Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Controversiae

Perseus Latin · Perseus Latin · 668 sections

  1. 8.4.13.1

    Et ultimas fecit has quaestiones: an si pio animo fecit non teneatur; an pio animo fecerit. Et illi quaestioni Latronis: “an tutus sit qui patre uolente fecerit,” nunc, inquit, fingit in fili patrocinium, sed tunc noluit; et adiecit: ne dixeris idem uoluisse patrem quod tyrannum. quaeritis utri paruerit? tyrannus illum amauit tamquam sibi paruisset. “Pater, inquit, uoluit:” ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus parricidio uisus es? Cum descripsisset impium in fratrem, impium in patrem, adiecit:

  2. 8.4.14.1

    tyrannum quoque tunc cum amare deberes, occidisti. MONTANVS partem accusatoris declamauit et hoc colore usus est: indulgentissimum fuisse in liberos patrem; nimiam eius pietatem tyranno notam fuisse; itaque illum, qui quaereret pudicis dolorem ex inpudicitia, contumacibus ex seruitute, piissimo patri tormentum quaesisse ex filiorum impietate; et induxit illum animose loquentem qui iussus est prior patrem caedere: “quid, si non cecidero,” inquit, “quid facturus es? torquebis? occides? plus est quod imperas quam quod minaris.” Certamen erat in uno homine utrum plus posset natura an tyrannus. “Caede,” inquit: “non caedo;” “uerbera:” “non ferio.” haec fratre audiente. Et illud dixit: cum promitteret amicitiam tyrannus magis praemium extimuit tyrannici imperi quam imperium. Et cum descripsisset cicatrices pulsati patris et deformem adhuc faciem, dixit: ab utroque caesum putes.

  3. 8.4.15.1

    MONTANVS tamen aiebat nihil hoc posse melius dici: ex hac parte tyrannus iubet, ex altera lex uetat: morieris ni cecideris; morere ne caedas. CESTIVS dixit: tyrannus imperat ut patrem caedas: non est nouum. Noluisti facere: laudaturum me putas? ego uero non laudo; alterius ista gloria est: tu fratrem imitatus esses. ARGENTARIVS dixit: tu patrem cecidisti cum et legem nosses et fratrem. MONTANVS dixit: parricida, uoluisti uiolasti patris corpus, fratris beneficium.

  4. 8.4.16.1

    Ab altera parte hoc colore omnes declamauerunt tamquam patre iubente fecisset. TRIARIVS dixit: in fili mei manus incucurri. BASSVS IVLIVS dixit: ego me fili mei manibus cecidi. Haterius dixit: ago gratias tyranno quod alterum filium meum custodiri iussit ne mori posset. CESTIVS ait in narratione: tyrannus iubet caedere, exposita tormenta sunt, quid faciet? moriatur, inquis. hoc dicis: ne caedat patrem occidat. FVSCVS ARELLIVS dixit: conplecti uolo istas manus optume de me etiam ante tyrannicidium meritas. GALLIO dixit: uiderit quantum tibi se putet debere respublica; ego plus me quam illam debere tibi iudico: difficilius est quod me iubente fecisti. MONTANVS VOTIENVS dixit in narratione: si perseueras, fili, fratrem sequar: uideris utrum caedere patrem malis an occidere.

  5. 8.4.17.1

    Hanc controuersiam et ab IVLIO SABINO bene declamari memini. Describe, inquit, describe tyrannum occisum et te cum ingenti gloria ex arce deductum. 0 te parricidam, nisi post tyrannicidium quoque intellegis, quanto frater tuus honestius perierit quam tu occideris. Illud non probaui quod multa in re seuera temptauit salse dicere. erat autem urbanissimus homo, ut uobis saepe narraui, ut quidquid in eloquentia illi deerat urbanitate pensaret.

  6. 8.4.18.1

    Memini illum, cum Syriacus Vallius, homo disertus, accusaret et uideretur laturus calumniam, tristem circa coronam iudici obuersari et totiens occurrere eunti Syriaco et quaerere, quid haberet spei, deinde post iudicium cum Syriacus gratias illi ageret, quod tantam curam sui egisset: at mehercules, inquit, timebam, ne uno rhetore plus haberemus. Et testis productus cum interrogatus esset an accepisset a patre sestertia? sestertia dixit accepisse; an haberet? negauit; deinde interrogatus, an calumniam haberet? ipsi, inquit, neglegentiam meam nostis: an habeam nescio, accepisse me scio. Et in Domitium nobilissimum uirum in consulatu cum thermas prospicientis uiam sacram aedificasset et coepisset deinde rhetores circumire et declamare: ego, inquit, sciebam hoc te facturum et matri tuae querenti de tua desidia dixeram: prw=ton kolumba=n, deu/teron de\ gra/mmata.

  7. 8.4.19.1

    Duas eius urbanas res praeterire non possum. Secutus erat in prouinciam Cretam Occium Flammam proconsulem. Graeci coeperunt in theatro postulare ut Sabinus maximum magistratum gereret. mos autem est barbam ac capillum magistratui Cretensium summittere. surrexit Sabinus et silentium manu fecit, deinde ait: hunc magistratum ego Romae bis gessi. bis causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant ut honorem Sabinus et tertio gereret.

  8. 8.4.20.1

    Postea deinde offendit illos tota comitum cohors: oppressi sunt in templo ab omni multitudine, quae postulabat ut Romam Sabinus cum Turdo proficisceretur. erat inter infames maxime et inuisos homines Turdus. cum Turdus promitteret iturum se, ut inde posset exire, Sabinus silentio facto ait: ego ad Caesarem non sum iturus cum mattea. Postea hoc Sabino cum causam diceret obiectum est. Multa illum diserte dixisse memini, cum introductus est ex carcere in senatum postulaturus ut diaria acciperet. tunc dixit de fame questus: nihil onerosum a uobis peto, sed ut me aut mori uelitis, aut uiuere. et illud dixit: nolite, inquam, superbe audire hominem calamitosum: saepe qui misereri potuit misericordiam rogat.

  9. 8.4.21.1

    et cum dixisset Seianianos locupletes in carcere esse: homo, inquit, adhuc indemnatus ut possim uiuere parricidas panem rogo. cum mouisset homines et flebili oratione et diserta, rediit tamen ad sales: rogauit, ut in lautumias transferretur: non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae; illa enim minime lauta res est. Hoc rettuli ut et ipsum hominem ex aliqua parte nossetis et illud sciretis, quam difficile esset naturam suam effugere. Quomodo posset ab illo obtineri ne in declamationibus iocaretur, qui iocatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit, potuisse quis credit?

  10. 8.4.22.1

    MVRREDIVS non degenerauit in hac controuersia; nam colorem stultissimum induxit: uoluit, inquit, et hic sequi fratris exemplum: dum retineo, dum luctor, uisus est patrem cecidisse. Vnum ex his quos audiui declamantis scio MENTONEM usum non patrono patre sed aduocato; ipsum tyrannicidam induxit dicentem et colore usus est: non iussum se a patre, quia aiebat incredibile omnibus uideri patrem coram tyranno caedi se iussisse, sed iniisse se tyrannicidi consilium, ut per hoc ad amicitiam perueniret, per amicitiam ad tyrannicidium. Haec eius sententia laudata est, cum describeret se patri manus adferentem: nihil in toto tyrannicidio difficilius feci. et illud dixit: iam tum factum esset tyrannicidium, si me frater non dereliquisset. et illud dixit: uos ego tunc respexi, templa leges rempublicam; nam si me tantum spectassem, facile tyrannidem effugissem illa qua frater effugerat.

  11. 8.5.1.1

    IVNI GALLIONIS. Violentus et inpotens senex hominem liberum sinu meo rapui. Quod seruare tibi difficile est auo dona. Quotiens, miserrume puer, audies a nouerca: “quis es, fugitiue? reductus es?” Habui filiam, quamuis iste unum filium habeat, fecundam. quam indulgenter puerperia diuisit! natus est filius, dixit: “filius hic meus est;” natus est alter, dixit: “hic patris est;” natus est tertius, dixit: “hic aui est.” Cum quaereret iste filium erant qui suaderent et dicerent: “tace, meruit excludi.” CESTI PII. Quam causam rapiendi habui, inpotens senex? numquid fratres eius occideram? Ignoscite mihi, si tantum filiae meae mandata narro: hanc solam ex meis morientem uidi. Habui filiam: de omnibus meis habeo dicendum “habui.” Vagabatur lugu bri sordidaque praetexta; omnes illius miserebantur, quosdam etiam dicentis audiui: “quid?

  12. 8.5.2.1

    iste puer matrem non habet? patrem non habet? auum non habet?” ARELLI FVSCI patris. Tres filios filiae meae debes, unum mihi; sine apud me nutriatur. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Exposuisse hactenus iuuat; iam nunc fortuna aut nouerca narranda est. Vt uidit me haesit complexibus meis puer; osculabar miser, interrogabam de fratribus; dum interrogo, dum fleo, perueneram domum. Rogo ne hoc causam meam peiorem fecerit quod ille quem rapui unicus erat.

  13. 8.5.3.1

    VOTIENI MONTANI. Mittis praeconem; adice illi omnia insignia: “hic puer matrem perdidit, fratres amisit, nouercam habet:” adfirmo tibi, non indicabit quisquis fauerit. Erras et uehementer erras: filios quos perdidisti non quaeris, quaeris quem non perdidisti. Vtra tandem iustior querela est? pater ab auo unum repetit, auus duos a patre. VIBI RVFI Raptor ille et inpotens dum moriuntur nepotes mei ad ianuam steti: plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit.

  14. 8.5.4.1

    FVLVi Sparsi. Vnus perit, alter perit: totiens fortunam accusas, numquam nouercam. Facinus indignum! puer ad supplicium indicina patris quaeritur. Ad aegrotantem nepotem ueni, non sum admissus: haec uera uis fuit. ARGENTARI. “Puer quos conscios habuit?” nescio; domi non fui. Amissa filia uolui quem adoptare ex nepotibus, sed aiebam: quid necesse est? quotiens uidere uolam in domum ueniam, quotiens uolam domum abducam; agamus tamquam adfines: tres habes filios, diuidamus; et uide quam non inprobam diuisionem desiderem:

  15. 8.5.5.1

    ex tribus unum posco. Vtinam omnis quos perdidit quaereret! Blandi. Cum tradere uellem puerum nescio quis exclamauit: “puer, nunc peristi.” nihil uobis subtraham; quidni? praeconi quoque omnia indicaui. MENTONIS. Rapui nepotem, habeo;

  16. 8.5.6.1

    redderem, si pater quaereret. DIVISIO. MONTANVS VOTIENVS in has quaestiones diuisit: an in re uis sit. Nulla, inquit, uis est: quae arma, quam pugnam, quae uulnera habet ? Volo mihi describi comitatum istius tumultus: quae turba est unus puer et unus senex? Rapuisti, inquit, filium meum: immo nepotem suum sustulit, immo uenientem non potuit excludere. An si pro illo fuit fieri uim quoi facta dicitur, non teneatur qui fecit. Vis iniuriosa damnatur; solet enim esse et salutaris. cum latrones aliquem obsiderent, si perfodissem uillam et armata manu coniugem liberos eius rapuissem, accusari posset beneficium meum? Et medici alligant et corporibus nostris ut medeantur uim adferunt. An pro illo fuerit rapi. Hoc loco accusatio nouercae et insectatio patris tam patienter suos perdentis.

  17. 8.5.7.1

    GALLIO et illam quaestionem fecit et prius sumendam quaestionem putauit ex persona quam ex re: an cum auo nepotis nomine agi possit: non magis, inquit, quam cum patre fili nomine, non magis quam cum matre. habet sua iura natura et hoc inter auum patremque interest quod auo suos seruare licet, patri et occidere. Non potes, inquit, sic mecum agere tamquam cuni alieno, ut dicas: “quid tibi cum illo? qui es tu?” Cuius intestati filius tuus heres futurus est, quem dementem alligaturus est. Quaedam iura non lege, sed natura nobis adtributa. nepotem suum auus peccantem aliquid et inter pueriles iocos petulantius lasciuientem feriet nec iniuriarum quisquam cum illo aget.

  18. 8.5.8.1

    Et ultimam illam GALLIo fecit, cum tractasset illa: “licet mihi ut prosim uim facere,” deinde, “huic profuit:” an auo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu ablatus fecerit. Hoc loco tractauit quam indignum esset damnari illum ob hoc. LATRO duas ultumas quaestiones aliter posuit et plus conplexus est: etiamsi uim fecit, an tamen damnari non possit, si bono animo fecerit; an bono animo fecerit. ait enim et de animo fieri controuersiam auo et dicere patrem: non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem meam tamquam uenficam, me tamquam ueneficae emancipatum, quoi male liberi sui committerentur.

  19. 8.5.9.1

    Colore ergo Latro hoc eodem usus est pro patre, ut diceret ne uiua quidem uxore bene sibi cum socero conuenisse, mortua uero professas inimicitias illum gessisse secum. languente puero uenisse illum cum conuitio, cum uociferatione, nefaria et dicentem et auspicantem: auctores amicos fuisse ne admitteret hominem non ad officium nepotum sed ad inuidiam et contumeliam generi uenientem, qui ad sanos nepotes numquam dignatus esset accedere; medicos uero suasisse ne ueniret et puerum confunderet et impleret suspicionibus.

  20. 8.5.10.1

    SILONIS Pompei color fuit, ut Latroni uidebatur, qui controuersiae repugnaret; dixit enim uenisse auum ad inbecillum puerum. ad aegros non semper admitti, utique ad eos qui grauiter aegrotant; saepe et patrem non admissum; sic auo quoque intempestiue uenienti dictum: “nunc non potes;” statim cum conuitio abisse. in altero idem fecisse. Latro aiebat, hunc colorem optimum esse, si res ita esset, sed recipi non posse, quia ponatur: “non est admissus;”

  21. 8.5.11.1

    sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum: “nunc non potes,” sed “ex toto non potes.” GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest alioqui thema euertere, apertius usus est. Dictum est, inquit, illi: “quiescit puer, paulum commorare; medici uetuerunt quemquam admitti.” scitis solere illos dicere: “nec si pater uenerit.” Protinus iste clamare coepit: “testor me non admitti,” et tantum non tabellis signatis denuntiare. Auum distuleram, accusatorem exclusi. Iterum, inquit, uenit cum conuitio: “iam unum occidistis, alterum occiditis.” Nihil est miserius quam ubi aliquoi ex miseria sua inuidia quaeritur. Non est admissus cum diceret se nepotem suum non uidere uelle sed inspicere. Sic egit: ueni, non ut istum accusarem, set ut me defenderem. GALLIO hoc colore usus est: non admisi auum quia dictum erat mihi hoc illum animo uenire, ut raperet.

  22. 8.5.12.1

    Ex altera parte colorem hunc CESTIVS induxit: timuisse se de puero. nec frustra, inquit: duos occiderat nouerca. et ait: uellem ad uos nocentior uenirem reus, uellem tres rapere potuissem. ARGENTARIVS hoc colore usus est: rogatum a puero auum. negabat, inquit, posse se uiuere, si in illa relinqueretur domo. HISPANVS hoc colore usus est: affectu se ablatum. sustuli, inquit, nepotem meum; non potui satiari osculis, non potui ab illo tam cito distrahi. nolite mirari: post longum tempus illum uideram.

  23. 8.5.13.1

    ALBVCIVS hoc colore usus est ut diceret noluisse illum in tam infausta domo educari, ex qua duo iam fratres eius elati essent; ei qui postea decessit inter causas moriendi casum fratris fuisse. et seruauit hunc colorem, ne quid in nouercam, ne quid in patrem diceret; aiebat iustissimum futurum auum, si tantum defendere se uoluisset. Quid ergo? quare rapuisti? amabam; huic maxime ab initio animum meum addixeram. In domo uestra nihil praeter ipsam domum timui. Si apud me duo decessissent, ex domo illum mea transtulissem. MONTANVS VOTIENVS

  24. 8.5.14.1

    MARCELLVM MARCIVM aiebat sic narrasse: puer me secutus est. non criminor uobis illum; quidquid est meo potius quam illius periculo fiat: ego rapui. “Vbi est?” inquit. Viuit, saluus est: ueni et cum uoles aspice. “Redde, inquit,” † suo. Ego asper! age, monstrabo si uis quis ante me tibi filios abstulerit. VARIVS GEMINVS eundem sensum dixit: quae est ista aut tam sera pietas aut tam praepostera?

  25. 8.5.15.1

    quaerere tuos a tertio incipis. MONTANVS VOTIENVS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, uitium suum quod in orationibus non euitat in scolasticis quoque euitare non potuit, sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus earundem rerum adnotatur iteratio; in scolasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. Memini illum pro Galla Numisia apud centumuiros tirocinium ponere. Ex uncia heres erat patris sui Galla. obiciebatur illi ueneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec ueneficae. Non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et nunc adiecit:

  26. 8.5.16.1

    relinquis nocenti nimium, innocenti parum. ne sic quidem satiare se potuit; adiecit: non potest filia tam anguste paternis tabulis adhaerere quas aut totas possidere debet aut totas perdere, et plura multo quae memoria non repeto; ex eis quaedam in orationem contulit et alia plura quam dixerat adiecit. Nihil non ex eis bellum est, si solum sit; nihil non rursus ex eis alteri obstat. Idem in hac declamatione fecisse eum memini. Erras, inquit, pater, et uehementer erras: quos perdidisti non quaeris, quem quaeris non perdidisti. deinde: puer iste si inuenitur perit. deinde: quisquis puero fauet ne inueniatur optet. deinde: puer nisi auum sequitur fratres secuturus est; desine quaerere quem si inueneris sic perdes, ut inuenire non possis. et deinde: rapuit istum auos ne raperet nouerca. et deinde: unum tantum pater ex liberis suis quaerit qui saluus est.

  27. 8.5.17.1

    GLYCON hunc sensum semel dixit et genere non corrupto: tou=to to\ paidi/on, o(/tan eu(reqh=|, to/te a)polei=tai. Habet hoc Montanus uitium: sententias suas repetendo corrumpit; dum non est contentus unam rem semel bene dicere efficit ne bene dixerit. et propter hoc et propter alia quibus orator potest poetae similis uideri solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et OVIDIVS nescit quod bene cessit relinquere. Ne multa referam quae Montaniana Scaurus uocabat, uno hoc contentus ero: cum Polyxene esset abducta, ut ad tumulum Achillis immolaretur, Hecuba dicit: cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat. poterat hoc contentus esse; adiecit: tumulo quoque sensimus hostem. nec hoc contentus est; adiecit: Aeacidae fecunda fui. Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.

  28. 8.6.1.1

    CESTI PII. Non est quod putetis has lacrimas aut filiae esse aut reae: fratrem flet. Non prodesset tibi, puella, ne hoc quidem quod te frater amauit, nisi mater odisset. Hoc me occidisti, nouerca, quod scisti consciam eligere poenae. Dixit: anteactam eius uitam excutiamus. FVLVI Sparsi. Nefaria mulier, filiae quoque nouerca, ne mori quidem potuit, nisi ut occideret. Inter gladiatores quoque uictoris condicio pessuma est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest.

  29. 8.6.2.1

    VIBI GALLI. Concitatissuma est in morte rabies et desperatione ultima in furorem animus impellitur. quaedam ferae tela ipsa commordent et ad mortis auctorem per uulnera sua ruunt. abscisa missione gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur. praecipitati non quod impulit tantum trahunt, sed quod occurrit, et naturali quodam deploratae mentis adfectu morientibus gratissimum est commori.

  30. 8.6.3.1

    VOTIENI MONTANI. Dum filium uindico ubi grauissime mihi nocere posset ostendi. Veneficio simile mendacium! Sicine credibile esse parricidium in sorore creditis? non timeo ne quis hoc in sorore credat quod ego uix probaui in nouerca. Natam mihi filiam quasi futuram pacis obsidem sustuli; aiebam: dum matris meminit obliuiscetur nouercae. at illa dum nouercae meminit matris oblita est. “Filia, inquit, mihi conscia est.” post hanc uocem remissa putares tormenta: similis facta torquenti est. Soror fratri uenenum dedit? quamdiu luetati sumus ut crederetur nouerca priuigno dedisse ? Nouerca, quod uolueras consecuta es: damnasse iam poenitet. ARGENTARI.

  31. 8.6.4.1

    Facio rem, iudices, non nouam: liberos meos a nouerca uinclico; peto ne quia filium uindicaui filiam perdam. nisi succurritis nouerca uicit, ego uictus sum. Duxi nescio peiorem uxorem an nouercam. Hoc mihi carior est, quod tam inuisa matri fuit. CORNELI HISPANI. Si conscia esset, neminem exspectarem: scitis quemadmodum ueneficam oderim. Instabam tormentis, aiebam: morere peius quam occidisti; non satis mihi ardere ignes uidebantur, non satis incidere uerbera; dixi: si quid adicere tormentis tuis possum, puto, iubebo filiam adferri; uocet huc aliquis ad matrem. quid expauisti, puella? quid ad sinus meos refugisti? quid extimuisti tamquam nouercam?

  32. 8.6.5.1

    MARVLLI. Ne inter supplicia quidem desiit occidere: et hanc quisquam putet non potuisse uenenum sine conscia dare ? Puella quae occidisse fratrem dicitur quid ante peccauit? nouerca quoque ante priuignum occidit quam filiam. et bonae spei est; quaeritis argumentum? matri suae non placet. ARELLI FVSCI. Etiam cineribus tuis infesta est nouerca; quod unum potest, persequitur sororem tuam. Quid potest adhuc nosse, nisi fratrem? Prosit illi apud uos quod illam pater laudat et prosit quod talis mater accusat.

  33. 8.6.6.1

    MENTONIS. Non misereris huius? miserior est quam frater: ille habuit sine dubio nouercam. “Conscia, inquit, est filia.” ego torqueri coepi, nouerca torquere. Consecuta es, mulier, quod uoluisti: solus omnium magis sensi nouercam cum perdidi. Porci Latronis. Habui filium tam bonum ut illum amare posset etiam nouerca, nisi in eam incidisset quae posset etiam filiam odisse. Hucine saecula recciderunt, ut parricidium puellare sit? Ita si magnitudinem rei non intellegit non est idonea parricidio ? “Sed ueneficae, inquit, filia est.” Si parentes inspiciuntur, cur non potius patri uideatur similis cui placet, quam matri cui displicet? Denique non recuso quo minus in illa uel matris exigatur imitatio: illa cum huius aetatis esset nec nouerca erat nec uenefica.

  34. 8.6.7.1

    ALBVCI SILI. Duxi uxorem nullis adhuc inquinatam fabulis, nec miror innocentem tunc fuisse: adhuc puella erat. Blandi. Vt scelerata sit, nempe matri suae similis est, ante ueneficium oportet faciat quam parricidium. “Filia, inquit, conscia est.” Di te perdant! etiam dum torqueris occidis. Seruus tortus Catonem conscium furti dixit. quid agitis? utrum plus creditis tormentis an Catoni? BVTEONIS. Si conscius a te, puella, quaeretur, nominato patrem. Quod nouerca tam sero, puella tam cito? “Filia, inquit, conscia est.”

  35. 8.6.8.1

    Male pereas! at ego te putabam unius nouercam. TRIARI. “Filia, inquit, tua conscia est.” Videbatur sibi post hanc uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam nouerca peius perire uoluit quam priuignum. “Filia, inquit, conscia est.” Hoc ultimum fuit nouercae ueneficium. Q. Hateri. Succurrite, quaeso, ne cum torta sit quia filium meum occiderat filiam etiam dum torquetur occiderit. liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut ueneno. Non flet quantum reae satis est. quemadmodum illi extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris: uidete subito desiderio fletus concitatos: numquid talem uultum cum mater torqueretur habuit?

  36. 8.6.9.1

    Pars altera. TRIARI. Si odissemus te pateremur cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus pestifera sunt. quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod illam nouerca peperit? Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.

  37. 8.6.10.1

    Divisio. Cestius in duas partes coniecturam diuisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit; deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non seruauit autem modum; nam et illum locum diu tractauit: non posse sororem in mortem fratris impelli, et interim tam puellam uoluit uideri ut nulli esset idonea ministerio. Itaque elegantissime deridebat MONTANVS Votienus in hac controuersia ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec quae nominata est infans esset nec intellegerent, si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis in qua est fortasse credibile scelus. Illud quidem intolerabile esse aiebat quod induxerat STIVS: matrem dicentem filiae: “da fratri uenenum,” filiam respondentem: “mater, quid est uenenum?” .

  38. 8.6.11.1

    TRIARIVS multo rem magis ineptam, quia non inuenit illam sed conrupit, nam ex Cesti sententias traxit: induxerat nouercam dicentem: “da fratri uenenum;” fecit illam respondentem: “mater, et mihi da.” quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: “da fratri uenenum?” Non ferebat nec illam TRIARI sententiam, qua aliter HATERIVS usus est, cum ad epilogum peruenisset: hoc loco debebat reus flere; num flet puella? inueniam quemadmodum fleat; adferat aliquis huc imaginem fratris. Illa enim si tam puella est ut dicat: “mater, quid est uenenum?” non potest tantae pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia cuius regula incerta est, ut uitia quidam sua et intellegant et ament.

  39. 8.6.12.1

    CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat: “mater, quid est uenenum?” deridebat enim MVRREDIVM qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: “compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es,” fecerat respondentem puellam pater, quid est rea? et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa autem dico non quia mihi placent, sed quia audientibus placitura sunt.

  40. 8.6.13.1

    Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium exportandos locari solere. quid enim intellegi uult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, an non posse usque in exilium?

  41. 8.6.14.1

    uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit: non sum, inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica. operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas; nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat; ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere?

  42. 8.6.15.1

    et sic omnia circumiit et comparando defendit. Illam quaestiunculam quae in prima parte tractata erat a quibusdam: an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: “dic quam consciam habuerim;” ego negabam opus illi fuisse; aiebam: in eadem domo eras, uenenum notum erat nouercae, occasio facilis conuiuenti, non eras suspecta, nemo te timebat propter sororem. Ex altera parte hoc usus est colore: nouercam priuigno uenenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem illi et consciam fuisse uenefici et causam.

  43. 8.6.16.1

    Omnes declamatores aiebat uoluisse aliquid noui dicere illo loco quo nominabat nouerca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: ti/ ou)=n; e)yeu/sato kata\ th=s i)di/as qugatro/s; ou)/k: a)lla\ kata\ th=s e)mh=s. Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad uerbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam uertit HATERIVS : quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia?

  44. 8.6.17.1

    CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater mentita est? tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia, inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno.

  45. 8.6.18.1

    MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: inuenit quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum nouercae ueneficium. Latro dixerat cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator, sed tortor; ipse ignes subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admouebam. Ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit; nisi citius illam oppressissem et filiam abstulisset. TRIARIVS dixit: cum accusarem obieci ueneficium: in ultima parte inter preces meas excitaui puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices mouit, haec maxime nouercam offendit. ALBVCIVS dixit: postquam nominauit filiam ad me respexit: uidelicet ut sciret an satis torsisset. NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: sunoi=de/ moi/, FHSIN, h( quga/thr, kai\ prose/qhken: e)k tou/tou.

  46. 8.6.19.1

    MONTANVS cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci; non recte cum damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.

  47. 8.6.20.1

    Omnes illo colore usi sunt, a nouerca nominatam filiam in dolorem patris. GALLIO plura dixit: fortasse, inquit, hanc nominauit ut ueros conscios celaret, fortasse ut, quia acerrume instabat accusator, hoc metu territus finem tormentis inponeret, fortasse et nimio dolore tormentorum stupefacta nesciit quid loqueretur. Nouissume dixit: fortasse in hoc, ut quae poenas uenefici dabat accusationis exigeret. Illum sensum adiecit: ex meis hoc adfectibus aestimo: tunc cum ira, cum odio furerem circumspiciebam omnis ultionis uias oblitus innocentiae; si proprios habuisset filios nouerca, occidissem. in hanc ipsam quotiens impetum facere uolui! set propter hoc a me tuta erat quod a matre non erat.

  48. 10.pr.1.1

    interrogate si qua uultis et sinite me ab istis iuuenalibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando, quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.

  49. 10.pr.2.1

    Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius gener T. Liui declamauerit, quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent; quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos quorum fama cum ipsis extincta est. De SCAVRO si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uultus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.

  50. 10.pr.3.1

    Sed ex his omnibus sciri potest, non quantum oratorem praestaret ignauus Scaurus sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neclectique ingeni uestigium extabat. raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares. Eo illum longa immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit quae deinde ex senatusconsulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim cum destitueret cura, calor adiuubat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus et nouissime quidem M.' Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.

  51. 10.pr.4.1

    De T. Labieno interrogatis ? declamauit non quidem populo, sed egregie. non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. adfectauit enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstantia erumpat? Nemo erat qui non cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.

  52. 10.pr.5.1

    Color orationis antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi uindicare. libertas tanta, ut libertatis nomen excederet et, quia passim ordines hominesque laniabat, Rabies uocaretur. animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus, qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est noua poena: effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res noua et inusitata supplicium de studiis sumi.

  53. 10.pr.6.1

    Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est: quid enim futurum fuit, si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt di immortales lenti quidem sed certi uindices generis humani et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? parum uidelicet in poenas notae crudelitatis it: conquiritis in uosmet ipsos noua quesbus pereatis et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenitis quemadmodum reducatis ad eadem rem

  54. 10.pr.7.1

    corporis mala. Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adhuc scripta conbusta sunt; iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse, sed etiam sepeliuit.

  55. 10.pr.8.1

    Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit? CASSI SEVERI, hominis Labieno inuisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto comburebantur: nunc me, inquit, uiuum uri oportet qui illos edidici. Monstrabo bellum uobis libellum quem a Gallione uestro petatis. recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum prouocantis.

  56. 10.pr.9.1

    Nuncautem,puto,iam nihil solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. Quis enim ferat hominem de siphonibus dicentem “caelo repluunt” et de sparsionibus “odoratos imbres” et in † cultum uiridium “caelatas siluas” et in picturam “nemora surgentia?” aut illud quod de subitis mortibus memini eum dicentem, cum uos me illo perduxissetis: “quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit nostris sepelitur uentribus. quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus.”

  57. 10.pr.10.1

    Non ergo, etiamsi iam manumissus erat, debuit de corio eius nobis satisfieri? nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. OSCVS non incommode dixit, sed sibi ipse nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane PACATVS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: “poteram,” inquit, “dicere, aue Osce.” Ipse ab eloquentia multum aberat, natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas. nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.

  58. 10.pr.11.1

    Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obscenum nomen inposuit, declamatori subtili sed arido; ille Sparso dixit scolam communem cum rhetore quodam habenti: tu potes controuersiam intellegere qui non intellegis te laterem lauare ? SPARSVS autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat nec tamen, umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret.

  59. 10.pr.12.1

    utebatur suis uerbis, Latronis sententiis. Cum BASSO certamen illi fuit quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque CAPITONEM cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.

  60. 10.pr.13.1

    primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Cesti Albuci, Gallionis. hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur conponite: ego uobis omnium feci potestatem. hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite me mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.

  61. 10.pr.14.1

    Bene declamauit GAVIVS SILO cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: “numquam audiui patrem familiae disertiorem.” at cum patrem familiae praeferret, oratorem subducebat: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.

  62. 10.pr.15.1

    sed Turrinus pater multum uiribus dempserat, dum Apollodoreos sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret, etiamsi ars abesset. sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros, asperos: eos non posse nisi actione probari. negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse se et suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici, sed auferre.

  63. 10.pr.16.1

    TURINUS contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat, sed quia circumspectus. causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iulii hospite, sed ciuili bello adtenuatas domus nobilis uires excitauit et ita ad summam perduxit dignitatem, ut si quid illi defuit scias locum fuisse. Inde filius quoque eius, id est meus — numquam enim illum a uobis distinxi — habet in dicendo controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis, cum sententias eorum retulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.

  64. 10.1.1.1

    VIBI GALLI. Gratias ago diuiti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. “Non ambulabis,” inquit, “eadem uia qua ego, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis:” perieramus, si magistratus esset. ALBVCI SILI. Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis est; quod non accusaui, timoris est; quod repulsus est, uestrum est. Non taceam, qui adhuc uiuo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones. quare iste honores illo uiuo numquam petiit? Ego uero omnes quaeso homines, ut me in inquisitione paternae mortis adiuuent; et ad tua genua, dides, uenissem, nisi timerem ne inuidiam tibi fieri diceres; et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendo capto nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri quod non audeo, sed uitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc uitium habuisset et pater! dum libere loquitur multos offendit: neque enim, puto, te solum in ciuitate habuit inimicum.

  65. 10.1.2.1

    Vt iste ait, causam meam populo probaui. IVLI BASSI. Quando autem istis diuitibus non sordidati sumus ? “Accusa,” inquit. pauper diuitem, lugens candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius uocauit: “reum, inquit, me perage, perora.” quis haec loquentem auderet accusare ? “Cur me, inquit, sequeris?” quasi aliud iter pauperes, aliud diuites habeant. CESTI PII. Non essem reus, si accusare possem. barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad uos ueni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem et fortasse iam inueni. Cum subito pater meus in media ciuitate —

  66. 10.1.3.1

    quid me intueris ? quid obseruas quid dicam ? — subductus est. ARELLI FVSCI. Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae; ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum inspoliatum cadauer patris mei inuentum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit quasi diues spolia contempsit. “Quare, inquit, me sequeris per publicum?” facinus indignum commissum est: diues et pauper eadem uia incessimus. OSCI. “Accusa,” inquit. ubi est qui primo coeperat? Vellem pater meus quoque a te non discessisset: uiueret. “Quare, inquit, me reum non facis?” quia accusatorem me non times mortuo patre meo — timeo enim, ne quis sibi iniuriam fieri putet, et si dixero occiso. Occisus est pater meus —

  67. 10.1.4.1

    a quo? si permittitis nescio. IVNI GALLIONIS. “Sordidatus es, inquit; fles.” Quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Pater meus in media ciuitate saluis legibus occisus est. quis hoc sine lacrimis narrare possit? non deponam has sordes, nisi inuenero cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. nihil amplius testari potes quam hanc uocem meam: adhuc nescio. Delibero interim et illam induam uestem quam patri meo reliquit percussor. “Cur me sequeris?” magistratus pos terga sua non summouent.

  68. 10.1.5.1

    FVLVI SPARSI. Quid iste accusanti fecisset, qui persequitur tacentem? “Cur non agis?” quia adeo non metuis ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius uestem mutaui. ARGENTARI. Non uis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas. Clodi TVRRINI patris. “Quare, inquit, sordes sumpsisti?” quid ergo ? ne lugebo quidem quem uindicare non possum? nulli iniuriam facio nisi patri quem adhuc tacitus fleo. PORCI Latronis.

  69. 10.1.6.1

    Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit? “Accusa, inquit, me.” unde tam securus es? inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit miramini? quia tacet, reus est.

  70. 10.1.7.1

    Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tanquam reo liceat. Potens iste et gratiosus et, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. diues nihil aliud quam nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit, nescio: quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. “Cur me non accusas, non postulas?” uix temperabat quin diceret: “quid ego in te accusatorem non audeam, qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?”

  71. 10.1.8.1

    Ciuitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument: inter ciuilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad maledicendum occupauit. Macerio qua uiolentia in absentiam Metelli strepit! M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audiuit. quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato? In Cn. Pompeium terra marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem. fuit aliquis qui licentia carminis tres auratos currus contemneret. M. Bruti sacratissimi uaniloquentia laceret, cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait; atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset reus, ut etiam disertus esse curauerit. Solus hic est in nostra ciuitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior, Bruto .

  72. 10.1.9.1

    Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est. sordidatus sum; quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa sunt: pulsare non licet, conuitium facere contra bonos mores non licet. Hoc loco SCAVRVS dixit: noua formula iniuriarum componitur: “quod ille illi contra bonos mores conuitium fecit.” Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit, tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones diuisit: an si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. GALLIO illam fecit primam quaestionem: an quod licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur. Licet, inquit, flere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam uelis sumere. sed nihil, inquit, licet in alienam inuidiam facere. sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.

  73. 10.1.10.1

    De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi: nam et dimittere non debet quem distulit et accusare propter hoc ipsum non debet quia distulit.

  74. 10.1.11.1

    ALBVCIVS nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat. “quare, inquit, sequeris me?” ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. “At me quidam propter hoc suspectum habent.” Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. “Vt scias,” inquit, “te inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo cum potero.” Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere: quaero quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus inuentus est: non est quare accusem, est quare suspicer.

  75. 10.1.12.1

    RVFVS VIBIVS hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur MVRREDIVS, ineptissime dixit: quare. te sequor? pater meus, quia solus inambulabat, occisus est. OSCI color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico imputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur. GALLIO subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: suspicor a te patrem meum occisum. quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? uestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? non; ideo non accuso.

  76. 10.1.13.1

    HISPO RROMANIVS palam accusauit et dixit non causam sibi deesse, sed uires; et hanc sententiam in prohoemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. BASSVS IVLIVS in hac controuersia dixit: “quare me sequeris per publicum?” facinus indignum, iudices, factum est: pauper et diues eandem terram calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum declamantem declarasse controuersiam de lenone qui decem iuuenibus denuntiauit in lupanar accederent et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur reipublicae laesae. Audiuit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat; admirabatur hanc BASSI sententiam: non mehercules te ferrem, si canem ad ostium alligasses.

  77. 10.1.14.1

    Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt; et illam: † productam sacerdotes tuam: et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar solo adaequandum est. Ipse autem laudabat haec utique quae docuerat. nam in hac ipsa controuersia ne Bassus uideatur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter dipondios tuos?

  78. 10.1.15.1

    EVCTEMON a fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: dia\ tou=to a)sfale/stato/n e)sti meta\ plousi/wn peripatei=n. et idem: dia\ ti/ sigw=; o( path/r mou le/gwn a)pe/qanen. HERMAGORAS dixit: kti/swmen i)di/a|, w)= pe/nhtes, po/lin: oi( ga\r plou/sioi th\n e(autw=n Illud in narratione: u(po\ ti/nos a)nh|re/qh, ou)k oi)=da. ei)=xen e)xqrou\s fu/sei *T*L*S*I*L*R*HC*LCTHC kathgorei=n duname/nous. ARTEMON dixit: o(/tan eu(/rw to\n fone/a, to/t' au)= gra/yomai: kai\ to/te dh\ a)\n eu(/rw pe/nhta.

  79. 10.2.1.1

    IVNI GALLIONIS. Dubito quid de euentu huiusce iudici optem, cum crimen meum sit uicisse. Videtis quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua iactat: et miratur quisquam si hoc patre natus gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: uiros fortes iungite. dissidemus quia nimium similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo pugnaret fortius. maiorum quoque suorum uirtutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum ad aetatem tuam peruenero, non contendam cum ullo, quamuis si exemplum tuum sequi uoluero, etiam cum filio contendam.

  80. 10.2.2.1

    Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti “non luxuriabor, non amabo?” hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: ego uero pugnabo et fortiter et fortissime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: multum est pugnare cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito ego iuueni possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod uici, iudicum, quod pugnaui, patris est. uolui cedere: concurrerunt iuuenes, aetatis causa agebatur: uici non filius patrem, sed iuuenis senem. Ego uici, sed omnes patri gratulati sunt.

  81. 10.2.3.1

    Parui adulescens magnis exemplis. deceptus sum, dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summouentem et Mucium in hostili ara manum urentem et dum te, Deci, cogito qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar inuitum: licet repugnes, fortior sum. FVLVI Sparsi.

  82. 10.2.4.1

    Necesse fuit mihi fortiter militare: pugnandum habebam non imperatori tantum, sed patri. Si tu uicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem enim timuit. Solebas semper optare, ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium uocas duplicem domus nostrae triumphum?

  83. 10.2.5.1

    CLODI TVRRINI. Tu Mucio diceres: “non est quod ostendas istam manum?” tu Scipioni post deletam Carthaginem: “tace?” loquax est uirtus nec ostendit se tantum, sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio et in hoc abdicat, ut uideatur uerum fuisse certamen. Opta, pater, ut et a nepote uincaris. “Postea, inquit, pugnare fortiter poteris.” unde scio? uulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes uicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus uictum uter uicisset. Dubito quid faciam. taceam ?

  84. 10.2.6.1

    sed silentium uidetur confessio. narrem uirtutes meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti uinci a sene. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. fortis sum: numquid improbas, pater? at iam abdicabis, si dixero: fortissimus sum. dicam tamen audacter:

  85. 10.2.7.1

    fortissimus sum, nec timeo in ea ciuitate hoc crimen, in qua fortes etiam senes nouimus. IVLI BASSI. Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando uictus es. ARELLI FVSCI Patris. Ignosce, iuuenis erraui: ambitiosus non ero, cum senex fuero. GAVI SILONIS. Vtrum putas uicisse ? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et uirum fortem.

  86. 10.2.8.1

    Divisio. Latro sic diuisit: an filius abdicari possit propter hoc quod permittente lege fecit. nemo inquit in eadem re et habet legem et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet, pater. non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit et mihi hoc licet. abdicare liberos liceat. est aliqua lex quae filio patrem praeferat? Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc non possit, quod praemium accepit. Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri, in qua publice honoratur. eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare, propter quam a filio uictus es.

  87. 10.2.9.1

    Si potest abdicari, an debeat. hoc sic diuisit: an etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut a filio uinci? Si non debuisset contendere, non uicisset. et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet qui nunc non processit, quia sciebat nihil sibi profuturum si te uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. nulla laus tua fuisset: apparuisset enim illam uictoriam non uiri fortis fuisse, set patris. silentio uirtutes uestrae transissent:

  88. 10.2.10.1

    nunc inlustratae sunt dum conferuntur. TVRRINVS hoc loco belle dixit: plures tibi inuidere coeperunt, postquam uictus es. itaque noui generis res accidit: filius uicerat; omnes aiebant: o felicem patrem! Nouissimam quaestionem fecit: an etiamsi quid iudicio peccauit, praemio emendauerit. Hoc loco dixit GALLIO illam sententiam quae ualde excepta est: cum diu deprecatus esset, ait: si nihil proiecero, quid me facturum putas? ad templa iturum ut ad deos supplicem? ad statuas tuas confugiam.

  89. 10.2.11.1

    SILO POMPEIVS temptauit et in hac controuersia illam quaestionem, quam in omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an uir fortis abdicari possit; aiebat in nulla magis controuersia illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest uincere. miraris si patri hac lege subducitur qui ei et comparatur et praefertur?

  90. 10.2.12.1

    Colorem pro adulescente GALLIO illum induxit: circumsteterunt me, inquit, iuuenes: aetatis causa agi uidebatur. cum dubitarem exaudiui nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo. CESTIVS hoc colore usus est: putasse sese ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. MONTANVS VOTIENVS ait: cogitaui non quid imperares, sed quid praecepisses: dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes uisum illis fortiorem: decepti sunt, pater; iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle crediderunt.

  91. 10.2.13.1

    ARGENTARIVS ait: occasionem benefici quaesiui, non concupiui accipere praemium. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. FVSCVS ARELLIVS pater ait: si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti uiro, uinci. BLANDVS hoc colore narrauit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior; nam cum ad uires uentum erat, etiam ipse cedebat:

  92. 10.2.14.1

    non ego illum uincebam, sed aetas. TVRRINVS hoc colore usus est: uolui, inquit, cedere, sed erant qui dicerent non licere; hoc enim nobis modo legem saluberrimam tolli. disputaturi contra praemium patris uidebantur et dicturi: non licet inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit fortissimus. his uocibus hominum missus sum ad id certamen, in quo ad istum utraque pertineret uictoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me uisum? falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. quid ergo? quare uicerim quaeritis? uisum est ad ruborem totius iuuentutis pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit:

  93. 10.2.15.1

    uici te, pater, sed nempe uici tibi. AALBVCIVS hoc colore narrauit: nolui, inquit, uideri per collusionem patri titulum fortissimi uiri contigisse: non cessi ante iudicium, ut in iudicio cederem et feci nihil aliud quam laudaui patrem, uirtutes eius retuli;

  94. 10.2.16.1

    uisus sum propter hoc ipsum praemio dignus. SILO GAVIVS ait: solebas mihi, pater, insignium uirorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: auom fortem uirum habuisti; uide ut sis fortior. processi tecum in aciem nec illic ubi rediimus omnis gloria in una domo erat. uolebat respublica fortes uiros recognoscere. o quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo uidi, quam iuuenilem! contendere me uetabat imperio, iubebat exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas ego noui res inuidiosissima quaerebatur de patre meo: utrum fortior esset an felicior.

  95. 10.2.17.1

    OSCVS hoc colore narrauit: erant qui accederent et dicerent: roga patrem tuum, cedat tibi: non est utile reipublicae excitari hostium animos; excitabuntur, si scierint neminem in hac ciuitate esse fortiorem quam senem. illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem reipublicae, uenire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus sum iuuenior. MENTO dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri uilior fiam ego; scimus quam gloriosus sit.

  96. 10.2.18.1

    TRIARIVS hoc colore usus est: in iudicio uolui tibi cedere, ut non imperasse uidereris sed uicisse, et cessi: defunctorie causam meam egi: set † notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat. NICETES in hac controuersia dixit: ei) o( pa/ppos u(po\ th=s fu/sews a)podoqei\s h(mi=n pare/sth tw=| to/te dikasthri/w|, ou)k a)\n ei)=pen: ti/s nu/ moi h(me/rh h(/de, qeoi\ fi/loi; h)= ma/la xi/rw ui(o/s q' ui(wno/s t' a)reth=s pe/ri dh=rin e)/xousin. et: pollo\n d' o(/ge patro\s a)mei/nwn. SCAVRVS hunc sensum aliter dixit:

  97. 10.2.19.1

    o si auos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret et discordiam nostram! clamasset mihi: non est quod cedas; ipse mihi numquam cessit. LABIENVS partem patris declamauit et dixit: quod etiam deterioribus licet, nolo habitare cum aduersario meo: non capit idem contubernium fortem uirum et uictum. “Statuam, inquit, tibi posui:” immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.

  98. 10.3.1.1

    PORCI LATRONIS. Sic sibi satisfieri ne uictor quidem uoluit: excusauit uictos, quin restituit. Quoniam reposcis uitam quam dedisti accipe. Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput. OSCI. Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit: hoc illi propter filiam praestitit. ARELLI FVSCI. “Quemadmodum tibi uis satisfaciam?” hoc ipso satisfecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. quam periculose illum offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere?

  99. 10.3.2.1

    CLODI TVRRINI patris. “Morere.” quid aliud meruerat, si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater sibi satisfecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque uestrum suadebat puellae: “ad iratum patrem uenis; in quas potes te compone blanditias; roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemadmodum cogas: morituram te denuntia.” Hoc quod ignouisti, uictor, ad uiros pertinet: illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. “Quare secuta est uirum?” adeo tibi uetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in quae filiam tuam solebas sanus hortari? aliqua spiritum uiri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit. inpendisset se puella uiro, nisi seruasset patri.

  100. 10.3.3.1

    FVLVI SPARSI. Filia ante limen paternum in cruore suo uolutatur. quid exhorruistis ? paterna satisfactio est. nostis domus nostrae legem: aut uincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio qua filia exoratum sibi patrem non sentit? AALBVCI SILI. Vtrae meliores partes essent, soli uidebantur iudicare di posse. “Si uis satisfacere mihi, morere.” Quod ad me adtinet, irascare malo. Si parricidium esset fuisse in diuersis partibus, numquam defendisset aput Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leue iudicasti crimen de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti, si hostis, edicto, si pater, naturae, si iudex, causae, si iratus es, fratri.

← Previous · Next → — showing 501600 of 668

Perseus Latin. CTS URN phi1014.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.