Amores
- 1.7.19
Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
- 1.7.20
Ipsa nihil; pavido est lingua retenta metu.
- 1.7.21
Sed taciti fecere tamen convicia vultus;
- 1.7.22
Egit me lacrimis ore silente reum.
- 1.7.23
Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos;
- 1.7.24
Utiliter potui parte carere mei.
- 1.7.25
In mea vaesanas habui dispendia vires
- 1.7.26
Et valui poenam fortis in ipse meam.
- 1.7.27
Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
- 1.7.28
Debita sacrilegae vincla subite manus!
- 1.7.29
An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,
- 1.7.30
Plecterer — in dominam ius mihi maius erit?
- 1.7.31
Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit.
- 1.7.32
Ille deam primus perculit — alter ego!
- 1.7.33
Et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare
- 1.7.34
Laesa est; Tydides saevus in hoste fuit.
- 1.7.35
I nunc, magnificos victor molire triumphos,
- 1.7.36
Cinge comam lauro votaque redde Iovi,
- 1.7.37
Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur,
- 1.7.38
Clamet 'io! forti victa puella viro est!'
- 1.7.39
Ante eat effuso tristis captiva capillo,
- 1.7.40
Si sinerent laesae, candida tota, genae.
- 1.7.41
Aptius impressis fuerat livere labellis
- 1.7.42
Et collum blandi dentis habere notam.
- 1.7.43
Denique, si tumidi ritu torrentis agebar,
- 1.7.44
Caecaque me praedam fecerat ira suam,
- 1.7.45
Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae,
- 1.7.46
Nec nimium rigidas intonuisse minas,
- 1.7.47
Aut tunicam summa deducere turpiter ora
- 1.7.48
Ad mediam? — mediae zona tulisset opem.
- 1.7.49
At nunc sustinui raptis a fronte capillis
- 1.7.50
Ferreus ingenuas ungue notare genas.
- 1.7.51
Adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu,
- 1.7.52
Caeduntur Pariis qualia saxa iugis.
- 1.7.53
Exanimis artus et membra trementia vidi —
- 1.7.54
Ut cum populeas ventilat aura comas,
- 1.7.55
Ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo,
- 1.7.56
Summave cum tepido stringitur unda Noto;
- 1.7.57
Suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora,
- 1.7.58
Qualiter abiecta de nive manat aqua.
- 1.7.59
Tunc ego me primum coepi sentire nocentem —
- 1.7.60
Sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.
- 1.7.61
Ter tamen ante pedes volui procumbere supplex;
- 1.7.62
Ter formidatas reppulit illa manus.
- 1.7.63
At tu ne dubita — minuet vindicta dolorem —
- 1.7.64
Protinus in vultus unguibus ire meos.
- 1.7.65
Nec nostris oculis nec nostris parce capillis:
- 1.7.66
Quamlibet infirmas adiuvat ira manus;
- 1.7.67
Neve mei sceleris tam tristia signa supersint,
- 1.7.68
Pone recompositas in statione comas!
- 1.8.1
Est quaedam — quicumque volet cognoscere lenam,
- 1.8.2
Audiat! — est quaedam nomine Dipsas anus.
- 1.8.3
Ex re nomen habet — nigri non illa parentem
- 1.8.4
Memnonis in roseis sobria vidit equis.
- 1.8.5
Illa magas artes Aeaeaque carmina novit
- 1.8.6
Inque caput liquidas arte recurvat aquas;
- 1.8.7
Scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo
- 1.8.8
Licia, quid valeat virus amantis equae.
- 1.8.9
Cum voluit, toto glomerantur nubila caelo;
- 1.8.10
Cum voluit, puro fulget in orbe dies.
- 1.8.11
Sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi;
- 1.8.12
Purpureus Lunae sanguine vultus erat.
- 1.8.13
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras
- 1.8.14
Suspicor et pluma corpus anile tegi.
- 1.8.15
Suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex
- 1.8.16
Fulminat, et gemino lumen ab orbe venit.
- 1.8.17
Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris
- 1.8.18
Et solidam longo carmine findit humum.
- 1.8.19
Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos;
- 1.8.20
Nec tamen eloquio lingua nocente caret.
- 1.8.21
Fors me sermoni testem dedit; illa monebat
- 1.8.22
Talia — me duplices occuluere fores:
- 1.8.23
'Scis here te, mea lux, iuveni placuisse beato?
- 1.8.24
Haesit et in vultu constitit usque tuo.
- 1.8.25
Et cur non placeas? nulli tua forma secunda est;
- 1.8.26
Me miseram, dignus corpore cultus abest!
- 1.8.27
Tam felix esses quam formosissima, vellem —
- 1.8.28
Non ego, te facta divite, pauper ero.
- 1.8.29
Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis.
- 1.8.30
Mars abiit; signo nunc Venus apta suo.
- 1.8.31
Prosit ut adveniens, en adspice! dives amator
- 1.8.32
Te cupiit; curae, quid tibi desit, habet.
- 1.8.33
Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi;
- 1.8.34
Si te non emptam vellet, emendus erat.'
- 1.8.35
Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
- 1.8.36
Si simules, prodest; verus obesse solet.
- 1.8.37
Cum bene deiectis gremium spectabis ocellis,
- 1.8.38
Quantum quisque ferat, respiciendus erit.
- 1.8.39
Forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae
- 1.8.40
Noluerint habiles pluribus esse viris;
- 1.8.41
Nunc Mars externis animos exercet in armis,
- 1.8.42
At Venus Aeneae regnat in urbe sui.
- 1.8.43
Ludunt formosae; casta est, quam nemo rogavit —
- 1.8.44
Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
- 1.8.45
Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,
- 1.8.46
Excute; de rugis crimina multa cadent.
- 1.8.47
Penelope iuvenum vires temptabat in arcu;
- 1.8.48
Qui latus argueret, corneus arcus erat.
- 1.8.49
Labitur occulte fallitque volubilis aetas,
- 1.8.50
Ut celer admissis labitur amnis aquis.
← Previous · Next → — showing 301–400 of 2,458
Perseus Latin. CTS URN phi0959.phi001.perseus-lat2. Via the Perseus Digital Library / Open Greek and Latin TEI corpora. Licence: CC BY-SA 4.0. Source.