Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Ex Ponto

Perseus Latin · Perseus Latin · 3,192 sections

  1. 1.6.34

    naufragus in mediis brachia iactet aquis.

  2. 1.6.35

    saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit,

  3. 1.6.36

    nec spes huic vena deficiente cadit.

  4. 1.6.37

    carcere dicuntur clausi sperare salutem,

  5. 1.6.38

    atque aliquis pendens in cruce vota facit.

  6. 1.6.39

    haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis

  7. 1.6.40

    non est proposita passa perire nece!’

  8. 1.6.41

    me quoque conantem gladio finire dolorem

  9. 1.6.42

    arguit iniecta continuitque manu,

  10. 1.6.43

    quid que facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,

  11. 1.6.44

    ‘saepe per has flecti principis ira solet.

  12. 1.6.45

    quamvis est igitur meritis indebita nostris,

  13. 1.6.46

    magna tamen spes est in bonitate dei.

  14. 1.6.47

    qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,

  15. 1.6.48

    confer et in votum tu quoque verba meum.

  16. 1.6.49

    inque Tomitana iaceam tumulatus harena,

  17. 1.6.50

    si te non nobis ista vovere liquet.

  18. 1.6.51

    nam prius incipient turris vitare columbae,

  19. 1.6.52

    antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas,

  20. 1.6.53

    quam male se praestet veteri Graecinus amico,

  21. 1.6.54

    non ita sunt fatis omnia versa meis.’

  22. 1.7.1

    Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem

  23. 1.7.2

    quam legis, a saevis attulit usque Getis,

  24. 1.7.3

    indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,

  25. 1.7.4

    haec me Nasonem scribere verba latet?

  26. 1.7.5

    ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,

  27. 1.7.6

    me tamen excepto, qui precor esse tuus?

  28. 1.7.7

    di procul a cunctis, qui te venerantur amantque

  29. 1.7.8

    huius notitiam gentis habere velint,

  30. 1.7.9

    nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas

  31. 1.7.10

    vivere, si vita est mortis habenda genus,

  32. 1.7.11

    nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,

  33. 1.7.12

    truxque Getes armis, grandine pugnet hiems .

  34. 1.7.13

    nos habeat regio nec pomo feta nec uvis,

  35. 1.7.14

    et cuius nullum cesset ab hoste latus.

  36. 1.7.15

    cetera sit sospes cultorum turba tuorum,

  37. 1.7.16

    in quibus, ut populo, pars ego parva fui.

  38. 1.7.17

    me miserum, si tu verbis offenderis istis

  39. 1.7.18

    nosque negas ulla parte fuisse tuos!

  40. 1.7.19

    idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:

  41. 1.7.20

    nil demit laudi gloria nostra tuae.

  42. 1.7.21

    quis se Caesaribus notus non fingit amicum?

  43. 1.7.22

    da veniam lasso: tu mihi Caesar eras.

  44. 1.7.23

    nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est

  45. 1.7.24

    atria si nobis non patuisse negas.

  46. 1.7.25

    utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno

  47. 1.7.26

    nempe salutaris, quam prius, ore minus,

  48. 1.7.27

    nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,

  49. 1.7.28

    hortator studii causaque faxque mei:

  50. 1.7.29

    cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,

  51. 1.7.30

    et dedimus medio scripta canenda foro.

  52. 1.7.31

    adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,

  53. 1.7.32

    quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:

  54. 1.7.33

    is me nec comitem nec dedignatus amicum est :

  55. 1.7.34

    si tamen haec illi non nocitura putas.

  56. 1.7.35

    si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:

  57. 1.7.36

    clausa mihi potius tota sit ista domus,

  58. 1.7.37

    sed neque claudenda est, et nulla potentia vires

  59. 1.7.38

    praestanda ne quid peccet amicus, habet.

  60. 1.7.39

    et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,

  61. 1.7.40

    sic facinus nemo nescit abesse mihi.

  62. 1.7.41

    quod nisi delicti pars excusabilis esset,

  63. 1.7.42

    parva relegari poena futura fuit.

  64. 1.7.43

    ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,

  65. 1.7.44

    stultitiam dici crimina posse mea:

  66. 1.7.45

    quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,

  67. 1.7.46

    usus et est modice fulminis igne sui.

  68. 1.7.47

    nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,

  69. 1.7.48

    si sua per vestras victa sit ira preces,

  70. 1.7.49

    at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis

  71. 1.7.50

    a Iove percussus non leve vulnus habet?

  72. 1.7.51

    ipse suas etiam vires inhiberet Achilles,

  73. 1.7.52

    missa gravis ictus Pelias hasta dabat,

  74. 1.7.53

    iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,

  75. 1.7.54

    non est cur tua me ianua nosse neget.

  76. 1.7.55

    culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;

  77. 1.7.56

    sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.

  78. 1.7.57

    nec tamen officium sensit domus altera nostrum

  79. 1.7.58

    sic: illic vestro sub Lare semper eram.

  80. 1.7.59

    quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,

  81. 1.7.60

    ius aliquod tecum fratris amicus habet.

  82. 1.7.61

    quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,

  83. 1.7.62

    sic est fortunae promeruisse tuae?

  84. 1.7.63

    quod si permittis nobis suadere quid optes,

  85. 1.7.64

    ut des quam reddas plura precare deos.

  86. 1.7.65

    idque facis, quantumque licet meminisse, solebas

  87. 1.7.66

    officii causae pluribus esse datis.

  88. 1.7.67

    quo libet in numero me, Messaline, repone,

  89. 1.7.68

    sim modo pars vestrae non aliena domus :

  90. 1.7.69

    et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur,

  91. 1.7.70

    si non ferre doles, at meruisse dole.

  92. 1.8.1

    A tibi dilecto missam Nasone salutem

  93. 1.8.2

    accipe, pars animae magna, Severe, meae.

  94. 1.8.3

    neve roga quid agam. si persequar omnia, flebis;

  95. 1.8.4

    summa satis nostri si tibi nota mali.

  96. 1.8.5

    vivimus assiduis expertes pacis in armis,

  97. 1.8.6

    dura pharetrato bella movente Geta.

  98. 1.8.7

    deque tot expulsis sum miles in exule solus :

  99. 1.8.8

    tuta, neque invideo, cetera turba latet,

  100. 1.8.9

    quoque magis nostros venia dignere libellos,

← Previous · Next → — showing 501600 of 3,192

Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi009.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.