous · Next → — showing 101–200 of 350
Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum. CTS URN stoa0034.stoa001.opp-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Source.