Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← Library

Ex Ponto

Perseus Latin · Perseus Latin · 3,192 sections

  1. 1.1.1

    Naso Tomitanae iam non novus incola terrae

  2. 1.1.2

    hoc tibi de Getico litore mittit opus.

  3. 1.1.3

    si vacat, hospitio peregrinos. Brute, libellos

  4. 1.1.4

    excipe, dumque aliquo, quolibet abde loco.

  5. 1.1.5

    publica non audent intra monimenta venire,

  6. 1.1.6

    ne suus hoc illis clauserit auctor iter.

  7. 1.1.7

    a! quotiens dixi ‘certe nil turpe docetis:

  8. 1.1.8

    ite, patet castis versibus ille locus!

  9. 1.1.9

    non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere

  10. 1.1.10

    sub Lare privato tutius esse putant,

  11. 1.1.11

    quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?

  12. 1.1.12

    qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.

  13. 1.1.13

    Quid veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.

  14. 1.1.14

    accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.

  15. 1.1.15

    invenies, quamvis non est miserabilis index,

  16. 1.1.16

    non minus hoc illo triste, quod ante dedi.

  17. 1.1.17

    rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit

  18. 1.1.18

    non occultato nomine missa docet.

  19. 1.1.19

    nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis,

  20. 1.1.20

    Musaque ad invitos officiosa venit.

  21. 1.1.21

    quicquid id est, adiunge meis. nihil impedit ortos

  22. 1.1.22

    exule servatis legibus urbe frui.

  23. 1.1.23

    quod metuas non est. Antoni scripta leguntur,

  24. 1.1.24

    doctus et in promptu scrinia Brutus habet.

  25. 1.1.25

    nec me nominibus furiosus confero tantis:

  26. 1.1.26

    saeva deos contra non tamen arma tuli.

  27. 1.1.27

    denique Caesareo, quod non desiderat ipse,

  28. 1.1.28

    non caret e nostris ullus honore liber,

  29. 1.1.29

    si dubitas de me, laudes admitte deorum,

  30. 1.1.30

    et carmen dempto nomine sume meum.

  31. 1.1.31

    adiuvat in bello pacatae ramus olivae :

  32. 1.1.32

    proderit auctorem pacis habere nihil?

  33. 1.1.33

    eum foret Aeneae cervix subiecta parenti,

  34. 1.1.34

    dicitur ipsa viro flamma dedisse viam:

  35. 1.1.35

    fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?

  36. 1.1.36

    at patriae pater hic, ipsius ille fuit.

  37. 1.1.37

    ecquis ita est audax, ut limine cogat abire

  38. 1.1.38

    iactantem Pharia tinnula sistra manu?

  39. 1.1.39

    ante deum Matrem cornu tibicen adunco

  40. 1.1.40

    cum canit, exiguae quis stipis aera negat?

  41. 1.1.41

    scimus ab imperio fieri nil tale Dianae :

  42. 1.1.42

    unde tamen vivat, vaticinator habet,

  43. 1.1.43

    ipsa movent animos superorum numina nostros,

  44. 1.1.44

    turpe nec est tali credulitate capi.

  45. 1.1.45

    en ego pro sistro Phrygiique foramine buxi

  46. 1.1.46

    gentis Iuleae nomina sancta fero.

  47. 1.1.47

    vaticinor moneoque. locum date sacra ferenti!

  48. 1.1.48

    non mihi, sed magno noscitur ille deo.

  49. 1.1.49

    nec quia vel merui vel sensi principis iram,

  50. 1.1.50

    a nobis ipsum nolle putate coli.

  51. 1.1.51

    vidi ego linigerae numen violasse fatentem

  52. 1.1.52

    Isidis Isiacos ante sedere focos,

  53. 1.1.53

    alter, ob huic similem privatus lumine culpam,

  54. 1.1.54

    clamabat media se meruisse via.

  55. 1.1.55

    talia caelestes fieri praeconia gaudent,

  56. 1.1.56

    ut sua quid valeant numina teste probent.

  57. 1.1.57

    saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,

  58. 1.1.58

    eum bene peccati paenituisse vident.

  59. 1.1.59

    paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,

  60. 1.1.60

    paenitet, et facto torqueor ipse meo.

  61. 1.1.61

    cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;

  62. 1.1.62

    estque pati poenam, quam meruisse, minus,

  63. 1.1.63

    ut mihi di faveant, quibus est manifestior ipse,

  64. 1.1.64

    poena potest demi, culpa perennis erit.

  65. 1.1.65

    mors faciet certe, ne sim, cum venerit, exul:

  66. 1.1.66

    ut non peccarim mors quoque non faciet,

  67. 1.1.67

    non igitur mirum, si mens mea tabida facta

  68. 1.1.68

    de nive manantis more liquescit aquae,

  69. 1.1.69

    estur ut occulta vitiata teredine navis,

  70. 1.1.70

    aequorei scopulos ut cavat unda salis,

  71. 1.1.71

    roditur ut scabra positum robigine ferrum

  72. 1.1.72

    conditus ut tineae carpitur ore liber,

  73. 1.1.73

    sic mea perpetuos curarum pectora morsus,

  74. 1.1.74

    fine quibus nullo conficiantur, habent.

  75. 1.1.75

    nec prius hi mentem stimuli quam vita relinquet,

  76. 1.1.76

    quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet.

  77. 1.1.77

    hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,

  78. 1.1.78

    forsitan exigua dignus habebor ope,

  79. 1.1.79

    inque locum Scythico vacuum mutabor ab arcu.

  80. 1.1.80

    plus isto, duri, si precer, oris ero.’

  81. 1.2.1

    Maxime, qui tanti mensuram nominis imples,

  82. 1.2.2

    et geminas animi nobilitate genus,

  83. 1.2.3

    qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,

  84. 1.2.4

    non omnes Fabios abstulit una dies,

  85. 1.2.5

    forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,

  86. 1.2.6

    quisque loquar tecum, certior esse velis,

  87. 1.2.7

    ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto

  88. 1.2.8

    durus et aversa cetera mente legas.

  89. 1.2.9

    videris. audebo tibi me scripsisse fateri

  90. 1.2.11

    qui, cum me poena dignum graviore fuisse

  91. 1.2.12

    confitear, possum vix graviora pati.

  92. 1.2.13

    hostibus in mediis interque pericula versor,

  93. 1.2.14

    tamquam cum patria pax sit adempta mihi:

  94. 1.2.15

    qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,

  95. 1.2.16

    omnia vipereo spicula felle linunt.

  96. 1.2.17

    his eques instructus perterrita moenia lustrat

  97. 1.2.18

    more lupi clausas circumeuntis oves:

  98. 1.2.19

    et semel intentus nervo levis arcus equino

  99. 1.2.20

    vincula semper habens inresoluta manet.

  100. 1.2.21

    tecta rigent fixis veluti velata sagittis,

Next → — showing 1100 of 3,192

Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi009.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.