Ancient Textssearch the texts themselves, not just their titles

← All works

Fasti

Perseus Latin · Perseus Latin · 4,971 sections

  1. 1.201

    Iuppiter angusta vix totus stabat in aede,

  2. 1.202

    inque Iovis dextra fictile fulmen erat.

  3. 1.203

    frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,

  4. 1.204

    pascebatque suas ipse senator oves;

  5. 1.205

    nec pudor in stipula placidam cepisse quietem

  6. 1.206

    et faenum capiti supposuisse fuit.

  7. 1.207

    iura dabat populis posito modo praetor aratro,

  8. 1.208

    et levis argenti lammina crimen erat.

  9. 1.209

    at postquam fortuna loci caput extulit huius,

  10. 1.210

    et tetigit summos vertice Roma deos,

  11. 1.211

    creverunt et opes et opum furiosa cupido,

  12. 1.212

    et, cum possideant plurima, plura petunt,

  13. 1.213

    quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant,

  14. 1.214

    atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.

  15. 1.215

    sic quibus intumuit suffusa venter ab unda,

  16. 1.216

    quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae,

  17. 1.217

    in pretio pretium nunc est: dat census honores,

  18. 1.218

    census amicitias: pauper ubique iacet,

  19. 1.219

    tu tamen auspicium si sit stipis utile, quaeris,

  20. 1.220

    curque iuvent vestras

  21. 1.221

    aera vetusta manus? aera dabant olim, melius nunc omen in auro est,

  22. 1.222

    victaque concessit prisca moneta novae,

  23. 1.223

    nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,

  24. 1.224

    aurea: maiestas convenit ista deo.

  25. 1.225

    laudamus veteres, sed nostris utimur annis:

  26. 1.226

    mos tamen est aeque dignus uterque coli.’

  27. 1.227

    finierat monitus, placidis ita rursus, ut ante,

  28. 1.228

    clavigerum verbis adloquor ipse deum:

  29. 1.229

    ‘multa quidem didici: sed cur navalis in aere

  30. 1.230

    altera signata est, altera forma biceps?’

  31. 1.231

    noscere me duplici posses sub imagine, dixit

  32. 1.232

    ‘ni vetus ipsa dies extenuasset opus.

  33. 1.233

    causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem

  34. 1.234

    ante pererrato falcifer orbe deus.

  35. 1.235

    hac ego Saturnum memini tellure receptum

  36. 1.236

    caelitibus regnis a Iove pulsus erat.

  37. 1.237

    inde diu genti mansit Saturnia nomen;

  38. 1.238

    dicta quoque est Latium terra, latente deo.

  39. 1.239

    at bona posteritas puppem formavit in aere,

  40. 1.240

    hospitis adventum testificata dei.

  41. 1.241

    ipse solum colui, cuius placidissima laevum

  42. 1.242

    radit harenosi Thybridis unda latus,

  43. 1.243

    hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,

  44. 1.244

    tantaque res paucis pascua bubus erat.

  45. 1.245

    arx mea collis erat, quem volgus nomine nostro

  46. 1.246

    nuncupat, haec aetas Ianiculumque vocat,

  47. 1.247

    tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum

  48. 1.248

    esset, et humanis numina mixta locis,

  49. 1.249

    nondum Iustitiam facinus mortale fugarat

  50. 1.250

    (ultima de superis illa reliquit humum),

  51. 1.251

    proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;

  52. 1.252

    nullus erat iustis reddere iura labor,

  53. 1.253

    nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar

  54. 1.254

    et’ clavem ostendens haec ait arma gero.

  55. 1.255

    presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolvi

  56. 1.256

    voce mea voces eliciente dei:

  57. 1.257

    ‘cum tot sint Iani, cur stas sacratus in uno,

  58. 1.258

    hic ubi iuncta foris templa duobus habes?’

  59. 1.259

    ille manu mulcens propexam ad pectora barbam

  60. 1.260

    protinus Oebalii rettulit arma Tati,

  61. 1.261

    utque levis custos armillis capta Sabinos

  62. 1.262

    ad summae tacitos duxerit arcis iter.

  63. 1.263

    inde, velut nunc est, per quem descenditis, inquit

  64. 1.264

    ‘arduus in valles et fora clivus erat.

  65. 1.265

    et iam contigerant portam, Saturnia cuius

  66. 1.266

    dempserat oppositas invidiosa seras,

  67. 1.267

    cum tanto veritus committere numine pugnam

  68. 1.268

    ipse meae movi callidus artis opus,

  69. 1.269

    oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi

  70. 1.270

    sumque repentinas eiaculatus aquas;

  71. 1.271

    ante tamen madidis subieci sulphura venis,

  72. 1.272

    clauderet ut Tatio fervidus humor iter.

  73. 1.273

    cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,

  74. 1.274

    quae fuerat, tuto reddita forma loco est.

  75. 1.275

    ara mihi posita est parvo coniuncta sacello:

  76. 1.276

    haec adolet flammis cum strue farra suis.’

  77. 1.277

    at cur pace lates motisque recluderis armis?

  78. 1.278

    nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:

  79. 1.279

    ‘ut populo reditus pateant ad bella profecto,

  80. 1.280

    tota patet dempta ianua nostra sera.

  81. 1.281

    pace fores obdo, ne qua discedere possit;

  82. 1.282

    Caesareoque diu numine elusus ero.’

  83. 1.283

    dixit et attollens oculos diversa videntes

  84. 1.284

    aspexit toto quicquid in orbe fuit.

  85. 1.285

    pax erat et, vestri, Germanice, causa triumphi,

  86. 1.286

    tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.

  87. 1.287

    Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,

  88. 1.288

    neve suum, praesta, deserat auctor opus.

  89. 1.289

    quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,

  90. 1.290

    sacravere patres hac duo templa die.

  91. 1.291

    accepit Phoebo nymphaque Coronide natum

  92. 1.292

    insula, dividua quam premit amnis aqua.

  93. 1.293

    Iuppiter in parte est; cepit locus unus utrumque

  94. 1.294

    iunctaque sunt magno templa nepotis avo.

  95. 1.295

    Quis vetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,

  96. 1.296

    dicere? promissi pars fuit ista mei.

  97. 1.297

    felices animae, quibus haec cognoscere primis

  98. 1.298

    inque domus superas scandere cura fuit!

  99. 1.299

    credibile est illos pariter vitiisque locisque

  100. 1.300

    altius humanis exeruisse caput.

← Previous · Next → — showing 201300 of 4,971

Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi007.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.