Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Controversiae

Perseus Latin · Perseus Latin · 668 sections

  1. 7.7.7.1

    Porci Latronis. Quid ab ista proditione securum est quae peruenit iam usque ad ducem? uereor ne tam sero caueamus quam imperator noster, qui non ante intellexit proditionem quam proditus est; nec umquam praesentius periculum fuit: respublica sine imperatore est, proditor sine custode. Quid enim est quare tibi hostes pepercerint? et imperatoris nostri pater es et aurum habes et legatus non es. Si tibi dicam: “expecta dum legati mittantur; filius tibi publice remittitur,” dices: “paternus adfectus non sustinet moram; rapit me desiderium fili; etiamsi redimere uiuum non potero, saltim mortuum redimam; numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur.”

  2. 7.7.8.1

    Vt ignoscam tibi quod tam cito isti, obiciam quod tam cito redisti. Dic quid dixerit tibi. an nihil cum patre uoluit loqui? “Cauete proditionem.” hoc dixit: uidete ne quis nocte insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Nihil deest indicio. si quid de proditione quaeritis, imperator uobis dicet; si quid de proditore, legati.

  3. 7.7.9.1

    Pars altera. ARELLI FVSCI. Quantum est pretium quo uendo, ut filium pater spectem in cruce, filius patrem de cruce? tanti et imperatorem et parricidium uendidi? Gratulabantur omnes repulso magis quam designato nimis ambitiose. nunc poenitet. Qui et filium et patriam uendidit, tam exiguum auri accepit, ut unus senex portare posset.

  4. 7.7.10.1

    In hac controuersia, etiamsi coniecturalis est et habet quasi certum tritumque iter, fuit tamen aliqua inter declamantis dissensio. Latro semper contrahebat et quidquid poterat tuto relinquere, praeterierat. itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat; illos quoque quos occupauerat non diu dicebat, sed ualenter. Hoc erat utique praeceptum eius, quaedam declamatorem tamquam praetorem facere debere minuendae litis causa. quod in hac controuersia fecit; non enim curauit dicere nullam factam esse proditionem, sed se proditorem non esse. et suspectus, inquit, iudici est qui plus quam se defendit, et nolo, inquit, cum fili uoce pugnare, ut imperatorem et filium mentitum dicam, praesertim cum odium aduersus filium obiciatur patri. ALBVCIVS in duas partes declamationem diuisit: primum negauit ullam esse proditionem, deinde:

  5. 7.7.11.1

    ut esset, ad se non pertinere. Colorem contra patrem SILO POMPEIVS hunc introduxit: odio illum reipublicae a qua repulsus erat fecisse et odio ipsius fili, quem oderat et quia competierat et quia uicerat. VARIVS GEMINVS dixit statim petisse patrem hoc proposito imperium ut proderet. hominem auarum et lucro inhiantem et quia noti mores eius erant uictum ab eo competitore, a quo uinci fas non erat nisi hominem turpissimum. Ante comitia, inquit, paratus fuerat pecuniam accipere, ut filium perderet; post comitia paratus erat pecuniam dare, ut filium perderet. Vt captus est dux aiebamus, inquit: “non potest hoc sine proditione fieri.” Excusauimus nos imperatori: diximus perseuerasse ad redemptionem, quamuis deterruisset pater. hoc loco ille respondit: “cauete proditionem.”

  6. 7.7.12.1

    BLANDVS dixit aegre ferentem pudorem repulsae uoluisse occidi filium, ut in eius locum substitueretur ipse. Hispo ROMANIVS: ultionem, inquit, suam hosti uendidit. Tam facile, inquit, exiit, nocte peruenit ad hostes, rediit, ut scires illum non tunc primum fecisse. ARGENTARIVS dixit: perfer ad senatum mandata fili tui. necesse est tibi multa dixerit; legatis quoque aliqua mandauit; fortasse proditoris nomen patri dixit; indica nobis. “Nihil dixit, inquit nobis, mihi.” Sublata omnis quaestio est. quaeritis quem dixerit? uidete cui nihil dixerit. Pro patre de comitiis hic color Latronis fuit:

  7. 7.7.13.1

    ne quis filium meum uinceret timui; itaque professus sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros conpetitores; deinde ipse filio meo cessi. ALBVCIVS hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii adulescentem imperatorem fieri debere qualis Scipio fuisset, alii senem qualis Maximus fuit; senem nihil temere facturum. utriusque populo copiam feci. CESTIVS hoc colore usus est: noueram uitia fili mei; sciebam esse acrem adulescentem fortem, sed inconsideratum temerarium. itaque petii et reipublicae causa et fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam.

  8. 7.7.14.1

    FVSCVS ARELLIVS dixit in hoc se competisse, ut hostium animi frangerentur, cum audissent posse rempublicam uel in una domo ducem eligere. Hispo ROMANIVS simpliciter putauit agendum: inepti, inquit, hi colores sunt, cum ponantur competitores. hoc itaque egit colore, ut quereretur de exitu comitiorum: adulescentulos omnis conspirasse, quasi de aetatis comparatione ageretur; facile itaque uictum senem non ambientem. De me, inquit, queri non potestis; clamaui: “non est uobis utilis huius aetatis imperator.” Mansit, inquit, illi et post comitia eadem contumacia: nihil referebat ad patrem, nihil communicabat; itaque captus est. et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit: hoc erat quod uobis clamabam: “ducem senem eligite.”

  9. 7.7.15.1

    OTHO IVNIVS pater praesagiis quibusdam et insomniis hanc fortunam praenuntiantibus agitatum se competisse dixit. Erat autem ex somniatoribus Otho: ubicunque illum defecerat color, somnium narrabat. De eo quod inscio senatu egressus est, LATRO sic colorauit: (decretum non expectasse, sed amentem et attonitum protinus procurrisse. ALBVCIVS hoc colore usus est: semper de duce senatus consulto constitui. longum erat expectare; ad summam, festinaui nec occurri.

  10. 7.7.16.1

    VARIVS GEMINVS dixit maluisse solum ire; hostes enim auctoritate legatorum non moueri, ad lacrimis patrum saepe flecti. SILO POMPEIVS ait: putaui utilius esse priuata illum pecunia redimi: minoris enim posse aestimari quam si tamquam imperator redimeretur. ARGENTARIVS ait: nihil tam iniquom erat quam legatos ad redemptionem mitti; numquam enim reddidissent quem sic desiderari publice iudicassent. itaque praecucurri rogaturus et hoc dicturus: exercitus contemnit illum, respublica relinquit.

  11. 7.7.17.1

    BLANDVS ait: cogitanti mihi quid facerem, contentus essem paternis lacrimis an comitatu publico preces meas adiuuarem, tandem uenit in mentem Troianum regem ad redemptionem fili sine legatis isse et cum auro. SEPVLLIVS BASSUS ait non expectasse se curiam, quia putauerit futuros qui redimendum negarent, quod factum apud Romanos saepius erat; itaque ante se uoluisse redimere quam posset aliquid de non redimendo constitui. CESTIVS dixit: non quaesiui secretos tramites et occultum iter: proditor eadem uia ueni qua legati. De uoce fili colorem ALBVCIVS hunc fecit:

  12. 7.7.18.1

    pudebat illum, inquit, quod captus erat; quaerebat aliquod fortunae suae patrocinium; uoluit uideri non culpa sua sed proditione hoc sibi accidisse: itaque nomen adicere non potuit. FVSCVS ARELLIVS dixit alienatum iam suppliciis animum et errantem has uoces effudisse sine argumentis, sine reo. VARIVS GEMINVS omnia complexus est: potest, inquit, propter hoc, potest propter illud; ego uobis idem suadeo:

  13. 7.7.19.1

    cauete proditionem. hoc si cauere uultis imperatores senes facite. Illud et in hac controuersia et in omni uitandum aiebat CESTIVS, quotiens aliqua uox poneretur, ne ad illam quasi ad sententiam decurreremus. sicut in hac apud Cestium quidam auditor eius hoc modo coepit: “ut uerbis ducis uestri, iudices, incipiam, cauete proditionem;” sic finiuit declamationem, ut diceret: “finio quibus uitam finiit imperator, cauete proditionem.” Hoc sententiae genus Cestius echo uocabat et dicenti discipulcstatim exclamabat: *m*e*r th\n h)xw/: ut in illa suasoria in qua deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: “quousque inuicte?” ab ista uoce quidam coepit declamare et in hac desiit; ait illi Cestius desinenti: e)/n soi me\n lh/cw, se/o d' a)/rcomai. et alteri cum descriptis Alexandri uictoriis, gentibus perdomitis, nouissime poneret: “quousque imuicte?”

  14. 7.7.20.1

    exclamauit Cestius: tu autem quousque? OTHO pater hoc colore usus est pro patre: dixit enim molestum fuisse imperatori, quod illum suffixum legati intuebantur; itaque, ut ab hoc illos spectaculo diiungeret et exoneraret uerecundiam suam id dixisse, quo audito festinarent. itaque dixisse illum non “caueant proditionem,” sed “cauete;” quasi ipsis legatis esset periculum, ne proderentur.

  15. 7.8.1.1

    Praeterquam quod in omni discrimine periculosa libertas est, meruit puella ut taceremus: misericors in nos, etiam antequam rogaremus, fuit. Inhumana libertas est, si uincimus aduersus iudicem. Non oportet tibi amplius quam semel licere optare. omnis nimia potentia saluberrime in breuitatem constringetur. qui potest condemnare, possit semel; qui potest occidere, possit semel; aut si qua iteratio recipi potest, in paenitentiam mortis recipienda est. Proponite uobis illam supplici faciem, carnificem, securim: iam hoc semel licere nimium est. “Exorata sum, condo gladium: irata sum, repeto optionem.”

  16. 7.8.2.1

    et non semel mori satius est? Occide iam non uitiatorem, sed uirum. PORCI LATRONIS. Periculosius est negare raptum quam commisisse? In hanc perturbationem adulescens perductus erat, ut ignoraret quid fecisset. non refugiebat tamen puellae nuptias; fauebat tantum sibi, ut innocens duceret. itaque nihil aliud petiit quam libertatem, ut honestius duceret. Ita apud uos, iudices, tutius est peccare quam erubescere ? Dignior poena erat, si id peccasset quod meminisse posset. Exsurge adulescens et sine ullo respectu pudoris ad pedes te puellae demitte; accedite et uos amici propinquique, et tu mater, ac pater. Quid est, puella? ecquid te horum lacrimae mouent? Non, inquit; ad illum magistratus ueniat. Non dissimulo: metuo te, puella, si nusquam rogari uis, nisi ubi occidere potes. Grauius punior nunc, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Quae post iniuriam ignoscit, post misericordiam irascitur.

  17. 7.8.3.1

    CESTI PII. venit ad uos uestro beneficio retenturus puellae beneficium. optauit nuptias; neque adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Vitiatorem dimisisti; uirum occides? Aiebat iudex: quid habes quod tam pertinaciter neges? nuptias optat. minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Q. HATERI. “Non sum,” inquit, “optatura mortem, sed uolo mihi licere et mortem optare.” quam potestas ista delectat crudelis est. Blandi. Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus?

  18. 7.8.4.1

    IVNI GALLIONIS. Quadam nocte — quid dicam? iam non negare pudet. nox, uinum, error — quid irasceris puella? iam negare non audeo. Non diligenter causa mea acta est: dum nihil timetis, facilius me puellae credidistis. Confitendum est uitium nostrum: nos nuptiis moram fecimus. Siue adhuc esset uitiata siue non esset, uisa digna matrimonio quae hominem non posset occidere. Tibi consulebam, ne dicereris uitiatori nupta. si per te licuisset, honestiorem maritum habuisses. Tu negasti? o hominem inpudentem! ita tu non ante magistratus tribunal, in conspectu populi, in medio foro clamitasti: “ego uirginem rapui.” ? Neminem habere tam obsequentem maritum potes: hic iam nihil negabit.

  19. 7.8.5.1

    VARI GEMINI. Exponam uobis rerum ordinem sic tamquam ab eo didicerim, qui quid fecerit nescit. VIBI GALLI. Vbi estis qui dicebatis: nihil interest tua, confitere? confitetur quia honestius putasti raptori nubere. “Sit, inquit, mihi heres, si quis intra decem menses natus fuerit.” numquid negat? Surge adulescens, dic, “rapui, uitiaui;” incipe scire quod nescis: miraris si tibi non credit? multum est de quo timet.

  20. 7.8.6.1

    Pars altera. P. Asprenatis. Nescio utro iudicio aduersarius fuerit inprobior. priore id egit, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet, ex duobus ab lege constitutis suppliciis utrum uelit pendere. fatetur enim se inpune habere maluisse quam ducere uxorem, uxorem ducere malle quam mori. antea legem uitiationis euertere conatus est, nunc transferre uolt: aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit. clamabat se innocentem esse: si quid peccasset, mori non recusare. aderat raptori populus nec quicquam magis suspectam faciebat uitiatae causam quam lenitas optionis. Si iam tibi de stupro tuo liquet, est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus: tu uero ne meruisti quidem mortem illa infitiatione. ignorasti, an peccasses ? innocens esse uoluisti. causam habes: reuertere ad parentes, puella, quoniam quidem totiens iam rogas, quae rogari ipsa debueras.

  21. 7.8.7.1

    LARTO tres fecit quaestiones: an illa, interrogauit, optio iusta fuerit. Non fuit, inquit, iusta: non enim constabat te raptorem esse. Nihil refert, inquit, an negauerit. erat enim raptor, etiam si negabat, et ita iusta fuit optio. An si iniusta optio fuit, reuocari possit. Optio, inquit, semel puellae datur; immutabilis est, simul emissa est. Iudex quam tulit de reo tabellam reuocare non potest; quaesitor non mutabit pronuntiationem suam. nihil tam ciuile est, tam utile est, quam breuem potestatem esse quae magna est. si uolet et alteram optionem suam reuocare et deinde tertiam, numquam constabit quid futurum sit, cum illa quod optauerit possit sequenti semper optione rescindere. Tertiam fecit quaestionem: an si potest reuocari aliquando optio, nunc debeat. Hic defensio adulescentis quia negauit se uitiasse.

  22. 7.8.8.1

    FVSCVS et ordinem mutauit quaestionum et numerum auxit; fecit enim primam quaestionem: an rapta non possit amplius optare quam semel. Potest, inquit; lex enim non adicit quoties optet, sed ex quibus: “aut hoc,” inquit, “aut illud;” non adicit, “ne amplius quam semel.” Contra ait: lex te iubet alterutrum optare; tu hodie si mortem optaris facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Etiamsi non licet, inquit, amplius quam semel, et mortem optabis et nuptias ego nondum optaui: optio est enim quae legitime fit; illa non est facta legitime. Si praetor defuisset, numquid optionem uocares? si raptor defuisset? Raptor defuit: non est ista optio; sermo est. An proximo iudicio confirmata sit optio; Raptor ait: agebatur apud iudices utrum deberet rata esse optio an non; iudicata est rata esse debere: rata sit. Non, inquit puella: quaesitum est enim an ego in raptorem ius haberem; iudicatum est habere me: uti debeo. non possum ante legem habere quam raptorem. Nouissimam quaestionem fecit aequitatis: an rata debeat esse optio.

  23. 7.8.9.1

    Passienus hanc ultimam partem sic diuidebat: an si adulescens malo aduersus puellam animo infitiatus est raptum, ut nuptias effugeret, dignus sit qui iterum fortunam subeat optionis recusatae. deinde: an malo animo fecerit. Varius GEMINVS ultimae quaestioni uel parti, in qua quid debeat fieri quaeritur, duo haec adiciebat quae posse quaeri putabat: an si puella pro certo adulescentis mortem optatura est, non debeat illi permitti optio tam crudeliter usurae sua potestate; deinde: an mortem optatura sit. Quid est, inquit, quare uelis optare, nisi quod nuptias non uis? Hoc non tantum patimur, sed rogamus.

  24. 7.8.10.1

    Color pro adulescente introductus est a LATRONE talis, ut diceret se ebrium fuisse et ignorare quid fecerit: hodie magis quoque credere de facto suo quam scire; recusasse autem non ne duceret uxorem, sed ut sua uoluntate duceret; et iudices non audisse sollicite, sed faciles fuisse quasi de nuptiis ageretur. VARIVS GEMINVS raptum confessus est et dixit nihil esse tam contrarium adulescenti quam etiamnunc negare: non tantum raptam, sed iudicem offendet. CESTIVS nec Latronem secutus est dicentem nescisse se hodieque nescire, nec Varium Geminum confitentem, sed non rapuisse apertius negauit. uerum, inquit, inueniri non poterat; iudices illam sententiam secuti sunt: si rapuit, indignum est puellam inultam esse; si non rapuit, non est indignum fieri illum maritum. SILO POMPEIVS dixit adulescentem uerecundum natura et rustici pudoris non sustinuisse confessionem. Non placebat LATRONI color: minus, inquit, ignoscetur illi, si scit se rapuisse et sciens mentitus est. Contradicebat SILO non posse ulli fidem fieri aliquem nescire an rapuerit.

  25. 7.8.11.1

    HISPANVS CORNELIVS: non subducere illi, inquit, maritum uolui, sed honestiorem dare. Digna est, inquit, tam misericors puella quae non uideatur nupsisse raptori. Hispo Romanius ait, illos sodales qui illuni noctu inpulerant circumstetisse et dixisse: non est quam rapuisti; alia fuit. timuit ne illi quam rapuerat faceret iniuriam. ARGENTARIVS dixit: uellem mortem optasses: non esset hic raptor iudicatus. Non causa tua illum premit, sed optio, dum unusquisque iudex dicit: “quid habet quod tantopere recuset? putes de capite agi; et ipse ait se non nolle ducere uxorem, sed titulum recusare. nempe uictus ducet uxorem. non est sollicite de eo iudicandum cui damnato gratulandum est.” SILO hoc colore usus est: confusum adulescentem subito et tanto tumultu parum sibi constitisse; et negasse quia perturbatus erat, et perseuerasse quia negauerat.

  26. 8.pr.1.1

    circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia ita conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit enim se adprobare, non causam.

  27. 8.pr.2.1

    Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.

  28. 8.pr.3.1

    Adice nunc quod bilis nullius interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur: familiares sunt omnium uultus. in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat. Hoc quod uulgo narratur, an uerum sit tu melius potes scire: Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit,

  29. 8.pr.4.1

    ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio, nisi quae operi simillima est in quod exercet; itaque durior solet esse uero certamine. Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant; diutius illos magister armatos quam aduersarius retinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.

  30. 8.pr.5.1

    In scolasticis declamationibus contra euenit: omnia molliora et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda: hic ex uultu dicentis pendent omnium uultus. Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt. LEPIDVS, uir egregius et qui declamatorio non studio

  31. 8.1.1.1

    ALBVCI SILI. Non mouet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam, sed causam spectauimus. Non dubito quin Callias redempturus fuerit Miltiadem, si iam habuisset filiam nubilem. MVSAE. Alius aliud pati non potest. mihi adulterium carcer est. ARELLI FVSCI patris. Nihil, inquit, filiae plus possum dare quam Cimonem uirum. quando mihi ex eo contingent nepotes? Ferrum a lege mihi traditum ad uindictam pudicitiae proiciam? Perdidisti pecuniam, Callia, si tales soluisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem.

  32. 8.1.2.1

    CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem ? non sum innocentior quam pater, ne felicior quidem; hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium. Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus sim. unus Miltiadis census inuentus est Cimon filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar ne Cynegirus suas pluris aestimaret manus.

  33. 8.1.3.1

    Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. VOTIENI Montani. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium aut reddidi. certius reddam cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam ? quid aliud facerem si adhuc alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo nisi liber sum. est uir egregius Callias, est misericors; sed utinam tantum aduersus bonos! Maior iniuria est si nunc manus Cimonis alligantur quam fuit beneficium quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo inpudicam pati uoluit. Vis tu diuitias tuas abscondere, cum in eos inciderint qui mendicitate censentur? Nihil habet domus nostra melius quod ostendat quam paupertatem. Da pecuniam Miltiadi qua damnationem luat, nocens erit; da Cimoni qua patrem redimat, pius non erit.

  34. 8.1.4.1

    VIBI GALLI. Nullo mihi felicior uideor quam quod Miltiauis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis. Adulteram dimittam patri? adulteram qui non tam glorior quod filius sum Miltiadis quam quod uicarius? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si alterum solum occidero, exulandum est. quid faciam? occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. Vterque magnum beneficium dedistis et statim dum datis, recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem. Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: ubi sunt illae manus quae soluere Miltiadem? Non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria;

  35. 8.1.5.1

    feci quod soleo, nihil aliud respexi quam patrem. MENTONIS. Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium misereri soleas: turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos contingat; quod quantum esset Miltiades expertus est. Porci Latronis. Ego adulteros dimittam?

  36. 8.1.6.1

    ardet cupiditate uindictae animus. Has manus continere non posset Miltiades quas alligare potuit. Si in hoc soluisti, redde me carceri. Ille Graeciae seruator et uindex Persarum orientisque domitor, cui modo tam insignem triumphum fortuna de hoste detulerat, damnatus est peculatus, ob hoc uidelicet ipsum, ut innocentia eius quae alioqui latere potuerat, ipsa damnatione ostenderetur. damnatus est innocens. quis in ciuitate misericors est? nunc occasio misericordiae uenit: Miltiades redimendus est. Redemi corpus tuum, Miltiade, ne funeri quidem interfuturus, in quod me ipsum inpenderam. Misereor accusatoris mei, non quia perdidit filiam, sed quia habuit. dignus erat Callias tales habere quales redemit. Quod si me in hanc stuprorum patientiam redemisti, matrimonio carcerem praefero. honestius patri alligor quam adultero soluor. Vt audiui esse qui pecuniam numeraret, miratus sum fuisse in ciuitate nostra quemquam qui Cimonem redimere quam Miltiaden maluisset. Ego ne patrem quidem meum, nisi innocens fuisset, redemissem.

  37. 8.1.7.1

    Blandi. Obiciat licet uincula, numquam tamen efficiet ut non magis carcere glorier quam matrimonio. Diuersi sunt hominum adfectus: tu fortasse, Callia, uincula non potes ferre, ego adulteram uxorem. Effugient ergo adulteri tamquam alligatas Cimonis manus? ARGENTARI. Redemptum me protinus appellare coepit de filiae nuptiis. Statim, inquam, Callias experitur an gratus sim: † habes in Gallias sine Cimone. Pro uno rogat, duos eripit. FVLVI SPARSI. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum ego respondeam “ego me carceri tradidi.” Numquam effici poterit ut melius actum putem quod a Callia redemptus sum quam quod pro Miltiade alligatus. Filia tua abstulit tibi generum Cimonem. Ductus est pater meus in carcerem etiamnunc captiuis suis plenum.

  38. 8.1.8.1

    IVNI GALLIONIS. Beneficium, inquit, tibi dedi quod filiam tibi collocaui. Nunc uere, Miltiade, grauiorem fortunam carcere sustines: Callias tecum communicare dignatus est. Ego me redemptum putabam; filiae istius emptus sum. Steterunt ante oculos meos maiorum imagines emissusque sede sua Miltiades maiestate imperatoria refulsit et iterum meas inuocauit manus. IVLI BASSI. Calliae filiam uxorem duxi: hanc tibi, pater, iniuriam feci dum ingratus esse nolo. Placeas tibi licet et istas iactes diuitias: tantidem tamen redemi patrem, quanti a te redemptus sum.

  39. 8.1.9.1

    Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis gratiam non retulit, cum posset, ingrati teneatur. Multa, inquit, interueniunt propter quae non debeam facere, etiamsi possum. Si non tenetur quisquis non retulit gratiam cum posset, an hic teneatur. Hoc in haec diuisit: an non possit ob id damnari quod lege fecit; deinde, an facere debuerit; nouissime, an si adfectu et indignatione ablatus non fuit in sua potestate, ignoscendum illi sit. hoc non tamquam quaestionem, sed, ut illi mos erat, pro tractatione aut loco.

  40. 8.1.10.1

    MONTANVS VOTIENVS quaestionem hanc adiecit: an gratiam retulerit Cimon Calliae. Tuli, inquit, filiam tuam uxorem; filia tua Miltiadis nurus facta est. non putas beneficium communes cum Miltiade nepotes? GALLIO illam quaestionem duram mouit, sed diligenter executus est, quae solet esse in ingrati controuersiis prima: an beneficium acceperit. Non erat, inquit, mihi poena in carcere esse: mea uoluntate illo perueneram. Ita tu putas me libentius in cubiculo meo iacuisse ? nullus tunc erat locus Athenis honestior quam qui Miltiaden habuerat. Deinde et illam subiunxit quaestionem: an teneatur is qui beneficium accepit quod non petiit. Non rogaui, inquit, te; dedisti istud iactationi tuae; putasti ad gloriam tuam pertinere. Ita tu non accepisses beneficium si tibi soluere Miltiaden contigisset?

  41. 8.1.11.1

    SILO POMPEIVS a parte Calliae duo beneficia se dixit dedisse, quod redemisset et quod egenti filiam conlocasset. Hoc quod secundum posuit nemo alius pro beneficio inputauit, in quo adeo non est. dubium an beneficium non dederit, ut dubium sit an receperit. BRVTVS BRVTTEDIVS illas praeterea quaestiones fecit: an si sua causa fecit hoc Callias, ut redimeret Cimoni sit beneficium. Beneficium enim est, inquit, quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo aut sperat quid aut praeparat, non est beneficium, consilium est. et diu executus est et argumentis et exemplis. Deinde, an sua causa Callias fecerit. Voluisti, inquit, opinionem sordium inlustri facto effugere; petisti ex hoc aeternam memoriam. non magis poterat ignotum esse a quo Cimon solutus esset quam pro quo alligatus. Voluisti habere generum nobilem, pium. HISPO ROMANIVS duram quaestionem fecit: an retulerit gratiam hoc ipso quoa occidit. Liberaui te, inquit, summo dedecore; inuito tibi beneficium dedi. non est quod mireris; nam et tu me non rogantem redemisti. Hoc loco Virginios et illos patres qui filias uitiatas occiderunt, qui incluserunt.

  42. 8.1.12.1

    Color et GALLIONI et Latroni et Montano placuit, ut nihil in Callian diceretur contumeliose, et redemptorem et socerum et infelicem. CESTIVS multa in auarum et feneratorem et mensularium et lenonem dixit, dum uult illud probare, reddidisse se beneficium, quod talem socerum habere sustinuisset. Latro dixit: filiam tuam dimittam; quid adultero faciam? pro uno rogas, duos eripis. Hanc HYBREAS aliter dixit sententiam: soi\ de\, moixe\, ti/ poih/sw; mh\ kai\ sou= *kalli/as path/r e)stin; Haec tota diuersa sententia est a priore, etiamsi ex eadem est petita materia. Illa non est similis sed eadem, quam dixit prior ADAEVS rhetor, ex Asianis non proiecti nominis, deinde ARELLIVS FVSCVS: a)xa/risto/s SOI dokw=, *kalli/a; ou)k oi)=das pou= MOI th\n xa/rin e)/dwkas;

  43. 8.1.13.1

    Hanc sic mutauit ARELLIVS FVSCVS: non dices me, Callia, ingratum: unde redemeris, cogita. Memini deinde Fuscum, cum haec Adaei sententia obiceretur, non infitiari transtulisse se eam in latinum, et aiebat non commendationis id se aut furti, sed exercitationis causa facere. Do, inquit, operam, ut cum optimis sententiis certem, nec illas corrumpere conor sed uincere. Tunc deinde retulit aliquam Thucydidis sententiam: deinai\ ga\r ai( eu)praci/ai sugkru/yai kai\ suskia/sai ta\ e(ka/stwn a(marth/mata, deinde Sallustianam: res secundae mire sunt uitiis optentui. cum sit praecipua in dide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit et in suis illum castris cecidit; nam in sententia Graeca tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme uel sugkru/yai uel suskia/sai, deme e(ka/stwn: constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallusti sententia nihil demi sine detrimento sensus potest.

  44. 8.1.14.1

    T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio. nec hoc amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur. CESTIVS colorem pro Callia hunc habuit: obiecit ultro Cimoni quod passus esset uxorem suam adulteram fieri, quod non custodisset, quod expectasset dum superueniret pater, ut spectator calamitatis suae fieret. iam, inquit, etiamsi dimiseris, ingratus es. ego non expectaueram dum rogarer.

  45. 8.1.15.1

    HISPO ROMANIVS hunc colorem secutus est: dixit adulescentem tumidum et nobilitatis suae cogitatione insolentem inuisa habuisse beneficia sua, moleste ferentem socerum suum dici Callian; itaque omnem operam dedisse, ut mores puellae in uitia non tantum labi pateretur, set ipse impelleret, ut haberet iustam dimittendi causam. Nanctum occasionem non interemisse, expectasse tamen dum superueniret pater. Hoc se cogitasse: expectat me; uult mecum pares rationes facere. fecisset, si non ostendisset patri adulteram filiam. GARGONIVS in hac controuersia foedo genere cacozeliae usus dixit: istud publicum adulterium est, sub Miltiadis tropaeis concumbere. DORION cum descripsisset, gloriae sibi fuisse carcerem, numquam non se illam fortunam ostentasse dixit: o(/te ei)sh=lqen *kalli/as, ta\s pe/das a)peka/luya. HYBREAS dixit: suggnw/mhn e)/xw moi.

  46. 8.2.1.1

    MENTONIS. Iam etiam perituri dormiebant. Peragitur totus ordo supplici, ne quid se meretrix negaret uidisse. 0 miserum si quis meretricem offendit! o miseram matrem familiae si quoius formae meretrix inuidet! nihil petenti praetor negaturus est. MVSAE. Hic est Flamininus, qui exiturus in prouinciam uxorem a porta dimisit. ARGENTARI. Obicio luxuriam, obicio histrionum iocos? an uos reuixerunt: in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Qui in carcere uixerunt, in conuiuio perierunt. Blandi.

  47. 8.2.2.1

    Feriatur in foro; omnes uideant, meretrix audiat. Reliquiae praetoris unco trahebantur. Maiestatem laesam dixissem, si exeunti tibi lictor a conspectu meretricem non summouisset. VIBI RVFI. Paratus erat accusator cum commentariis, aiebat quidquid meretrix desiderauit. In hoc tecum uxorem non misimus? ut salua prouincia sit, optemus meretrici bonam mentem? dedimus tibi legatum, dedimus quaestorem, ut tu cum meretrice cenares? meretrix uxoris loco accubuit, immo praetoris. P.

  48. 8.2.3.1

    Asprenatis. Vni fortasse osculo donauit homicidium. Etiam carnifices cenaturi manus abluunt. Porci Latronis. Ne a sobrio quidem lictore percussus est. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. “Bibe, lictor, ut fortius feras.” Ecquid intellegitis, quemadmodum damnatus sit qui sic occisus est? qui scio, an in cuius gratiam occisus est in eiusdem etiam damnatus sit? Quantum tibi populus Romanus dederat tantum tu meretrici dedisti. Si negaret, quos testes haberem? quis enim in illo conuiuio fuit quoi esset credendum? Facilius est ut qui alia meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui hoc quoque dederit quicquam negarit. Videlicet numquam istud mulierum oculis ostendi solet, aut ista iam saepe uidisset.

  49. 8.2.4.1

    IVLI BASSI. Inter temulentas reliquias sumtuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur; inter purgamenta et iactus cenantium et sparsam in conuiuio scobem humanus sanguis euerritur. Gratulor sorti tuae, prouincia, quod desiderante tale spectaculum meretrice plenum carcerem damnatis habuisti. Seruum si uerberari uoluisses extra conuiuium abduxisses. Romani Hisponis. Quis ferret te, si in triclinio tuo iudicium coegisses? Scelus est in conuiuio damnare hominem: quid occidere? Ad arbitrium meretricis de reis pronuntiasti: nisi forte facilius in honorem eius decollas quam iudicas.

  50. 8.2.5.1

    FVLVI SPARSI. Contactam sanguine humano mensam loquor, strictas in triclinio secures: quis credat ista aut concupisse meretricem aut fecisse praetorem? Cadauer, secures, sanguinem loquor: quis inter haec de conuiuio cogitat? “Hominem,” inquit, “occidi numquam uidi.” alioqui Flaminino praetore omnia alia uidisti? SSILONIS Pompei. Virum nobilissimum et tantis honoribus functum turpiter meretrix clementem fecisset: crudelem fecit. “Numquam uidi.” adice si uis: “nec alio praetore uidere potero.”

  51. 8.2.6.1

    ALBVCI SILI. Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse non polliceor: uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam. Instituuntur ab isto in prouincia epulae et magnifico apparatu exstruitur conuiuium; distinguntur argenteis poculis aurea. quid multa, iudices? conuiuii eius apparatum sensit prouincia. extrahitur quidam e carcere in conuiuium praetoris, cui stupenti misero meretrix arridet. interim uirgae promuntur et uictuma crudelitatis ante mensam ac deos trucidatur.

  52. 8.2.7.1

    Me miserum, imperi Romani terrore lusisti. O qui crudelitate omnis superasti tyrannos! soli tibi inter epulas uoluptati sunt morientium gemitus: hic ultimus apparatus cenae fuit. In eodem triclinio uideo praetorem amatorem, scorta, caedis; et meretrix praetori, praetor prouinciae imperat. In conuiuio constituitur catenatus, qui cum languentis praetoris istius aspexit oculos, existimans ipsum praetoris beneficio dimitti, gratias isti agens et utrisque manibus mensam tenens, “di tibi,” inquit, “immortales parem gratiam referant.” Quicumque in eodem accubabant triclinio alius ubertim demisso capite fiebat, alius auertebat ab illa crudelitate oculos, alius ridebat quo gratior esset meretrici.

  53. 8.2.8.1

    Hic iste inter uarios conuiuarum uultus submoueri iubet et miserum stare ad praebendas ceruices immotum: interim distinguitur mors poculis. ne sobri quidem carnificis manu ciuis Romanus occisus est. Non ueto quominus securi percutiatur: illud rogo, legi potius quam scorto cadat. memento terrorem imperio quaeri, non oblectamenta mulierculis. Quid ego nunc referam, iudices, ludorum genera, saltationes et illud dedecoris certamen, praetorne se mollius moueret an meretrix?

  54. 8.2.9.1

    Capitonis. Exsurgite nunc Bruti, Horatii, Decii et cetera imperi decora: uestri fasces, uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt! istis obscenae puellae iocantur. Quodsi, per deos inmortales, nullo sollemni die populo inspectante in foro conuiuium habuisses, non minuisses maiestatem imperii nostri? atqui quid interest conuiuium in forum an forum in conuiuium adtrahas?

  55. 8.2.10.1

    Deinde descripsit quanto aliter in foro decolletur. Ascendit praetor tribunal spectante prouincia; noxio pos terga deligantur manus, stat intento ac tristi omnium uultu; fit a praecone silentium; adhibentur deinde legitima uerba; canitur ex altera parte classicum. numquid uobis uideor describere conuiuales iocos? Heu quam dissimiles exitus initiis habes! accusauit te eques Romanus, iudicauerunt te equites Romani, praetor damnatum pronuntiauit, occidit meretrix.

  56. 8.2.11.1

    BVTEONIS. Vt iste cum amica cenaret iucundius, homo occisus est. Numquid, iudices, inquit, pro rostris uidistis praetorem cum meretrice cenantem? VOTIENI MONTANI. Qui sic conuiuatur, quomodo irascitur? Damnaturi iurant nihil se gratiae, nihil precibus dare: postulo, ut in hanc legem iures. Maiestas populi Romani per omnes nationes, per omnes diffusa prouincias, in sinu meretricum iacet; ea imperat praetori nostro quae prostitit, cuius osculo nemo se abstinuit nisi qui pepercit suo. Conuiuas tuos ipse narra: fuere, credo, tribuni, fuere praefecti, fuere equites Romani:

  57. 8.2.12.1

    cum his ergo praetor Cassi Severi. Ne de seruo quidem aut captiuo omni loco aut omni genere aut per quos libebit aut cum libebit supplicium sumi fas est adhibeturque ad ea magistratus ob custodiam, non ob laetitiam. Triarii. Quo crimine damnatus erat? caedis. non tamen in conuiuio occiderat. Animaduerte diligenter, meretrix, ne iterum homicidium roges.

  58. 8.2.13.1

    MONTANVS VOTIENVS has putabat quaestiones esse: an quidquid in magistratu peccauit proconsul uindicari possit maiestatis lege. Reus enim qui tueri se facto non potest, ad ius confugit et dicit hac se lege non teneri. Non quidquid peccauit aliquis in magistratu maiestatem laedit. Puta aliquem, dum magistratus est, patrem suum occidere, ueneno uxorem suam necare: puto, non hac lege causam dicet sed illis, parricidii et ueneficii. Vis scire non a quo fiat ad rem pertinere, sed quid fiat? priuatus potest accusari maiestatis laesae, si quid fecit quo maiestatem populi Romani laederet. Puta amicam habet proconsul: ideo maiestatis damnabitur? quod amplius est dico, puta matronam corrumpit, dum proconsul est: adulterii causam dicet, non maiestatis.

  59. 8.2.14.1

    Singula, inquit, aestima quae obicis. si tantum amicam habuisset, numquid accusares? si animaduertisset in aliquem nullo rogante numquid accusari posset? Si non omne non recte factum hac lege uindicari potest, an id quod sub auctoritate publica geritur. Nam cum adulterium committit, cum ueneficium, tamquam ciuis peccat, cum animaduertit, auctoritate publica utitur. in eo autem quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur maiestatis actione uindicandum est. Dic enim mihi, si cum animaduertere debeat non legitimo cultu ac more sollemni usus interdiu tribunal conscenderit conuiuali ueste, si cum classicum canere debeat, synphoniam canere iusserit, non laedet maiestatem? atqui quod fecit foedius est:

  60. 8.2.15.1

    et comparauit. Deinde, si potest uindicari maiestatis lege id quod proconsul maiestatis publicae et iure et apparatu usus peccauit, an hoc possit. Non potest, inquit; nihil enim detractum est populi Romani magnitudini. Is laedit populi Romani maiestatem qui aliquid publico nomine facit: tamquam legatus falsa mandata adfert, sic audiuntur tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus Romanus percussisse et continetur indigno foedere: nunc nec uiribus quicquam populi Romani detractum est nec opinioni; proconsuli enim inputatur si quid fecit, non populo Romano. At ex te ceteros aestimant. Non: nam et ante hunc alii fuerunt ex quibus aestimari possent et post hunc erunt, et singulorum uitia nemo urbibus adscribit.

  61. 8.2.16.1

    Attamen factum ipsum turpe est. set et multa alia, nec ideo illis maiestas laeditur. Nemo paene sine uitio est: ille iracundus est, ille libidinosus; non tamen, si quid in aliquo mutatum malis, eo statim maiestas laeditur. Deinde ad facti ipsius aestimationem uenit et dixit haec obici, quod meretricem habuit, quod aliquem in domo occidit, quod nocte, quod in conuiuio,

  62. 8.2.17.1

    quod rogante meretrice. SILO POMPEIVS has adiecit quaestiones: an si quod facere ei licuit fecit, non possit maiestatis lege accusari. Potest, inquit; haec enim lex quid oporteat quaerit, aliae quid liceat. Licet ire in lupanar; si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et quod licet fecerit. Licet qua quis uelit ueste uti; si praetor ius in ueste seruili uel muliebri dixerit, uiolabit maiestatem. Deinde illam fecit quaestionem: an hoc facere ei licuerit. Non licuit, inquit, illo loco aut illo tempore aut ex illa causa occidere. quaedam quae licent, tempore et loco mutato non licent.

  63. 8.2.18.1

    De colore, inquit, quaeritur quo uti debeat is qui pro Flaminino dicit. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest; ex quibus est et haec. non possumus efficere ut propter hoc non sit reprehendendus; non speramus, ut illum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, non scelerato tamen. Itaque negabat se pro Flaminino narraturum MONTANVS, sed iis quae obiciuntur responsurum. aiebat autem illam sententiam RVFI VIBII colorem actionis esse:

  64. 8.2.19.1

    bonum se animum habere pro reo in quo libido omnis intra meretricem esset, crudelitas intra carcerem. Ipse Montanus illum locum pulcherrime tractauit, quam multa populus Romanus in suis imperatoribus tulerit: in Gurgite luxuriam, in Manlio inpotentiam cui non nocuit et filium et uictorem occidere, in Sylla crudelitatem, in Lucullo auaritiam. In praetore, inquit, cum illi constiterit abstinentia, diligentia, ne excutiatis, quomodo una nocte cenauerit. Vtrum tamen, inquit, iniquius est? quod obiciunt, quod damnatus perierit meretrici, an quod postulant proconsulem perire damnato ?

  65. 8.2.20.1

    Colorem FVSCVS ARELLIVS hunc introduxit: ebrium fuisse nec scisse quid fecerit. SILO POMPEIVS hoc colore usus est: non putauit, inquit, in rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. TRIARIVS ineptum introduxit colorem: sermo erat, inquit, in conuiuio contemni nimiam praetoris lenitatem; alios fuisse proconsules qui cotidie animaduerterent, huius anno nullum esse occisum. Dixit aliquis ex conuiuis: “ego numquam iratus” dixit et mulier: “et ego numquam.” Iratus, quod clementia sua contemptui esset, “curabo,” inquit, “sciant non deesse mihi seueritatem.” adducitur sceleratus quem uidere lucem ultra non oportet. occisus est quis? damnatus; ubi? in praetorio; quo tempore? est enim ullum quo nocens perire non debeat?

  66. 8.2.21.1

    GALLVS VIBIVS dixit: meretrix orauit. timebam mehercules ne exorasset ut aut indemnatus occideretur aut damnatus uiueret. Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici utique illi qui uoluerunt omnia legitima supplici uerba in sententias trahere in uitia inciderunt, tamquam dixit TRIARIVS: “summoue:” audis lictor? summoue a praetore meretricem. hoc non male. adiecit: “uerbera,” sed uide ne uirgae tuae pocula nostra disturbent; “despolia:” meretrix, agnoscis hoc uerbum? certe prouincia agnoscit.

  67. 8.2.22.1

    SILO POMPEIVS, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animaduertit meretrix; “age lege;” quicquam enim lege hic agitur? HISPANVS dixit: “age lege” tibi dicitur, Flaminine: uiue sine meretrice, cena sine carnifice. ARGENTARIVS in quae solebat scemata minuta tractationem uiolentissimam fregit: “age lege” scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc numquam se uidisse. MONTANVS VOTIENVS dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.

  68. 8.2.23.1

    VIBIVS GALLVS dixit: lictori, quia bene percusserat, propinatum est. Illud quod tamquam Latronis circumfertur non esse Latronis pro testimonio dico et Latronem a sententia inepte tumultuosa uindico; ipse enim audiui FLORVM quendam, auditorem Latronis, dicentem non apud Latronem. neque enim illi mos erat quemquam audire declamantem; declamabat ipse tantum et aiebat se non esse magistrum sed exemplum; nec ulli ali contigisse scio quam apud Graecos Niceti, apud Romanos Latroni, ut discipuli non audiri desiderarent, sed contenti essent audire. initio contumeliae causa a deridentibus discipuli Latronis auditores uocabantur; deinde in usu uerbum esse coepit et promiscue poni pro discipulo auditor. hoc erat non patientiam suam sed eloquentiam uendere. Vt ad Florum reuertar, ille dixit in Flaminino:

  69. 8.2.24.1

    refulsit inter priuata pocula publicae securis acies; inter temulentas ebriorum reliquias humanum euerritur caput. Numquam Latro sic composuisset ut, quia publicam securem dicturus erat, diceret priuata pocula, nec in tam mollem conpositionem sententia eius euanuisset; nec tam incredibilis umquam figuras concipiebat, ut in ipso triclinio inter lectos et iocos et mensas percussum describeret. Ille cum in hac controuersia descripsisset atrocitatem supplicii adiecit: quid exhorruistis, iudices? meretricios lusus loquor. Et illam dixit minus notam sententiam, sed non minus bonam: in socium nostrum praetor populi Romani animaduertit in priuato, nocte, tumultuario tribunali, ebrius fortasse, ne calciatus quidem, nisi si ut omnia spectaret meretrix diligenter exegit.

  70. 8.2.25.1

    RRFVS VIBIVS erat qui antiquo genere diceret; belle cessit illi sententia sordidioris notae: praetor ad occidendum hominem soleas poposcit. Altera eiusdem generis, sed non eiusdem successus sententia: cum deplorasset condicionem , uiolatam maiestatis, consuetudinem maiorum descripsisset qua semper uoluissent ad supplicium aduocari, sententiam dixit: at nunc a praetore lege actum est ad lucernam. Pollio tamen ASINIVS aiebat hanc se sententiam recipere.

  71. 8.2.26.1

    LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et orationis obscuritatem seueritatem putant aiebat MILTIADEN rhetorem eleganter dixisse: e)pi\ to\ leciko\n mai/nontai. Tamen in his etiamsi minus est insaniae minus spei est; illi qui tument, illi qui abundantia laborant plus habent furoris, set plus et corporis; semper autem ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit.

  72. 8.2.27.1

    Set ne hoc genus furoris protegere uidear, in Flaminino tumidissime dixit MVRREDIVS: praetorem nostrum in illa ferali cena saginatum meretricis sinu excitauit securis. Et illud tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut impleretur numerus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam rettuli quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus an sensus. Omnia autem genera corruptarum quoque sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.

  73. 8.2.28.1

    Ecce et illud genus cacozeliae est quod amaritudinem uerborum quasi adgrauaturam res petit; ut in hac controuersia LICINIVS NEPOS dixit: reus damnatus est legi, periit fornici. Et illud quod SENIANVS dixit habet sui generis insaniam, cum diceret nocte non debere sumi supplicium post longam descriptionem conclusit: noctu ne uictumae quidem occiduntur.

  74. 8.2.29.1

    Et ad hanc controuersiam Graeci porrexerunt manum. dixit in hac NICETES : w(s d' h)/kousen o(/ti sumpo/sio/n e)stin, h)/lpizen. EVCTEMON dixit: pa/ntes e)no/mizon o(/ti *EC*L*A*T*O. GLAVCIPPVS CAPPADOX cum cenam luxuriosam descripsisset indignam maiestate praetoris adiecit: nu=n kai\ to\n kw=mon. Hoc idem elegantius dixit ADAEVS cum descripsisset cenam nocturnam: w(s e)rwtiko\s o( kw=mos! NICETES dixit: ou)de/pote teqe/amai a)nairou/menon. a)\n h( po/lis eu)tuxh=| ou)de\ o)/yh|. ARTEMON eodem loco aliam dixit sententiam: ou)de/pote teqe/amai a)nairou/menon. gu/nai, ou) kw/mou de/hsis. GLYCON dixit: w(s de\ a)phgge/lqh toi=s e)n tw=| desmwthri/w|: po/tos e)sti\ kai\ e(tai/ras klh=sis: a)ne/krage/ TIS ta/las: e)me\ a)/page, e)gw\ ga\r a)di/kws katekri/qhn.

  75. 8.3.1.1

    ARELLI FVSCI patris. Aecum est ut cum alienis diuidamus liberos, quos non diuidimus cum matribus? “si alterum non abstuleris, utrumque habebis.” Quid faciam? utrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. ALBVCI SILI. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi potissimum distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Miseremini, iudices; grauis indicina est.

  76. 8.3.2.1

    IVNI GALLIONIS. Duos exposui quia alterum eligere non poteram. Periclitor ne qui cum duobus liberis in iudicium ueni sine ullo reuertar; nam quem perdam eligere non possum. causa pacti mei fuit ut haberem filios, consummatio ut perderem. Pro filiis tibi debeo, non filios: pete quantum uis pro disciplinis, inputa quantum uis pro alimentis; licet plus petas, dum ne minus reddas. Maiores nostri uiderunt quam effusa esset indulgentia pro suis timentium, quam parata quicquid posceretur dare; itaque pro patre lex nostra cum educatore pacta est.

  77. 8.3.3.1

    Non potui obligari de eis qui in mea potestate non erant. si ex aequo diuidimus, habeatur utriusque ratio: habeam ego tamdiu duos quamdiu tu habuisti. Nolite timere, pueri, non diducam uos: aut utrumque habebo, aut neutrum. In auctione fratres quamuis hostilis hasta non diuidit; plus quiddam est geminos esse quam fratres, perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est.

  78. 8.3.4.1

    FVLVI SPARSI. Ignoscere mihi aduersarius debet meos retinenti, cum ipse alienos concupiscat. repetit quos adhuc habuit, retineo quos modo agnoui. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio? CORNELI HISPANI. Dic uter obsequentior sit, uter indulgentior. “uterque,” inquis. Miraris, si tam binos diuidere non possum? Omnia pro filio paciscor praeter filium.

  79. 8.3.5.1

    VOTIENI MONTANI. Ego uero ne patrocinium quidem habebo: si tam facile liberos remitto, libenter exposui. Reddere est istud liberos an eripere? Vtroque modo perdendi erant, uel paciscenti uel neganti. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. CESTI PII. Ne diuiderem filios una exposui. Iste quoque duos sustulit, qui tantum uno contentus est.

  80. 8.3.6.1

    Iterum cogor exponere. IVNI GALLIONIS contra. Expeditae partes uestrae sunt: utrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. MENTONIS. Iste adsueuit carere liberis, ego etiamsi unum accipiam tamen necesse est torquear: duobus adsueui. Quidquid umquam commisi — et habes domi quos de me. interroges — nihil umquam sine illis feci nisi indicium. Vim uocas quae te patrem fecit? Sine herede ero qui paulo ante habui filios duos tales, ut ex illis uel unus cuilubet satis sit? POMPEI SILONIS. Videte quam modeste agam:

  81. 8.3.7.1

    ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste eligat. VIBI RVFI. Salui sunt, inquam, liberi tui. post hanc uim meam iste me osculatus est. PASSIENI. Cedo mihi tabulas testamenti: plures in testamento habeo quam in pacto. hoc testamentum delere non cogito; si meos filios heredes facere non possum, tuos faciam. preces meas ad filios transferam: hoc enim nomen licebit, puto, mihi usurpare dum litigo. ARELLI FVSCI patris. Fertis hoc, optimi iuuenes? ego uos expositos sustuli, ego educaui, ego aegrotantibus adsedi, senem me fecistis et relinquitis? ARGENTARI. In ista ui duos filios perdidi.

  82. 8.3.8.1

    Divisio. Latro sic diuisit: an in re uis aut necessitas sit. Nulla, inquit, uis est; arma lex et uincula et ultimum periculum conplectitur, quorum nihil fuit in tua persona. Ille ait: uis est et necessitas ubi, uelim nolim, subcumbendum est mihi. fuit autem necesse mihi; non enim poteram habere alterum filium, nisi alterum promisissem. Respondetur: primum non est uis ubi aliquid expediendae rei causa patiendum est, sed pactio: tamquam non possum domum habere, nisi hanc emero; nulla alia uenalis est; hanc occasionem uidit uenditor et premit. non tamen hanc emptionem rescindes, alioqui in infinitum calumnia excedet. Dicit alius: necesse mihi erat. Tibi necesse? carcere primum etiamnum poteras; deinde et alia uia poteras inuenire, sperare alium indicem. an aliter inuenire non poteras? ergo hoc tibi plus praestiti.

  83. 8.3.9.1

    An si in re uis et necessitas est, ita tantum rescindantur quae per uim et necessitatem gesta sunt, si uis et necessitas a paciscente adhibita est. Nihil, inquit, refert mea an tu cogaris, si non a me cogeris; meam culpam esse oportet, ut mea poena sit. Non, inquit; neque enim lex adhibenti uim irascitur, sed passo succurrit et iniquum illi uidetur id ratum esse quod aliquis non quia uoluit pactus est, sed quia coactus est. nihil autem refert, inquam, per quem illi necesse fuit; iniquum enim quod rescinditur facit fortuna eius qui passus est, non persona facientis. Deinde an ab hoc uis admota sit. Tu, inquit, mihi uim admouisti qui non aliter indicabas quam si pactus essem. Non est, inquit, admouere uim aliquid sub certa condicione promittere. si qua uis est, a te tibi adhibita est, quod exponere et ad exorandum se uenisse ut tantum patri redderet quantum educatori superfuisset.

  84. 8.3.10.1

    Pro educatore GALLIO hunc colorem secutus est, se misericordia motum. Cum uiderem, inquit, orbum sine herede, dixi mihi ipse: quid auidus es? possumus duo patres esse. et dixit illam amabilem sententiam: do itaque nunc poenas misericors. MONTANVS VOTIENVS sic coepit: si quis me uidet, iudices, modo duorum liberorum patrem, nunc sollicitudine periclitantem, certum habeo dicit crudelem indicem. et .summisse cum aduersario egit: rogauit ut altero contentus esset; et illam sumpsit contradictionem: nescio, inquit, utrum; et dixit: mihicrede qui illos optume noui: utrumuis elige; ideo sic pactus sum, quia nihil intererat.

  85. 8.3.11.1

    HISPO ROMANIVS erat natura qui asperiorem dicendi uiam sequeretur; itaque hoc colore egit ut inueheretur tamquam in malum patrem et diceret crudeliter exponentem, perfide recipientem. In hoc, inquit, repetit, non quia habere uult, sed quia eripere; irascitur mihi quod duos educaui, quod indicaui. Et cum descripsisset saeuitiam exponentis adiecit: etiamnum mihi uidetur eiusdem animi, eiusdem duritiae, quia nihil putat se debere ei qui liberos suos educauit. Durus est pater, crudelis est; nolite credere ex illa feritate tam subitam mutationem. sinite me in filio uno non experiri. Dixerat CESTIVS in hac controuersia in illa quaestione qua dicebat se nequaquam uim adhibuisse: quid ergo? quis adhibuit uim? tu tibi. non est quod dicat alius: quis sibi ipse uim adhibet? solet fieri; ecce ego ipse mihi nocui. et illud dixerat: placet mihi in inritum reuocari quae gesta sunt. quid do ne indicauerim?

  86. 8.3.12.1

    ARGENTARIVS dixit ex altera parte miseriorem se nunc esse quam cum ignoraret suos; et cum tormenta paterni animi descripsisset, ait: etiamnunc pacisci uolo. quid do ne liberos meos recipiam? quid do ne agnouerim? Indignabatur CESTIVS detorqueri ab illo totiens et mutari sententias suas. quid putatis, aiebat, Argentarium esse? Cesti simius est. solebat et Graece dicere: o( pi/qhko/s MOU. Fuerat enim Argentarius Cesti auditor et erat imitator. aiebat inuicem: quid putatis esse Cestium nisi Cesti cinerem? et sic solebat iurare: “per manes praeceptoris mei Cesti,” cum Cestius uiueret. Omnibus autem insistebat Cesti uestigiis:

  87. 8.3.13.1

    aeque ex tempore dicebat, aeque contumeliose multa interponebat; illud tamen optima fide praestitit, cum uterque Graecus esset, ut numquam Graece declamaret, illos semper admiraretur qui non fuerunt contenti unius linguae eloquentia, ac cum Latine declamauerant, toga posita sumpto pallio quasi persona mutata rediebant et Graece declamabant; es quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.

  88. 8.3.14.1

    dixit HATERIVS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos qui ermeneumata docerent. Maecenas dixit: *tudei/dhn d' ou)k a)\n gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS uenustissimam rem ex omnibus, qui ab auditione eius cum rediret interogatus quomodo dixisset respondit: male kai\ kakw=s. GLYCON dixit: a)\n a)mfote/rous MOI mh\ a)podw=|s, a)pole/seis au)tw=n to\ di/dumon. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero tunc mihi heres sit: uis interrogem uter? TRIARIVS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?

  89. 8.4.1.1

    Felicior essem si plures reos defenderem. TRIARI. Haec uulnera quae in ore uidetis meo postea feci quam dimissus sum. IVNI GALLIONIS. Gratias ago filio, quod me non reliquit solum tyranno. Quod manus illius ausae sunt ego iussi, itaque crimini meo adsum. “Amicus, inquit, tyranni fuit.” an hoc tantum filius meus in arce simulauit? Procumbo ad genua uestra, iudices, ille contumax, qui cum uapularem non rogaui.

  90. 8.4.2.1

    MVSAE. Occisus est tyrannus; a quo putatis nisi ab eo qui patrem pulsare non poterat? Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. praecisas tyrannicidae manus arci praefigite. Non uindicem filium propter quem ne a tyranno quidem inpune uapulaui? Postquam occupauit arcem, secuti sunt illum homicidae, secuti uenefici, secutus quisquis patrem pulsare poterat. Necesse fuit patrem caedere, tam hercules quam necesse fuit spoliare templa, uirgines rapere. Aiebam: fili, fortius feri; tyrannus spectat. Si talis erat filius meus qualem describitis nescio cui magis expedierit tyrannum uiuere. 0 quantum istis debemus manibus per quas iam nihil necesse est! Occidit tyrannum: sic huius iratae manus feriunt. Cum occideret tyrannum aiebat: “frater te ferit, pater ferit.” sic feriunt qui uolunt. Tecum, fili inconsideratae pietatis, queror: ualidius patrem cecidisti quam iussit tyrannus. Iratus iacenti ipsas cadaueris manus in me ingessi.

  91. 8.4.3.1

    FVLVI SPARSI. Tales fuerunt ex quibus posset alter tyrannum contemnere, alter occidere. IVLI BASSI. Conpressas fili manus in os meum inpegi, caedentem consolatus sum. Porci Latronis. “Caede, inquit, patrem:” dum ego neglegens sum occupauit praecipitare se ex arce filius. hoc non est patri parcere sed sibi. Dura, fili; ad tyrannum tibi per patrem eundum est. Tenent ecce cruentum tyranni caput; nunc illas praecidite. Blandi.

  92. 8.4.4.1

    Vt uidi tyrannicidam ex arce descendentem, nihil prius quam manus osculatus sum. PPMPEI SILONIS. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter tyrannum. Nemo ius habet in istas manus, meae sunt; istae etiam cum tyranno seruirent mihi paruerunt. Ita mihi superstite filio mori liceat, ut ego illum qui mori maluit parricidam uocaui. ARELLI FVSCI patris. Rogo uos per securitatem publicam, per modo restitutae libertatis laetitiam, per coniuges liberosque uestros. nemo tam suppliciter audiit me rogantem cum uapularem. Quam languidae caedentis manus erant! non putarem illum posse tyrannicidium facere. Istae mihi salutares porrexerunt cibos, istae potiones; numquam tamen indulgentiores sensi manus quam eum me caederent.

  93. 8.4.5.1

    VOTIENI MONTANI. “Pereat, inquit, potius.” Cum sit qui tam fortiter loquatur, uix inuentus est qui tyrannum occideret. Fili, fortius, inquam, feri, ne nos colludere tyrannus intellegat. Suspensas leuiter admouebat manus; filius simulabat ictus, pater gemitus. Si qua est fides, iratus filium extuli, quod me non ceciderat. Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres sed occiderint; haec excusat Romanos, quos ad seruilem dilectum Cannensis ruina conpulit; quae quidquid coegit, defendit. Ille quoque mihi non pepercisset, si unicus fuisset. Ille me fratri relinquebat: relinqueret hic tyranno? “Etiamnunc, inquit, in facie tua uulnera apparent.” Fili, nocet tibi quod tam cito occidisti tyrannum. MENTONIS. Quaeritis quis haec fecerit uulnera? ille cuius in funere me cecidi. Ita mihi libero et uiuere contingat et mori, ita oculos meos fili manus operiant, ut ego inter liberos meos fortior steti.

  94. 8.4.6.1

    Ex altera parte. ARELLI FVSCI patris. Tamdiu cecidit patrem, donec placeret tyranno satelles. Quid? tu tyrannicidium facere non potes, nisi in parricidio exercueris manus? “Pater, inquit, adest.” malo; non enim tantum patrem, etiam patronum cecidisti. IVLI BASSI. Quoniam usque eo saeculum mutatum est, ut. parricidae pater adsit, nos istius aduocationi adsumus. Defendit quamuis nocentem: ecquid agnoscitis indulgentiam? illius frater, qui maluit perire quam patrem caedere, infelix est quod causam suam cum fratre non iungebat. Exclamat iste: nihil illi mandaui. ego tibi et pro illo satisfaciam. “Vt ualidius caederem pro republica, inquit, feci.” Vis tu pudorem habere nec inputare idem et reipublicae et tyranno? “Pater, inquit, mihi adest.” At mehercules frater non adesset. Habuisti quod tyranno iactares: frater maluit mori. Quisquis caedendus erat isti tradebatur. “Tyrannum. inquit, occidi.” At patrem quantulo minus quam occidisti?

  95. 8.4.7.1

    POMPEI SILONIS. Gaudeo in subselliis istius esse patrem. quomodo enim aliter efficere potuissem ut uulnera eius uideretis? non multum refert mea ubi sit: ab hac parte crimen obicitur, ab illa ostenditur. grauior esse testis solet qui a reo surgit. Talis prorsus pater quem nemo alius posset caedere, nisi qui amicus esse posset tyranni. Frater periit, ne parricidium aut faceret aut uideret:

  96. 8.4.8.1

    in illo praecipitio non minus, inquam, fratrem fugit quam tyrannum. CORNELI HISPANI. Descendebat cruentus pater, uexato laceratoque ore uix agnoscendus; putares duos fuisse qui cecidissent. Fecit quod debebat qui patrem ceciderat: amicum occidit. CESTI PII. “Ego, inquit, caesus sum; poenam remitto.” Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. dignus est quem inuitum uindicetis; an apud nos tantum crudeles patres uindicantur? “Pater, inquit, iussit.” ergo frater tuus impius fuit qui patri non paruit? Si quando lente parebant satellites aiebat tyrannus: non spectastis quemadmodum patrem ceciderit? “Qui patrem ceciderit, manus eius praecidantur.” hanc legem moriens laudauit tyrannus. Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.

  97. 8.4.9.1

    Divisio. Latro in has quaestiones diuisit: an non quisquis patrem ceciderit puniatur. In lege, inquit, nihil excipitur. Sed multa quamuis non excipiantur intelleguntur, et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est; quaedam uero tam manifesta sunt ut nullam cautionem desiderent: nam quid interest lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? quid opus est caueri lege ne puniatur infans si pulsauerit patrem? quid opus est legem cauere ne puniatur, si quis ui patrem sopitum et subita corporis grauitate conlapsum excitauit, cum illa non iniuria sed medicina fuerit? Nondum de propria sed de communi causa loquor. Si officiose quisquis cecidit patrem possit absolui, pro hoc animosius agam, ut dignus sit supplicio nisi praemio fuerit.

  98. 8.4.10.1

    Si quisquis patrem pulsauit non puniri debet, an hic debeat. Hanc quaestionem in partes plures diuisit: an tutus sit qui tyranno iubente fecit. Cogitate quam multa tyrannus exegerit. pro publica innocentia est non licere hoc quoque tyrannis, ut nos faciant nocentes. Hoc qui cogente tyranno fecit, miserior fuit ipso uapulante. Illa non est inpudica quae arcessita est a tyranno; ille non dicitur sacrilegus qui deorum immortalium dona manibus suis tulit ad tyrannum aut qui funestas tyranni imagines inter effigies deorum immortalium consecrauit.

  99. 8.4.11.1

    An tutus sit qui patre iubente fecit. Non cecidit, sed paruit. Et illud dixit in narratione: stabat contumaci frater uoltu; intellexi non posse cogi a tyranno. An tutus sit qui pro patria fecit; an hic pro patria fecerit, id est: an illo iam tempore cogitationem tyrannicidi habuerit et hoc animo ceciderit, ut aditum faceret sibi ad amicitiam tyranni. MONTANVS et illam quaestionem ultimam fecit: an etiamsi quid peccatum est tanto merito redemptum sit.

  100. 8.4.12.1

    GALLIO illam quaestionem primam fecit: an ultio caesi patris nullius sit nisi patris. Inuitum, inquit, me non uindicabitis. Si a quolibet alieno caesus essem et nollem agere iniuriarum, nemo nomine meo ageret. atqui nihil interest: poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Contra ait omnibus actionem dari; non enim priuatam iniuriam esse sed publicam; itaque nec taxatione defungi damnatum aut iniuriarum poena, sed manus perdere; ad omnes patres pertinere hoc exemplum, ad omnes filios, ad ipsam rempublicam: tales esse qui fiant tyranni, certe qui tyrannorum amici.

← Previous · Next → — showing 401500 of 668

Perseus Latin. CTS URN phi1014.phi001.perseus-lat1. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.