Epistulae
- 5.5
Quis deus opposuit nostris sua numina votis?
- 5.6
Ne tua permaneam, quod mihi crimen obest?
- 5.7
Leniter, ex merito quidquid patiare, ferendum est;
- 5.8
Quae venit indigno poena, dolenda venit.
- 5.9
Nondum tantus eras, cum te contenta marito
- 5.10
Edita de magno flumine nympha fui.
- 5.11
Qui nunc Priamides — absit reverentia vero! —
- 5.12
Servus eras; servo nubere nympha tuli!
- 5.13
Saepe greges inter requievimus arbore tecti,
- 5.14
Mixtaque cum foliis praebuit herba torum;
- 5.15
Saepe super stramen faenoque iacentibus alto
- 5.16
Defensa est humili cana pruina casa.
- 5.17
Quis tibi monstrabat saltus venatibus aptos,
- 5.18
Et tegeret catulos qua fera rupe suos?
- 5.19
Retia saepe comes maculis distincta tetendi;
- 5.20
Saepe citos egi per iuga longa canes.
- 5.21
Incisae servant a te mea nomina fagi,
- 5.22
Et legor Oenone falce notata tua,
- 5.23
Populus est, memini, fluviali consita rivo,
- 5.24
Est in qua nostri littera scripta memor:
- 5.25
Et quantum trunci, tantum mea nomina crescunt.
- 5.26
Crescite et in titulos surgite recta meos!
- 5.27
Popule, vive, precor, quae consita margine ripae
- 5.28
Hoc in rugoso cortice carmen habes:
- 5.29
Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
- 5.30
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
- 5.31
Xanthe, retro propera, versaeque recurrite lymphae!
- 5.32
Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
- 5.33
Illa dies fatum miserae mihi dixit, ab illa
- 5.34
Pessima mutati coepit amoris hiemps,
- 5.35
Qua Venus et Iuno sumptisque decentior armis
- 5.36
Venit in arbitrium nuda Minerva tuum.
- 5.37
Attoniti micuere sinus, gelidusque cucurrit,
- 5.38
Ut mihi narrasti, dura per ossa tremor.
- 5.39
Consului — neque enim modice terrebar — anusque
- 5.40
Longaevosque senes. constitit esse nefas.
- 5.41
Caesa abies, sectaeque trabes, et classe parata
- 5.42
Caerula ceratas accipit unda rates.
- 5.43
Flesti discedens — hoc saltim parce negare!
- 5.44
Miscuimus lacrimas maestus uterque suas;
- 5.45
Non sic adpositis vincitur vitibus ulmus,
- 5.46
Ut tua sunt collo bracchia nexa meo.
- 5.47
A! quotiens, cum te vento quererere teneri,
- 5.50
Riserunt comites — ille secundus erat!
- 5.51
Oscula dimissae quotiens repetita dedisti!
- 5.52
Quam vix sustinuit dicere lingua 'vale'!
- 5.53
Aura levis rigido pendentia lintea malo
- 5.54
Suscitat, et remis eruta canet aqua.
- 5.55
Prosequor infelix oculis abeuntia vela,
- 5.56
Qua licet, et lacrimis umet harena meis,
- 5.57
Utque celer venias, virides Nereidas oro —
- 5.58
Scilicet ut venias in mea damna celer!
- 5.59
Votis ergo meis alii rediture redisti?
- 5.60
Ei mihi, pro dira paelice blanda fui!
- 5.61
Adspicit inmensum moles nativa profundum —
- 5.62
Mons fuit; aequoreis illa resistit aquis.
- 5.63
Hinc ego vela tuae cognovi prima carinae,
- 5.64
Et mihi per fluctus impetus ire fuit.
- 5.65
Dum moror, in summa fulsit mihi purpura prora —
- 5.66
Pertimui; cultus non erat ille tuus.
- 5.67
Fit propior terrasque cita ratis attigit aura;
- 5.68
Femineas vidi corde tremente genas.
- 5.69
Non satis id fuerat — quid enim furiosa morabar? —
- 5.70
Haerebat gremio turpis amica tuo!
- 5.71
Tunc vero rupique sinus et pectora planxi,
- 5.72
Et secui madidas ungue rigente genas,
- 5.73
Inplevique sacram querulis ululatibus Iden
- 5.74
Illuc has lacrimas in mea saxa tuli.
- 5.75
Sic Helene doleat defectaque coniuge ploret,
- 5.76
Quaeque prior nobis intulit, ipsa ferat!
- 5.77
Nunc tibi conveniunt, quae te per aperta sequantur
- 5.78
Aequora legitimos destituantque viros;
- 5.79
At cum pauper eras armentaque pastor agebas,
- 5.80
Nulla nisi Oenone pauperis uxor erat.
- 5.81
Non ego miror opes, nec me tua regia tangit
- 5.82
Nec de tot Priami dicar ut una nurus —
- 5.83
Non tamen ut Priamus nymphae socer esse recuset,
- 5.84
Aut Hecubae fuerim dissimulanda nurus;
- 5.85
Dignaque sum fieri rerum matrona potentis;
- 5.86
Sunt mihi, quas possint sceptra decere, manus.
- 5.87
Nec me, faginea quod tecum fronde iacebam,
- 5.88
Despice; purpureo sum magis apta toro.
- 5.89
Denique tutus amor meus est; ibi nulla parantur
- 5.90
Bella, nec ultrices advehit unda rates.
- 5.91
Tyndaris infestis fugitiva reposcitur armis;
- 5.92
Hac venit in thalamos dote superba tuos.
- 5.93
Quae si sit Danais reddenda, vel Hectora fratrem,
- 5.94
Vel cum Deiphobo Polydamanta roga;
- 5.95
Quid gravis Antenor, Priamus quid suadeat ipse,
- 5.96
Consule, quis aetas longa magistra fuit!
- 5.97
Turpe rudimentum, patriae praeponere raptam.
- 5.98
Causa pudenda tua est; iusta vir arma movet.
- 5.99
Nec tibi, si sapias, fidam promitte Lacaenam,
- 5.100
Quae sit in amplexus tam cito versa tuos.
- 5.101
Ut minor Atrides temerati foedera lecti
- 5.102
Clamat et externo laesus amore dolet,
- 5.103
Tu quoque clamabis. nulla reparabilis arte
- 5.104
Laesa pudicitia est; deperit illa semel.
- 5.105
Ardet amore tui? sic et Menelaon amavit.
- 5.106
Nunc iacet in viduo credulus ille toro.
← Previous · Next → — showing 601–700 of 3,970
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi002.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.